Jump to content

Ethica/Pars prima - De Deo

E Wikisource
Pars secunda - De natura et origine mentis 

ETHICES

PARS PRIMA


DE DEO

DEFINITIONES

I. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam ; sive id, cujus natura non potest concipi nisi existens.

II. Ea res dicitur in suo genere finita, quæ alià ejusdem naturæ terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio aliâ cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione ; nec cogitatio corpore.

III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur, hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptus alterius rei, a quo formari debeat.

IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit tanquam ejusdem essentiam constituens.

V. Per modum intelligo substantiæ affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur.

VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam essentiam exprimit.

EXPLICATIO

Dico absolute infinitum, non autem in suo genere ; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus ; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet quicquid essentiam exprimit et negationem nullam involvit.


VII. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturæ necessitate existit, et a se sola ad agendum determinatur : Necessaria autem vel potius coacta, quæ ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.


VIII. Per æternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei æternæ definitione necessario sequi concipitur.

EXPLICATIO
Talis enim existentia ut æterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio et fine carere concipiatur.
AXIOMATA

I. Omnia, quæ sunt, vel in se vel in alio sunt.

II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.

III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.

IV. Effectus cognitio a cognitione causæ dependet, et eandem involvit.

V. Quæ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.

VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.

VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.

PROPOSITIO I

Substantia prior est natura suis affectionibus.

DEMONSTRATIO

patet ex Definitione 3 et 5

PROPOSITIO II

Duæ substantiæ, diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent.

DEMONSTRATIO
patet etiam ex Defin. 3. Unaquæque enim in se debet esse, et per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.
PROPOSITIO III

Quæ res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest.

DEMONSTRATIO

Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Axiom. 5), nec per se invicem possunt intelligi, adeoque (per Axiom. 4) una alterius causa esse non potest. Q. E. D.

PROPOSITIO IV

Duæ aut plures res distinctæ, vel inter se distinguuntur ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.

DEMONSTRATIO

Omnia, quæ sunt, vel in se vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per Defin. 3 et 5), extra intellectum nihil datur præter substantias earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt, præter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4), earum attributa, earumque affectiones. Q. E. D.

PROPOSITIO V

In rerum natura non possunt dari duæ aut plures substantiæ ejusdem naturæ sive attributi.

DEMONSTRATIO

Si darentur plures distinctæ, deberent inter se distingui vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. pæced.) Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior natura suis affectionibus (per Prop. I), depositis ergo affectionibus, et in se considerata, hoc est (per Defin. 3 et Axiom. 6) vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui hoc est (per Prop. præced.), non poterunt dari plures, sed tantum una. Q. E. D.

PROPOSITIO VI

Una substantia non potest produci ab alia substantia.

DEMONSTRATIO

In rerum natura non possunt dari duæ substantiæ ejusdem attributi (per Prop. præced.), hoc est (per Prop. 2), quæ aliquid inter se commune habent. Adeoque (per Prop. 3), una alterius causa esse nequit, sive una ab alia non potest produci, Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur præter substantias earumque affectiones, ut patet ex Axiom. 1 et Defin. 3 et 5. Atqui a substantia produci non potest (per præced Prop.). Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q. E. D.

ALITER

Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione suæ causæ deberet pendere (per Axiom. 4) ; adeoque (per Defin. 3) non esset substantia.

PROPOSITIO VII

Ad naturam substantiæ pertinet existere.

DEMONSTRATIO

Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. præced.) ; erit itaque causa sui, id est (per Defin. 1), ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q. E. D.

PROPOSITIO VIII

Omnis substantia est necessario infinita.

DEMONSTRATIO

Substantia unius attributi, non nisi unica existit (per Prop. 5), et ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius natura vel finita vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin. 2) debere terminari ab alia ejusdem naturæ, quæ etiam necessario deberet existere (per Prop. 7) ; adeoque darentur duæ substantiæ ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q. E. D.

SCHOLIUM I

Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, et infinitum absoluta affirmatio existentiæ alicujus naturæ, sequitur ergo ex sola 7 Prop. omnem substantiam debere esse infinitam.

SCHOLIUM II
Non dubito quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem 7 Prop. concipere ; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum et ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident substantiis affingant ; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, et sine ulla mentis repugnantia tam arbores quam homines loquentes fingunt, et homines tam ex lapidibus quam ex semine formari, et quascunque formas in alias quascunque mutari imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cura humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, præsertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiæ attenderent, minime de veritate 7 Prop. dubitarent ; imo hæc Prop. omnibus axioma esset, et inter notiones communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est et per se concipitur, hoc est id, cujus cognitio non indiget cognitione alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, et quarum conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur : quocirca modificationum non existentium veras ideas possumus habere ; quandoquidem, quamvis non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram et distinctam, hoc est veram ideam substantiæ habere, et nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset ac si diceret, se veram habere ideam, et nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit manifestum) ; vel, si quis statuat, substantiam, creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi potest ; adeoque fatendum necessario est substantiæ existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari nisi unicam ejusdem naturæ quod hic ostendere operæ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est : I veram uniuscu jusque rei definitionem nihil involvere neque exprimere præter rei definitæ naturam. Ex quo sequitur hoc II, nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitæ. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli ; at non certum aliquem triangulorum numerum. III Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa natura et definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam pertinet existere) vel debere extra ipsam dari. His positis, sequitur quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa individua, et cur non plura nec pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum natura 20 homines existant (quos, majoris perspicuitatis causa, suppono simul existere, nec alios antea in Natura exstitisse), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus, cur 20 homines existant), causam naturæ humanæ in genere ostendere ; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures nec pauciores, quam 20 existant ; quandoquidem (per III Notam) uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At haæc causa (per Notam II et III) non potest in ipsa natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit ; adeoque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt, et consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque dari ; et propterea absolute concludendum, omne id, cujus naturæ plura individua existere possunt, debere necessario ut existant, causam externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiæ (per jam ostensa in hoc Schol.) pertinet existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, et consequenter ex sola ejus definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II et III ostendimus) non potest sequi plurium substantiarum existentia ; sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum ejusdem naturæ existere, ut proponebatur.
PROPOSITIO IX

Quo plus realitatis aut esse unaquæque res habet, eo plura attributa ipsi competunt.

