Jump to content

Ethica (Abaelardus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ethica
saeculo XII
editio: incognita
fons: utoronto.ca


PETRI ABELARDI ETHICA SEU SCITO TEIPSUM


LIBER PRIMUS

Mores dicimus animi uitia uel uirtutes quae nos ad mala uel bona opera pronos efficiunt. Sunt autem uitia seu bona non tantum animi sed etiam corporis, ut debilitas corporis uel fortitudo quam uires appellamus, pigredo uel uelocitas, claudicatio uel rectitudo, caecitas uel uisio. Unde ad differentiam talium cum diximus 'uitia' praemisimus 'animi'. Haec autem uitia scilicet animi contraria sunt uirtutibus, ut iniustitia iustitiae, ignauia constantiae, intemperantia temperantiae.

De uitio animi quod ad mores pertinet

Sunt autem animi quoque nonnulla uitia seu bona quae a moribus seiuncta sunt, nec uitam humanam uituperio uel laude dignam efficiunt, ut hebitudo animi uel uelocitas ingenii, obliuiosum uel memorem esse, ignorantia uel scientia. Quae quidem omnia cum aeque reprobis ut bonis eueniant, nihil ad morum compositionem pertinent nec turpem uel honestam efficiunt uitam. Unde bene cum superius praemisissemus 'animi uitia', ad exclusionem talium subiunximus, 'quae ad mala opera pronos efficiunt', id est, uoluntatem inclinant ad aliquid quod minime conuenit fieri uel dimitti.

      Quid distet inter peccatum et uitium inclinans ad malum

Non est autem huiusmodi animi uitium idem quod peccatum, nec peccatum idem quod actio mala. Verbi gratia, iracundum esse, hoc est, pronum uel facilem ad irae perturbationem, uitium est et mentem inclinat ad aliquid impetuose et irrationabiliter gerendum, quod minime conuenit. Hoc autem uitium in anima est, ut uidelicet facilis sit ad irascendum, etiam cum non mouetur ad iram, sicut claudicatio, unde claudus dicitur homo, in ipso est quando etiam non ambulat claudicando, quia uitium adest etiam cum actio deest. Sic et multos ad luxuriam sicut ad iram natura ipsa uel complexio corporis pronos efficit, nec tamen in ipso hoc peccant quia tales sunt, sed pugnae materiam ex hoc habent ut per temperantiae uirtutem de se ipsis triumphantes coronam percipiant, iuxta illud Salomonis:

    Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo
    expugnatore urbium.

Non enim religio ab homine uinci, sed a uitio turpe existimat. Illud quippe bonorum quoque hominum est, in hoc a bonis declinamus. Hanc nobis uictoriam commendans Apostolus ait:

     Non coronabitur quis, nisi legitime certauerit.

Certauerit, inquam, non tam hominibus quam uitiis resistendo, ne nos uidelicet in consensum pertrahant prauum. Quae, et si homines cessent, impugnare nos non cessant, ut tanto periculosior eorum pugna sit quanto frequentior, et tanto uictoria clarior quanto difficilior. Homines uero quantumcumque praeualeant, nihil uitae nostrae turpitudinis ingerunt, nisi cum more uitiorum et quasi nobis in uitia conuersis, turpi nos consensui subiciunt. Illis corpori dominantibus, dum liber animus fuerit nihil de uera libertate periclitatur, nihil obscenae seruitutis incurrimus. Non enim homini seruire sed uitio turpe est, nec corporalis seruitus sed uitiorum subiectio animam deturpat. Quicquid enim bonis pariter et malis commune est, nihil ad uirtutem uel uitium refert.

Quid sit animi uitium et quid proprie dicatur peccatum

Vitium itaque est quo ad peccandum proni efficimur, hoc est, inclinamur ad consentiendum ei quod non conuenit, ut illud scillcet faciamus aut dimittamus. Hunc uero consensum proprie peccatum nominamus, hoc est, culpam animae qua damnationem meretur, uel apud deum rea statuitur. Quid est enim iste consensus nisi Dei contemptus et offensa ipsius? Non enim Deus ex damno sed ex contemptu offendi potest. Ipse quippe est summa illa potestas quae damno aliquo non minuitur, sed contemptum sui ulciscitur. Peccatum itaque nostrum contemptus creatoris est, et peccare est creatorem contempnere, hoc est, id nequaquam facere propter ipsum quod credimus propter ipsum a nobis esse faciendum, uel non dimittere propter ipsum quod credimus esse dimittendum. Cum itaque peccatum definimus abnegatiue, dicentes scilicet non facere uel non dimitere quod conuenit, patenter ostendimus nullam esse substantiam peccati quod in non esse potius quam esse subsistat, ueluti si tenebras definientes dicamus absentiam lucis ubi lux habuit esse.

Sed fortassis inquies, quia et uoluntas mali operis peccatum est, quae nos apud Deum reos constituit, sicut uoluntas boni operis iustos facit, ut quemadmodum uirtus in bona uoluntate, ita peccatum in mala uoluntate consistat, nec in non esse tantum, uerum etiam in esse sicut et illa. Quemadmodum enim uolendo facere quod Deo credimus placere ipsi placemus, ita uolendo facere quod Deo credimus displicere ipsi displicemus, et ipsum offendere siue contemnere uidemur. Sed dico quia si diligentius attendamus, longe aliter de hoc sentiendum est quam uideatur. Cum enim nonnunquam peccemus absque omni mala uoluntate, et cum ipsa mala uoluntas refrenata, non extincta, palmam resistentibus pariat, et materiam pugnae et gloriae coronam conferat, non tam ipsa peccatum quam infirmitas quaedam iam necessaria dici debet. Ecce enim aliquis est innocens in quem crudelis dominus suus per furorem adeo commotus est, ut eum euaginato ense ad interimendum persequatur, quem ille diu fugiens et quantumcumque potest sui occisionem deuitans, coactus tandem et nolens occidit eum ne occidatur ab eo. Dicito mihi quicumque es, quam malam uoluntatem habuerit in hoc facto. Volens siquidem mortem effugere uolebat propriam uitam conseruare. Sed numquid haec uoluntas mala erat? Non inquies haec, arbitror, sed illa quam habuerit de occisione domini persequentis. Respondeo: Bene et argute dicis, si uoluntatem possis assignare in eo quod asseris. Sed, iam ut dictum est, nolens et coactus hoc fecit, quod quantum potuit uitam incolomen distulit, sciens quoque ex hac interfectione uitae sibi periculum imminere. Quomodo ergo illud uoluntarie fecit, quod cum ipso etiam uitae suae periculo commisit?

Quod si respondeas ex uoluntate id quoque esse factum, cum ex uoluntate scilicet mortem euadendi, non dominum suum occidendi, constet in hoc eum esse inductum, nequaquam id refellimus, sed, ut iam dictum est, nequaquam uoluntas ista tamquam mala est improbanda, per quam ille, ut dicis, mortem euadere, non dominum uoluit occidere, et tamen deliquit consentiendo, quamuis coactus timore mortis, iniustae interfectioni quam eum potius ferre quam inferre oportuit. Gladium quippe accepit per se, non traditum sibi habuit a potestate. Unde Veritas:

    Omnis, inquit, qui acceperit gladium gladio peribit.

'Qui acceperit', inquit, 'gladium' per praesumptionem, non cui traditus est ad exercendam ultionem. 'Gladio peribit', hoc est, damnationem atque animae suae occisionem ex hac temeritate incurrit. Voluit itaque, ut dictum est, ille mortem euadere, non dominum occidere. Sed quia in occisione consensit in qua non debuit, hic eius iniustus consensus qui occisionem praecessit, peccatum fuit.

Quod siquis forte dicat, quia uoluit interficere dominum suum propter hoc ut mortem euaderet, non ideo simpliciter inferre potest quia uoluit eum occidere. Veluti si dicam alicui quia uolo ut habeas cappam meam propter hoc ut des mihi quinque solidos, uel libenter eam pro praetio isto fieri tuam uolo, non ideo concedo quod eam tuam esse uelim. Sed et siquis in carcere constrictus uelit filium suum ibi pro se ponere ut redemptionem suam perquirat, numquid ideo simpliciter concedimus quod filium suum in carcere mittere uelit, quod cum magnis lacrimis et cum multis gemitibus sustinere cogitur? Non utique talis ut ita dicam uoluntas, quae in magno dolore animi consistit, dicenda est uoluntas, sed potius passio. Et tale est quia hoc uult propter illud, tamquam si diceretur, quia quod non uult tolerat propter aliud quod desiderat. Sic et infirmus uri uel secari uelle dicitur ut sanetur et martyres pati ut ad Christum perueniant, uel Christus ipse ut nos eius saluemur passione, non tamen ideo simpliciter concedere cogimur ut hoc uelint. Nusquam enim passio esse potest nisi ubi contra uoluntatem aliquid fit, nec quisquam in eo patitur ubi suam implet uoluntatem et quod fieri eum oblectat. Et certe Apostolus qui ait:

    Cupio dissolui et esse cum Christo

id est, ad hoc mori ut ad eum perueniam, ipse alibi commemorat:

    Nolumus exspoliari sed superuestiri, ut absorbeatur mortale
    a uita.

Quam etiam sententiam a Domino dictam beatus Augustinus meminit ubi Petro dixit:

    Extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non
    uis.

Qui etiam iuxta infirmitatem humanae naturae assumptam Patri ait:

    Si possibile est transeat a me calix iste, uerumtamen non
    sicut ego uolo sed sicut tu.

Magnam quippe mortis passionem anima eius naturaliter formidabat, nec uoluntarium ei esse poterat quod poenale sciebat. De quo cum alibi scriptum sit:

    Oblatus est quia ipse uoluit

aut secundum diuinitatis naturam accipiendum est in cuius uoluntate fuit illum assumptum hominem pati, aut 'uoluit' dictum est pro 'disposuit' iuxta illud Psalmistae:

    Quaecumque uoluit fecit.

