Jump to content

Epitome Historiae Romanae/Liber 5

Unchecked
E Wikisource
Liber V
1871

editio: ex Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae. Augustae Taurinorum, ex officina asceterii Salesiani, 1871.
fons: librum vide


LIBER V.
AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CXXXIlI AD ANNVM LXXVI.

Capvt i.

Bellorum civilium causae. – Seditio Tiberii Gracchi et Caii Gracchi.

An. ante Chr. n. 133.An. ab urb. cond. 617.

Postquam Carthago, aemula imperii romani, ab stirpe interiit, et subactis in Hispania et Graecia populis regibusque, m^lus hostilis Romanorum mentibus decessit; ! scincet ea quae secundae res amant, lascivia atque superbia invasere. Ita quod in adversis rebus optaverant, otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit[1]. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt; respublica, quae media fuerat, dilacerata. Caeterum nobilitas factione magis pollebat; plebis vis soluta atque dispersa, in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur[2]; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus; populus militia.atque inopia nrgebatur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, quoad semet ipsa praecipitavit. Namque ubi primum ex nobilitate reperti sunt, quibus, cupidine victoriae, haud satis moderatus animus erat;

moveri civitas, et dissensio civilis, quasi permixtio terrae, oriri coepit.

Tiberius Sempronius Gracchus, tribunus plebis creatus, descivit a bonis; pollieilusque toti Italiae civitatem, sirnul etiam promulgatis agrariis legibus[3], omnium statum coneutientibus, summa imis miscuit, et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rempublicam. Octavio collegae, pro bono publico stanti, imperium abrogavit; triumviros agris dividendis, coloniisque deducendis creavit se socerumque suum consularem Appium, et Gracchum fratrem, admodum iuvenem. Tum P. Scipio Nasica, consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi praeferens, ex superiore Capitolii parte, summis gradibus insistens, hortatus est qui salvam vellent rempublicam, se sequerentur. Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs irruere in Gracchum, stantem in area cum catervis suis. Is fugiens decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus, vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit, lloc initium in urbe Roma civilis sanguinis fuit.

Decem deinde interpositis annis, qui Tiberium Gracchum, idem Caium fratrem invasit furor. Qui quum summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis causa, vel praemuniendae regalis potentiae; vix tribunatum ingressus, longe maiora et altiora petens, dabat civitatem omnibus italicis, dividebat agros, velabat quemquam civem plus quingentis iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum erat; nova coiisliiuebat portoria; novis coloniis replebat provincias; iudicia a senatu transferebat ad equites; frumentum plebi dare instituerat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum denique in eodem statu relinquebat; quin alterum etiam continuavit tribunatum. Hunc unaque Fulvium Flaccum, virum consularem, aeque prava cupientem, L. Opimius, consul persecutus est armis. Flaccus, in Aventino armatos ad pugnam ciens, iugulatus est. Gracchus profugiens, quum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat, cervicem Eporo servo praebuit, qui dominum et inhx semel ipsum interemit.

Hunc Tiberius et Caius Gracchi, viri optimis ingeniis male usi, viva adhuc Cornelia matre, vitae exitum habuere. Qui si civilem dignitatis concupissent modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis[4] obtulisset respublica.

Capvt ii.

Bellum iugurthinum. – Iugurtha Hiempsalem et Adherbalem fratres interficit. – Calpurnius Bestia consul, Albinus, Q. Metellus, C. Marius adversus Iugurlham missi. – Iugurtha fraude Bocchi, regis Mauritaniae, vinctus traditur Syllae. – In triumphum ductus a Mario. – In carcere necatus.

An. ante Chr. n. 110.An. ab urb. cond. 610.

Massinissa, rex Numidarum, bello punico secundo in amicitiam receptus a P. Scipione, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, populus romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Itaque amicitia Massinissae bona atque honesta Romanis permansit. Sed imperii vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum obtinuit; qui Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, Manastabalis fratris fdium adoptavit et testamento pariter cum fdiis heredem instituit. Ilie regni cupiditate instinctus, et beneficiorum immemor, Hiempsale atque Adherbale interemtis, omni Numidia potitur.

Adversus fratrum interfectorem primus in Africam Calpurnius Bestia consul mittitur; qui initio acriter Numidiam ingressus, multos mortales et urbes aliquot pugnando cepit. Sed ubi Iugurtha per legatos eum pecunia lentare, bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit; animus aeger avaritia subito conversus est; atque assumto socio et administro omnium consiliorum Aemilio Scauro, homine divitiarum avido, pacem cum Iugurtha flagitiosissimam fecit.

