Jump to content

Et si pro cunctorum Christi fidelium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Et si pro cunctorum Christi fidelium
Saeculo XV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Martinus episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

1. Et si pro cunctorum Christi fidelium super quibus curam apostolatus officii gerimus statu salubriter dirigendo, et ampliando libenter adhibeamus sollicitudinis nostrae partes: illos tamen affectuosiori studio prosequimur charitatis, qui, mundanis abjectis illecebris, in humilitatis spiritu sedulo virtutum Domino famulantur. Unde ea quae pro illorum sub vera religionis observantia stabiliendo proposito provide emanasse comperimus, ut firma illibataque permaneant libenter apostolico munimine roboramus.

2. Nuper siquidem pro parte dilecti filii Lupi de Olmeto, ordinis monachorum Eremitarum S. Hieronymi generalis praepositi nobis exposito, quod dudum ipse, et plerique alii professores ordinis ejusdem sancti Hieronymi sub regula sancti Augustini tunc vivente zelo devotionis accensi ob frugem vitae melioris, arctius et perfectius quam regula dictaret hujusmodi, et in vero statu monachali, quem ipse sanctus Hieronymus cum suis monachis, et fratribus professum fuisse, et in communi observasse perhibetur, vivere, et ut nomen gerebant ejusdem sancti, sic ejus vitam, regulam, et opera desiderabant imitari. Idcirco ad hujusmodi ordinis stabile potius fundamentum, pro institutione regulae monachorum eremitarum ordinis dicti sancti Hieronymi ex diversis epistolis, et tractatibus per dictum sanctum Hieronymum editis, et per Ecclesiam approbatis, nonnulla veram religionis doctrinam, vitamque monachalem, quam idem sanctus cum suis monachis et fratribus in ejus vita in communi quoad ea, quae principalia sunt status, et vitae monachalis per multa, et usque ad sui obitus tempora observavit, et aliquos alios observare monuit, continentia Lupus ipse extraxerat, compilaverat, et velut in unum corpus sub certis titulis reduxerat, sub quibus ipse, et plerique alii monachi, et fratres dicti ordinis ex tunc in antea degere, et permanere, ac illa in regulam suscipere proponebant, et affectabant. Nos igitur hujusmodi propositum condignum, et rationi consonum recensentes, hujusmodi regularem, et monachalem observantiam per ipsum sanctum Hieronymum in vita ejus observatam merito laudantes, et approbantes, illamque in Dei Ecclesia in ordinem monachalem attolli, et observari intensis desideriis affectantes, eidem Lupo doctrinam, et instituta monachalia ejusdem S. Hieronymi ex eisdem epistolis, et tractatibus, prout per ipsum Lupum extracta, compilata, et reducta fuerant loco regulae S. Augustini in regulam monachalem ordinis monachorum cremitarum dicti S. Hieronymi, et ejusdem S. vitam praefatam in ordinem hujuscemodi suscipiendi, ac ipsam regulam dicti sancti prioribus, monachis, fratribus, et personis praedictis sub ea vivere cupientibus, quos etiam ac per ipsum Lupum postquam secundum eamdem regulam vota sua principalia emisissent a dictae regulae sancti Augustini observantia ex tunc penitus absolutos esse volumus, et decrevimus observandam tradendi, et publicandi plenam, et liberam per alias nostras litteras, quas earum tenore praesentibus haberi volumus pro expressis, concessimus facultatem, ac per easdem litteras voluimus, quod postquam idem Lupus regulam hujusmodi tradidisset, publicasset, ut praefertur, ex tunc ipse, ac priores, monachi, fratres, ac personae praedicti ordinis secundum illam vota sua principalia religionis hujusmodi emittere, profiteri, et vivere tenerentur, ipsaque regula sic tradita et publicata robur obtinet perpetuae firmitatis. 3. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte ejusdem Lupi petitio continebat, licet ipse postmodum ad salutarem dicti ordinis monachalis institutionem, ejusque soliditatem, et incrementum provide intendens, praefatam vitam dicti sancti Hieronymi monachalem in ordinem hujusmodi, ejusque doctrinam, et instituta monachalia, prout ex epistolis, et tractatibus praedictis per ipsum Lupum extracta, compilata, et reducta fuerunt, ut praefertur, dictarum litterarum vigore loco dictae regulae sancti Augustini in regulam ordinis monachorum Eremitarum assumpserit, et erexerit, atque susceperit, ipsamque regulam prioribus, monachis, fratribus, et personis ordinis hujusmodi sub ea vivere cupientibus juxta illius continentiam inviolabiliter observandam tradiderit, publicaverit, ac observari decreverit, ipsique priores, monachi, et fratres vota sua principalia secundum regulam hujusmodi in manibus dicti Lupi professi fuerint, illaque de caetero utentes secundum eam regantur, et gubernentur, ac ipsa in regulam eorum tamquam veram doctrinam monachalem sancti Hieronymi laudantes, et approbantes acceptarunt, et secundum eam, etiam monasteria ejusdem ordinis monachorum regunt, et gubernant. 4. Idem tamen Lupus assumptionem, erectionem, susceptionem, traditionem, publicationem, et decretum, aliaque praemissa ex certis causis dubitat viribus non posse subsistere: pro parte dicti Lupi nobis fuit humiliter supplicatum ut assumptioni, erectioni, susceptioni, traditioni, et publicationi, ac aliis praemissis pro illorum subsistentia firmiori robur apostolicae confirmationis adjicere de benignitate apostolica dignaremur. 5. Nos igitur qui religionis propagationem, et divini cultus augmentum nostris vigere temporibus intensis desideriis affectamus, hujusmodi supplicationibus inclinati, assumptionem, erectionem, susceptionem, traditionem, et publicationem, et alia praemissa, ipsamque regulam, prout inferius describetur, ac omnia, et singula in ea contenta, ac inde secuta, rata habentes, et grata, ex auctoritate apostolica ex nostra certa scientia confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. 6. Statuentes nihilominus, et etiam ordinantes, quod de caetero Lupus ipse, ejusque successores praepositi, generales, priores, monachi, fratres, et professores, ac conventus, et monasteria dicti ordinis monachorum Eremitarum S. Hieronymi, quae nunc sunt, et erunt in posterum, profiteantur vota sua tria principalia religionis, ac etiam regantur, et gubernentur per dictum Lupum, ejusque successores praepositos, ac vivere teneantur secundum regulam hujusmodi, ejusque continentiam, et effectum, ac ipsius susceptionem, traditionem, et publicationem praefatas, aliaque instituta ordinis hujusmodi regularia. 7. Volumus insuper, atque concedimus ad serenandas conscientias professorum hujus ordinis, et pro ipsorum majori quiete animorum, quod si qui professorum hujusmodi dictam regulam, seu aliqua de contentis in ea, humana fragilitate, aut infirmitate causante, seu alias tam exacte, prout traditur in eisdem, non observaverint, non propterea mortalis peccati vinculo sint ligati, sed per suos superiores pro eorum, et transgressione, ac modo culpae injungi valeat poenitentia salutaris, quam suscipere et adimplere teneantur. Non obstantibus apostolicis, ac praedicti, et aliorum quorumcumque ordinum, statutis, et consuetudinibus, etiam juramento, confirmatione apostolica, vel quacumque firmitate alia roboratis, caeterisque contrariis quibuscumque. 8. Tenor vero Regulae hujusmodi de verbo ad verbum sequitur, et est talis: Fratres charissimi, non queo quem mente concepi ore proferre sermonem, etc.; in fine vero ejusdem subditur. 9. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, communitionis, supplicationis, statuti, ordinationis, voluntatis, et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romae apud Sanctos Apostolos sexto idus Julii, pontificatus nostri anno decimo tertio.