DEMONSTRATIO

patet ex Defin. 4.

PROPOSITIO X

Unumquodque unius substantiæ attributum per se concipi debet.

DEMONSTRATIO

Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit tamquam ejus essentiam constituens (per Defin. 4) ; adeoque (per Defin. 3) per se concipi debet. Q. E. D.

SCHOLIUM

Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere ; id enim est de natura substantiæ, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur ; quandoquidem omnia, quæ habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit ; sed unumquodque realitatem sive esse substantiæ exprimit. Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiæ plura attributa tribuere ; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, et, quo plus realitatis aut esse habeat, eo plura attributa, quæ et necessitatem, sive æternitatem, et infinitatem exprimunt, habeat ; et consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum (ut Defin. 6 tradidimus) ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quærit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes Propositiones, quæ ostendunt in rerum natura non nisi unicam substantiam existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum frustra quæreretur.

PROPOSITIO XI

Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam essentiam exprimit, necessario existit.

DEMONSTRATIO

Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Proposit. 7) est absurdum : Ergo Deus necessario existit. Q. E. D.

ALITER

Cujuscunque rei assignari debet causa seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio seu causa dari debet, cur existit ; si autem non existit, ratio etiam seu causa dari debet, quæ impedit, quo minus existat, sive quæ ejus existentiam tollat. Hæc vero ratio seu causa vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat ; nimirum quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quæ scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universæ naturæ corporeæ ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse ut jam existat. Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio nec causa datur, quæ impedit quominus existat. Si itaque nulla ratio nec causa dari possit, quæ impedit quo minus Deus existat, vel quæ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio seu causa daretur, ea vel in ipsa Dei natura vel extra ipsam dari deberet, hoc est in alia substantia alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quæ alterius esset naturæ, nihil cum Deo commune habere (per 2 Prop.), adeoque neque ejus existentiam ponere neque tollere posset. Cum igitur ratio seu causa, quæ divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito et summe perfecto affirmare, absurdum est ; ergo nec in Deo nec extra Deum ulla causa seu ratio datur, quæ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q. E. D.

ALITER

Posse non existere impotentia est, et contra posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi entia finita sunt ; sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito ; atqui hoc (ut per se notum) absurdum est ; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui[1] nos vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit, existimus (vid. Axiom. 1 et Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6) Deus necessario existit. Q. E. D.

SCHOLIUM

In hac ultima demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut demonstratio facilius perciperetur ; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturæ competit, eo plus virium a se habere, ut existat ; adeoque Ens absolute infinitum sive Deum, infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt eas solummodo res contemplari, quae a causis externis fiunt[2] ; et ex his, quæ cito fiunt, hoc est quae facile existunt, eas etiam facile perire vident, et contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his præjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturæ omnia æque facilia sint an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quæ a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quæ (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Quoad[3] res enim, quæ a causis externis fiunt, sive eæ multis partibus constent sive paucis, quicquid perfectionis sive realitatis habent, id omne virtuti causæ externæ debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causæ externæ, non autem suæ oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causæ externæ debetur ; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quæ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit ; imperfectio autem contra eandem tollit ; adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti seu perfecti, hoc est Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.

PROPOSITIO XII

Nullum substantiæ attributum potest vere concipi, ex quo sequatur, substantiam posse dividi.

DEMONSTRATIO

Partes enim, in quas substantia sic concepta divideretur, vel naturam substantiæ retinebunt, vel non. Si primum, tum (per 8 Prop.) unaquæque pars debebit esse infinita, et (per Prop. 6) causa sui, et (per Prop. 5) constare debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures constitui poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2) nihil commune cum suo toto haberent, et totum (per Defin. 4 et Prop. 10) absque suis partibus et esse et concipi posset, quod absurdum esse nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet partes naturam substantiæ non retinebunt : ergo, cum tota substantia in æquales partes esset divisa, naturam substantiæ amitteret, et esse desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.

PROPOSITIO XIII

Substantia absolute infmita est indivisibilis.

DEMONSTRATIO

Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam subsiantiæ absolute infinitæ retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur ergo plures substantiæ ejusdem naturæ, quod (per Prop. 5) est absurdum. Si secundum ponatur, ergo (ut supra) poterit substantia absolute infinita desinere esse, quod (per Prop. 11) est etiam absurdum.

COROLLARIUM
Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.
SCHOLIUM

Quod substantia sit indivisibilîs, simplicius ex hoc solo intelligitur, quod natura substantiæ non potest concipi nisi infinita, et quod per partem substantiæ nihil aliud intelligi polest quam substantia finita, quod (per Prop. 8) manifestam contradictionem implicat.

PROPOSITIO XIV

Præter Deum nulla dari neque concipi potest substantia.

DEMONSTRATIO

Cum Deus sit ens absolute infmitum, de quo nullum attributum, quod essentiam substantiæ exprimit, negari potest (per Defin. 6), isque necessario existat (per Prop. 11) ; si aliqua substantia præter Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum Dei, sicque duæ substantiæ ejusdem attributi existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum ; adeoque, nulla substantia extra Deum dari potest, et consequenter non etiam concipi. Nam si posset concipi, deberet necessario concipi ut existens ; atqui hoc (per primam partem hujus Demonst.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari neque concipi potest substantia. Q. E. D.


COROLLARIUM I

Hinc clarissime sequitur : I° Deum esse unicum, hoc est (per Defin. 6) in rerum natura non nisi unam substantiam dari, eamque absolute infinitam esse, ut in Scholio Prop. 10 jam innuimus.

