| Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus |
|
DE ORIGINE ET NATURA AFFECTUUM
Plerique, qui de Affectibus et hominum vivendi ratione scripserunt, videntur non de rebus naturalibus, quæ communis Naturæ leges sequuntur, sed de rebus, quæ extra Naturam sunt, agere. Imo hominem in Natura veluti imperium in imperio concipere videntur. Nam hominem Naturæ ordinem magis pertubare quam sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde quam a se ipso determinari credunt. Humanæ deinde impotentiæ et inconstantiæ causam non communi Naturæ potentiæ, sed nescio cui naturæ humanæ vitio tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt, vel, quod plerumque fit, detestantur ; et qui humanæ Mentis impotentiam eloquentius vel argutius carpere novit, veluti divinus habetur. Non defuerunt tamen viri præstantissimi (quorum labori et industriæ nos multum debere fatemur), qui de recta vivendi ratione præclara multa scripserint, et plena prudentiæ consilia mortalibus dederint ; verum Affectuum naturam et vires, et quid contra Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones absolutam habere potentiam. Affectus tamen humanos per primas suas causas explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua Mens in Affectus absolutum habere possit imperium ; sed, mea quidem sententia, nihil præter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo, qui hominum Affectus et actiones detestari vel ridere malunt, quam intelligere. His sine dubio mirun videbitur, quod hominum vitia et ineptias more Geometrico tractare aggrediar, et certa ratione demonstrare velim ea, quæ Rationi repugnare, quæque vana, absurda, et horrenda esse clamitant. Sed mea hæc est ratio. Nihil in Natura fit, quod ipsius vitio possit tribui ; est namque Natura semper eadem, et ubique una eademque ejus virtus et agendi potentia ; hoc est, Naturæ leges et regulæ, secundum quas omnia fiunt, et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique et semper eædem atque adeo una eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges et regulas Naturæ universales. Affectus itaque odii, iræ, invidiæ, etc., in se considerati ex eadem Naturæ necessitate et virtute consequuntur, ac reliqua singularia ; ac proinde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque proprietates habent, cognitione nostra æque dignas ac proprietates cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Affectuum itaque natura et viribus, ac Mentis in eosdem potentia, eadem Methodo agam, qua in præcedentitus de Deo et Mente egi, et humanas actiones atque appetibus considerabo perinde, ac si quæstio de lineis, planis, aut de corporibus esset.
I. Causam adæquatam appello eam, cujus effectus potest clare et distincte per eandem percipi, Inadæquatam autem, seu partialem, illam voco, cujus effectus per ipsam solam intelligi nequit.
II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cujus adæquata sumus causa, hoc est (per Defin. præced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur, cujus nos non nisi partialis sumus causa.
III. Per Affectus[1] intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur vel minuitur, juvatur vel coërcetur, et simul harum affectionum ideas.
Si itaque alicujus harum affectionum adæquata possimus esse causa, tum per Affectum actionem intelligo ; alias passionem.
I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur vel minuitur, et etiam aliis, qui ejusdem agendi potentiam nec majorem nec minorem reddunt.
Hoc Postulatum seu Axioma nititur Postulato 1 et Lemmat. 5 et 7, quæ vide post Prop. 13, p. II.
II. Corpus humanum multas pati potest mutationes et nihilominus retinere objectorum impressiones seu vestigia (de quibus vide Post. 5 p. II), et consequenter easdem rerum imagines (quarum Defin. vide Schol. Prop. 17 p. II).
Mens nostra quædam agit, quædam vero patitur ; nempe quatenus adæquatas habet ideas, eatenus quædam necessario agit, et quatenus ideas habet inadæquatas, eatenus necessario quædam patitur.
Cujuscunque humanæ Mentis ideæ aliæ adæquatæ sunt, aliæ autem mutilatæ et confusæ (per Schol. 2[2] Prop. 40 p. II). Ideæ autem, quæ in alicujus Mente sunt adæquatæ, sunt in Deo adæquatæ, quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll. Prop. 11 p. II), et quæ deinde inadæquatæ sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.) adæquatæ, non quatenus ejusdem solummodo Mentis essentiam, sed quatenus etiam[3] aliarum rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis effectus sequi necessario debet (per Prop. 36 p. I), cujus effectus Deus causa est adæquata (vid. Defin. 1 hujus), non quatenus infinitus est, sed quatenus data illa idea, affectus consideratur (vid. Prop. 9 p. II). At ejus effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea, quæ in alicujus Mente est adæquata, illa eadem Mens est causa adæquata (per Coroll. Prop. 11 p. II). Ergo Mens nostra (per Defin. 2 hujus) quatenus ideas habet adæquatas, quædam necessario agit ; Quod erat primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea, quæ in Deo est adæquata, non quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 p. II) illius hominis Mens non est causa adæquata, sed partialis ; ac proinde (per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadæquatas habet, quædam necessario patitur ; Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, etc. Q. E. D.
Hinc sequitur, Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas inadæquatas habet, et contra eo plura agere, quo plures habet adæquatas.
Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.
Omnes cogitandi modi Deum quatenus res est cogitans, et non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p. II) ; id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat, modus Cogitandi est, et non Extensionis ; hoc est (per Defin. 1 p. II), non est Corpus ; Quod erat primum. Corporis deinde motus et quies abalio oriri debet corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolute quicquid incorpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, et non quatenus aliquo Cogitandi modo affectus consideratur (per eand. Prop. 6 p. II), hoc est, a Mente, quæ (per Prop. 11 p. II) modus cogitandi est, oriri non potest ; Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem, etc. Q. E. D.
Hæc clarius intelliguntur ex iis, quæ in Scholio Propositionis 7 Partis II dicta sunt, quod scilicet Mens et Corpus una eademque res sit, quæ jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo sive rerum concatenatio una sit, sive Natura sub hoc sive sub illo attributo concipiatur ; consequenter ut ordo actionum et passionum Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum et passionum Mentis ; Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Partis II demonstravimus. At, quamvis hæc ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad hæc æquo animo perpendendum ; adeo firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere plurimaque agere, quæ a sola Mentis voluntate et excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus Naturæ, quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, et quid non possit, nisi a Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quæ humanam sagacitatem longe superant, et quod somnambuli in somnis plurima agant, quæ vigilando non auderent ; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex solis suæ naturæ legibus multa posse, quæ ipsius Mens admiratur. Deinde nemo scit, qua ratione, quibusve mediis Mens moveat Corpus neque quot motus gradus possit Corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur, cum homines dicunt, hanc vel illam actionem Corporis oriri a Mente, quæ imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant, sive nesciant, quibus mediis Mens moveat Corpus, se tamen, experiri, quod, nisi Mens humana apta esset ad excogitandum, Corpus iners esset. Deinde se experiri, in sola Mentis potestate esse, tam loqui quam tacere, et alia multa, quæ proinde a Mentis decreto pendere credunt. Sed, quod ad primum attinet, ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta ? Nam cum Corpus somno quiescit, Mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper æque aptam esse ad cogitandum de eodem subjecto, sed, prout Corpus aptius est, ut in eo hujus vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem esse ad hoc vel illud objectum contemplandum. At dicent, ex solis legibus Naturæ, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causæ ædificiorum, picturarum rerumque hujusmodi, quæ sola humana arte fiunt possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente determinaretur ducereturque, pote esset ad templum aliquod ædificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturæ contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis Naturæ legibus fieri, quæ nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione ; ut sunt ea, quæ somnambuli in somnis agunt, quæque ipsi dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani fabricam ; quæ artificio longissime superat omnes, quæ humana arte fabricatæ sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim, ex Natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanæ haberent, si æque in hominis potestate esset tam tacere quam loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere quam linguam, nec minus posse quam appetitus moderari suos ; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere agere, quæ leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus frequenter recordamur, sed illa minime, quæ magno cum affectu petimus, et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verum enim vero nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea pœnitet, nosque sæpe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur, meliora videre et deteriora sequi, nihil impediret, quo minus crederent, nos omnia libere agere. Sic infans se lac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quæ postea sobrius vellet tacuisse ; sic delirans, garrula, puer, et hujus farinæ plurimi, ex libero Mentis decreto credunt loqui, cum tamen loquendi impetum, quem habent, continere nequeant ; ita ut ipsa experientia non minus clare quam Ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia suorum actionum sunt conscii, et causarum, a quibus determinantur, ignari ; et præterea, quod Mentis decreta nihil sint præter ipsos appetitus, quæ propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, et qui præterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt ; qui autem nullo facili momento huc atque illuc pelluntur. Quæ omnia profecto clare ostendunt, Mentis tam decretum, quam appetitum et Corporis determinationem, simul esse natura, vel potius unam eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis attributo consideratur et per ipsum explicatur, Decretum appellamus, et quando sub Extensionis attributo consideratur, et ex legibus motus et quietis deducitur, Determinationem vocamus ; quod adhuc clarius ex jam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem, nempe quod nos nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur. Deinde in libera Mentis potestate non est, rei alicujus recordari vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum in Mentis potestate esse creditur, quod rem, cujus recordamur, vel tacere vel loqui ex solo Mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex libero Mentis decreto loqui, nec tamen loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde, nos quædam homines celare, idque eodem Mentis decreto, quo, dum vigilamus, ea, quæ scimus, tacemus. Somniamus denique nos ex Mentis decreto quædam agere, quæ, dum vigilamus, non audemus. Atque adeo pervelim scire, an in Mente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, et Liberorum alterum ? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc Mentis decretum, quod liberum, esse creditur, ab ipsa imaginatione sive memoria non distingui, nec aliud esse præter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est, necessario involvit (vide Pr. 49 p. II). Atque adeo hæc Mentis decreta eadem necessitate in Mente oriuntur, ac ideæ rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto loqui, vel tacere, vel quiequam agere, oculis apertis somniant.