Constat itaque peccatum nonnumquam committi sine mala poenitus uoluntate, ut ex hoc liquidum sit quod peccatum est uoluntatem non dici.

Equidem, inquies, ita est ubi coacti peccamus, sed non ita ubi uolentes, ueluti si tale quid committere uelimus, quod nequaquam debere a nobis committi scimus. Ibi quippe mala illa uoluntas et peccatum idem esse uidetur. Verbi gratia, uidet aliquis mulierem, et in concupiscentiam incidit, et delectatione carnis mens eius tangitur, ut ad turpitudinem coitus accendatur. Haec ergo uoluntas et turpe desiderium quid aliud, inquis, est quam peccatum?

Respondeo: Quid si ista uoluntas temperantiae uirtute refrenetur nec tamen extinguatur, ad pugnam permaneat et ad certamen persistat nec deficiat uicta. Ubi enim pugna si pugnandi desit materia aut unde praemium grande si non sit quod toleremus graue? Cum certamen defuerit, non iam superest pugnare sed praemium percipere. Hic autem pugnando certamus ut alibi certaminis triumphatores coronam percipiamus. Ut uero pugna sit, hostem esse conuenit qui resistat, non qui prorsus deficiat. Hic� uero est nostra uoluntas mala de qua triumphamus cum eam diuinae subiugamus, nec eam prorsus extinguimus, ut semper habeamus contra quam dimicemus.

Quid enim magnum pro Deo facimus si nihil nostrae uoluntati aduersum toleramus, sed magis quod uolumus implemus? Quis etenim nobis grates habeat si in eo quod pro ipso nos facere dicimus, uoluntatem nostram impleamus? Aut quid, inquies, apud Deum meremur ex eo quod uolentes aut inuiti agimus? Nihil certe, respondeo, cum ipse animum potius quam actionem in remuneratione penset, nec quicquam ad meritum actio addat, siue de bona siue de mala uoluntate prodeat, sicut postmodum ostendemus. Cum uero uoluntatem eius nostrae praeponimus, ut illius potius quam nostram sequamur, magnum apud eum meritum obtinemus, iuxta illam Veritatis perfectionem:

    Non ueni facere uoluntatem meam sed eius qui misit me.

Ad quod et nos exhortans ait:

    Siquis uenit ad me et non odit patrem et matrem adhuc
    autem et animam suam, non est me dignus

hoc est, nisi suggestionibus eorum uel propriae renuntiet uoluntati et praeceptionibus meis se omnino subiciat. Si ergo patrem odire non perimere iubemur, ita et uoluntatem nostram ut non eam sequamur, non ut funditus eam destruamus. Qui enim ait:

    Post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua
    auertere

praecepit nos concupiscentias nostras non implere, non poenitus eis carere. Illud quippe uitiosum est, hoc autem infirmitati nostrae impossibile. Non itaque concupiscere mulierem sed concupiscentiae consentire peccatum est, nec uoluntas concubitus sed uoluntatis consensus damnabilis est.

Quod de luxuria diximus, hoc et de gula uideamus. Transit aliquis iuxta ortum alterius, et conspectis delectabilibus fructibus in concupiscentiam eorum incidit, nec tamen concupiscentiae suae consentit, ut inde aliquid furto uel rapina auferat, quamquam delectatione cibi in magnum desiderium mens eius sit accensa. Ubi autem desiderium ibi procul dubio uoluntas consistit. Desiderat itaque fructus illius esum in quo delectationem esse non dubitat. Ipsa quippe suae infirmitatis natura compellitur id desiderare quod instio domino uel non permittente non licet accipere. Desiderium ille reprimit, non extinguit, sed quia non trahitur ad consensum, non incurrit peccatum.

Quorsum autem ista? Ut denique pateat in talibus ipsam quoque uoluntatem uel desiderium faciendi quod non licet nequaquam dici peccatum, sed ipsum potius, ut diximus, consensum. Tunc uero consentimus ei quod non licet. cum nos ab eius perpetratione nequaquam retrahimus parati poenitus, si daretur facultas, illud perficere. In hoc itaque proposito quisquis reperitur reatus perfectionem incurrit nec operis effectus super additus ad peccati augmentum quicquam addit, sed iam apud Deum aeque reus est qui ad hoc peragendum quantum ualet nititur, et quantum in se est illud peragit, ac si, ut beatus Augustinus meminit, in opere quoque ipso esset deprehensus.

Cum autem uoluntas peccatum non sit et nonnumquam inuiti, ut diximus, peccata committamus, nonnulli tamen omne peccatum uoluntarium esse dicunt, in quo et quandam differentiam peccati a uoluntate inueniunt, cum aliud uoluntas aliud uoluntarium dicatur, hoc est, aliud uoluntas aliud quod per uoluntatem committitur. At uero si peccatum dicimus quod proprie dici peccatum praefati sumus, hoc est, contemptum Dei siue consensum in eo quod credimus propter Deum dimittendum, quomodo dicimus peccatum esse uoluntarium, hoc est, nos uelle Deum contemnere, quod est peccare, uel deteriores fieri aut dignos damnatione effici? Quamuis enim uelimus facere id quode debere puniri scimus uel unde puniri digni simus, non tamen puniri uolumus, in hoc ipso manifeste iniqui quod hoc uolumus facere quod est iniquum, nec tamen poenae quae iusta est subire uolumus aequitatem. Displicet poena quae iusta est, placet actio quae est iniusta. Saepe etiam contingit ut cum uelimus concumbere cum ea quam scimus coniugatam, speciae illius illecti, nequaquam tamen adulterari cum ea uellemus quam esse coniugatam nollemus. Multi e contrario sunt qui uxores potentum ad gloriam suam eo magis appetunt quia talium uxores sunt quam si essent innuptae, et magis adulterari quam fornicari cupiunt, hoc est, magis quam minus excedere. Sunt quos omnino piget in consensum concupiscentiae uel malam uoluntatem trahi, et hoc ex infirmitate carnis uelle coguntur quod nequaquam uellent uelle. Quomodo ergo hic consensus quem habere non uolumus uoluntarius dicetur, ut secundum quosdam, ueluti dictum est, omne peccatum dicamus uoluntarium, profecto non uideo nisi uoluntarium intelligamus ad exclusionem necessarii, cum uidelicet nullum peccatum ineuitabile sit, uel uoluntarium dicamus quodl ex aliqua procedat uoluntate. Nam et si ille qui coactus dominum suum occidit, non habuit uoluntatem in occisione, id tamen ex aliqua commisit uoluntate cum uidelicet mortem euadere uel differre uellet.

Sunt qui non mediocriter moueantur cum audiant nos dicere operationem peccati nihil addere ad reatum uel ad damnationem apud deum. Obiciunt quippe quod in actione peccati quaedam delectatio sequatur quae peccatum augeat, ut in coitu uel esu illo quem diximus. Quod quidem non absurde dicerent, si carnalem huiusmodi delectationem peccatum esse conuincerent, nec tale quid committi posse nisi peccando. Quod profecto si recipiant, utique nemini licet hanc carnis delectationem habere. Unde nec coniuges immunes sunt a peccato cum hac sibi carnali delectatione concessa permiscentur, nec ille quoque qui esu delectabili sui fructus uescetur. Essent etiam in culpa quilibet infirmi qui ad recreationem ut de infirmitate conualescant suauioribus cibis fouentur, quos nequaquam sine delectatione sumunt, uel si sumerent non prodessent. Denique et Dominus, ciborum quoque creator sicut et corporum, extra culpam non esset, si tales eis sapores immitteret qui necessario ad peccatum sui delectatione uescentes cogerent. Quomodo enim ad esum nostrum talia conderet uel esum eorum concederet, si haec nos edere sine peccato impossibile esset? Quo modo etiam in eo quod est concessum dici potest committi peccatum? Nam et illa quae quandoque illicita fuerunt atque prohibita, si postmodum concedantur et sic licita fiant, iam omnino absque peccato committuntur, ut esus carnium suillarum, et pleraque alia Iudeis quondam interdicta, nunc uero nobis concessa. Cum itaque uidemus Iudeos quoque ad Christum conuersos huiusmodi cibis quos lex interdixerat libere uesci quomodo eos inculpabiles defendimus, nisi quia iam eis hoc a Deo esse concessum asserimus? Si ergo in esu tali olim eis prohibito sed nunc concesso, ipsa concessio peccatum excusat et contemptum Dei remouet, quis quempiam in eo peccare dicat quod ei licitum diuina concessio fecit? Si ergo concubitus cum uxore uel esus etiam delectabilis cibi a primo die nostrae creationis, quo in paradiso sine peccato uiuebatur, nobis concessus est, quis nos in hoc peccati arguat si concessionis metam non excedamus?

Sed rursum inquiunt quia coniugalis quidem coitus et delectabilis cibi esus ita concessus est ut delectatio ipsa non concedatur, sed ut ista omnino sine delectatione agantur. Sed profecto si ita est, sic fieri sunt concessa quomodo ea nullatenus fieri possunt, nec rationabilis fuit permissio quae ita fieri concessit quomodo ea certum est non posse fieri. Qua insuper ratione lex ad matrimonium olim cogebat ut unusquisque semen relinqueret in Israel, uel Apostolus coniuges debitum inuicem soluere compellit, si haec nullatenus absque peccato fieri possunt? Quomodo in hoc debitum dicit ubi iam necessario est peccatum? Aut quomodo quis ad hoc agendum est cogendus, in quo peccando Deum sit offensurus? Ex his, ut arbitror, liquidum est nullam naturalem carnis delectationem peccato asscribendam esse, nec culpae tribuendum in eo nos delectari, quo cum peruentum sit delectationem necesse est sentiri. Veluti siquis religiosum aliquem uinculis constrictum inter feminas iacere compellat et ille mollitiae lecti, et circumstantium feminarum contactu in delectationem, non in consensum, trahatur, quis hanc delectationem quam natura fecit necessariam culpam appellare praesumat?