COROLLARIUM II

Sequitur : II° rem extensam et rem cogitantem vel Dei attributa esse, vel (per Axiom. 1) affectiones attributorum Dei.

PROPOSITIO XV

Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest.

DEMONSTRATIO

Præter Deum nulla datur neque concipi potest substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quæ in se est et per se concipitur. Modi autem (per Defin. 5) sine substantia nec esse nec concipi possunt ; quare hi in sola divina natura esse, et per ipsam solam concipi possunt- Atqui præter substantias et modos nil datur (per Axioma 1). Ergo nihil sine Deo esse neque concipi potest. Q. E. D.

SCHOLIUM

Sunt, qui Deum instar hominis corpore et mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt : sed, quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto : nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum negant. Quod etiam optime probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam et profundam, certa aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clare ostendunt, se substantiam ipsam corpoream sive extensam a natura divina omnino removere, atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus ignorant : quod clare ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt non intelligere. Ego saltem satis clare, meo quidem judicio, demonstravi (vide Coroll. Prop. 6 et Schol. 2 Prop. 8) nullam substantiam ab alio posse produci vel creari. Porro Prop. 14 ostendimus, præter Deum nullam dari neque concipi posse substantiam ; atque hinc conclusimus substantiam extensam unum ex infinitis Dei attributis esse. Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quæ omnia huc redeunt. Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus ; et ideo eandem infinitam posse esse, et consequenter ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant ex quibus unum aut alterum afferam. Si substantia corporea, ajunt, est infinita, concipiatur in duas partes dividi ; erit unaquæque pars vel finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita mensuretur partibus pedes æquantibus, infinitis talibus partibus constare debebit ; ut et, si partibus mensuretur digitos æquantibus ; ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito. Denique[4], si ex uno puncto infinitæ cujusdam quantitatis concipiatur, duas lineas, ut AB, AC, certa ac determinata in initio distantia in infinitum protendi ; certum est, distantiam inter B et C continuo augeri, et tandem ex determinata indeterminabilem fore. Cum igitur hæc absurda sequantur, ut putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur : inde concludunt, substantiam corpoream debere esse finitam, et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest : atqui substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest, sequitur ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Hæc sunt, quæ apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verum enim vero, si quis recte attendat, me ad hæc jam respondisse comperiet ; quandoquidem hæc argumenta in eo tantum fundantur, quod substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (Prop. 12, cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit omnia illa absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non disputo), ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minime ex eo sequi, quod quantitas infinita supponatur : sed quod quantitatem infinitam mensurabilem, et ex partibus finitis conflari supponunt ; quare ex absurdis, quæ inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt ; quam quod quantitas infinita non sit mensurabilis, et quod ex partibus finitis conflari non possit. Atque hoc idem est, quod nos supra (Proposit. 12, etc.) jam demonstravimus. Quare telum, quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam debere esse finitam, nihil aliud hercle faciunt, quam si quis ex eo, quod finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo omnes ad circumferentiam ductæ linæ sunt æquales. Nam substantiam corpoream, quæ non nisi infinita, non nisi unica, et non nisi indivisibilis potest concipi (vid. Prop. 8, 5 et 12), eam ipsi ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis conflari, et multiplicem esse et divisibilem concipiunt. Sic etiam alii, postquam fingunt lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire argumenta, quibus ostendant lineam non posse in infinitum dividi. Et profecto non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex corporibus sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineæ denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et imprimis ii, qui negant dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut ejus partes realiter distinctæ essent ; cur ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis ut ante inter se connexis ? Et cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum ? Sane rerum, quæ realiter ab invicem distinctæ sunt, una sine alia esse et in suo statu manere potest. Cum igitur vacuum in Natura non detur (de quo alias), sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum ; sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quærat, cur nos ex natura ita propensi simus ad dividendam quantitatem ? Ei respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur, abstracte scilicet, sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione est, quod sæpe et facilius a nobis fit, reperietur finita, divisibilis, et ex partibus conflata ; si autem ad ipsam prout in intellectu est attendimus, et eam quatenus substantia est concipimus, quod difficillime fit, tum, ut jam satis demonstravimus, infinita, unica, et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem et intellectum distinguere sciverint, satis manifestum erit : præcipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus materiam diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter tantum distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari ; at non quatenus substantia est corporea ; eatenus enim neque separatur neque dividitur. Porro, aqua, quatenus aqua, generatur et corrumpitur ; at, quatenus substantia, nec generatur nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse puto : quandoquidem id in eo etiam fundatur, quod materia, quatenus substantia, divisibilis sit et ex partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset : quandoquidem (per Prop. 14) extra Deum nulla substantia dari potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, et omnia, quæ fiunt, per solas leges infinitæ Dei naturæ fiunt, et ex necessitate ejus essentiæ (ut mox ostendam) sequuntur ; quare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina natura indignam esse, tametsi divisibilis supponatur, dummodo æterna et infinita concedatur. Sed de his impræsentiarum satis.

PROPOSITIO XVI

Ex necessitate divinæ naturæ infinita infinitis modis (hoc est omnia, quæ sub inlellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.

DEMONSTRATIO

Hæc Propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit, quæ revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia) necessario sequuntur, et eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitæ essentia involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa habeat (per Defin. 6), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex. ejusdem ergo necessitate infinita infinitis modis (hoc est omnia, quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) necessario sequi debent. Q. E. D.

COROLLARIUM I

Hinc sequitur I°, Deum omnium rerum, quæ sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.

COROLLARIUM II

Sequitur II°, Deum causam esse per se, non vero per accidens.

COROLLARIUM III
Sequitur III°, Deum esse absolute causam primam.
PROPOSITIO XVII

Deus ex solis suæ naturæ legibus, et a nemine coactus agit.