Mentis actiones ex solis ideis adæquatis oriuntur ; passiones autem a solis inadæquatis pendent.
Primum, quod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est quam dea Corporis actu existentis (per Prop. 11 et 13 p. II), quæ (per Prop. 15 p. II) ex multis aliis componitur, quarum quædam (per Coroll. Prop. 38 p. II) sunt adæquatae, quædam autem inadæquatæ (per Coroll. Prop. 29 p. II). Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur, et cujus Mens causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adæquata vel inadæquata sequi debet. At quatenus Mens (per Prop. 1 hujus) ideas habet inadæquatas, eatenus necessario patitur ; ergo Mentis actiones ex solis ideis adæquatis sequuntur, et Mens propterea tantum patitur, quia ideas habet inadæquatas. Q. E. D.
Videmus itaque passiones ad Mentem non referri, nisi quatenus aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur Naturæ pars, quæ per se absque aliis non potest clare et distincte percipi ; et hac ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares ac ad Mentem referri, nec alia ratione posse percipi ; sed meum institutum est, de sola Mente humana agere.
Nulla res, nisi a causa externa, potest destrui.
Hæc Propositio per se patet ; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat ; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. Q. E. D..
Res eatenus contrariæ sunt naturæ, hoc est, eatenus in eodem subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.
Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse possent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod (per Prop. præced.) est absurdum. Ergo res etc. Q. E. D.
Unaquæque res, quantum in se est, in suo esse perseverare conatur.
Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur (per Coroll. Prop. 25 p. I) ; hoc est (per Prop. 34 p. I) res, quæ Dei potentiam, qua Deus est et agit, certo et determinato modo exprimunt ; neque ulla res aliquid in se habet, a quo possit destrui, sive quod ejus existentiam tollat (per Prop. 4 hujus) ; sed contra ei omni, quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per Prop. præced.) ; adeoque quantum potest, et in se est, in suo esse perseverare conatur. Q. E. D.
Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, nihil est præter ipsius rei actualem essentiam.
Ex data cujuscunque rei essentia quædam necessario sequuntur (per Prop. 36 p. I), nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata earum natura necessario sequitur (per Prop. 29 p. I) ; quare cujuscunque rei potentia sive conatus, quo ipsa vel sola vel cum aliis quidquam agit vel agere conatur, hoc est (per Prop. 6 hujus) potentia sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur, nihil est præter ipsius rei datam sive actualem essentiam. Q. E. D.
Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.
Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur, quod res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod deberet destrui ; atqui hoc (per Prop. 4 hujus) est absurdum : ergo conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit ; sed contra, quoniam (per eandem Prop. 4 hujus), si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua jam existit, existere perget semper, ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q. E. D.
Mens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione, et hujus sui conatus est conscia.
Mentis essentia ex ideis adæquatis et inadæquatis constituitur (ut in Prop. 3 hujus ostendimus) ; adeoque (per Prop. 7 hujus) tam quatenus has quam quatenus iilas habet, in suo esse perseverare conatur ; idque (per Prop. 8 hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem Mens (per Prop. 23 p. II) per ideas affectionum Corporis necessario sui sit conscia est ergo (per Prop. 7 hujus) Mens sui conatus conscia. Q. E. D.
Hic conatus, cum ad Mentem solam refertur, Voluntas appellatur, sed cum ad Mentem et Corpus simul refertur, vocatur Appetitus ; qui proinde nihil aliud est quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura ea, quæ ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur ; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter Appetitum et Cupiditatem nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitus sunt conscii, et propterea sic definiri potest, nempe Cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus ; sed contra, nos propterea aliquid bonum esse judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.
Idea, quæ Corporis nostri existentiam secludit, in nostra Mente dari nequit, sed eidem est contraria.
Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. I) ; hoc est (per Prop. 11 et 13 p. II), ejus rei idea in nostra Mente dari nequit ; sed contra, quoniam (per Prop. 11 et 13 p. II) primum, quod Mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum et præcipuum nostræ Mentis conatus est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare ; atque adeo idea, quæ Corporis nostri existentiam negat, nostræ Menti est contraria. Q. E. D.
Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet, ejusdem rei idea Mentis nostræ cogitandi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet.
Hæc Propositio patet ex Propositione 7 Partis II, vel etiam ex Propositione 14, Partis II.
Vidimus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, et jam ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quæ quidem passiones nobis explicant affectus Lætitiæ et Tristitiæ. Per Lætitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad majorem perfectionem transit. Per Tristitiam autem passionem, qua ipsa ad minorem transit perfectionem. Porro affectum Lætitiæ, ad Mentem et Corpus simul relatum, Titillationem vel Hilaritatem voco ; Tristitiæ autem Dolorem vel Melancholiam. Sed notandum, Titillationem et Dolorem ad hominem referri, quando una ejus pars præ reliquis est affecta, Hilaritatem autem et Melancholiam, quando omnes pariter sunt affectæ. Quid deinde Cupiditas, sit, in Scholio Propositionis 9, hujus Partis explicui ; et præter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium ; reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius Propositionem 10 hujus Partis explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideæ sit contraria.
In Scholio Propositionis 17 Partis II ostendimus, ideam, quæ Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quæ in Coroll. Prop. 8 Part. II et in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, præsentem nostræ Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod sc. Mens actualem Corporis existentiam involvit. Denique Mentis potentiam, qua ipsa res imaginatur earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus (vid. Prop. 17 et 18, p. II cum ejus Scholio), quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis præsentem existentiam ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque Mens præsentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens hanc Corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6 p. II) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus existere incepit : quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit, sed (per Prop. 17 p. II) hoc ab alia idea oritur, quæ nostri Corporis, et consequenter nostræ Mentis præsentem existentiam secludit, quæque adeo ideæ, quæ nostræ Mentis essentiam constituit, est contraria.
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent vel juvant.
Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus ut præsens contemplabitur (per Prop. 17 p. II), et consequenter (per Prop. 7 p. II), quamdiu Mens humana aliquod externum Corpus ut præsens contemplatur, hoc est (per ejusdem Prop. 17 Schol.) imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit ; atque adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quæ Corporis nostri agendi potentiam augent vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent vel juvant (vid. Post. 1 hujus) ; et consequenter (per Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur vel juvatur ; ac proinde (per Prop. 6 vel 9 hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur. Q. E. D.
Cum Mens ea imaginatur, quæ Corporis agendi potentiam minuunt vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quæ horum existentiam secludunt.
Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis et Corporis potentia minuitur vel coercetur (ut in præced. Prop. demonstravimus) ; et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus præsentem existentiam secludat (per Prop. 17 p. II) ; hoc est (ut modo ostendimus), Mentis et Corporis potentia tamdiu minuitur vel coercetur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit quodque adeo Mens (per Prop. 9 hujus), quantum potest, imaginari vel recordari conabitur. Q. E. D.
Hinc sequitur, quod Mens ea imaginari aversatur, quæ ipsius et Corporis potentiam minuunt vel coercent.
Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quam Lætitia concomitante idea causæ externæ ; et Odium nihil aliud, quam Tristitia concomitante idea causæ externæ. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, præsentem habere et conservare ; et contra, qui odit, rem, quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius.
Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.
Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per Prop. 18 p. II). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectus quam corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II) : ergo si Corpus, et consequenter Mens (vid. Defin. 3 hujus), duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q. E. D.
Res quæcunque potest esse per accidens causa Lætitiæ, Tristitiæ, vel Cupiditatis.
Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam neque auget neque minuit, et altero, qui eandem vel auget vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex præcedenti Propositione patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quæ (per hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget nec minuit, afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lætitia vel Tristitia afficietur ; atque adeo illa res non per se, sed per accidens causa erit Lætitiae vel Tristitiæ. Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis. Q. E. D.
Ex eo solo, quod rem aliquam affectu Lætitiæ vel Tristitiæ, cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare vel odio habere possumus.
Nam ex eo solo fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem postea imaginando, affectu Lætitiæ vel Tristitiæ afficiatur, hoc est(per Schol. Prop. 11 hujus), ut Mentis et Corporis potentia augeatur vel minuatur, etc. Et consequenter (per Prop. 12 hujus), ut Mens eandem imaginari cupiat vel (per Coroll. 13 hujus) aversetur ; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut eandem amet vel odio habeat. Q. E. D.
Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quædam amemus vel odio habeamus absque ulla causa nobis cognita ; sed tantum ex Sympathia (ut ajunt) et Antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta, quæ nos Lætitia vel Tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile habent objectis, quæ nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. Prop. ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi hæc nomina Sympathiæ et Antipathiæ introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates ; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas vel manifestas etiam qualitates intelligere.
Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto, quod Mentem Lætitia vel Tristitia afficere solet ; quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa ; eam tamen amabimus vel odio habebimus.
Id, quod simile est objecto in ipso objecta (per hypothesin) cum affectu Lætitiæ vel Tristitiæ contemplati sumus ; atque adeo (per Prop. 14 hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Lætitiæ vel Tristitiæ causa ; adeoque (per præced. Coroll.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus vel odio habebimus. Q. E. D.
Si rem, quæ nos Tristitiæ affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quæ nos æque magno Lætitiæ affectu solet afficere, eandem odio habebimus et simul amabimus.