Quod si obicias, ut quibusdam uidetur, delectationem carnis in concubitu quoque legitimo peccatum imputari, cum Dauid dicat:

    Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum

et Apostolus cum dixisset,

    Iterum reuertimini in id ipsum ne temptet uos Satanas
    propter incontinentiam uestram

adiungat

    Hoc autem secundum indulgentiam dico non secundum imperium

magis nos auctoritate quam ratione uidentur constringere, ut ipsam scilicet carnis delectationem peccatum fateamur. Non enim in fornicatione sed in matrimonio Dauid conceptum fuisse constat nec indulgentia, hoc est uenia, ut asserunt, intercedit, ubi culpa poenitus absistit. Quantum uero mihi uidetur, quod ait Dauid in iniquitatibus uel peccatis fuisse se conceptum, nec addidit quorum, generalem originalis peccati maledictionem induxit qua uidelicet unusquisque ex culpa propriorum parentum damnationi subicitur, iuxta illud quod alibi scriptum est:

    Nemo mundus a sorde, nec infans unius diei si sit uita eius
    super terram.

Ut enim beatus meminit Hieronimus et manifesta ratio habet, quamdiu anima in infantili aetate constituta est peccato caret. Si ergo a peccato munda est, quomodo sordibus peccati inmunda est nisi quia hoc de culpa, illud intelligendum est de poena? Culpam quippe non habet ex contemptu Dei, qui quidem quid agere debeat nondum ratione percipit, a sorde tamen peccati priorum parentum immunis non est a qua iam poenam contrahit, etsi non culpam, et sustinet in poena quod illi commiserunt in culpa. Sic cum ait Dauid in iniquitatibus uel peccatis se esse conceptum, generali sententiae damnationis ex culpa propriorum parentum se conspexit esse subiectum, nec tam ad proximos parentes quam ad priores haec delicta retorsit.

Quod uero Apostolus indulgentiam dixit, non ita, ut uolunt, est accipiendum ut indulgentiam permissionis ueniam dixerit peccati. Tale quippe est quod ait, 'secundum indulgentiam, non secundum imperium', ac si diceret, secundum permissionem non secundum coactionem. Si enim uolunt coniuges et pari consensu decreuerint, abstinere possunt poenitus ab usu carnis, nec per imperium ad eum sunt cogendi. Quod si non decreuerint, indulgentiam habent, hoc est permissionem, ut a uita perfectiore in usum declinent laxioris uitae. Non ergo Apostolus hoc loco indulgentiam intellexit ueniam peccati, sed permissionem laxioris uitae pro euitatione fornicationis, ut inferior uita peccati magnitudinem praeueniret, et minor esset in meritis, ne maior fieret in peccatis.

Haec autem ad hoc induximus, ne quis uolens forte omnem carnis delectationem esse peccatum, diceret ex actione ipsum peccatum augeri, cum quis uidelicet consensum ipsum animi in exercitium duceret operationis, ut non solummodo consensu turpitudinis, uerum etiam maculis contaminaretur actionis, tamquam si animam contaminare posset quod exterius in corpore fieret. Nihil ergo ad augmentum peccati pertinet qualiscumque operum executio, et nihil animam nisi quod ipsius est coinquinat, hoc est consensus quem solummodo peccatum esse diximus, non uoluntatem eum praecedentem uel actionem operis subsequentem. Et si enim uelimus uel faciamus quod non conuenit, non ideo tamen peccamus, cum haec frequenter sine peccato contingant, sicut e conuerso consensus sine istis, sicut iam ex parte monstrauimus, de uoluntate quidem sine consensu in eo qui incidit in concupiscentiam uisae mulieris siue alieni fructus nec tamen ad consensum pertractus est, de consensu uero malo sine mala uoluntate in illo qui inuitus dominum suum interfecit.

De his autem quae fieri non debent quam saepe absque peccato fiant, cum per uim scilicet aut ignorantiam committantur, neminem latere arbitror. Veluti si qua uim passa cum uiro alterius concubuerit, uel aliquis quoquomodo deceptus cum ea dormierit quam uxorem putauit, uel eum per errorem occiderit quem a se tamquam a iudice occidendum credidit. Non est itaque peccatum uxorem alterius concupiscere uel cum ea concumbere sed magis huic concupiscentiae uel actioni consentire. Quem profecto consensum concupiscentiae lex concupiscentiam uocat cum ait:

    Non concupisces.

Non enim concupiscere quod uitare non possumus uel in quo, ut dictum est, non peccamus prohiberi debuit, sed assentire illi. Sic et illud intelligendum est quod ait Dominus:

    Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam...

(hoc est, qui uiderit sic ut in concupiscentiae consensum incidat);

    ...iam moechatus est in corde suo

etsi non moechatus sit in opere, hoc est, iam peccati reatum habet, etsi adhuc effectu caret.

Et si diligenter consideremus ubicumque opera sub praecepto uel prohibitione concludi uidentur, magis haec ad uoluntatem uel consensum operum quam ad ipsa opera referenda sunt, alioquin nihil quod ad meritum pertineat sub praecepto poneretur et tantominus praeceptione sunt digna quantominus in nostra potestate sunt constituta. Multa quippe sunt a quibus operari prohibemur, uoluntatem uero semper et consensum in nostro habemus arbitrio. Ecce Dominus ait:

    Non occides, Non falsum testimonium dices.

Quae si de operatione tantum, ut uerba sonant, accipiamus, nequaquam reatus interdicitur nec culpa sic prohibetur, sed actio culpae. Non enim hominem occidere peccatum est, nec concumbere cum aliena uxore, quae nonnumquam absque peccato committi possunt. Neque enim ille qui falsum testimonium uult dicere uel etiam in dicendo consentit, dummodo illud non dicat, quacumque de causa reticens, reus legis efficitur si prohibitio huiusmodi de opere, sicut uerba sonant, accipiatur. Non enim dictum est ut non uelimus falsum testimonium dicere uel ne in dicendo consentiamus, sed solummodo ne dicamus. Aut cum lex prohibet ne sorores nostras ducamus uel eis permisceamur, nemo est qui hoc praeceptum seruare possit, cum saepe quis sorores suas recognoscere nequeat, nemo inquam, si de actu potius quam de consensu prohibitio fiat. Cum itaque accidit ut quis per ignorantiam ducat sororem suam, numquid transgressor praecepti est quia facit quod facere lex prohibuit? Non est, inquies, transgressor quia transgressioni non consensit in eo quod ignoranter egit. Sicut ergo transgressor non est dicendus qui facit quod prohibetur, sed qui consentit in hoc quod constat esse prohibitum, ita nec prohibitio de opere sed de consensu est accipienda, ut uidelicet cum dicitur 'ne facias hoc uel illud', tale sit 'ne consentias in hoc uel illo faciendo', ac si dicatur, 'ne scienter hoc praesumas'. Quod et beatus diligenter considerans Augustinus, omne praeceptum uel prohibitionem ad caritatem seu cupiditatem potius quam ad opera reducens ait:

    Nihil praecipit lex nisi caritatem et nihil prohibet nisi
    cupiditatem.

Unde et Apostolus:

    Omnis lex, inquit, in uno sermone completur, diliges proximum
    tuum sicut te ipsum.

Et rursum;

    Plenitudo legis est dilectio.

Nihil quippe ad meritum refert utrum elemosinam indigenti tribuas, et te paratum tribuere caritas faciat et praesto sit uoluntas cum desit facultas, nec in te remaneat facere quod potes quocumque praepediaris casu. Constat quippe opera quae fieri conuenit aut minime aeque a bonis sicut a malis hominibus geri, quod intentio sola separat. In eodem quippe facto, ut praedictus doctor meminit, in quo uidemus Deum Patrem et Dominum Iesum Christum, uidemus et Iudam proditorem. Facta quippe est a Deo Patre traditio Filii, facta est et a Filio, facta est et a proditore illo, cum et Pater Filium tradidit et Filius se ipsum, ut meminit Apostolus, et Iudas magistrum. Fecit ergo proditor quod et Deus, sed numquid ille bene fecit? Nam et si bonum, non utique bene uel quod ei prodesse debuerit. Non enim quae fiunt, sed quo animo fiant pensat Deus, nec in opere sed in intentione meritum operantis uel laus consistit. Saepe quippe idem a diuersis agitur, per iustitiam unius et per nequitiam alterius, ut si unum reum duo suspendant, ille quidem zelo iustitiae, hic antiquae odio inimicitiae, et cum sit suspensionis eadem actio, et utique quod bonum est fieri et quod iustitia exigit agant, per diuersitatem tamen intentionis idem a diuersis fit, ab uno male, ab altero bene.

Quis denique ipsum diabolum nihil facere ignoret, nisi quod a Deo facere permittitur, cum uel iniquum punit pro meritis uel ad purgationem uel exemplum patientiae iustum aliquem permittitur affligere? Sed quia id quod agere eum Deus permittit, nequitia sua stimulante agit, sic potestas eius bona dicitur uel etiam iusta ut uoluntas eius semper sit iniusta. Hanc enim a Deo accipit, illam a se habet. Quis etiam electorum in his quae ad opera pertinent hypocritis potest adequari? Quis tanta sustinet uel agit amore Dei quanta illi cupiditate humanae laudis? Quis denique nesciat nonnumquam ea quae Deus prohibet fieri recte geri uel esse facienda, sicut e contrario nonnulla quandoque praecipit quae tamen fieri minimem conuenit? Ecce enim non nulla nouimus eius miracula quibus cum infirmitates curauerit reuelari prohibuit, ad exemplum scilicet humilitatis, ne quis forte de gratia sibi collata simili gloriam appeteret. Nec tamen minus illi qui benefitia illa susceperant publicare illa cessabant, ad honorem scilicet eius qui et illa fecerat, et reuelari prohibuerat. De qualibus scriptum est:

     Quanto eis praecipiebat ne dicerent, tanto plus
     praedicabant etc.