DEMONSTRATIO

Ex sola divinæ naturæ necessitate, vel (quod idem est) ex solis ejusdem naturæ legibus, infinita absolute sequi, modo Prop. 16 ostendimus ; et Prop. 15 demonstravimus, nihil sine Deo esse nec concipi posse, sed omnia in Deo esse ; quare nihil extra ipsum esse potest, a quo ad agendum determinetur vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suæ naturæ legibus et a nemine coactus agit. Q. E. D.

COROLLARIUM I

Hinc sequitur : I° nullam dari causam, quae Deum extrinsece vel intrinsece, præter ipsius naturæ perfectionem, incitet ad agendum.

COROLLARIUM II

Sequitur : II° solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola suæ naturæ necessitate existit (per Prop. 11 et Coroll. 1 Prop. 14), et ex sola suæ naturæ necessitate agit (per Prop. præced.). Adeoque (per Defin. 7) solus est causa libera. Q. E. D.

SCHOLIUM

Alii putant, Deum esse causam liberam propterea quod potest, ut putant, efficere, ut ea, quæ ex ejus natura sequi diximus, hoc est quæ in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est ac si dicerent, quod Deus potest efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres angulos æquales esse duobus rectis ; sive ut ex data causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant se posse demonstrare, ad Dei naturam summum intellectum et liberam voluntatem pertinere ; nihil enim perfectius cognoscere sese ajunt, quod Deo tribuere possunt, quam id, quod in nobis summa est perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia quæ actu intelligit efficere ut existant, nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quæ in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiæ repugnare ; ideoque maluerunt Deum ad omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem præter id, quod absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto (vid. Prop. 16), a summa Dei potentia, sive infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est omnia, necessario effluxisse, vel semper eadem necessitate sequi : eodem modo ac ex natura trianguli ab æterno et in æternum sequitur, ejus tres angulos æquales esse[5] duobus rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab æterno fuit, et in æternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia intelligere, quæ tamen nunquam creare poterit. Non alias, si scilicet omnia ; quæ intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam, et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia efficere, ad quæ ejus potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiæ magis repugnans, non video quid fingi possit. Porro, ut de intellectu et voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam : si ad æternam Dei essentiam intellectus scilicet et voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus et voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cœlo differre deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine, convenire possent ; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum cœleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura esse cum rebus intellectis, quando quidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per Coroll. 1 Prop. 16) ; sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiæ quam earum existentiæ ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiæ quam earum existentiæ, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Nam causatum differt a sua causa præcise in eo, quod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiæ non vero essentiæ alterius hominis ; est enim hæc æterna veritas : et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt ; in existendo autem differre debent ; et propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit ; sed si unius essentia destrui posset et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quæ et essentiæ et existentiæ alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Atqui Dei intellectus est et essentiæ et existentiæ nostri intellectus causa : ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ differt, nec in ulla re, præterquam in nomine, cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.

PROPOSITIO XVIII

Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.

DEMONSTRATIO

Omnia quæ sunt, in Deo sunt et per Deum concipi debent (per Prop. 15) ; adeoque (per Coroll. 1 Prop. 16 hujus) Deus rerum, quæ in ipso sunt, est causa ; quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quæ extra Deum in se sit ; quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens. Q. E. D.

PROPOSITIO XIX

Deus, sive omnia Dei attributa sunt æterna.

DEMONSTRATIO

Deus enim (per Defin. 6) est substantia, quæ (per Prop. 11) necessario existit, hoc est (per Prop. 7), ad cujus naturam pertinet existere, sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere, adeoque (per Defin. 8) est æternus. Deinde per Dei attributa intelligendum est id, quod (per Defin. 4) divinæ substantiæ essentiam exprimit, hoc est id, quod ad substantiam pertinet : id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam substantiæ (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet æternitas ; ergo unumquodque attributorum æternitatem involvere debet, adeoque omnia sunt æterna. Q. E. D.

SCHOLIUM
Hæc Propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo (Prop. 11) Dei existentiam demonstravi ; ex ea, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum Cartesii) alio etiam modo Dei æternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.
PROPOSITIO XX

Dei existentia ejusque essentia unum et idem sunt.

DEMONSTRATIO

Deus (per anteced. Prop.) ejusque omnia attributa sunt æterna, hoc est (per Defin. 8), unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. Eadem ergo Dei attributa, quæ (per Defin. 4) Dei æternam essentiam explicant, ejus simul æternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeoque hæc et ipsius essentia unum et idem sunt. Q. E. D.

COROLLARIUM I
Hinc sequitur : I° Dei existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem.
COROLLARIUM II

Sequitur : II°, Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam si ratione existentiæ mutarentur, deberent etiam (per Prop. præced.) ratione essentiæ mutari, hoc est (ut per se notum) ex veris falsa fieri, quod est absurdum.

PROPOSITIO XXI

Omnia quæ ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur, semper et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum æterna et infinita sunt.

DEMONSTRATIO

Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in alique Dei attributo ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, et determinatam habeat existentiam sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio, quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per Prop. 11) sua natura infinita. Verum, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur. At (per Defin. 2) finita concipi non potest nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit ; eatenus enim finita supponitur esse. Ergo per cogitationem, quatenus ideam Dei non constituit ; quæ tamen (per Prop. 11) necessario existere debet. Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex ejus natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario idea Dei. (Concipitur enim ideam Dei constituens et non constituens.) Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex necessitate absolutæ naturæ ipsius attributi sequatur, id debet necessario esse infinitum. Quod erat primum.