Est enim (per hypothesin) hæc res per se Tristitiæ causa, et (per Schol. Prop. 13 hujus), quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus : et quatenus præterea aliquid habere imaginamur simile alter, quæ nos æque magno Lætitiæ affectu afficere solet, æque magno Lætitiæ conamine amabimus (per Prop. præc.) ; atque adeo eandem odio habebimus et simul amabimus. Q. E. D.
Hæc Mentis constitutio, quæ scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, Animi vocatur Fluctuatio, quæ proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vid. Schol. Prop. 44 p. II) ; nec Animi Fluctuatio et dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus et minus. Sed notandum, me in Propositione præcedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quæ per se unius, et per accidens alterius affectus sunt causa ; quod ideo feci, quia sic facilius ex præcedentibus deduci poterant ; at non quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 p. II) ex plurimis diversæ naturæ individuis componitur, atque adeo (per Ax. 1 post Lem. 3 quod vide post Prop. 13 p. II) ab uno eodemque corpore plurimis diversisque modis potest affici ; et contra, quia una eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam diversisque modis unam eandemque Corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile concipere possumus, unum idemque objectum posse esse causam multorum contrariorumque affectuum.
Homo ex imagine rei præteritæ aut futuræ eodem Lætitiæ et Tristitiæ affectu afficitur, ac ex imagine rei præsentis.
Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut præsentem, tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17 p. II cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut præteritam aut futuram imaginatur nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis præteriti aut futuri (vide Schol. Prop. 44 p. II). Quare rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus futurum vel præteritum, sive ad præsens referatur ; hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II), Corporis constitutio seu affectus idem est, sive imago sit rei præteritæ vel futuræ, sive præsentis ; atque adeo affectus Lætitiæ et Tristitiæ idem est, sive imago sit rei præteritæ aut futuræ, sive præsentis. Q. E. D.
Rem eatenus præteritam aut futuram hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos læsit aut lædet, etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus ; hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat, atque adeo (per Prop. 17 p. II) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa præsens adesset. Verum enim vero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem ut futuram vel præteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vid. Schol. Prop. 44 p. II) ; hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.
Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, et Conscientiæ morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans Lætitia, orta ex imagine rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex rei dubiæ imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur ex Spe fit Securitas et ex Metu Desperatio ; nempe Lætitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Lætitia orta ex imagine rei præteritæ, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiæ denique morsus est Tristitia, opposita Gaudio.
Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur ; si autem conservari, lætabitur.
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent vel juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) ea quæ amat. At imaginatio ab iis juvatur, quæ rei existentiam ponunt, et contra coercetur iis, quæ rei existentiam secludunt (per Prop. 17 p. II) ; ergo rerum imagines, quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lætitia Mentem afficiunt ; et quæ contra rei amatæ existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coercent, hoc est (per idem Schol.) Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q. E. D.
Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur.
Mens (per 13 Prop. hujus) ea imaginari conatur, quæ rerum existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt ; hoc est (per Schol. ejusdem Prop.) ea imaginari conatur, quæ rerum, quas odio habet, existentiam secludunt ; atque adeo rei imago, quæ existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Mentem Lætitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur. Q. E. D.
Qui id, quod amat, Lætitia vel Tristitia affectum imaginatur, Lætitia etiam vel Tristitia afficietur ; et uterque hic affectus major aut minor erit in amante, prout uterque major aut minor est in re amata.
Rerum imagines (ut in Prop. 19 hujus demonstravimus), quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Lætitia existentiam rei lætæ ponit, et eo magis, quo Lætitiæ affectus major est : est enim (per Schol. Prop. 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem : ergo imago Lætitiæ rei amatæ in amante ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) amantem Lætitia afficit, et eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia (afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori afficitur Tristitia per idem Schol. Prop. 11 hujus) ; adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id quod amat, Tristitia affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, et eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Q. E. D.
Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam amamus, Amore erga cum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem afficere contra Odio etiam contra ipsum afficiemur.
Qui rem, quam amamus, Lætitia vel Tristitia afficit, ille nos Lætitia vel Tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam Lætitia illa vel Tristitia affectam imaginamur (per præced. Prop.). At hæc Laetitia vel Tristitia in nobis supponitur dari concomitante idea causæ externæ ; ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Lætitia vel Tristitia afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore vel Odio afficiemur. Q. E. D.
Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit Lætitia, quæ ex alterius bono oritur, nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem, et contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21 ostendimus) : Sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti sumus, modo eam nobis similem judicemus (et infra ostendam) ; Atque adeo ei etiam favere, qui simili bene fecit, et contra id eum indignari, qui simili damnum intulit.
Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur, lætabitur ; si contra idem Lætitia affectum esse imaginetur, contristabitur ; et uterque hic affectus major aut minor erit, prout ejus contrarius major aut minor est in eo, quod odio habet.
Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici imaginatur, Lætitia contra afficietur ; et eo majori, quo majori Tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur ; Quod erat primum. Deinde Lætitia existentiam rei lætæ ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), et eo magis, quo major Lætitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Lætitia affectum imaginatur, hæc imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum coercebit ; hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitia afficietur, etc. Q. E. D.
Hæc Lætitia vix solida et absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in Propositione 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem Tristitiæ affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet ; et contra, si eandem Lætitia affici imaginetur. Sed hic ad solum Odium attendimus.
Si aliquem imaginamur Lætitia afficere rem, quam odio habemus, Odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem rem afficere, Amore ergo ipsum afficiemur.
Demonstratur eodem modo hæc Propositio, ac Propositio 22 hujus, quam vide.
Hi et similes Odii affectus ad Invidiam referuntur, quæ propterea nihil aliud est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, et contra ut ejusdem bono contristetur.
Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam, Lætitia afficere imaginamur ; et contra id omne negare, quod nos, vel rem amatam, Tristitia afficere imaginamur.
Quod rem amatam Lætitia vel Tristitia afficere imaginamur, id nos Lætitia vel Tristitia afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per Prop. 12 hujus) ea, quæ nos Lætitia afficiunt, quantum potest conatur imaginari, hoc est (per Prop. 17 p. II et ejus Coroll.) ut præsentia contemplari ; et contra (per Prop. 13 hujus), quæ nos Tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere ; ergo id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam, Lætitia afficere imaginamur, et contra. Q. E. D.
Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam Tristitia afficere imaginamur, et id contra negare quod ipsam Lætitia afficere imaginamur.
Sequitur hæc Propositio ex Propositione 23, ut præcedens ex Propositione 21 hujus.
His videmus, facile contingere, ut homo de se deque re amata plus justo, et contra de re, quam odit, minus justo sentiat ; quæ quidem imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus justo sentit, Superbia vocatur, et species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quæ sola imaginatione assequitur, quæque propterea veluti realia contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quæ horum existentiam secludunt, et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur Superbia Lætitia ex eo orta, quod homo de se plus justo sentit. Deinde Lætitia, quæ ex eo oritur, quod homo de alio plus justo sentit, Existimatio vocatur ; et illa denique[4] Despectus, quæ ex eo oritur, quod de alio minus justo sentit.
Ex eo, quod rem nobis similem, et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.
Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora externa veluti nobis præsentia repræsentant (per Schol. Prop. 17 p. II) ; hoc est (per Prop. 16 p. II) quarum ideæ naturam nostri Corporis, et simul præsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturæ nostri Corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi ; et consequenter si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, hæc imaginatio affectionem nostri Corporis huic affectui similem exprimet ; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q. E. D.
Hæc affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de qua vide Schol. Prop. 22 hujus) ; sed ad Cupiditatem relata Æmulatio, quæ proinde nihil aliud est, quam alicujus rei Cupiditas, quæ in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Lætitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem Tristitia afficere, contra Odio erga ipsum afficiemur.
Hoc[5] eodem modo ex Propositione præcedente demonstratur, ac Propositio 22 hujus ex Propositione 21.
Rem cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod ipsius miseria nos Tristitia afficit.
Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop. 23 hujus) ex ipsius Tristitia lætaremur, quod est contra hypothesin.
Rem, cujus nos miseret, a miseria quantum possumus liberare conabimur.
Id, quod rem, cujus nos miseret, Tristitia afficit, nos simili etiam Tristitia afficit (per Prop. præced.) ; adeoque omne id, quod ejus rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per Prop. 13 hujus) hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), id destruere appetemus, sive ad id destruendum determinabimur ; atque adeo rem, cujus miseremur, a sua miseria liberare conabimur. Q. E. D.
Hæc voluntas sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur quæ proinde nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione orta. Cæterum de Amore et Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, bene aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.
Id omne, quod ad Lætitiam conducere imaginamur, conamur promovere ut fiat ; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere imaginamur amovere vel destruere conamur.
Quod ad Lætitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus) ; hoc est (per Prop. 17 p. II), id quantum possumus conabimur ut præsens sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis conatus seu potentia in cogitando æqualis, et simul, natura est cum Corporis conatu seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll. Prop. 7 et Coroll. Prop. 11 p. II) : ergo, ut id existat, absolute conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus et intendimus ; Quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiæ causam esse credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur, lætabimur (per Prop. 20 hujus) ; adeoque idem (per primam hujus partem) conabimur destruere, sive (per Prop. 13 hujus) a nobis amovere, ne ipsum ut præsens contemplemur ; Quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad Lætitiam, etc. Q. E. D.
Nos id omne etiam agere conabimur, quod homines cum Lætitia aspicere imaginamur, et contra id agere aversabimur, quod homines[6] aversari imaginamur.
