Estas non apparuit

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Estas non apparuit
Carmina Burana
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Estas non apparuit
preteritis temporibus
que sic clara fuerit;
ornantur prata floribus.
Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

Iuno Iovem superat
amore maritali,
Mars a Vulcano capitur
re artificiali.

Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

In exemplum Veneris
hec fabula proponitur,
Phebus Daphnem sequitur,
Europa tauro luditur.

Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

Amor querit iuvenes
ut ludant cum virginibus,
Venus despicit senes,
qui inpleti sunt doloribus.

Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.