Deinde id, quod ex necessitate naturæ alicujus attributi ita sequitur, non potest determinatam habere durationem. Nam, si neges, supponatur res, quæ ex necessitate naturæ alicujus attributi sequitur, dari in aliquo Dei attributo, ex. gr. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et necessario, et immutabilis existere (per Prop. 11 et Coroll. 2 Prop. 20). Quare ultra limites durationis ideæ Dei (supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio sine idea Dei existere debebit. Atqui hoc est contra hypothesin ; supponitur enim, ex data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione, aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem ; sed per idem attributum æternum est. Quod erat secundum. Nota, hoc idem esse affirmandum de quacunque re, quæ in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.

PROPOSITIO XXII

Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quæ et necessario et infinita per idem existit, sequitur, debet quoque et necessario et infinitum existere.

DEMONSTRATIO

Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo ac demonstratio præcedentis.

PROPOSITIO XXIII

Omnis modus, qui et necessario et infinitus existit, necessario sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quæ et necessario et infinita existit.

DEMONSTRATIO

Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Defin. 5), hoc est (per Prop. 15), in solo Deo est, et per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur necessario existere, et infinitus esse, utrumque hoc debet necessario concludi sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem et necessitatem existentiæ, sive (quod per Defin. 8 idem est) æternitatem exprimere, hoc est (per Defin. 6 et Prop. 19), quatenus absolute consideratur. Modus ergo, qui et necessario et infinitus existit, ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequi debuit ; hocque vel immediate (de quo Prop. 21), vel mediante aliqua modificatione, quæ ex ejus absoluta natura sequitur, hoc est (per Prop. præced.), quæ et necesssario et infinita existit. Q. E. D.

PROPOSITIO XXIV

Rerum a Deo productarum essentia non involvit existentiam.

DEMONSTRATIO

Patet ex Definitione I. Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata) involvit existentiam, causa est sui, et ex sola suæ naturæ necessitate existit.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere ; sed etiam ut in existendo perseverent, sive (ut termino Scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res existant sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam nec durationem involvere comperimus ; adeoque earum essentia neque suas existentiæ neque suæ durationis potest esse causa; sed tantum Deus, ad cujus solam naturam pertinet existere (per Coroll. 1 Prop. 14).

PROPOSITIO XXV

Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiæ, sed etiam essentiæ.

DEMONSTRATIO

Si negas, ergo rerum essentiæ Deus non est causa ; adeoque (per Axioma 4) potest rerum essentia sine Deo concipi : atqui hoc (per Prop. 15) est absurdum. Ergo rerum etiam essentiæ Deus est causa. Q. E. D.

SCHOLIIUM

Hæc Propositio clarius sequitur ex Propositione 16. Ex ea enim sequitur, quod ex data natura divina, tam rerum essentia quam existentia debeat necessario concludi ; et, ut verbo dicam, eo sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit.

COROLLARIUM

Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione 15 et Definitione 5.

PROPOSITIO XXVI

Res, quæ ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario fuit determinata ; et, quæ a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare.

DEMONSTRATIO

Id, per quod res determinatæ ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est (ut per se notum) ; adeoque tam ejus essentiæ quam existentiæ Deus ex necessitate suæ naturæ est causa efficiens (per Prop. 25 et 16) ; quod erat primum. Ex quo etiam, quod secundo proponitur, clarissime sequitur. Nam si res, quæ a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima pars hujus falsa esset ; quod est absurdum, ut ostendimus.

PROPOSITIO XXVII

Res, quæ a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest.

DEMONSTRATIO

Hæc Propositio patet ex Axiomate tertio.

PROPOSITIO XXVIII

Quodcunque singulare, sive quævis res, quæ finita est, et determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum determinari, nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quæ etiam finita est et determinatam habet existentiam : et rursus hæc causa non potest etiam existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quæ etiam finita est et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum et operandum, et sic in infinitum.

DEMONSTRATIO

Quicquid determinatum est ad existendum et operandum, a Deo sic determinatum est (per Prop. 26 et Coroll. Prop. 24). At id, quod finitum est et determinatam habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi produci non potuit : quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum et æternum est (per Prop. 21). Debuit ergo ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur ; præter enim substantiam et modos nil datur (per Axiom. 1 et Defin. 3 et 5) ; et modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus affectum est modificatione, quæ æterna et infinita est, sequi etiam non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum et operandum determînari, a Deo vel aliquo ejus attributo, quatenus modificatum est modificatione quæ finita est et determinatam habet existentiam. Quod erat primum. Deinde hæc rursus causa, sive hic modus (per eandem rationem qua primam partem hujus jamjam demonstravimus) debuit etiam determinari ab alia, quæ etiam finita est et determinatam habet existentiam, et rursus haec ultima (per eandem rationem) ab alia, et sic semper (per eandem rationem) in infinitum. Q. E. D.

SCHOLIUM

Cum quædam a Deo immediate produci debuerunt, videlicet ea, quæ ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, mediantibus his primis quæ tamen sine Deo nec esse nec concipi possunt ; hinc sequitur : 1° quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum causa absolute proxima ; non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus sine sua causa nec esse nec concipi possunt (per Prop. 15 et Coroll. Prop. 24). Sequitur : 2° quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum singularium, nisi forte ea de causa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit, vel potius quæ ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus, Nam per causam remotam talem intelligimus, quæ cum effectu nullo modo conjuncta est. At omnia, quae sunt, in Deo sunt, et a Deo ita dependent, ut sine ipso nec esse nec concipi possint.

PROPOSITIO XXIX

In rerum natura nullum datur contingens ; sed omnia ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt ad certo modo existendum et operandum.

DEMONSTRATIO

Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15) : Deus autem non potest dici res contingens : Nam (per Prop. 11) necessario, non vero contingenter existit. Modi deinde divinæ naturæ ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt (per Prop. 16), idque vel quatenus divina natura absolute (per Prop. 21), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27). Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26) quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur. Quod si a Deo (per eand. Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos determinent ; et contra (per Prop. 27) si a Deo determinati sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt, non tantum ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum et operandum, nullumque datur contingens. Q. E. D.

