Jump to content

Epitome Historiae Romanae/Praefatio

Unchecked
E Wikisource
Praefatio
1871

editio: ex Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae. Augustae Taurinorum, ex officina asceterii Salesiani, 1871.
fons: librum vide


THOMAS VALLAVRIVS
L. S.

Equidem scio, fore nonnullos, quibus ipse, Epitomen historiae romanae perscribens, actum agere videar; quum Lhomondi opella exstet De viris illustribus urbis Romae, quae, nobis pueris, usurpari coepta in scholis, etiamnunc studiosorum manibus teritur. Sed hi erunt fere, qui hebetes ad id, quod melius sit, intelligendum, ea sentire consueverunt, quae probantur in vulgus. Qui autem Marte suo rem penitus cognoverint, neque γλανχ ??? inclamabunt, neque omnem, credo, lucubratiunculae meae laudem invidebunt.

Profecto galli scriptoris libellum inspicienti, quem modo memoravi, facile

occurrit, mancam inde ac debilem peti rerum romanarum notitiam. Quum enim auctori propositum esset illustrium Romanorum vitas exponere, non res romanas in historiam conferre; multa consulto praetermisit, quae ab instituti operis ratione abhorrerent; aliqua etiam ordine praepostero sic narravit, ut historiae saepe nexus desideretur, neque commoda temporis notatione recreentur lectores. In rerum autem delectu atque aestimatione non ea semper felicitate usus est noster, ut, levioribus posthabitis, gravissima tantum sectaretur[1], omniaque demum ad historicam veritatem exigeret[2]. Huc accedit, quod opus suum Augusteae aetatis cancellis parum considerate circumscripsit; perinde ac si, postquam pugnatum est ad Actium, nihil uspiam memoria dignum gestum fuerit a Romanis; aut afflictae senescentis imperii vires, ipsaeque barbararum gentium incursiones, quibus Italia fuit deformata, nullum salubre ac frugiferum documentum attulerint, in quod iuventus nostra intueatur. Postremo haud ab re fuerit animadvertere, Lhomondum, quum a latinorum historicorum dictione recessit, haud infrequenter gallicum quiddam sonare, neque sat emendatum latinae locutionis exemplar

adolescentulis nostris proponere[3].

Haec aliaque complura, in libro De viris illustribus urbis Romae ab elegantioribus saepius adnotata, me potissimum impulere, ut, post evulgatam Epitomen historiae graecae, hanc etiam adgrederer, quae historiam romanam ab urbe condita ad Odoacrem, septem libris complecteretur. Nequid vero in narratione claudicaret, hanc ex Livio, Cicerone, Sallustio, Tacito, Svetonio, Velleio Paterculo, Eutropio depromsi; optimum factum credens, res per multa diffusas volumina ipsis latinorum scriptorum verbis, quoad eius fieri posset, breviter strictimque referre. Quapropter ubi studiosi litterarum latinarum ad huius scriptiunculae interpretationem animum adiungant, non modo sinceram romanae gentis historiam arrepturos, sed etiam clarissimo latini sermonis candori assueturos confido. Vale.

Dabam Augustae Taurinorum X Cal. Martias, An. M. DCCC. LX.


  1. Id apertissime testatur vita Servii Tullii, ubi nulla census mentio est iniecta, qui ab hoc prunum rege prudenter institutus omnem plane suffragiorum rationem immutavit, et longe maximum pacis opus a Livio est appellatus. Multa e contrario levioris sane momenti ibidem referuntur a Servio gesta, quae in breviario rerum romanarum operae pretium non erat commemorare. Hoc unum instar est omnium, quae de Lhomondiano delectu possent afferri, quaeque acris iudicii viri passim notabunt.
  2. Sic narrat Lhomondus, Ancum Marcium muro lapideo urbem circumdedisse; quod opus conceptissimis verbis regi Tarquinio Prisco adscribit T. Livius (I, 38), cui omnes iuratissimi historici prorsus adstipulantur.
  3. Ex iis, quae in latino sermone passim peccavit Lhomondiis, perpauca dumtaxat delibabimus, quae in primo slalim ingressu voluminis occurrunt, ne in re iam nota et pervulgata nimii esse videamur.

    Legimus in vita Romuli: « Sabini Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae, causa sacrorum hauriendae, descenderat. » Poēticam locutionem vides, humanissime lector, a soluta oratione penitus absurdam. Nos: ... quae ad aquam, sacrorum causa hauriendam, descenderat. Vel Livium secuti: ... quae aquam sacris petitum ierat.

    In vita L. Tarquinii Prisci: « uterque simul vociferari coepit. » Haec duo vocabula (uterque simul), quae sibi invicem adver- santur, nusquam apud latinos scriptores coniuncta leguntur. Nam- que uterque ponitur quum de duobus hominibus sermo sit, qui diverso tempore et seorsum quid faciant. Ubi vero loquamur de duobus, qui uno tempore, coniunctim aliquid agant, utendum voce ambo. Ilinc solemnis illa formula in senatusconsultis: « alter ambove consules. » Ital.: L’uno dei consoli, o tulli due insieme. Hinc Plautus, Mil. II, 2, 95: « Sed si ambas (sorores) videre miles volet quid agimus? » Ital.: Ma se il soldato vorra vederle tutte due insieme, che facciamo? Cf. Plaut. Truc. V, 69; Terent. Adelph. I, 2, 50; Cic. de fin. II, 7, 20. Itaque omnino scribendum erat: Ambo vociferari coeperunt. Ital.: Cominciarono tutti due insieme a gridare.

    Initio eiusdem capitis : « Additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquila pileum sustulit. » Quum adverbium scilicet usurpatur pro eo quod est scire licet, ut in hoc Lhomondi loco, apud optimae notae scriptores habet post se modum inflnitum. Sic Sali. Iug. IV: « Scilicet non ceram illam, neque figuram tantam vim in se se habere elc. » Cf. Plaut. Rud. ii, 3, 64; Lucret, ii, 468. Rectius igitur: additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquilam pileum sustulisse.

    In vita Anci Marcii: « Ponte sublicio in Tiberim facto. » Corrige, sis, lector: Ponte sublicio in Tiberi facto. Cf. Liv. I, 33; Cic. Ep. ad fam. X, 15; Cor. Nep. Milt. III.

    In Servii Tullii vita: « Servii Tullii dicto audientes essent. » Patrium casum pro tertio posuit noster, cui nemo unus ex latinis scriptoribus hac in re suffragatur. Bona Lhomondi venia liceat emendare: Servio Tullio dicto audientes essent.

    In capite quod inscribitur Cloelia virgo: « Quod ubi regi nuntiatum est, primo ille incensus ira etc. » Invenuste id quidem atque ?????. Namque ?? ille ad alium potius quam ad regem pertinere videtur. Quanto satius, expuncto pronomine! Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira etc.