Numquid tales reos transgressionis iudicabis qui contra praeceptum quod acceperant egerunt atque hoc etiam scienter? Quid eos excuset a transgressione nisi quia nihil egerunt per contemptum praecipientis, quod ad honorem ipsius facere decreuerunt? Dic obsecro, si praecepit Christus quod praecipiendum non fuit, aut si illi dimiserunt quod tenendum fuit. Fuit bonum praecipi, quod non fuit bonum fieri. Utique et in Abraham accusabis dominum, cui primum praecepit de immolando filio quod postmodum ipse inhibuit. Numquid non bene praecepit Deus id fieri quod non erat bonum fieri? Si enim bonum quomodo postea prohibitum? Si autem idem et bonum fuit praecipi et bonum prohiberi nec enim quicquam absque rationabili causa fieri Deus permittit, nec dum facere consentit, uides quia sola intentio praecepti, non actio facti, Deum excusat cum id bene praecepit quod non est bonum fieri. Non enim Deus ad hoc intendebat uel agi praecipiebat ut Abraham filium immolaret, sed ut ex hoc maxime obedientia eius et constantia fidei uel amoris in eum probaretur, et in exemplo nobis relinqueretur. Hoc quippe patenter et Dominus ipse postmodum profitetur cum ait:

    Nunc cognoui quod timeas Dominum

ac si aperte diceret, ad hoc istud tibi praecepi ad quod te paratum exhibuisti ut ab aliis facerem cognosci quod ante saecula de te ipse cognoueram. Recta igitur haec intentio Dei fuit in facto quod rectum non fuit, et sic recta prohibitio eius in illis quae diximus quae ad hoc prohibuit, non ut prohibitio teneretur, sed ut uitandae inanis gloriae nobis infirmis exempla darentur. Precepit itaque Deus quod fieri bonum non fuit, sicut e contrario prohibuit quod fieri bonum fuit, et sicut ibi excusat eum intentio ita et hic eos qui praeceptum opere non impleuerunt. Sciebant quippe non ob hoc eum praecepisse ut teneretur, sed ut praedictum exemplum praeponeretur. Salua itaque uoluntate iubentis non eum contempserunt, cuius uoluntati se non esse contrarios intellexerunt.

Si ergo opera magis quam intentionem pensemus, uidebimus nonnumquam contra praeceptum Dei non solum uelle fieri, uerum etiam fieri aliquid et hoc scienter sine ullo reatu peccati, nec malam uoluntatem uel actionem ideo esse dicendam quia praeceptum Dei non seruat in opere, cum a uoluntate praecipientis non discrepat eius intentio cui praeceptio fit. Sicut enim intentio iubentis excusat ipsum qui praecipit fieri quod tamen minime conuenit fieri, ita et eum cui fit praeceptio excusat caritatis intentio.

Ut ergo breui conclusione supradicta colligam, quatuor sunt quae praemisimus ut ab inuicem ipsa diligenter distingueremus, uitium scilicet animi quod ad peccandum pronos efficit, ac postmodum ipsum peccatum quod in consensu mali uel contemptu Dei statuimus, deinde mali uoluntatem malique operationem. Sicut autem non idem est uelle quod uoluntatem implere, ita non idem est peccare quod peccatum perficere. Illud quippe de consensu animi quo peccamus, hoc de effectu operationis est accipiendum, cum uidelicet illud in quo prius consensimus opere implemus. Cum ergo peccatum uel temptationem tribus modis dicimus peragi, suggestione scilicet, delectatione, consensu, ita est intelligendum, quod ad operationem peccati per haec tria frequenter deducimur sicut in primis contigit parentibus. Persuasio quippe diaboli praecessit, cum ex gustu uetitae arboris immortalitatem promisit. Delectatio successit cum mulier uidens lignum pulchrum et ipsum intelligens suaue ad uescendum in concupiscentiam eius exarsit cibi uoluptate quam credebat correpta. Quae cum reprimere concupiscentiam deberet ut praeceptum seruaret, consentiendo in peccatum tracta est. Quod etiam peccatum cum per paenitentiam deberet corrigere ut ueniam mereretur, ipsum denique consummauit in opere, et ita tribus gradibus ad perpetrandum peccatum incessit. Sic et nos frequenter non ad peccandum sed ad peccati perpetrationem hisdem passibus peruenimus, suggestione scilicet, hoc est, exhortatione alicuius nos exterius incitantis ad aliquid agendum quod non conuenit. Quod quidem agere si delectabile nouerimus ante ipsum etiam factum ipsius facti delectatione mens nostra corripitur et in ipsa cogitatione per delectationem temptamur. Cui uidelicet delectationi dum assentimus per consensum peccamus. His tandem tribus ad operationem peccati peruenimus.

Sunt qui suggestionem carnis, etiam si persona suggerens desit, comprehendi nomine suggestionis uelint, ueluti si quis uisa muliere in concupiscentiam eius incidat. Sed haec profecto suggestio nihil aliud quam delectatio uidetur esse dicenda. Quam quidem delectationem quasi necessariam factam et caeteras huiusmodi quas non peccatum esse supra meminimus humanam temptationem Apostolus uocat cum ait:

    Temptatio uos non apprehendat nisi humana, fidelis autem Deus qui
    non patietur uos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum
    temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere.

Temptatio autem generaliter dicitur quaecumque inclinatio animi ad aliquid agendum quod non conuenit, siue illa uoluntas sit siue consensus. Humana uero temptatio dicitur sine qua iam humana infirmitas uix aut numquam subsistere potest, ut concupiscentia carnalis uel delectabilis cibi desiderium. A quibus se liberari postulabat qui dicebat:

    De necessitatibus meis erue me Domine

hoc est de his temptationibus concupiscentiarum quae quasi naturales ac necessariae iam factae sunt, ne ad consensum pertrahant, uel uita ista plena temptationibus finita prorsus eis caream. Quod ergo ait Apostolus, 'Temptatio uos non apprehendat nisi humana', consimilis sententia est ac si diceret, Si inclinatur animus ex delectatione quae est, ut diximus, humana temptatio, non usque ad consensum pertrahat in quo peccatum consistit. Quod quasi aliquis quaereret qua nostra uirtute concupiscentiis istis possemus resistere:

    Fidelis, inquit, Deus qui non patietur uos temptari.

Tamquam si diceret, De ipso potius est confidendum quam de nob is praesumendum, qui nobis auxilium promittens in omnibus uerax est promissis, quod est eum fidelem esse ut ei scilicet de omnibus adhibenda sit fides. Tunc uero nos non patitur temptari supra id quod possumus, cum per misericordiam suam ita hanc temptationem humanam temperat ut non plus ad peccatum praemat quam perferre possimus ei uidelicet resistendo. Tunc autem insuper hanc ipsam temptationem nobis conuertit ad commodum, dum per eam sic nos exercet ut deinceps cum occurrerit minus grauare possit, et iam minus impetum hostis timeamus de quo iam triumphauimus et perferre nouimus. Omnis quippe pugna quam non dum experti sumus grauius sustinetur et amplius formidetur; cum uero in consuetudinem uictoribus uenerit, pariter uirtus eius et metus euanescit.

De suggestionibus demonum

Sunt autem suggestiones non solum hominum sed et demonum, quia et isti nonnumquam ad peccatum nos incitant non tam uerbis quam factis. Periti quippe naturae rerum tam ingenii subtilitate quam longa experientia, unde et demones, hoc est, scientes sunt appellati, nouerunt uires rerum naturales unde ad libidinem uel ad caeteros impetus humana infirmitas facile possit commoueri. Sic et in languorem, Deo permittente, nonnumquam aliquos mittunt ac postmodum supplicantibus sibi remedia conferunt, et frequenter cum cessant ledere curare creduntur. Denique in Aegypto multa contra Moysen mirabiliter operari per magos sunt permissi, ea quidem naturali ui rerum quam nouerant non tam eorum quae faciebant creatores dicendi quam compositores, ueluti siquis, iuxta documentum Virgilii, tunsa carne tauri, apes inde fieri laborando efficeret, non tam apum creator quam naturae praeparator dicendus esset. Ex hac itaque rerum peritia quam habent in earum naturis demones nos in libidinem uel caeteras animi passiones commouent, quacumque arte nobis ignorantibus eas admouendo, siue in gustu siue in stratu eas ponendo uel quolibet modo eas interius uel exterius collocando. Multae quippe sunt in herbis uel seminibus uel tam arborum quam lapidum naturis uires ad commouendos uel pacandos animos nostros aptae, quas qui diligenter nossent hoc agere facile possent.