SCHOLIUM

Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam Naturantem, et quid per Naturam Naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam Naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est et per se concipitur, sive talia substantiae attributa, quæ æternam et infinitam essentiam exprimunt, hoc est (per Coroll. 1 Prop. 14 et Coroll. 2 Prop. 17), Deus quatenus ut causa libera consideratur. Per Naturam Naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei naturæ, sive uniuscu jusque Dei attributorum sequitur, hoc est omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur ut res, quæ in Deo sunt, et quæ sine Deo nec esse nec concipi possunt.

PROPOSITIO XXX

Intellectus, actu finitus aut actu infinitus, Dei attributa Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud.

DEMONSTRATIO

Idea vera debet convenire cum suo ideato (per Axiom. 6), hoc est (ut per se notum) id, quod in intellectu objective continetur, debet necessario in Natura dari : atqui in Natura (per Coroll. 1 Prop. 14) non nisi una substantia datur, nempe Deus ; nec ullæ aliæ affectiones (per Prop. 15), quam quæ in Deo sunt, et quæ (per eandem Prop.) sine Deo nec esse nec concipi possunt ; ergo intellectus, actu finitus aut actu infinitus, Dei attributa Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXI

Intellectus actu, sive is finitus sit sive infinitus, ut et voluntas, cupiditas, amor, etc., ad Naturam Naturatam, non vero ad Naturantem referri debent.

DEMONSTRATIO

Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc., differt, adeoque (per Defin. 5) per absolutam cogitationem concipi debet ; nempe (per. Prop. 15 et Defin. 6) per aliquod Dei attributum, quod æternam et infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet, ut sine ipso nec esse nec concipi possit ; ac propterea (per Schol. Prop. 29) ad Naturam Naturatam, non vero Naturantem referri debet, ut etiam reliqui modi cogitandi. Q. E. D.

SCHOLIUM

Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum dari intellectum potentia ; sed, quia omnem confusionem vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta, de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.

PROPOSITIO XXXII

Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.

DEMONSTRATIO

Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus ; adeoque (per Prop. 28) unaquæque volitio non potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia causa determinetur, et hæc rursus ab alia, et sic porro in infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet etiam ad existendum et operandum determinari a Deo, non quatenus substantia absolute infinita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam et æternam cogitationis essentiam exprimit (per Prop. 23). Quocumque igitur modo, sive finita sive infinita, concipiatur, causam requirit, a qua ad existendum et operandum determinetur ; adeoque (per Defin. 7) non potest dici causa libera, sed tantum necessaria vel coacta. Q. E. D.

COROLLARIUM I

Hinc sequitur : I° Deum non operari ex libertate voluntatis.

COROLLARIUM II

Sequitur : II° voluntatem et intellectum ad Dei naturam ita sese habere, ut motus et quies, et absolute ut omnia naturalia, quæ (per Prop. 29) a Deo ad existendum et operandum certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget, a qua ad existendum et operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex data voluntate sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam propter ea, quæ ex motu et quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex libertate motus et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quam reliqua naturalia, sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus et quies, et omnia reliqua, quæ ostendimus ex necessitate divinæ naturæ sequi, et ab eadem ad existendum et operandum certo modo determinari.

PROPOSITIO XXXIII

Res nullo alio modo, neque alio ordine a Deo produci potuerunt, quam productæ sunt.

DEMONSTRATIO

Res enim omnes data Dei natura necessario secutæ sunt (per Prop. 16), et ex necessitate naturæ Dei determinatæ sunt ad certo modo existendum et operandum (per Prop. 29). Si itaque res alterius naturæ potuissent esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturæ ordo alius esset ; ergo Dei etiam natura alia posset esse, quam jam est ; ac proinde (per Prop. 11) illa etiam deberet existere, et consequenter duo vel plures possent dari Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropte res nullo alio modo, neque alio ordine, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM I

Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis per Contingens erit intelligendum ; sed prius, quid per Necessarium, et Impossibile. Res aliqua necessaria dicitur, vel ratione suæ essentiæ, vel ratione causæ. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius essentia et definitione, vel ex data causa efficiente necessario sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur ; nimirum quia vel ipsius essentia seu definitio contradictionem involvit vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectu defectus nostræ cognitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem involvere et tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet ; ea nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest, ideoque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus.

SCHOLIUM II

Ex præcedentibus clare sequitur, res summa perfectione a Deo fuisse productas : quandoquidem ex data perfectissima natura necessario secutæ sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis ; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coëgit. Imo ex hujus contrario clare sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse summe perfectum ; nimirum quia, si res alio modo fuissent productæ, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc sententiam ut absurdam explodant, nec animum ad eandem perpendendam instituere velint ; idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt attribuere, longe diversam ab illa, quæ a nobis (Defin. 7) tradita est, videlicet absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam, sed ut magnum scientiæ obstaculum, plane rejiciant. Nec opus est, ut ea, quæ in Scholio Propositionis 17 dicta sunt, hic repetam. Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo neque ordine a Deo creari ; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto et voluntate pendere, ut unaquæque res id quod est, sit. Nam alias Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab æterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis et inconstante argueretur. At cum in æterno non detur quando, ante, nec post : hinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse ; sive Deum ante sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. At dicent[6], quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab æterno aliud de Natura ejusque ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de Natura ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset ; hoc est, ut aliud de Natura voluisset et concepisset ; alium necessario, quam jam habet intellectum, et aliam, quam jam habet voluntatem, habuisset. Et si Deo alium intellectum aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiæ ejusque perfectionis mutatione ; quid causæ est, cur jam non possit sua de rebus creatis decreta mutare, et nihilominus æque perfectus manere ? Ejus enim intellectus et voluntas circa res creatas et earum ordinem, in respectu suæ essentiæ et perfectionis, perinde est quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum actu ; cum autem et ejus intellectus et ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium intellectum actu habuisset, et aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia necessario esset ; ac proinde (ut a principio conclusi), si aliter res, quam jam sunt, a Deo productæ essent, Dei intellectus ejusque voluntas hoc est (ut conceditur) ejus essentia, alia esse deberet, quod est absurdum.