Ex eo, quod imaginamur homines aliquid amare vel odio habere, nos idem amabimus vel odio habebimus (per Prop. 27 hujus) ; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), eo ipso ejus rei præsentia lætabimur vel contristabimur ; adeoque (per præc. Prop.) id omne, quod homines amare cum Lætitia aspicere imaginamur, conabimur agere, etc. Q. E. D.
Hic conatus aliquid agendi, et etiam omittendi, ea sola de causa, ut hominibus placeamus, vocatur Ambitio, præsertim quando adeo impense vulgo placere conamur, ut cum nostro aut alterius damno quædam agamus vel omittamus ; alias Humanitas appellari solet. Deinde Lætitiam, qua alterius actionem, qua nos conatus est delectari, imaginamur, Laudem voco ; Tristitiam vero, qua contra ejusdem actionem aversamur, Vituperium voco.
Si quis aliquid egit, quod reliquos Lætitia afficere imaginatur, is Lætitia, concomitante idea sui tanquam causa, afficietur ; sive se ipsum cum Lætitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos Tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitia contra contemplabitur.
Qui se reliquos Lætitia vel Tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per Prop. 27 hujus) Lætitia vel Tristitia afficietur. Cum autem homo (per Prop. 19 et 23 p. II) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur ; ergo qui aliquid egit, quod ipse imaginatur reliquos Lætitia afficere, Lætitia cum conscientia sui tanquam causa afficietur, sive, seipsum cum Lætitia contemplabitur, et contra. Q. E. D.
Cum Amor (per Schol. Prop. 13 hujus) sit Lætitia concomitante idea causæ externæ, et Odium Tristitia concomitante etiam idea causæ externæ ; erit ergo hæc Lætitia et Tristitia Amoris et Odii species. Sed quia Amor et Odium ad objecta externa referuntur, ideo hos Affectus aliis nominibus significabimus ; nempe Lætitiam concomitante idea causæ internæ[7] Gloriam, et Tristitiam huic contrariam Pudorem appellabimus : Intellige, quando Lætitia vel Tristitia ex eo oritur, quod homo se laudari vel vituperari credit ; alias Lætitiam concomitante idea causæ internæ[7] Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam vero eidem contrariam Pœnitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll. 17 p. II) fieri potest, ut Lætitia, qua aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantum sit, et (per Prop. 25 hujus) unusquisque de se id omne conatur imaginari, quod se Lætitia afficere imaginatur ; facile ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, et se omnibus gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.
Si aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere aliquid, quod ipsi amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus, etc. Si autem id, quod amamus, cum aversari imaginamur, vel contratum animi fluctuationem patiemur.
Ex eo solo, quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per Prop. 27 hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus ; accedit ergo Amori nova causa, a qua fovetur ; atque adeo id, quod amamus, hoc ipso constantius amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem aversabimur (per eandem Prop.). At si supponamus, nos eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus et aversabimur, sive (vid. Schol. Prop. 17 hujus) animi fluctuationem patiemur. Q. E. D.
Hinc et ex Prop. 28 hujus sequitur, unumquemque quantum potest conari, ut unusquisque id, quod ipse amat, amet, et quod ipse odit, odio etiam habeat ; unde illud Poetæ :
Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat vel odio habet, revera est Ambitio (vid. Schol. 29 hujus) ; atque adeo videmus unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant ; quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, et dum omnes ab omnibus laudari seu amari volunt, odio invicem sunt.
Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur conabimur efficere, ne ille illa re potiatur.
Ex eo solo, quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur (per Prop. 27 hujus cum ejusdem 1 Coroll.), rem illam amabimus eaque gaudere cupiemus. At (per hypothesin) huic Lætitiæ obstare imaginamur, quod ille eadem hac re gaudeat ergo (per Prop. 28 hujus), ne ille eadem potiatur, conabimur. Q. E. D.
Videmus itaque, cum hominum natura plerumque ita comparatum esse, ut eorum, quibus male est, misereantur, et quibus bene est, invideant, et (per Prop. præc.) eo majore odio, quo rem, qua alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde, ex eadem naturæ humanæ proprietate, ex qua sequitur, homines esse misericordes, sequi etiam, eosdem esse invidos et ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam hæc omnia docere experiemur ; præsertim si ad priores nostræ ætatis annos attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in æquilibrio est, ex hoc solo ridere vel flere experimur, quod alios ridere vel flere vident ; et quicquid præterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt, et omnia denique sibi cupiunt quibus alios delectari imaginantur ; nimirum quia rerum imagines, ut diximus, sunt ipsæ humani Corporis affectiones, sive modi, quibus Corpus humanum a causis externis afficitur disponiturque ad hoc vel illud agendum.
Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus, efficere, ut nos contra amet.
Rem, quam amamus præ reliquis, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam præ reliquis Lætitia afficere conabimur (per Prop. 29 hujus), sive conabimur, quantum possumus, efficere, ut res amata Lætitia afficiatur concomitante idea nostri, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut nos contra amet. Q. E. D.
Quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur.
Nos (per Prop. præced.) conamur, quantum possumus, ut res amata. nos contra amet ; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata Lætitia afficiatur concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majori Lætitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur ; hoc est (per Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eo majore Lætitia afficimur. At cum ex eo lætemur, quod alium nobis similem Lætitia affecimus, tum nosmet cum Lætitia contemplamur (per Prop. 30 hujus) : ergo quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majori Lætitia nosmet contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eo magis gloriabimur. Q. E. D.
Si quis imaginatur rem amatam eodem vel arctiore vinculo Amicitiæ, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga ipsam rem amatam afficietur, et illi alteri invidebit.
Quo quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur (per præced. Prop.), hoc est (per Schol. Prop. 30 hujus) lætabitur ; adeoque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantum potest, imaginarirem amatam ipsi quum arctissime devinctam ; qui quidem conatus sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop. 31 hujus). At hic conatus sive appetitus ab ipsius rei amatæ imagine concomitante imagine illius, quem res amata sibi jungit coerceri supponitur ; ergo (per Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitia afficietur, concomitante idea rei amatæ tanquam causa, et simul imagine alterius, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), odio erga rem amatam afficietur, et simul erga illum alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23 hujus), quod re amata delectatur, invidebit. Q. E. D.
Hoc Odium erga rem amatam Invidiæ junctum Zelotypia vocatur, quæ proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex Amore et Odio simul, concomitante idea alterius, cui invidetur. Præterea hoc Odium erga rem amatam majus erit pro ratione Lætitiæ, qua Zelotypus ex reciproco rei amatæ Amore solebat affici, et etiam pro ratione affectus, quo erga illum, quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit, quia ipsam id, quod ipse odio habet, Lætitia afficere imaginatur ; et etiam (per Coroll. Prop. 15 hujus) ex eo, quod rei amatæ imaginem imagini ejus, quem odit, jungere cogitur. Quæ ratio plerumque locum habet in Amore erga fæminam ; qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non solum ex eo, quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur, sed etiam, quia rei amatæ imaginem pudendis et excrementis alterius jungere cogitur, eandem aversatur ; ad quod denique accedit, quod Zelotypus non eodem vultu, quem res amata ei præbere solebat, ab eadem excipiatur, qua etiam de causa amans contristatur, ut jam ostendam.
Qui rei, qua semel delectatusest, recordatur, cupit eamdem cum iisdem potiri circumstantiis, ac cum primo ipsa delectatus est.
Quicquid homo simul cum re, quæ ipsum delectavit, vidit, id omne (per Prop. 15 hujus) eri per accidens Lætitiae causa ; adeoque (per Prop. 28 hujus) omni eo simul cum re, quæ ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primo eadem delectatus est. Q. E. D.
Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.
Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei sive circumstantiæ (per Prop. præc.) sit præ amore cupidus, ergo (per Prop. 19 hujus), quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q. E. D.
Hæc Tristitia, quatenus absentiam ejus, quod amamus, respicit, Desiderium vocatur.
Cupiditas, quæ præ Tristitia vel Lætitia præque Odio vel Amore oritur, eo est major, quo affectus major est.
Tristitia hominis agendi potentiam (per Schol. Prop. 11 hujus) minuit vel coercet, hoc est (per Prop. 7 hujus), conatum, quo homo in suo esse perseverare conatur, minuit vel coercet ; adeoque (per Prop. 5 hujus) huic conatui est contraria ; et quicquid homo Tristitia affectus conatur est Tristitiam amovere. At (per Tristitiæ Defin.) quo Tristitia major est, eo majori parti hominis agendi potentiæ necesse est opponi ; ergo quo major Tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo contra Tristitiam amovere ; hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eo majore cupiditate sive appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam Lætitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget vel juvat, facile eadem via demonstratur, quod homo, Lætitia affectus, nihil aliud cupit quam eandem conservare, idque eo majore Cupiditate, quo Lætitia major erit. Denique, quoniam Odium et Amor sunt ipsi Tristitiæ vel Lætitiæ affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus, sive Cupiditas, quæ præ Odio vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii et Amoris. Q. E. D.
Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut Amor plane aboleatur, eandem majore odio, ex pari causa, prosequetur, quam si ipsam nunquam amavisset, et eo majori, quo Amor antea major fuerat.
Nam si quis rem, quam amat, odio habere incipit, plures ejus appetitus coercentur, quam si eandem non amavisset. Amor namque Lætitia est (per Schol. Prop. 13 hujus) quam homo, quantum potest (per Prop. 28 hujus), conservare conatur ; idque (per idem Schol.) rem amatam ut præsentem contemplando, eandemque (per Prop. 21 hujus) Lætitia, quantum potest, afficiendo ; qui quidem conatus (per Prop. præc.) eo est major quo amor major est, ut et conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet (vid. Prop. 33 hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per Coroll. Prop. 13 et per Prop. 23 hujus) ; ergo amans (per Schol. Prop. 11 hujus) hac etiam de causa Tristitia afficietur, et eo majori, quo Amor major fuerat ; hoc est, præter Tristitiam, quæ Odii fuit causa, alia ex eo oritur, quod rem amavit, et consequenter majore Tristitiæ affectu rem amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) majori odio prosequetur, quam si eandem non amavisset, et eo majori, quo amor major fuerat. Q. E. D.
Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo majus sibi malum oriri timeat : et contra, qui aliquem amat, ei eadem lege benefacere conabitur.
Aliquem odio habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem ut Tristitiæ causam imaginari ; adeoque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem odio habet, eundem amovere vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius, sive (quod idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare posse credit, non inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, a malo inferendo (per eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet ; idque (per Prop. 37 hujus) majore conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea prævalebit, ut volebamus. Secundæ partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet etc. Q. E. D.
Per bonum hic intelligo omne genus Lætitiæ, et quicquid porro ad eandem conducit, et, præcipue id, quod desiderio, qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitiæ genus, et præcipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol. Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contra id bonum vocamus, quod cupimus ; et consequenter id, quod aversamur, malum appellamus ; quare unusquisque ex suo affectu judicat seu æstimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, et quid denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat Ambitiosus autem nihil æque ac Gloriam cupit, et contra nihil æque ac Pudorem reformidat. Invido deinde nihil jucundius quam alterius infelicitas, et nihil molestius quam aliena felicitas ; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam aut malam, utilem aut inutilem esse judicat. Cæterum hic affectus, quo homo ita disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus quatenus homo ab eodem disponitur ad malum, quod futurum judicat, minore vitandum (Vid. Prop. 28 hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor appellatur Verecundia. Denique si Cupiditas malum futurum vitandi coercetur Timore alterius mali, ita ut quid potius velit, nesciat, tum Metus vocatur Consternatio, præcipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.
Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.
Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia concomitante idea causæ externæ. At ipse (per hypothesin) nullam hujus Tristitiæ causam imaginatur præter illum, ipsum odio habet ; ergo ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio habebit. Q. E. D.
Quod si se justam Odii causam præbuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus et ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) raro contingit. Præterea hæc Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali sive Tristitiæ causam imaginabitur ; atque adeo Tristitia afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contra afficietur, ut supra.
Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio et Amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi, determinatur (per Prop. præced.) ad eundem contra odio habendum. At (per hypothesin) ipsum nihilominus amat : ergo Odio et Amore simul conflictabitur.
Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod præ Odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.
Qui aliquem Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per præced. Prop.) odio habebit, et (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci conabitur, quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus) inferre studebit. At (per hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum ; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q. E. D.
Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur ; conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.
Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 et per Prop. 16 hujus fieri potest), eundem contra amabit.
Hæc Propositio eadem via demonstratur ac præcedens. Cujus etiam Scholium vide.
Quod si se justam Amoris causam præbuisse crediderit, gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.) ; quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentius contingit, et cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. præced.). Porro hic reciprocus Amor, et consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia seu Gratitudo vocatur ; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.
Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, Odio et Amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua primum præcedentis Coroll., demonstratur.
Quod si Odium prævaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre conabitur ; qui quidem affectus Crudelitas appellatur, præcipue si illum, qui amat, nullam Odii communem causam præbuisse creditur.
Qui in aliquem, Amore aut spe Gloriae motus, beneficium contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.
Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere, ut ab ipsa contra ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur præ amore in aliquem beneficium contulit, id fecit[8] desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Gloriæ sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Lætitiæ ; adeoque (per Prop. 12 hujus) hanc Gloriæ causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causæ existentiam secludit : ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q. E. D.
Odium reciproco odio augetur, et Amore contra deleri potest.
Qui eum, quem odit, Odio contra erga se affectum esse imaginatur eo ipso (per Prop. 40 hujus) novum Odium oritur, durante (per hypothesin) adhuc primo. Sed si contra eundem Amore erga se affectum esse imaginatur, quatenus hoc imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Lætitia contemplatur, et eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur ; hoc est (per Prop. 41 hujus), eatenus conatur ipsum odio non habere, nullaque Tristitia afficere ; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus) major vel minor erit pro ratione affectus, ex quo oritur ; atque adeo si major fuerit illo, qui ex Odio oritur et quo rem, quam odit (per Prop. 26 hujus), Tristitia afficere conatur, ei prævalebit, et odium ex animo delebit. Q. E. D.
Odium, quod Amore plane vincitur, in Amorem transit ; et Amor propterea major est, quam si Odium non præcessisset.
Eodem modo procedit ac Propositions 38 hujus. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum Tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, lætatur, et huic Lætitiæ, quam Amor involvit (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit quæ ex. eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quem[9] Odium involvit (ut in Prop. 37 hujus ostendimus), prorsus juvatur, concomitante idea ejus, quem odio habuit, tanquam causa.
Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia affici, ut majori hac Lætitia fruatur ; hoc est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec ægrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, et Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium magis magisque augeatur, et eadem de causa homo magis ac magis ægrotare conabitur, ut majori Laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur ; atque adeo semper ægrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.
Si quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem, quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.
Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per Prop. 40 hujus) : adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam Odio hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, affectam esse imaginatur et consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur, idque concomitante idea ejus, qui rem amatam odit, tanquam causa ; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) ipsum odio habebit. Q. E. D.
Si quis ab aliquo cujusdam classis sive nationis a sua diversæ, Lætitia vel Tristitia affectus fuerit, concomitante ejus idea, sub nomine universali classis vel nationis, tanquam causa : is non tantum illum, sed omnes ejusdem classis vel nationis amabit vel odio habebit.
Hujus rei demonstratio patet ex Propositione 16 hujus Partis.
Lætitia quæ ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus, destrui aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi Tristitia.
Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur, eatenus constristamur.
Potest hæc Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis 17 Partis II. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen[10] ut præsentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur ; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur ad eandem cum Tristitia contemplandum, quæ determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria illarum rerum, quæ hujus existentiam secludunt, sed non tollitur : atque adeo homo eatenus tantum lætatur, quatenus hæc determinatio coercetur ; et hinc fit, ut hæc Laetitia, quæ ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia hæc ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quæ ejusdem existentiam secludunt, ideo hæc ad Tristitiam determinatio statim coercetur, et homo de novo lætatur, et hoc toties, quoties hæc repetitio fit. Atque hæc eadem est causa, cur homines lætantur, quoties alicujus jam præteriti mali recordantur, et cur pericula, a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur ; quæ determinatio de novo coercetur idea libertatis, quam hujus periculi ideæ junxerunt, cum ab eodem liberati sunt, quæque eos de novo securos reddit ; atque adeo de novo lætantur.
Amor et Odium ex. gr. erga Petrum destruitur, si Tristitia, quam hoc, et Lætitia, quam ille involvit, ideæ alterius causæ jungatur ; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.
Patet ex sola Amoris et Odii definitione ; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Lætitia vocatur Amor, et Tristitia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus vel illius affectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus vel parte diminuitur. Q. E. D.
Amor et Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.
Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p. I) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Lætitiæ vel Tristitiæ causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus vel odio habebimus, idque (per Prop. præced.) summo Amore vel Odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quæ ejusdem affectus est causa ut necessariam imaginemur, tum (per eandem Defin. 7 p. I) ipsam non solam, sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo (per Prop. præc.) Amor et Odium erga ipsam minor erit. Q. E. D.
Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant, majore Amore vel odio se invicem prosequi, quam alia ; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide Prop. 27, 34, 40 et 43 hujus.
Res quæcunque potest esse per accidens Spei aut Metus causa.
Hæc Propositio eadem via demonstratur, qua Propositio 15 hujus quam vide una cum Schol. 2[11] Propositionis 18 hujus.
Res, quæ per accidens Spei aut Metus sunt causæ, bona aut mala omina vocantur. Deinde quatenus hæc eadem omina sunt Spei aut Metus causa, eatenus (per Defin. Spei et Metus, quam vide in Schol. 2 Prop. 18 hujus) Lætitiæ aut Tristitiæ sunt causa, et consequenter (per Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus vel odio habemus, et (per Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quæ speramus adhibere, vel tanquam obstacula aut Metus causas amovere conamur. Præterea ex Propositione 25 hujus sequitur, nos natura ita esse constitutos, ut ea, quæ speramus, facile, quæ autem timemus, difficile credamus, et ut de iis plus minusve justo sentiamus. Atque ex his ortæ sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Cæterum non puto operæ esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quæ ex Spe et Metu oriuntur ; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus) ; et præterea quandoquidem, quatenus aliquid speramus aut metuimus, eatenus idem amamus vel odio habemus ; atque adeo quicquid de Amore et Odio diximus, facile unusquisque Spei et Metui applicare poterit.
Diversi homines ab uno eodemque objecto diversimode affici possunt, et unus idemque homo ab uno eodemque objecto potest diversis temporibus diversimode affici.
Corpus humanum (per Post. 3 p. II) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti ; atque adeo (per Axiom. 1, quod est post Lemma 3, quod vide post Prop. 13 p. II) ab uno eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem Postul.) Corpus humanum potest jam hoc jam alio modo esse affectum ; et consequenter (per idem Axiom.) ab uno eodemque objecto diversis temporibus diversimode affici. Q. E. D.
Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat ; et quod hic metuit, alter non metuat ; et ut unus idemque homo jam amet, quod antea oderit, et ut jam audeat, quod antea timuit, etc. Deinde quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius, et quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus), sequitur, homines tam judicio quam affectu variare posse[12] ; et hinc fit, ut cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo ; et si præterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum inferendi ei, quem odit, et benefaciendi ei, quem amat, non coercetur timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo ; et si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam ; et sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura et judicii inconstantia, ut et quod homo sæpe ex solo affectu de rebus judicat, et quod res, quas ad Lætitiam vel Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur, sæpe non nisi imaginariæ sint ; ut jam taceam alia, quæ in 2 Parte ostendimus, de rerum incertitudine ; facile concipimus, hominem posse sæpe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut lætetur, sive ut tam Tristitia quam Lætitia afficiatur, concomitante idea sui tanquam causa ; atque adeo facile intelligimus, quid Pœnitentia, et quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Pœnitentia est Tristitia concomitante idea sui, et Acquiescentia in se ipso est Lætitia concomitante idea sui, tanquam causa, et hi affectus vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt (vid. Prop. 49 hujus).
Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.
Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per Prop. 18 p. II, cujus etiam Schol. vide), et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest ; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, etc. Q. E. D.
Hæc Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur, vocatur Admiratio ; quæ si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio ; alias Horror, si hominis iram, invidiam, etc., admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, etc., admiramur, Amor eo ipso (per Prop. 12 hujus) major erit, et hunc Amorem Admirationi sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus Odium, Spem, Securitatem, et alios Affectus Admirationi junctos ; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.
Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen causa hæc plerumque est, quod sc. ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere, etc., videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet, similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus, etc. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. et Prop. 27 hujus), determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum, etc. Sed si ex ipsius rei præsentia, vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metus, etc. esse potest, tum Mens ex ipsa rei præsentia magis ad ea cogitandum, quæ in objecto non sunt, quam quæ in ipso sunt, determinata manet ; cum tamen contra ex objecti præsentia id præcipue cogitare soleat, quod id objecto est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic Irrisio ex rei, quam odimus vel metuimus, Contemptu oritur, et Dedignatio ex stultitiæ Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentiæ. Possumus denique, Amorem, Spem, Gloriam, et alios Affectus junctos Contemptui concipere atque inde alios præterea Affectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguera solemus.
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur, lætatur ; et eo magis, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginatur.
Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis earumque ideas (per Prop. 19 et 23 p. II). Cum ergo fit, ut Mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Lætitia affici supponitur et eo majori, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q. E. D.
Hæc Lætitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo majori Lætitia alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante idea sui (per Schol. Prop. 29 hujus) ; atque adeo (per Prop. 27 hujus) ipse majore Lætitia concomitante idea sui afficitur. Q. E. D.
Mens ea tantum imaginari conatur, quæ ipsius agendi potentiam ponunt.
Mentis conatus sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia (per Prop. 7 hujus) ; Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod Mens est et potest, affirmat ; at non id, quod non est neque potest ; adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat sive ponit. Q. E. D.
Cum Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.
Mentis essentia id tantum, quod Mens est et potest, affirmat, sive de natura Mentis est, ea tantummodo imaginari, quæ ipsius agendi potentiam ponunt (per Prop. præced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa contristatur. Q. E. D.
Hæc Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur ; quod eodem demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.
Hæc Tristitia concomitante idea nostræ imbecillitatis Humilitas appellatur ; Lætitia autem, quæ ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam hæc toties repetitur, quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis quam animi vires ostentare gestiat, et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos (vid. Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum æqualium imbecillitatem gaudere, et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Lætitia (per Prop. 53 hujus) afficitur, et eo majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, et easdem distinctius imaginatur ; hoc est (per illa, quæ in Schol. 1 Prop. 40 p. II dicta sunt), quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit ; et contra contristabitur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur ; quam quidem Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum æqualium actiones perperam interpretando, vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur, homines natura proclives esse ad Odium et Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et Invidiæ stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.
Nemo virtutem alicui, nisi æquali, invidet.
Invidia est ipsum Odium (vid. Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) affectio, qua hominis agendi potentia seu conatus coercetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest ; ergo homo nullam de se agendi potentiam seu (quod idem est) virtutem prædicari cupiet, quæ naturæ alterius est propria, et suæ aliena ; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) ipse contristari, nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, et consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo æquali, qui cum ipso ejusdem naturæ supponitur. Q. E. D.
Cum igitur supra in Scholio Propositionis 52 hujus Partis dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, etc., admiramur, id fit (ut ex ipsa Prop. patet) quia has virtutes et singulariter inesse, et non ut nostræ naturæ communes imaginamur ; adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem, et leonibus fortitudinem, etc.
Lætitiæ, Tristitiæ, et Cupiditatis, et consequenter uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi Fluctuationis, vel qui ab his derivatur nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, etc., tot species dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.
Lætitia et Tristitia, et consequenter affectus, qui ex his componuntur vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus) ; nos autem (per Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadæquatas ; et quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantum patimur, hoc est (vid. Schol. 1 Prop. 40 p. II), eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vid. Prop. 17 p. II cum ejus Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe Lætitia, quæ ex objecto ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti A, et Lætitia, quæ ex objecto B oritur ; ipsius objecti B naturam involvit ; atque adeo hi duo Lætitiæ affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversæ naturæ oriuntur. Sic etiam Tristitiæ affectus, qui ex uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia, quæ ab alia causa oritur ; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu, animi Fluctuatione, etc., intelligendum est : ac proinde Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., tot species necessario dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vid. Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo, prout unusquisque a causis externis hac aut illa Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas alia atque alia esse, et natura unius a natura alterius Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquæque oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, etc., et consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur. Q. E. D.
Inter affectuum species, quæ (per Prop. præc.) perplurimæ esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia et Ambitio, quæ non nisi Amoris vel Cupiditatis sunt notiones, quæ hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta, ad quæ referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, et Ambitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum et gloriæ immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Præterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxuriæ, et Sobrietas, quam Ebrietati, et denique Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt, sed animi indicant potentiam, quæ hos affectus moderatur. Cæterum reliquas Affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt, quot objectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum vires, et Mentis in eosdem potentiam, determinandum, nobis sufficit, uniuscujusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit, inquam, nobis, Affectuum et Mentis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis et quanta sit Mentis potentia in moderandis et coercendis Affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc et illum Amoris, Odii, vel Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem erga liberos et inter amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, et affectuum naturam et originem ulterius indagare, non est opus.
Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt.
Hæc Propositio patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13, p. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.
Omnes affectus ad Cupiditatem, Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque natura seu essentia (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 9 ujus) ; ergo uniuscujusque individui Cupiditas a Cupiditate alterius tantum discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt. Lætitia deinde et Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia seu conatus in suo esse perseverandi, augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.). At per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem et Corpus simul refertur. Appetitum et Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo Lætitia et Tristitia est ipsa Cupiditas sive Appetitus, quatenus a causis externis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur, hoc est (per idem Schol.) est ipsa cujusque natura ; atque adeo uniuscujusque Lætitia vel Tristitia a Lætitia vel Tristitia alterius tantum etiam discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt et consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, etc. Q. E. D.
Hinc sequitur, affectus animalium, quæ irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus originem), ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus et homo Libidine procreandi ; at ille Libidine equina, hic autem humana. Sic etiam Libidines et Appetitus insectorum, piscium, et avium, alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum sua, qua constat natura contentum vivat eaque gaudeat, vita tamen illa, qua unumquodque est contentum, et gaudium nihil aliud est, quam idea seu anima ejusdem individui, atque adeo gaudium unius a gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex præcedenti Propositione sequitur, non parum etiam interesse inter gaudium, quo ebrius ex. gr. ducitur, et inter gaudium, quo potitur Philosophus, quod hic in transitu monere volui. Atque hæc de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.
Præter Lætitiam et Cupiditatem, quæ passiones sunt, alii Lætitiæ et Cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus agimus, referuntur.
Cum Mens se ipsam suamque agendi potentiam concipit, lætatur (per Prop. 53 hujus) : Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram sive adæquatam ideam concipit (per Prop. 43 p. II). At Mens quasdam ideas adæquatas concipit (per Schol. 2 Prop. 40 p. II). Ergo eatenus etiam lætatur, quatenus ideas adæquatas concipit, hoc est (per Prop. 1 hujus) quatenus agit. Deinde Mens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habeL ideas, in suo esse persevare conatur (per Prop. 9 hujus). At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.) ; ergo Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus întelligimus, sive (per Prop. 1 hujus) quatenus agimus. Q. E. D.
Inter omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur, nulli sunt, quam qui ad Lætitiam vel Cupiditatem referuntur.
Omnes affectus ad Cupiditatem, Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod Mentis cogitandi potentia minuitur vel coercetur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.) ; adeoque Mens quatenus contristatur, eatenus ejus intelligendi, hoc est ejus agendi potentia (per Prop. 1 hujus) minuitur vel coercetur ; adeoque nulli Tristitiæ affectus ad Mentem referri possunt, quatenus agit ; sed tantum affectus Lætitiæ et Cupiditatis qui (per Prop. præc.) eatenus etiam ad Mentem referuntur. Q. E. D.
Omnes actiones, quæ sequuntur ex affectibus, qui ad Mentem referuntur, quatenus intelligit ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem et Generositatem distinguo. Nam per Animositatem intelligo Cupiditatem, qua unusquisque conatur suum esse ex solo Rationis dictamine conservare.