Sunt etiam qui non mediocriter mouentur, cum audiunt nos dicere opus peccati non proprie peccatum dici, uel quicquam non addere ad peccati augmentum, cur grauior satisfactio paenitentibus iniungatur de operis effectu quam de culpae reatu. Quibus quidem hoc primum respondeo cur non praecipue mirentur pro eo quod nonnumquam magna satisfactionis instituitur poena ubi nulla intercesserit culpa, et eos quandoque punire debeamus quos innocentes scimus. Ecce enim pauper aliqua mulier infantulum habet laetentem nec tantum indumentorum habet ut et paruulo in cunis et sibi sufficere possit. Miseratione itaque infantuli commota, eum sibi apponit ut propriis insuper foueat pannis, et tandem infirmitate eius ui naturae superata, opprimere cogitur quem amore summo amplectitur. 'Habe', inquit Augustinus, 'caritatem, et fac quicquid uis.' Quae tamen pro satisfactione eum ad episcopum uenerit, grauis ei poena iniungitur, non pro culpa quam commiserit, sed ut ipsa deinceps uel caeterae feminae in talibus prouidendis cautiores reddantur. Nonnumquam etiam contingit aliquem ab inimicis suis apud iudicem accusari, et tale quid illi imponi unde illum innocentem esse iudex cognoscit. Quia tamen illi instant et audientiam in iudicio postulant, statuto die causam ingrediuntur, testes proferunt licet falsos ad eum quem accusant conuincendum. Quos tamen testes cum nequaquam iudex manifestis de causis refellere possit, eos suscipere lege compellitur, et eorum probatione suscepta punit innocentem. Debet ergo punire illum qui puniri non debet. Debet utique quia quod ille non meruit hic secundum legem iuste agit. Ex his itaque liquet nonnumquam poenam rationabiliter iniungi ei in quo nulla culpa praecessit. Quid igitur mirum si ubi culpa praecesserit, operatio subsecuta poenam augeat apud homines in hac uita, non apud Deum in futura? Non enim homines de occultis, sed de manifestis iudicant, nec tam culpae reatum quam operis pensant effectum. Deus uero solus qui non tam quae fiunt, quam quo animo fiant attendit, ueraciter in intentione nostra reatum pensat et uero iuditio culpam examinat. Unde et probator cordis et renum dicitur et in abscondito uidere. Ibi enim maxime uidet ubi nemo uidet, quia in puniendo peccatum non opus attendit sed animum, sicut nos e conuerso non animum quem non uidemus, sed opus quod nouimus. Unde saepe per errorem uel per legis, ut diximus, coactionem innocentes punimus uel noxios absoluimus. Probator et cognitor cordis et renum dicitur Deus, hoc est, quarumlibet intentionum ex affectione animae uel infirmitate seu delectatione carnis prouenientium.

De peccatis spiritualibus uel carnalibus

Cum enim omnia peccata sint animae tantum, non carnis, ibi quippe culpa et contemptus Dei esse potest ubi eius notitia et ratio consistere habet. Quaedam tamen peccata spiritualia, quaedam carnalia dicuntur, hoc est, quaedam ex uitiis animae, quaedam ex carnis infirmitate prouenientia. Et quamuis concupiscentia solius sit animae sicut et uoluntas, non enim concupiscere uel desiderare aliquid nisi uolendo possumus, concupiscentia tamen carnis sicut et concupiscentia spiritus dicitur.

    Caro enim, ait Apostolus, concupiscit aduersus spiritum et
    spiritus aduersus carnem

hoc est, anima ex delectatione quam habet in carne quaedam appetit quae tamen iuditio rationis refugit uel non appetenda censet.

Cur Deus dicitur inspector cordis et renum

Iuxta igitur haec duo, concupiscentiam carnis et concupiscentiam animae quae praemisimus, probator cordis et renum dictus est Deus, hoc est, inspector intentionum uel consensuum inde prouenientium. Nos uero qui hoc discutere ac diiudicare non ualemus, ad opera maxime iudicium nostrum conuertimus, nec tam culpas quam opera punimus, nec in aliquo tam quod eius animae nocet quam quod aliis nocere possit uindicare studemus, ut magis publica praeueniamus damna quam singularia corrigamus, iuxta quod et Dominus Petro ait:

    Si peccauerit in te frater tuus, corripe illum inter te
    et ipsum solum.

Quid est 'peccauerit in te' quasi non in alium, ut magis iniurias nobis quam aliis illatas corrigere uel uindicare debeamus? Absit. 'Si peccauerit in te' dixit cum manifeste agit unde te per exemplum corrumpere possit. Quasi enim in se tantum peccat cum culpa eius occulta eum solum reum constituit, non ad reatum alios quantum in se est per exemplum trahit. Et si enim desunt qui malam eius actionem imitentur uel etiam cognouerint, actio tamen ipsa magis quam animi culpa castiganda est apud homines, quia plus offensae contrahere potuit et perniciosius per exemplum fieri quam culpa latens animi. Omne namque quod in communem perniciem uel in publicum redundare potest incommodum castigatione maiori est puniendum, et quod contrahit maiorem offensam, grauiorem inter nos promeretur poenam et maius hominum scandalum maius inter homines incurrit supplicium, etsi leuior praecessit culpa. Ponamus enim aliquem coitu suo mulierem aliquam corrupisse in aecclesia. Quod cum ad aures populi delatum fuerit, non tantum de uiolatione feminae ac ueri templi Dei quantum de infractione corporalis templi commouentur, cum tamen grauius sit in mulierem quam in parietes praesumere, et homini quam loco iniuriam inferre. Et incendia domorum maiori poena uindicamus quam in peracta fornicatione, cum longe apud Deum haec illis habentur grauiora.

Et haec quidem non tam iustitiae debito quam dispensationis aguntur temperamento, ut, quemadmodum diximus, publica praeueniendo damna communi consulamus utilitati. Saepe igitur minima peccata maioribus poenis uindicamus, non tam aequitate iustitiae attendentes quae culpa praecesserit quam discretione prouidentiae cogitantes quanta hinc contingere possit incommoditas, si leuiter puniantur. Culpas itaque animi diuino reseruantes iuditio, effecta earum de quibus iudicare habemus prosequimur nostro, dispensationem in talibus, hoc est, prouidentiae quam diximus rationem magis quam aequitatis attendentes puritatem. Deus uero unius cuiusque poenam secundum culpae quantitatem disponit. Et quicumque ipsum aequaliter contemnunt, aequali postmodum poena puniuntur, cuiuscumque conditionis aut professionis sint. Si enim monachus et laicus in consensum fornicationis pariter ueniant, et mens quoque laici in tantum sit accensa ut neque ipse, si monachus esset, pro reuerentia Dei ab ista turpitudine desisteret, eandem quam monachus poenam meretur. Sic et de illis sentiendum est quorum alter manifeste peccans multos scandalizat, ac per exemplum corrumpit, alter uero, cum occulte peccet, soli sibi nocet. Si enim qui occulte peccet in eodem quo ille proposito et pari contemptu Dei existit, ut quod alios non corrumpit fortuitu magis eueniat quam ipse propter Deum dimittat, qui nec sibi ipsi propter Deum temperat, profecto pari reatu apud Deum constringitur. Solum quippe animum in remuneratione boni uel mali, non effecta operum, Deus attendit, ne quid de culpa uel de bona uoluntate nostra proueniat pensat, sed ipsum animum in proposito suae intentionis, non in effectu exterioris operis, diiudicat. Opera quippe quae, ut praediximus, aeque reprobis ut electis communia sunt, omnia in se indifferentia sunt nec nisi pro intentione agentis bona uel mala dicenda sunt, non uidelicet quia bonum uel malum sit ean fieri, sed quia bene uel male fiunt, hoc est, ea intentione qua conuenit fieri, aut minime. Nam, ut beatus meminit Augustinus, ipsum malum esse est bonum, cum eo quoque bene utatur Deus, nec aliter ipsum esse permittat, cum tamen ipsum nequaquam sit bonum. Cum itaque dicimus intentionem hominis bonam et opus illius bonum, duo quidem distinguimus, intentionem scilicet ac opus, unam tamen bonitatem intentionis, ueluti si dicamus bonum hominem et filium boni hominis, duos quidem homines, non duas bonitates, figuramus. Sicut ergo homo bonus ex propria bonitate dicitur, filius autem boni hominis cum dicitur, nihil in se boni habere ex hoc monstratur, ita cuiusque intentio bona in se uocatur, opus uero bonum non ex se appellatur sed quod ex bona procedit intentione. Vna itaque est bonitas unde tam intentio quam operatio bona dicitur, sicut una est bonitas ex qua bonus homo, et filius boni hominis appellatur, uel una bonitas ex qua bonus homo et bona hominis uoluntas dicitur.

Qui ergo solent obicere operationem quoque intentionis remuneratione dignam esse, uel ad aliquod remunerationis augmentum proficere, attendant quod nugatoria eorum sit obiectio. Duo, inquiunt, bona sunt, intentio bona et bonae intentionis effectus, et bonum bono adiunctum plus aliquid ualere quam singula debet Quibus respondeo, quod si ponamus plus illud totum ualere quam singula, numquid ideo maiori remuneratione dignum cogimur concedere? Non utique. Multa quippe sunt tam animata quam inanimata, quorum multitudo ad plura utilis est quam unumquotque in ea multitudine comprehensum, quibus tamen omnibus nulla prorsus remuneratio debetur. Ecce enim bos boui uel aequo adiunctus, siue lignum ligno uel ferro, res quidem bonae sunt, et plus eorum multitudo quam singula ualet, cum tamen nihilomnino remunerationis amplius habeat. Reuera, inquies, ita est, quia non sunt talia quae mereri possint cum ratione careant. Sed numquid opus nostrum rationem habet ut mereri possit? Nequaquam, inquies, sed tamen mereri opus dicitur quia nos mereri facit, hoc est, dignos remuneratione uel saltem maiore. Sed hoc profecto supra negauimus, et cur negandum sit, extra ea quae diximus, accipe. Sunt duo in eodem proposito edificandi domos pauperum, quorum alter deuotionis suae effectum implet, alter uero pecunia quam praeparauerat sibi uiolenter ablata, quod proposuit consummare non permittitur, nulla sui culpa interueniente, sed sola eum uiolentia praepediente. Numquid eius meritum id quod exterius est actum minuere potuit apud Deum aut malitia alterius eum minus acceptabilem Deo facere potuit, qui quantumcumque potuit pro Deo fecit? Alioquin pecuniae magnitudo unumquemque meliorem ac digniorem facere posset, si uidelicet ad meritum uel augmentum meriti proficere ipsa posset, et quo ditiores homines essent meliores fieri possent, cum ipsi ex copia diuitiarum deuotioni suae plus possent in operibus addere. Quod quidem existimare, ut opes scilicet ad ueram beatitudinem uel ad animae dignitatem quicquam ualeant conferre, uel de meritis pauperum quicquam auferre, summa est insania. Si autem animam meliorem efficere non potest possessio rerum, utique nec eam Deo cariorem facere potest, nec in beatitudine meriti quicquam obtinere.