Cum itaque res nullo alio modo nec ordine a Deo produci potuerint, et, hoc verum esse, ex summa Dei perfectione sequatur ; nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quæ in suo intellectu sunt, eadem illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus nullam esse perfectionem neque imperfectionem ; sed id, quod in ipsis est, propter quod perfectæ sunt aut imperfectæ, et bonæ aut malæ dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere : atque adeo si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset imperfectio, et contra. Verum quid hoc aliud esset, quam aperte affirmare, quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua voluntate efficere potest, ut res alio modo, quam intelligit, intelligat ; quod (ut modo ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet ; atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei perfectione evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quæ omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit, et ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum, collineat. Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum essentiæ, quam earum existentiæ, primam et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.

PROPOSITIO XXXIV

Dei potentia est ipsa ipsius essentia.

DEMONSTRATIO

Ex sola enim necessitate Dei essentiæ sequitur, Deum esse causam sui (per Prop. 11) et (per Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, et omnia, sunt et agunt, est ipsa ipsius essentia. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXV

Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.

DEMONSTRATIO

Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. præced.) in ejus essentia ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario est. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXVI

Nihil existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.

DEMONSTRATIO

Quicquid existit, Dei naturam sive essentiam certo et determinato modo exprimit (per Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid existit, Dei potentiam quæ omnium rerum causa est, certo et determinato modo exprimit, adeoque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet. Q. E. D.

APPENDIX

His Dei naturam ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario existit ; quod sit unicus ; quod ex sola suæ naturæ necessitate sit et agat ; quod sit omnium rerum causa libera, et quomodo ; quod omnia in Deo sint, et ab ipso ita pendeant, ut sine ipso nec esse nec concipi possint ; et denique quod omnia a Deo fuerint prædeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia. Porro ubicunque data fuit occasio, præjudicia, quæ impedire poterant, quo minus meæ demonstrationes perciperentur, amovere curavi ; sed quia non pauca adhuc restant præjudicia, quæ etiam, imo maxime impedire poterant, et possunt, quo minus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operæ pretium duxi. Et quoniam omnia, quæ hic indicare suscipio, præjudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales ut ipsos, propter finem agere, imo ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant : dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret ; Hoc igitur unum prius considerabo, quærendo scilicet primo causam, cur plerique hoc in præjudicio acquiescant, et omnes natura adeo propensi sin, ad idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam et tandem, quomodo ex hoc orta sint præjudicia de bono et malo, merito et peccato, laude et vituperio, ordine et confusione, pulchritudine et deformitate, et de aliis hujus generis. Verum hæc ab humanæ mentis natura deducere, non est hujus loci. Satis hic erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse in confesso ; nempe hoc, quod omnes homines rerum causarum ignari nascuntur, et quod omnes appetitum habent suum utile quærendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod homines se liberos esse opinentur, quandoquidem suarum volitionum suique appetitus sunt conscii, et de causis, a quibus disponuntur ad appetendum et volendum, quia earum sunt ignari nec[7] per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere ; videlicet propter utile, quod appetunt ; unde fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantum scire expetant, et ubi ipsas audiverint, quiescant ; nimirum quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant, et ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant, et si exsuo ingenio ingenium alterius necessario dijudicant. Porro cum in se et extra se non pauca reperiant media, quæ ad suum utile assequendum non parum conducant, ut ex. gr. oculos ad videndum, dentes ad masticandum, herbas et animantia ad alimentum, solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces, etc. ; hinc factum, ut omnia naturalia tanquam ad suum utile media considerent. Et quia illa media ab ipsis inventa, non autem parata esse sciunt : hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam res ut media consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se ipsas feciss ; sed ex mediis, quæ sibi ipsi parare solent, concludere debuerunt, dari aliquem, vel aliquos Naturæ rectores, humana præditos libertate, qui ipsis omnia curaverint, et in eorum usum omnia fecerint. Atque horum etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt ; atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines sibi devinciant, et in summo ab iisdem honore habeantur ; unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, et totam Naturam in usum cœcæ illorum cupiditatis et insatiabilis avaritiæ dirigeret. Atque ita hoc præjudicium in superstitionem versum, et altas in mentibus egit radices ; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere easque explicare studeret. Sed dum quæsiverunt ostendere, Naturam nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam Naturam Deosque æque ac homines delirare. Vide quæso, quo res tandem evasit ! Inter tot Naturæ commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terræ motus, morbos, etc., atque hæc statuerunt propterea evenire, quod Dii irati essent ob injurias sibi ab hominibus factas, sive ob peccata in suo cultu commissa ; et quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet commoda atque incommoda piis æque ac impiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato præjudicio destiterunt : facilius enimi iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, et sic præsentem suum et innatum statum ignorantiæ retinere, quam totam illam fabricam destruere et novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissime superare : quæ sane unica fuisset causa, ut veritas humanum genus in æternum lateret ; nisi Mathesis, quæ non circa fines sed tantum circa figurarum essentias et proprietates versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset ; et præter Mathesin aliæ etiam adsignari possunt causæ (quas hic enumerare supervacaneum est), a quibus fieri potuit, ut homines communia hæc præjudicia animadverterent, et in veram rerum cognitionem ducerentur.

His satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam, Naturam finem nullum sibi præfixum habere, et omnes causas finales nihil nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis et causis, unde hoc præjudicium originem suam traxisse ostendi, quam ex Propositione 16 et Corollariis Propositionis 32, et præterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturæ æterna quadam necessitate, summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doctrinam Naturam omnino evertere. Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat, et contra. Deinde id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt), ut ex Propositionibus 21, 22 et 23 constat, ille effectus perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur, et quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si res, quæ immediate a Deo productæ sunt, ea de causa factæ essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimæ, quarum de causa priores factæ sunt, omnium præstantissimæ essent. Deinde hæc doctrina Dei perfectionem tollit : Nam, si Deus propter finem agit aliquid necessario appetit, quo caret. Et quamvis Theologi et Metaphysici distinguant inter finem indigentiæ et finem assimilationis, fatentur tamen, Deum omnia propter se, non vero propter res creandas egisse ; quia nihil ante creationem præter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret ; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quæ media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic prætereundum est, quod hujus doctrinæ sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam doctrinam probandam novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossible, sed ad ignorantiam ; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinæ argumentandi medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volonte, ceciderit, quomodo tot circumstantiæ (sæpe enim multæ simul concurrunt) casu concurrere potuerunt ? Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, et quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit ? cur homo illo eodemque tempore illac iter habebat ? Si iterum respondeas, ventum tum ortum, quia mare præcedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari inceperat ; et quod homo ab amico invitatus fuerat ; instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur ? cur homo in illud tempus invitatus fuit? et sic porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem, hoc est ignorantiæ asylum, confugeris. Sic etiam, ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, et ex eo, quod tantæ artis causas ignorant, concludunt[8], eandem non mechanica, sed divina vel supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram non lædat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quærit, quique res naturales ut doctus intelligere, non autem ut stultus admirari studet, passim pro hæretico et impio habeatur et proclametur ab iis, quos vulgus tanquam Naturæ Deorumque interpretes adorat. Nam sciunt quod, sublata ignorantia, stupor, hoc est unicum argumentandi tuendæque suæ auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed hæc relinquo, et ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo. Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quæ fiunt, propter ipsos fieri ; id in unaquaque re præcipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum, et illa omnia præstantissima æstimare, a quibus optime afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent, scilicet Bonum, Malum, Ordinem, Confusionem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem et Deformitatem : et quia se liberos existimant, inde hæ notiones ortæ sunt, scilicet Laus et Vituperium, Peccatum et Meritum ; sed has infra, postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem et Dei cultum conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, nihil de rebus affirmant, sed res tantummodo imaginantur, et imaginationem pro intellectu capiunt, ideo Ordinem in rébus esse firmiter credunt, rerum suæque naturæ ignari. Nam cum ita sint dispositæ, ut, cum nobis per sensus repræsentantur, eas facile imaginari, et consequenter earum facile recordari possimus, easdem bene ordinatas ; si vero contra, ipsas male ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis præ cæteris grata sunt, quæ facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni præferunt, quasi ordo aliquid in Natura præter respectum ad nostram imaginationem esset ; dicuntque Deum omnia ordine creasse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt ; nisi velint forte, Deum, humanæ imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillime imaginari possent ; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quæ nostram imaginationem longe superant, et plurima, quæ ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis. Cæteræ deinde notiones etiam præter imaginandi modos, quibus imaginatio diversimode afficitur, nihil sunt, et tamen ab ignaris tanquam præcipua rerum attributa considerantur ; quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse credunt ; et rei alicujus naturam bonam vel malam, sanam vel putridam et corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. Ex gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos repræsentatis, accipiunt, valetudini conducat, objecta, a quibus causatur, pulchra dicuntur, quæ autem contrarium motum cient, deformia. Quæ deinde per nares sensum movent, odorifera vel fœtida vocant, quæ per linguam, dulcia aut amara, sapida aut insipida, etc. Quæ autem per tactum, dura aut mollia, aspera aut lævia, etc. Et quæ denique aures movent, strepitum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homines adeo dementavit, ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, motus cœlestes harmoniam componere. Quæ omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse vel potius imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter notemus), quod inter homines tot, quot experimur, controversiæ ortæ sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, et ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur ; quod uni ordinatum, alteri confusum ; quod uni gratum, alteri ingratum est et sic de cæteris, quibus hic supersedeo cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, Quot capita, tot sensus ; Suo quemque sensu abundare ; Non minora cerebrorum quam palatorum esse discrimina : quæ sententiæ satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari quam intelligere. Res enim si intellexissent, illæ omnes teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.

Videmus itaque omnes notiones[9], quibus vulgus solet Naturam explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare ; et quia nomina habent, quasi essent entium imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco ; atque adeo omnia argumenta, quæ contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate perfectissimæ Dei naturæ sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in Natura ? Videlicet rerum corruptio ad fœtorem, usque, rerum deformitas quæ nauseam moveat, confusio, malum, peccatum, etc. Sed, ut modo dixi, facile confutantur. Nam rerum perfectio ex sola earum natura et potentia est æstimanda, nec ideo res magis aut minus perfectæ sunt, propterea quod hominum sensum delectant vel offendunt, quod humanæ naturæ conducunt vel quod eidem repugnant. Iis autem, qui quærunt, cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur ? nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda ; vel magis proprie loquendo, quia ipsius Naturæ leges adeo amplæ fuerunt, ut sufficerent ad omnia, quæ ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut Propositione 16 demonstravi. Hæc sunt, quæ hic notare suscepi, præjudicia. Si quædam hujus farinæ adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.


FINIS PARTIS PRIMÆ
  1. Land donne ici atque
  2. La leçon fiunt me parait préférable à celle de Land qui est fluunt
  3. J'ajoute ici au texte de Land le mot quoad.
  4. Land souligne, à tort, je pense, les mots Porro et Denique.
  5. Land donne ici æquari
  6. Dicunt, suivant Land.
  7. Au lieu de ne per somnium, leçon de Land.
  8. Au lieu de concludent.
  9. La leçon notiones, au lieu de rationes, a pour elle l'autorité de la traduction de Glazemaker et convient mieux pour le sens.