Postquam res in Africa gestas, quoque modo actae forent fama divulgavit; Romae per omnes locos et conventus de facto Calpurnii agitari. Apud plebem gravis invidia. Patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat; ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At Memmius, inter dubitationem et moras senatus, populo persuasit, uti L. Cassius ad Iugurtham mitteretur, eumque, interposita fide publica, Romam duceret.

Quum igitur Iugurtha cum Cassio Romam venisset, confestim C. Baebii, tribuni plebis, auxilium magna mercede sibi parat, quo suffragante impune abiisset, nisi Massivam, Gulussae filium, Massinissae nepotem, tunc Romae commorantem, per Bomilcarem interficiendum curasset. Iugurtha, manifestus tanti sceleris, iussus est ab senatu Italia decedere; Roma autem egressus, fertur saepe eo tacitus respiciens, postremo dixisso: urbem venalem, et ma ture perituram, si emptorem invenerit. Interim Albinus consul, renovato bello, commeatum, stipendium, alia quae militibus usui forent, maturat in Africam portare, uti ante comitia bellum conficeret. Sed postquam dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto, Romam decessit. Iugurtha, cognita Auli imperitia, intempesta nocte, de improviso Romanorum castra circumvenit. Postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame, ferro clausum tenet; tamen si secum foedus faceret, incolumes omnes sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagitii plena erant; tamen, sicuti regi libuerat, pax convenit.

Post Auli foedus Metello consuli Numidia evenit, acri viro, et quamquam adverso populi partibus, fama tamen inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. Postquam vero in Africam venit, callidissime Iugurtham artibus suis aggressus est. Agrorum et vicorum populatione non contentus, in ipsa Numidiae capita impetum fecit, et Thalam urbem, thesaurosque regis diripuit. Tunc Iugurtham, regni finibus excitum, per Mauros et Gaetuliam est insecutus. Huius legatus erat C. Marius; qui Metelli lentitudinem criminatus, bellum iam in tertium annum trahentis, fecit ut consul crearetur, bellique summa sibi committeretur, quod Metellus iam profligaverat. Marius Gaetulos et Bocchum, Mauritaniae regem, fudit, quem Iugurtha ad belli societatem pellexerat. Castellum in excelsa rupe positum, ubi regis thesauri erant, expugnavit. Bocchus rebus suis diffisus, legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad Bocchum missus, huic persuadet ut Iugurtham Romanis tradat. Ita fraudulentissimus regum, fraude Bocchi, Syllae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus. Hic triumphans catenatum Iugurtham ante currum egit, atque in carcerem detrusum mox necandum curavit.

Capvt iii.

Bellum adversus Teutonos et Cimbros. – Vincuntur a Mario. – Bellum servile. – Marii ambitio. – Bellum sociale, seu italicum.

An. ante Chr. n. 102.An. ab urb. cond. 618.

Per idem tempus, quum immanis vis germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, Caepionem Manliumquc consules, et antea Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis, Scaurumque Aurelium consulem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent; metu Italia cunilis contremuit; populus autem romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem, quam Marium est ratus, in quo spes atque opes civitatis ea tempestate sitae erant. Tunc multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus. Quarto trans alpes, circa Aquas Sextias, cum Teulonis conflixit, amplius centum et quinquaginta hostium millibus ab eo trucidatis, gensque excisa Teutonorum. Quinto citra alpes, apud Vercellas, in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse et Q. Lutatius Catulus, proconsul, fortunatissimo decertavere proelio adversus Cimbros. Caesa aut capta traduntur centum octoginta hostium millia. Sextus consulatus veluti praemium ei meritorum datus.

Dum bellum Servile in Sicilia exardesceret, Marius Romae, inexplebili honorum cupiditate incitatus, in id solum studebat, ut senatus auctoritatem et rerum omnium summam ad se traheret. Quum autem illius ambitioni acerrime adversaretur L. Cornelius Sylla, iamque res ad civilem discordiam spectarent, peropportune cecidit, ut bellum Sociale civium mentes alio avocaret. Namque omnes italici populi, si Latinos, Etruscos atque Umbros excipias, Romae bellum indixerunt. Quorum populorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima. Petebant enim, ut in eius civitatis ius reciperentur, cuius imperium armis tuebantur. Clarissimi imperatores romani fuerunt eo bello Cn. Pompeius, C. Marius, L. Sylla, Q. Metellus. Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Papius Mutilius aliique. Tam varia autem fortuna italici belli fuit, ut per biennium continuum duo romani consules, Rutilius, ac deinde Porcius Cato ab hostibus occiderentur, exercitus populi romani multis in locis funderentur, atque ad saga iretur[5], diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant, quod appellarunt Italicum. Paullatim deinde recipiendo in civitatem qui arma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio, Syllaque et Mario labentem rempublicam romanam restituentibus.