Per Generositatem autem Cupiditatem intelligo, qua unusquisque ex solo Rationis dictamine conatur reliquos homines juvare, et sibi amicitia jungere. Eas itaque actiones, quæ solum agentis utile intendunt, ad Animositatem, et quæ alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem refero. Temperantia igitur, Sobrietas, et Animi in periculis Præsentia, etc. Animositatis sunt species ; Modestia autem, Clementia, etc., species Generositatis sunt. Atque his puto me præcipuos affectus, animique fluctuationes, quæ ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Lætitiæ, et Tristitiæ oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis agitari, nosque perinde ut maris undæ, a contrariis ventis agitatæ, fluctuari, nostri eventus atque fati inscios. At dixi, me præcipuos tantum, non omnes, qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra, procedendo, facile possumus ostendere, Amorem esse junctum Pœnitentiæ, Dedignationi, Pudori, etc. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo, affectus tot modis alii cum aliis componi, indeque tot variationes oriri, ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum præcipuos tantum enumeravisse sufficit : nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis quam utilitatis haberent. Attamen de Amore hoc notandum restat, quod scilicet sæpissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex ea fruitione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, et aliæ rerum imagines in eo excitantur, et simul Mens alia imaginari, aliaque cupere incipit. Ex. gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si igitur, Corpore jam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse præsens adest, fomentetur, et consequenter conatus etiam, sive Cupiditas, eundem comedendi ; huic Cupiditati seu conatui nova illa constitutio repugnabit, et consequenter cibi, quem appetebamus, præsentia odiosa erit, et hoc est quod Fastidium et Tædium vocamus. Cæterum Corporis affectiones externas, quæ in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus, etc., neglexi, quia ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. Denique de affectuum definitionibus quædam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam, et quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.
Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.
Diximus supra in Scholio Propositions 9 hujus Partis, Cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientia ; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum quæ ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum appetitum et Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus idemque ; a que adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare nolui, sed eandem ita definire studui, ut omnes humanæ naturæ conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis, vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum ; sed ex hac definitione (per Prop. 23 p. II) non sequeretur, quod Mens possit suæ Cupiditatis sive appetitus esse conscia. Igitur, ut hujus conscientiæ causam involverem, necesse fuit (per eandem Prop.) addere, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata, etc. Nam per affectionem humanæ essentiæ quamcunque ejusdem essentiæ constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive adventicia[13], sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus, appetitus, et volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione varii, et non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur, et, quo se vertat, nesciat.
Lætitia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem.
Tristitia est hominis transitio a majore ad minorem perfectionem.
Dico transitionem. Nam Laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Lætitiæ affectu compos esset ; quod clarius apparet ex Tristitiæ affectu, qui huic est contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris perfectionis consistat ; nam privatio nihil est, Tristitiæ autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur (vide Schol. Prop. 11 hujus). Cæterum definitiones Hilaritatis, Titillationis, Melancholiæ, et Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum referuntur, et non nisi Lætitiæ aut Tristitiæ sunt species.
Admiratio est rei alicujus imaginatio, in qua Mens defixa propterea manet, quia hæc singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem (vide Prop. 52 hujus cum ejusdem Schol.)
In Scholio Propositionis 18 Partis II ostendimus, quænam sit causa cur Mens ex contemplatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, videlicet quia earum rerum imagines invicem concatenatæ et ita ordinatæ sunt, ut alia aliam sequatur ; quod quidem concipi nequit quando rei imago nova est, sed Mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur, donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novæ imaginatio in se considerata ejusdem naturæ est ac reliquæ ; et hac de causa ego Admirationem inter affectus non numero, nec causam video, cur id facerem, quandoquidem hæc Mentis distractio ex nulla causa positiva, quæ Mentem ab aliis distrahat, oritur, sed tantum ex eo, quod causa, cur Mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit. Tres igitur (ut in Schol. Prop. 11 hujus monui) tantum affectus primitivos seu primarios agnosco, nempe Lætitiæ, Tristitiæ, et Cupiditatis ; nec alia de causa verba de Admiratione feci, quam quia usu factum est, ut quidam affectus, qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quæ admiramur, referuntur ; quæ quidem ratio me ex æquo movet, ut etiam Contemptus definitionem his adjungam.
Contemptus est rei alicujus imaginatio, quæ Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei præsentia magis moveatur ad ea imaginandum, quæ in ipsa re non sunt, quam quæ in ipsa sunt (vide Schol. Prop. 52 hujus).
Definitiones Venerationis et Dedignationis missas hic facio, quia nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt.
Amor est Lætitia concomitante idea causæ externæ.
Hæc Definitio satis clare Amoris essentiam explicat ; illa vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amatæ, non Amoris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, et, quia Amoris essentia non satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt ; et hinc factum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum, cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatæ, me per voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstraviinus Propositione 48 partis II), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatæ, quando abest, vel perseverandi in ipsius præsentia, quando adest ; potest namque amor absque hac aut illa Cupiditate concipi ; sed per voluntatem me Acquiescentiam intelligere, quæ est in Amante ob rei amatæ præsentiam, a qua Lætitia amantis corroboratur, aut saltem fovetur.
Odium est Tristitia concomitante idea causæ externæ.
Quæ hic notanda sunt, ex dictis in præcedentis Definitionis Explicatione facile percipiuntur (vide præterea Schol. Prop. 13 hujus).
Propensio est Lætitia concomitante idea alicujus rei, quæ per accidens causa est Lætitiæ.
Aversio est Tristitia concomitante idea alicujus rei, quæ per accidens causa est Tristitiæ (de his vide Prop. 15 Schol. hujus).
Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.
Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione 52 hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, sæpe imaginemur, idem admirari desinemus ; atque adeo videmus, Devotionis affectum facile in simplicem Amorem degenerare.
Irrisio est Lætitia orta ex eo, quod aliquid, quod contemnimus, in re quam odimus, inessse imaginamur[14].
Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem existentiam negamus (vide Schol. Prop. 52 hujus), et eatenus (per Prop. 20 hujus) lætamur. Sed quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio tamen habere, sequitur, hanc Lætitiam solidam non esse (vid. Schol. Prop. 47 hujus).
Spes est inconstans Lætitia, orta ex idea rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
Metus est inconstans Tristitia, orta ex irea rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus dubitamus (vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus).
Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe. Qui enim Spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futuræ existentiam secludit; atque adeo eatenus contristari (per Prop. 19 hujus), et consequenter, dum Spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in Metu est, hoc est, de rei, quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod ejusdem rei existentiam secludit ; atque adeo (per Prop. 20 hujus) lætatur, et consequenter eatenus Spem habet, ne eveniat.
Securitas est Lætitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ, de qua dubitandi causa sublata est.
Desperatio est Tristitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ de qua dubitandi causa sublata est.
Oritur itaque ex Spe Securitas, et ex Metu Desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur ; quod fit, quia homo rem præteritam vel futuram adesse imaginatur et ut præsentem contemplatur, vel quia alia imaginatur, quæ existentiam earum rerum secludunt, quæ ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll. Prop. 31 p. II) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide Schol. Prop. 49 p. II) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere ; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei præteritæ aut futuræ eodem Lætitiæ vel Tristitiæ affectu afficiamur, ac ex rei præsentis imagine, ut in Propositione 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem Scholio vide.
Gaudium est Lætitia concomitante idea rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.
Conscientiæ morsus est Tristitia concomitante idea rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.
Commiseratio est Tristitia concomitante idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit (vid. Schol. Prop. 22 et Schol. 27 hujus).
Inter Commiserationem et Misericordiam nulla videtur esse differentia, nisi forte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem ejus habitum.
Favor est Amor erga aliquem, qui alteri benefecit.
Indignatio est Odium erga aliquem, qui alteri malefecit.
Hæc nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Caeterum horum affectuum causam vide in Corollario 1 Propositionis 27 et Scholio Propositionis 22 hujus Partis.
Existimatio est de aliquo præ Amore plus justo sentire.
Despectus est de aliquo præ Odio minus justo sentire.
Est itaque Existimatio Amoris, et Despectus Odii effectus sive proprietas ; atque adeo potest Existimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus justo sentiat, et contra Despectus, quod sit. Odium, quatenus hominem ita afficit, ut de eo, quem odio habet, minus justo sentiat (vide de his Schol. Prop. 26 hujus).
Invidia est Odium, quatenus hominem ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, et contra, ut ex alterius malo gaudeat.
Invidiæ opponitur communiter Misericordia, quæ proinde, invita vocabuli significatione, sic definiri potest :
Misericordia est Amor, quatenus hominem ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, et contra ut ex alterius malo contristetur.
Caeterum de Invidia vide Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus. Atque hi affectus Lætitiæ et Tristitiæ sunt, quos idea rei externæ comitatur tanquam causa per se vel per accidens. Hinc ad alios transeo, quos idea rei internæ comitatur tanquam causa.
Acquiescentia in se ipso est Lætitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur.
Humilitas est Tristitia orta ex eo, quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur.
Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Lætitiam, quæ ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur ; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Lætitiam concomitante idea alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum Pœnitentiae opponitur, quæ a nobis sic definitur :
Pœnitentia est Tristitia concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.
Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 51 hujus, et Prop. 53, 54 et 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35 p. II. Sed hic præterea notandum venit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia, et illos, qui recti dicuntur, Lætitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem sæpe objurgando, hos contra suadendo et laudando, effecerunt, ut Tristitiæ commotiones illis, Lætitiæ vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et Religio non est omnibus eadem, sed contra, quæ apud alios sacra, apud alios profana, et quæ apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus pœnitet, vel eodem gloriatur.
Superbia est de se præ Amore sui plus justo sentire.
Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod hæc ad objectum externum, Superbia autem ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem, referatur. Cæterum, ut Existimatio Amoris, sic Superbia Philautiæ effectus vel proprietas est, quæ propterea etiam definiri potest, quod sit Amor sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit, ut de se plus justo sentiat (vid. Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se, præ Odio sui, minus justo sentit ; imo nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur, et hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc vel illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus, et consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus, quæ a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minus justo sentiat ; fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest præterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in præsenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus est incertus ; ut quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere, etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere, quæ alii ipsi æquales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbiæ opponere, quem Abjectionem vocabo ; nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quæ proinde a nobis sic definitur.
Abjectio est de se præ Tristitia minus justo sentire.
Solemus tamen sæpe Superbiæ Humililatem opponere, sed tum magis ad utriusque effectus quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis gloriatur (vid. Schol. Prop. 30 hujus), qui non nisi virtutes suas, et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus præferri vult, et qui denique ea gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum humilem vocamus, qui sæpius erubescit, qui sua vitia fatetur, et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat, et se ornare negligit. Cæterum hi affectus, nempe Humilitas et Abjectio, rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem quantum potest, nititur (vide Prop. 13 et 54 hujus) ; et ideo, qui maxime creduntur abjecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt.
Gloria est Lætitia concomitante idea alicujus nostræ actionis, quam alios laudare imaginamur.
Pudor est Tristitia concomitante idea alicujus actionis, quam alios vituperare imaginamur.
De his vide Scholium Propositionis 30 hujus Partis. Sed hic notanda est differentia, quæ est inter Pudorem et Verecundiam. Est enim Pudor Tristitia, quæ sequitur factum, cujus pudet. Verecundia autem est Metus seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiæ opponi solet Impudentia, quæ revera affectus non est, ut suo loco ostendam ; sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum quam naturam respiciunt. Atque his Lætitiæ et Tristitiæ affectus, quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem refero.
Desiderium est Cupiditas sive Appetitus re aliqua potiundi, quæ ejusdem rei memoria fovetur, et simul aliarum rerum memoria, quæ ejusdem rei appetendæ existentiam secludunt, coercetur.
Cum alicujus rei recordamur, ut jam sæpe diximus, eo ipso disponimur ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res præsens adesset ; sed hæc dispositio, seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quæ existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus, quæ nos aliquo Lætitiæ genere afficit, eo ipso conamur eandem, cum eodem Lætitiæ affectu ut præsentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum, quæ illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera Tristitia est, quæ Lætitiæ opponitur illi, quæ ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide Scholium Propositionis 47 hujus partis. Sed quia nomen Desiderium Cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectus refero.
Æmulatio est alicujus rei Cupiditas, quæ nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt ; vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur ; eum imitari quidem alterius affectum, sed non eundem æmulari dicemus ; non quia aliam æmulationis, aliam imitationis novimus causam, sed quia usu factum est, ut illum tantum vocemus æmulum, qui id, quod honestum utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Cæterum de Æmulalionis causa vide Propositionem 27 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit Invidia, de eovide Propositionem 32 hujus cum ejusdem Scholio.
Gratia seu Gratitudo est Cupiditas, seu Amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide Prop. 39 cum Schol. Prop. 41 hujus.
Benevolentia est Cupiditas benefaciendi ei, cujus nos miseret. Vide Schol. Prop. 27 hujus.
Ira est Cupiditas, qua ex Odio incitamur ad illi, quem odimus, malum inferendum. Vide Prop. 39 hujus.
Vindicta est Cupiditas, qua ex reciproco Odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit Vide 2 Coroll. Prop. 40 hujus cum ejusdem Schol.
Crudelitas seu Sævitia est Cupiditas, qua aliquis concitatur[15] ad malum inferendum ei, quem amamus, vel cujus non miseret.
Crudelitati opponitur Clementia, quæ passio non est, sed animi potentia, quo homo iram et vindictam moderatur.
Timor est Cupiditas majus, quod metuimus, malum minore vitandi. Vide Schol. Prop. 39 hujus.
Audacia est Cupiditas, qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus æquales subire metuunt.
Pusillanimitas dicitur de eo, cujus Cupiditas coercetur timore periculi, quod ejus æquales subire audent.
Est igitur Pusillanimitas nihil aliud, quam Metus alicujus mali, quod plerique non solent metuere ; quare ipsam ad Cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia, quatenus ad Cupiditatem attendimus, affectui Audaciæ revera opponitur.
Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.
Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia Consternatio ex duplici Timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit Metus, qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus ejus Cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coerceri Timore alterius mali, quod ipsum æque cruciat : unde fit, ut, quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide Schol. Prop. 39 et Schol. Prop. 52 hujus. Cæterum de Pusillanimitate et Audacia vide Schol. Prop. 51 hujus.
Humanitas seu Modestia est Cupiditas ea faciendi, quæ hominibus placent, et omittendi, quæ displicent.
Ambitio est immodica gloriæ Cupiditas.
Ambitio est Cupiditas, qua omnes affectus (per Prop. 27 et 31 hujus) foventur et corroborantur ; et ideo hic affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliqua Cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur. Optimus quisque, inquit Cicero, maxime gloria ducitur. Philosophi etiam libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt, etc.
Luxuria est immoderata convivandi Cupiditas, vel etiam Amor.
Ebrietas est immoderata potandi Cupiditas et Amor.
Avaritia est immoderata divitiarum Cupiditas et Armor.
Libido est etiam Cupiditas et Amor in commiscendis corporibus.
Sive hæc coeundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet. Porro hi quinque affectus (ut in Schol. Prop. 56 hujus monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de qua vide Schol. Prop. 29 hujus. Temperantiam deinde, Sobrietatem, et Castitatem Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam monui. Et tametsi fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a nimio cibo, potu, et coitu, abstineat ; Avaritia tamen, Ambitio et Timor luxuriæ, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum et potum alienum se[16] ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit, et si inter ebrios vivat et libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id, quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandæ causa divitias in mare projiciat, manet tamen avarus et si libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi, etc., respiciunt, quam ipsum Appetitum et Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest, præter Generositatem et Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypiæ et reliquarum animi fluctuationum silentio prætermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam definivimus oriuntur, quam quia pleræque nomina non habent ; quod ostendit ad usum vitæ sufficere, easdem in genere tantummodo noscere. Cæterum ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet eos omnes a Cupiditate, Lætitia, vel Tristitia oriri, seu potius nihil præter hos tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes et denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivos, et ad ea, quæ de natura Mentis supra diximus, attendere velimus, affectus, quatenus ad solam Mentem referuntur, sic definere poterimus.
Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea qua Mens majorem vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis, existendi vim, quam antea, affirmat, et qua data ipsa Mens ad hoc potius quam ad illud cogitandum determinatur.
Dico primo. Affectum seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem eatenus tantum pati ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas inadæquatas sive confusas habet. Dico deinde, qua Mens majorem vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis, existendi vim, quam antea, affirmat. Omnes enim corporum ideæ, quas habemus, magis nostri Corporis actualem constitutionem (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II), quam corporis externi naturam indicant ; at hæc, quæ affectus formam constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis, constitutionem indicare vel exprimere debet, quam ipsum Corpus vel aliqua ejus pars habet, ex eo, quod ipsius agendi potentia sive existendi vis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem vel minorem existendi vim, quam antea, me non intelligere, quod Mens præsentem, Corporis constitutionem cum præterita comparat, sed quod idea, quæ affectus formam constituit, aliquid de Corpore affirmat, quod plus minusve realitatis revera involvit, quam antea. Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 et 13 p. II), quod sui Corporis actualem existentiam affirmat, et nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus ; sequitur ergo, quod Mens ad majorem minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo Corpore, vel aliqua ejus parte, affirmare contingit, quod plus minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam augeri vel minui, nihil aliud intelligere volui, quam quod Mens ideam sui Corporis, vel alicujus ejus partis, formaverit, quæ plus minusve realitatis exprimit, quam de suo Corpore affirmaverat. Nam idearum præstantia, et actualis cogitandi potentia, ex objecti præstantia, æstimatur. Addidi denique, et qua data idea Mens ad hoc potius quam ad aliud cogitandum determinatur, ut præter Laetitiæ et Tristitiæ naturam, quam prima definitionis pars explicat, Cupiditatis etiam naturam exprimerem.
- ↑ Je mets affectus au pluriel au lieu de affectum.
- ↑ Je complète par l'addition du chiffre 2 le renvoi au Scolie de la Proposition 40, partie II
- ↑ Au lieu de etiam quatenus qui se trouve dans l'édition Land.
- ↑ W. Meijer pense qu'il y aurait lieu d'ajouter ici le mot Tristitia ; voir note explicative.
- ↑ Au lieu de Hæc qui se trouve dans l'édition Land.
- ↑ N. B. Intellige hic et in sqq. homines quos nullo affectu prosecuti sumus.
- ↑ 7.0 7.1 Au lieu de externæ, leçon de Land.
- ↑ Au lieu de facit donné par Land.
- ↑ Au lieu de quem Land donne ici le féminin quam, voir note explicative.
- ↑ Au lieu de tantum, leçon de Land.
- ↑ Je complète le renvoi par l'addition du chiffre 2.
- ↑ N.B. Posse hoc fieri, tametsi Mens humana pars esset divini intellectus, ostendimus in Coroll. Prop. 11 p. II
- ↑ J'ajoute au texte de Land les mots sive adventicia, nécessaires au sens, et qui se trouvent dans la traduction de Glazemaker
- ↑ Je supprime un mot et modifie la ponctuation de cette définition ; le texte de Land est : quod contemninus in re, quam odimus, ei inesse imaginamur.
- ↑ Baensch, au lieu de aliquis concitatur, voudrait qu'on lût concitamur ; voir note explicative.
- ↑ L'addition de se paraît nécessaire pour la correction.