De remuneratione operum exteriorum

Nec tamen negamus in hac uita bonis istis operibus uel malis aliquid tribui, ut ex praesenti retributione in praemio uel poena amplius ad bona incitemur uel a malis retrahamur, et de aliis alii exempla sumant in faciendis quae conueniunt uel cauendis quae non conueniunt.

Quod Deus et homo in Christo uniti non sit melius aliquid quam solus Deus

Denique ut ad praemissa redeamus ubi uidelicet dictum est quia bonum bono additum quiddam melius efficit quam unumquodque eorum per se sit, uide ne illuc usque ducaris ut Christum, id est, Deum et hominem sibi inuicem in persona unitos, melius quiddam dicas quam ipsa Christi diuinitas uel humanitas sit, hoc est, ipse Deus homini unitus, uel ipse homo a Deo assumptus. Constat quippe in Christo tam assumptum hominem quam Deum assumentem esse bonum et utramque substantiam nonnisi bonam intelligi posse, sicut et in singulis hominibus tam corporea quam incorporea substantia bona est, licet ad dignitatem uel meritum animae bonitas corporis nihil referat. At uero quis totum id quod Christus dicitur, hoc est simul Deum et hominem, uel quamcumque rerum multitudinem, Deo praeferre audebit, tamquam eo melius aliquid esse possit qui et summum bonum est, et ab ipso quicquid boni habent accipiunt omnia? Quamuis enim ad aliquid agendum nonnulla ita necessaria uideantur, ut non id facere Deus sine illis possit tamquam quibusdam amminiculis uel primordialibus causis, nihil tamen, quantacumque sit rerum magnitudo, Deo melius dici potest. Etsi enim bonarum rerum numerus constat ut bonitas in pluribus sit, non ideo bonitatem maiorem esse contingit, ueluti si scientia in pluribus habundet, aut scientiarum numerus crescat, non ideo scientiam cuiusque crescere necesse est ut maior scilicet scientia fiat quam prius. Sic et cum in se Deus bonus sit et innumerabilia creet quae nec esse nec bona esse nisi per illum habent, bonitas per eum in pluribus est ut maior sit numerus bonarum rerum, nulla tamen bonitas eius bonitati praeferri uel aequari potest. Bonitas quidem in homine et bonitas in Deo est, et cum diuersae sint substantiae uel naturae quibus bonitas inest, nullius tamen rei bonitas diuinae praeferri uel aequari potest, ac per hoc nihil melius, hoc est, maius bonum quam Deus uel aeque bonum dicendum est.

Quod multitudo bonorum non est melius uno bonorum

In opere uero et intentione nec bonitatum aut bonarum rerum numerus consistere uidetur. Cum enim bona intentio et bona operatio dicitur, hoc est, ex bona intentione procedens, sola bonitas intentionis designatur, nec in eadem significatione nomen boni retinetur, ut plura bona dicere possimus. Nam et cum dicimus simplicem hominem esse et simplicem dictionem, non ideo haec esse concedimus plura simplicia, cum hoc nomen 'simplex' aliter hic et aliter ibi sumatur. Nemo ergo nos cogat, ut cum bonae intentioni bona operatio additur, bonum bono superaddi tamquam plura sint bona pro quibus remuneratio crescere debeat cum, ut dictum est, nec plura bona recte dicere possimus illa quibus boni uocabulum nequaquam uno modo conuenit.

Quod intentionem bona sit opus bonum

Bonam quippe intentionem, hoc est, rectam in se dicimus, operationem uero non quod boni aliquid in se suscipiat, sed quod ex bona intentione procedat. Unde et ab eodem homine cum in dluersis temporibus idem fiat, pro diuersitate tamen intentionis eius operatio modo bona modo mala dicitur, et ita circa bonum et malum uariari uidetur, sicut haec propositio:

    Socrates sedet

uel eius intellectus circa uerum et falsum uariatur, modo Socrate sedente modo stante. Quam quidem permutationem uarietatisi circa uerum et falsum ita in his contingere Aristotiles dicit, non quod ipsa quae circa uerum uel falsum mutantur aliquid suscipiant sui mutatione, sed quod res subiecta, id est, Socrates in seipso moueatur, de sessione scilicet ad stationem, uel e conuerso.

Unde bona intentio sit dicenda

Sunt autem qui bonam uel rectam intentionem esse arbitrantur quotiescumque se aliquis bene agere credit, et Deo placere id quod facit, sicut et illi qui martyres persequebantur, de quibus Veritas in Euangelio:

    Venit hora ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se
    praestare Deo.

Qualium ignorantiae Apostolus quidem compatiens ait:

    Testimonium illis perhibeo quod emulationem Dei habent, sed non
    secundum scientiam

hoc est, magnum feruorem habent ac desiderium in his faciendis quae Deo placere credunt. Sed quia in hoc animi sui zelo uel studio decipiuntur, erronea est eorum intentio nec simplex est oculus cordis ut clare uidere quaeat, hoc est, ab errore sibi prouidere. Diligenter itaque Dominus, cum secundum intentionem rectam uel non rectam opera distingueret, oculum mentis, hoc est, intentionem 'simplicem' et quasi a sorde purum ut clare uidere possit, aut a contrario 'tenebrosum' uocauit, cum diceret:

    Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit

hoc est, si intentio recta fuerit, tota massa operum inde prouenientium, quae more corporalillm rerum uideri possit erit luce digna, hoc est, bona. Sic e contrario. Non est itaque intentio bona dicenda quia bona uidetur, sed insuper quia talis est, sicut existimatur, cum uidelicet illud ad quod tendit, si Deo placere credit, in hac insuper existimatione sua nequaquam fallatur. Alioquin ipsi etiam infideles sicut et nos bona opera haberent, cum ipsi etiam non minus quam nos per opera sua sel saluari uel Deo placere credant.

Quod peccatum non est nisi contra conscientiam

Si quis tamen quaerat utrum illi martyrum uel Christi persecutores in eo peccarent quod placere Deo credebant, aut illud sine peccato dimittere possent quod nullatenus esse dimittendum censebant, profecto secundum hoc quod superius peccatum esse descripsimus, contemptum Dei uel consentire in eo in quo credit consentiendum non esse, non possumus dicere eos in hoc peccasse nec ignorantiam cuiusquam uel ipsam etiam infidelitatem, cum qua nemo saluari potest, peccatum esse. Qui enim Christum ignorant et ob hoc fidem Christianam respuunt, quia eam Deo contrariam credunt, quem in hoc contemptum Dei habent quod propter Deum faciunt, et ob hoc bene sea facere arbitrantur, praesertim cum Apostolus dicat:

    Si cor nostrum non reprehenderit nos fiduciam habemus apud Deum?

Tamquam si diceret, ubi contra conscientiam nostram non praesumimus, frustra nos apud Deum de culpa reos statui formidamus, aut si talium ignorantia peccato minime est ascribenda, quomodo ipse Dominus pro crucifigentibus se orat dicens:

    Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt

uel Stephanus hoc instructus exemplo pro lapidantibus supplicans ait:

    Domine, ne statuas illis hoc peccatum?

Non enim ignoscendum uidetur ubi culpa non praecessit, nec aliud solet dici ignosci nisi poenam condonari quam culpa meruit. Stephanus insuper peccatum patenter appellat quod de ignorantia erat.

Quot modis peccatum dicatur?

Sed ut obiectis plenius respondeamus, sciendum est nomen peccati diuersis modis accipi. Proprie tamen peccatum dicitur ipse Dei contemptus uel consensus in malum, ut supra meminimus, a quo paruuli sunt immunes et naturaliter stulti, qui cum merita non habeant tamquam ratione carentes nihil eis ad peccatum imputatur, et solummodo per sacramenta saluantur. Dicitur etiam peccatum hostia pro peccato, secundum quod Apostolus Dominum Iesum Christum dicit factum esse peccatum. Poena etiam peccati dicitur peccatum siue maledictum, iuxta quod dicimus peccatum dimitti, hoc est, poenam condonari, et Dominum Iesum Christum portasse peccata nostra, hoc est, poenas peccatorum nostrorum uel ex eis prouenientes sustinuisse. Sed cum paruulos originale peccatum dicimus habere uel nos omnes secundum Apostolum, in Adam peccasse, tale est ac si diceretur a peccato illius originem nostrae poenae uel damnationis sententiam incurrisse. Opera quoque ipsa peccati, uel quicquid non recte facimus aut uolumus, nonnumquam peccata dicimus. Quid est enim aliquem fecisse peccatum, nisi peccati implesse effectum? Nec mirum cum e conuerso ipsa peccata uocemus facta, iuxta illud Athanasii:

    Et reddituri sunt, inquit, de factis propriis rationem,
    et qui bona egerunt ibunt in uitam aeternam, qui uero mala
    in ignem aeternum.

Quid est enim 'de factis propriis'? An tamquam de his tantum quae opere impleuerunt faciendum sit iudicium, ut plus accipiat in remuneratione qui plus habuerit in opere, uel a damnatione sit immunis qui in eo quod intendit effectu caruit, sicut ipse diabolus qui quod praesumpsit affectu non obtinuit effectu? Absit. 'De factis' itaque 'propriis' dicit de consensu eorum quae implere decreuerunt, hoc est, de peccatis quae apud Dominum pro opere facti deputantur, cum ille scilicet sic puniat illa sicuti nos opera. Cum autem Stephanus peccatum dicit quod per ignorantiam in ipsum committebant Iudei, poenam ipsam quam patienbatur� ex peccato primorum parentum, sicut et caeteras prouenientes, uel iniustam eorum actionem quam habebant in lapidando peccatum dixit. Quod quidem rogabat eis non statui, hoc est, propter hoc eos nec corporaliter puniri. Saepe etenim Deus aliquos hic corporaliter punit nulla eorum culpa hoc exigente, nec tamen sine causa, ueluti cum iustis etiam afflictiones immittit ad aliquam eorum purgationem uel probationem, uel aliquos cum affligi permittit ut postmodum hinc liberentur et ex collato benefitio glorificetur, sicut in illo caeco actum est de quo ipse ait:

    Neque hic peccauit neque parentes eius, ut caecus nasceretur,
    sed ut manifestentur opera Dei in illo.