Capvt iv.

Sylla ad bellum mithridalicum missus. – Bellum civile Marii et Syllae. – Varia utrinque fortuna cenatur. – Syllanae proscriptiones.

An. ante Chr. n. 86.An. ab urb. cond. 661.

Confecto ex maxima parte (nisi qua[6] nolani belli manebant reliquiae) italico bello, Mithridates, Ponticus rex, occupata Asia, uno die atque una litterarum significatione, cives romanos, quotquot ibi essent, necari iussit. Quumque terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Syllae Asia provincia. Is egressus urbe quum circa Nolam moraretur, P. jSulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit, qua Syllae imperium abrogaretur, et C. Mario bellum decerneretur mithridaticum. Tum Sylla, contracto exercitu, ad urbem rediit, eamque armis occupavit; duodecim auctores novarum rerum, inter quos Marium cum filio et P. Sulpicio, urbe expulit, ac lege lata exsules fecit; Sulpicium vero in Laurentinis paludibus iugulandum curavit. Quo facto, ad bellum mithridaticum in Asiam profectus est.

Anno insequenti Cornelius Cinna, creatus consul, nec Mario nec Sulpicio temperatior fuit. Itaque ex senatus auctoritate consulatus ei abrogatus est, suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula, flamen dialis. Tum Cinna, corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam, spe largitionis, militibus, ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, receptus est. Quumque universus in verba eius iuraret, relinens insignia consulatus, patriae bellum intulit, et C. Marium cum filio, quique eum iis pulsi erant, ab exsilio revocavit. Cinna et Marius, haud incruentis utrinque certaminibus editis, urbem occupaverunt; sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit. Postea C. Marius, pestifero civibus suis reditu, intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Syllana esset secuta. Neque licentia gladiorum in mediocres saevitum; sed excelsissimi quique civitatis viri variis suppliciorum generibus affecti; in his Cn. Octavius, L. Merula et M. Antonius.

Septimum deinde consulatum Marius, in priorum dedecus, iniit. Cuius initio, morbo oppressus decessit. Sylla interim adversus Mithridatis praefectos, circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam, ita dimicavit, ut Athenas caperet, et complura hostium millia interficeret. Transgressus deinde in Asiam, pacem petentem Mithridatem invenit. Quem multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coegit, et paternis idest ponticis finibus contentum esse iussit. Postremo in Italiam traiecit, bellum gesturus adversus Norbanum et Scipionem consules. Et primo quidem contra Norbanum decertans non longe a Capua, septem eius millia cecidit, sex millia cepit. Inde ad Scipionem se convertit, cuius exercitum totum in deditionem accepit. Quum autem Romae Marius, Marii filius, a Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla adversus Marium dimicavit. Mox etiam urbem ingressus est, ac Marium Praencstem usque persecutus, obsidione cinctum ad mortem compulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partium marianarum, ad portam Collinam. Duodecim hostium millia se Syllae dediderunt; caeteri in acie, in castris, in fuga, insatiabili ira victoris absumli sunt. Cnaeus etiam Carbo ab Arimino ad Siciliam fugit, ibique a Cn. Pompeio interfectus est, quem adolescentem Sylla, cognita eius industria, exercitibus praefecerat.

Sylla victor dictaturam adeptus, inaudito exemplo, tabulam proscriptionis proposuit, qua eorum nomina continebantur, qui essent interficiendi. Ingens caesorum fuit multitudo; coque ventum est, ut saevitiae causam avaritia praeberet, et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur, et qui fuisset locuples, fieret nocens; nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum. Prostratis inimicorum opibus, Sylla, praeter omnium expectationem, dictatura se abdicavit, atque in villam profectus, haud ita multo post pediculari morbo correptus interiit. Ilunc finem habuit bellum civile marianum et syllanum, quo decem annos respublica fuit afflictata.


  1. Supp. quam ipse res adversae.
  2. Supp. res publica.
  3. Legibus agrariis cavebatur, ut plebi dividerentur agri publici.
  4. Ipsis quietis.
  5. Erat sagum belli index; nec solum milites, sed omnes cives sagum induere solebant, si maior aliquis tumultus subito existeret.
  6. Exceptis locis in quibus.