Quis etiam neget quandoque cum malis parentibus pro culpa eorum innocentes filios periclitari uel affligi, sicut in Sodomis factum est uel in multis populis saepe contingit, ut quo poena magis extenditur amplius mali terreantur? Quod diligenter beatus Stephanus attendens, peccatum, hoc est, poenam quam tolerabat a Iudeis uel id quod non recte agebant, orabat eis non statui, hoc est, propter hoc nec corporaliter puniri.

In hac quoque sententia Dominus fuerat cum dicebat, 'Pater, dimitte illis', id est, ne uindices id quod agunt in me uel corporali poena. Quod quidem fieri rationabiliter posset, si nulla etiam culpa eorum praecessisset, ut caeteri scilicet hoc uidentes uel ipsi etiam recognoscerent ex poena se non recte in hoc egisse. At uero Dominum decebat hoc suae orationis exemplo nos maxime ad patientiae uirtutem et ad summae dilectionis exhibitionem exhortari, ut quod ipse docuerat uerbis, nos uidelicet pro inimicis quoque orare, proprio exemplo nobis exhiberet in opere. Quod ergo dixit, 'dimitte', non ad culpam praecedentem uel contemptum Dei quem hic haberent respexit, sed ad rationem inferendae poenae quae non sine causa, ut diximus, subsequi posset, quamuis culpa non praecessisset, sicut in Propheta contigit qui contra Samariam missus comedendo egit quod Dominus prohibuerat. In quo tamen, cum nihil per Dei contemptum praesumeret sed per alium Prophetam deceptus, non tam ex reatu culpae quam ex operis perpetratione innocentia eius mortem incurrit.

    Deus quippe, ut beatus meminit Gregorius, nonnumquam sententiam
    mutat, consilium uero numquam

hoc est, quod praecipere uel comminari aliqua de causa decreuit, saepe id non implere disponit. Consilium uero eius fixum permanet, hoc est, quod in praescientia sua disponit ut faciat, numquam efficacia caret. Sicut ergo in Abraham praeceptum de immolatione filii, uel comminationem Niniuitis factam non tenuit, et sic, ut diximus, sententiam mutauit, ita praedictus propheta, cui prohibuerat comedere in uia, mutari eius sententiam credidit et se maxime delinquere si alium prophetam non audiret, qui se ad hoc a Domino mitti asserebat ut eius lassitudinem reficeret cibo. Absque culpa igitur hoc fecit in quo culpam uitare decreuit, nec ei mors repentina nocuit quem aberumpnis uitae praesentis liberauit, et multis ad prouidentiam profuit cum iustum sic uideant sine culpa puniri, et illud in eo impleri quod alibi Domino dicitur:

    Tu Deus cum iustus sis iuste omnia disponis, cum eum quoque
    qui non debet puniri condemnes.

'Condemnas', inquit, ad mortem non aeternam sed corporalem. Sicut enim sine meritis nonnulli saluantur, ut paruuli, et sola gratia uitam assecuntur aeternam, ita non absurdum est non nullos poenas corporales sustinere quas non meruerunt, sicut et de paruulis constat sine baptismi gratia defunctis, qui tam corporali quam aeterna morte damnantur, et multi etiam innocentes affliguntur. Quid itaque mirum si crucifigentes Dominum ex illa iniusta actione, quamuis eos ignorantia excusat a culpa, poenam, ut diximus, temporalem non irrationabiliter incurrere possent? Atque ideo dictum est, 'dimitte illis', hoc est, poenam quam hinc, ut diximus, non irrationabiliter incurrere possent, ne inferas.

Sicut autem quod isti per ignorantiam egerunt uel ipsa etiam ignorantia peccatum proprie, hoc est, contemptus Dei, non dicitur, ita nec infidelitas, quamuis ipsa necessario aeternae uitae aditum adultis ratione iam utentibus intercludat. Ad damnationem quippe sufficit Euangelio non credere, Christum ignorare, sacramenta aecclesiae non suscipere, quamuis hoc non tam per malitiam quam per ignorantiam fiat. De qualibus et Veritas ait:

    Qui non credit iam iudicatus est.

Et Apostolus:

    Et qui ignorat, inquit, ignorabitur.

Cum autem dicimus ignoranter nos peccare, hoc est, tale quid quod non conuenit facere, 'peccare' non in contemptu sed in operatione sumimus. Nam et philosophi peccare dicunt inconuenienter aliquid facere seu dicere, quamuis illud nihil ad offensam Dei uideatur pertinere. Unde Aristotiles in Ad aliquid, cum de uitiosa relatiuorum assignatione loqueretur, ait:

    At uero aliquotiens non uidebitur conuertia nisi conuenienter ad
    quod dicitur assignetur. Si enim peccet is qui assignat, ut ala si
    assignetur aui, non conuertitur ut sit auis alae.

Si ergo isto modo peccatum dicamus omne quod uitiose agimus uel contra salutem nostram habemus, utique et infidelitas et ignorantia eorum quae ad salutem credi necesse est peccata dicemus, quamuis ibi nullus Dei contemptus uideatur. Proprie tamen peccatum illud dici arbitror quod nusquam sine culpa contingere potest. Ignorare uero Deum uel non ei credere uel opera ipsa quae non recte fiunt, multis sine culpa possunt accidere. Siquis enim Euangelio uel Christo non credit, quia praedicatio ad ipsum non peruenerit, iuxta illud Apostoli:

    Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient
    sine praedicante?

Quae hinc ei culpa potest assignari quod non credit? Non credebat Cornelius in Christum donec Petrus ad eum missus de hoc ipsum instruxit. Qui quamuis antea lege naturali Deum recognosceret atque diligeret, ex quo meruit de oratione sua exaudiri et Deo acceptas elemosinas habere, tamen si eum ante fidem Christi de hac luce migrasse contingeret, nequaquam ei uitam promittere auderemus, quantumcumque bona opera eius uiderentur, nec eum fidelibus sed magis infidelibus connumeraremus, quantocumque studio salutis esset occupatus. 'Abyssus quippe multa Dei iuditia sunt', qui nonnumquam reluctantes uel minus de salute sua sollicitos trahit et se offerentes uel ad credendum paratiores profundissimo dispensationis suaec consilio respuit. Sic enim illum se offerentem et dicentem 'Magister, sequar te quocumque ieris' reprobauit, et alterum excusantem se per sollicitudinem quam habuit de patre nec ad horam in hac pietatis excusatione tolerauit. Denique et quarumdam ciuitatum obstinationem increpans ait:

    Ve tibi, Corozaim, ue tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et
    Sidone uirtutes factae fuissent quae factae sunt in uobis,
    iam olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.

Ecce illis obtulit non solum praedieationem suam uerum etiam miraculorum exhibitionem, quas tamen prius nouerat non esse credituras. Has uero gentilium alias ciuitates, quas ad fidem suscipiendam faciles esse non ignorabat, sua tune uisitatione non censuit dignas. In quibus quidem cum aliqui, subtracto sibi praedicationis uerbo, tamen ad suscipiendum ipsum parati, perierunt, quis hoc eorum imputet culpae quod nulla negligentia uidemus accidere? Et tamen hanc eorum infidelitatem in qua defuncti sunt ad damnationem sufficere dicimus, quamuis huius caecitatis, in qua Dominus eos dimiserit, causa minus nobis appareat. Quam profecto siquis peccato eorum sine culpa asseribat, fortassis licebit, eum absurdum ei uideatur tales sine peccato damnari.

Nos tamen proprie peccatum, ut saepe iam meminimus, illud solum dici arbitramur quod in culpa negligentiae eonsistit, nec in aliquibus esse potest, cuiuscumque sint aetatis, quin ex hoc damnari mereantur. Non credere uero Christum, quod infidelitatis est, quomodo paruulis uel his quibus non est annuntiatum culpae debeat asseribi non uideo, uel quicquid per ignorantiam inuincibilem fit, eui uel praeuidere non ualuimus, ueluti siquis forte hominem quem non uidet in silua sagitta interficiat dum feris uel auibus sagittandis intendit. Quem tamen dum peccare per ignorantiam dicimus, sicut nos quandoque fatemur non solum in consensu uerum etiam in cogitatione, locutione, operatione peccare, hoc loco non proprie pro culpa ponimus, sed large accipimus pro eo scilicet quod nos facere minime conuenit, siue id per errorem siue per negligentiam uel quocumque modo inconuenienti fiat. Tale est ergo per ignorantiam peccare, non culpam in hoc habere, sed quod nobis non conuenit facere, uel peccare in cogitatione, hoc est, uoluntate, quod nos uelle minime conuenit, uel in locutione aut in operatione loqui nos uel agere quod non oportet, etsi per ignorantiam nobis inuitis illud eueniat. Sic et illos qui persequebantur Christum uel suos quos persequendos eredebant per operationem peccasse dicimus, qui tamen grauius per culpam peccassent si contra conscientiam eis parcerent.

Utrum omne peccatum sit interdictum

Quaeritur autem utrum omne peccatum nobis Deus interdicat. Quod si recipiamus, uidetur hoc irrationabiliter agere cum nequaquam uita ista sine peccatis saltim uenialibus transigi possit. Si enim omnia nos cauere peccata praecepit, nos autem omnia cauere non possumus, utique nequaquam, sicut ipse promisit, iugum suaue nobis uel onus leue imponit, sed quod longe uires transcendens nostras minime portare ualemus, sicut et de iugo legis Petrus Apostolus profitetur. Quis enim a uerbo saltim otioso semper sibi praeuideree potest ut in eo numquam excedens perfectionem illam teneat de qua Iacobus ait:

    Siquis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir?

Qui etiam cum praemisisset, 'In multis offendimus omnes', et alius magnae dicat perfectionis Apostolus, 'Si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est', quam difficile, immo impossibile, nostrae infirmitati uideatur immunes omnino a peccato manere neminem latere reor, ita, inquam, si peccati uocabulum large, ut diximus, accipientes illa etiam uocemus peccata quaecumque non conuenienter facimus. Si autem proprie peccatum intelligentes solum Dei contemptum dicamus peccatum, potest reuera sine hoc uita ista transigi, quamuis cum maxima difficultate. Nec profecto aliud, ut supra meminimus, nobis a Deo prohibitum est nisi consensus mali quo Deum contemnimus, etiam cum de opere praeceptio fieri uidetur, sicut superius exposuimus, ubi etiam ostendimus aliter nequaquam a nobis praecepta posse sua custodiri.

Peccatorum autem alia uenialia dicuntur et quasi leuia, alia damnabilia siue grauia. Rursus damnabilium quaedam criminalia dicuntur quae uidelicet personam infamem uel criminosam facere habent si in audientiam ueniant, quaedam uero minime. Venialia quidem uel leuia peccata sunt, quando in eo consentimus cui non consentiendum esse scimus, sed tunc tamen non occurrit memoriae illud quod scimus. Multa quippe scimus etiam dormientes uel quando eorum non recordamur. Non enim dormiendo nostras amittimus scientias uel stulti efficimur aut, cum uigilamus, sapientes efficimur. Quandoque itaque uel in uaniloquium uel in superfluum esum uel potum consentimus, quod tamen nequaquam esse faciendum scimus, sed tunc minime recordamur quod non sit faciendum. Tales itaque consensus quos per obliuionem incurrimus uenialia aut leuia dicuntur peccata, hoc est, non magnae satisfactionis poena corrigenda, ut uel extra aecclesiam positi uel graui abstinentia praessi ob talia plectamur. Pro quibus quidem negligentiis paenitentibus dimittendis uerba cottidianae confessionis frequentamus, in qua minime commemoratio grauiorum culparum facienda est, sed tantum leuiorum. Neque enim ibi dicere debemus: peccaui in periurio, in homicidio, in adulterio, et consimilibus quae damnabilia et grauiora dicuntur peccata. Haec quippe non per obliuionem sicut illa incurrimus, sed tamquam ex studio et deliberatione committimus, abhominabiles etiam Deo effecti iuxta illud Psalmistae:

    Abominabiles facti sunt in studiis suis

quasi execrabiles et ualde odibiles ex his in quibus scienter praesumpserunt. Horum autem alia criminalia dicuntur, quae, per effectum cognita, naeuo magnae culpae hominem maculant et eius famae plurimum detrahunt, ut consensus periurii, homicidii, adulterii, quae plurimum aecclesiam scandalizant. Cum uero supra quam necesse est cibo indulgemus, uel non mediocri cultu ex uana gloria nos adornamus, et si hoc scienter praesumimus, non haec crimini ascribuntur, et apud multos plus laudis habent quam uituperationis.

  Utrum melius sit a leuioribus culpis quam grauioribus abstinere

Sunt qui perfectius et ideo melius dicunt prouidere a uenialibus peccatis quam a criminalibus, eo quod difficilius id uideatur et maioris studii sollicitudine indigeat. Quibus primum illud respondeo Tullianum:

    Quod si laboriosum non ideo gloriosum.

Alioquin maioris meriti apud Dominum essent qui graue iugum legis portauerunt quam qui euangelica libertate deseruiunt, quia timor poenam habet quem perfecta caritas foras mittit, et quaecumque timore aguntur plus in opere laborant quam quos caritas spontaneos facit. Unde laborantes et oneratos ad suaue iugum et onus leue sumendum Dominus exhortatur ut uidelicet de seruitute legis, qua praemebantur, ad libertatem transeant Euangelii, et qui a timore inceperant caritate consummentur quae sine difficultate omnia suffert, omnia sustinet. Nihil quippe amanti difficile, maxime cum non carnalis sed spiritualis amor Dei tanto est fortior quanto uerior. Quis etiam nesciat difficilius nobis prouideri a pulice quam ab hoste, uel ab offendiculo parui lapidis quam magni? Sed numquid ideo id cauere quod difficilius est melius aut salubrius iudicamus? Non utique. Quare? Quia quod difficilius est cauere, minus potest nocere. Sic ergo, etsi ponamus difficilius a uenialibus peccatis quam a criminalibus prouidere, plus tamen haec uitari quae periculosiora sunt conuenit, et quae maiorem merentur penam, et quibus amplius offendi credimus Deum, et magis ei ea displicere. Quo enim amplius ipsi per amorem inheremus, ea sollicitius cauere debemus quibus magis offenditur et quae ipse magis improbat. Qui enim uere aliquem diligit non tam damnum suum quam offensam amici uel contemptum cauere satagit, iuxta illud Apostoli:

    Caritas non quaerit quae sua sunt.

Et rursum:

    Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.

Si ergo non tam pro nostro damno quam pro Dei offensa debemus cauere peccata, profecto plus ea cauenda sunt in quibus magis offenditur. Quod si illam quoque poeticam attendamus sententiam de morum scilicet honestate, 'oderunt peccare boni uirtutis amore', tanto maiori odio quaelibet sunt habenda quanto turpiora in se censentur et ab honestate uirtutis amplius recedunt, et naturaliter quoslibet magis offendunt.

Denique ut singula sibi conferendo diligentius peccata diiudicemus, comparemus uenialia criminalibus, utpote superfluam comestionem periurio et adulterio, et quaeramus in transgressione cuius magis peccetur, uel amplius Deus contemnatur atque offendatur. Nescio, fortassis respondebis, cum non nulli philosophorum omma peccata paria censuerunt. At si hanc philosophiam, immo manifestam stultitiam, sequi uelis, aeque bonum est a criminalibus et uenialibus abstinere peccatis, quia aeque malum est haec et illa committere. Cur ergo abstinere a uenialibus praeferre quis audeat abstinentiae criminalium? Quod siquis forte requirat unde conicere possimus Deo magis displicere transgressionem adulterii quam superfluitatem cibi, lex diuina, ut arbitror, docere nos potest quae ad aliud puniendum nullam poenae satisfactionem instituit, hoc uero non qualibet poena, sed summa mortis afflictione damnari decreuit. Quo enim caritas proximi quam Apostolus 'plenitudinem legis' dicit amplius leditur, magis contra eam agltur et amplius peccatur.

Quod si ad hunc modum singulis uenialibus pariter et criminalibus peccatls lnuicem collatis, simul etiam tam ista omnia quam illa conferre uelimus ut omnino scilicet satisfacere ualeamus, nequaquam refugio. Ponamus ergo ut aliquis magno studio ab omnibus uenlalibus caueat peccatis et nulla criminalia curet uitare, et cum illa omnia caueat haec praesumat, quis eum in hoc leuius peccare iudicabit aut meliorem esse si haec praecauens illa incurrat? Collatione itaque facta tam singulorum, ut diximus, quam omnium simul inuicem peccatorum, liquere arbitror non melius uel maioris perfectionis esse uenialia peccata cauere quam criminalia.

Siquis tamen cum illa primum uitauerit haec postmodum, ut oportet, uitare ualuerit, in hoc quidem fateor uirtutem eius ad perfectionem peruenisse, nec tamen ideo posteriora, in quibus consummatio uirtutis consistit, sunt prioribus praeferenda, nec tanta retributione sunt digna. Saepe namque in operatione alicuius edificii minus agunt qui perficiunt ipsum quam qui antea operati sunt et qui extremo assere in consummatione operis posito ipsum perficiunt ut sic domus perfecta fiat, quae, dum imperfecta fuit, domus non erat.

Sufficere huc usque arbitror nos ad cognitionem peccati, quantum memoriae occurrit, laborasse, ut eo melius caueri possit quo diligentius cognitum fuerit. Mali quippe notitia iusto deesse non potest, nec cauere quis uitium nisi cognitum ualet.

De peccatorum reconciliatione

Et quoniam plagam animae monstrauimus, curationis remedium studeamus ostendere. Unde illud Hieronimi:

     O medice, si peritus es, sicut posuisti causam morbi ita
     indica sanitatis.

Cum igitur peccando Deum offendimus, superest quibus ei modis reconciliari possimus. Tria itaque sunt in reconciliatione peccatoris ad Deum, paenitentia scilicet, confessio, satisfactio.

Quid proprie dicatur paenitentia

Paenitentia autem proprie dicitur dolor animi super eo in quo deliquit cum aliquem scilicet piget in aliquo excessisse. Haec autem paenitentia tum ex amore Dei accidit et fructuosa est, tum damno aliquo quo nollemus grauari, qualis est illa damnatorum paenitentia de quibus scriptum est:

Videntes turbabuntur terrore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes, Hi sunt quos aliquando habuimus in derisu, etc.

Legimus et paenitentiam Iudae super hoc quod Dominum tradiderat. Quod non tam pro culpa peccati quam pro uilitate sui, qui se omnium iudicio damnatum sentiebat, credimus accidisse. Cum enim quis alium pecunia uel quomodo corruptum ad perditionem traxerit, nemini uilior quam ei proditor habetur, et nemo ei minus se credit quam is qui infidelitatem eius amplius expertus est. Multos quippe cotidie de hac uita recessuros de flagiciis perpetrahs penter udemus, et graui compunctione ingemiscere, non tam amore Dei quem offenderunt uel odio peccati quod commiserunt quam timore poenae in quam se praecipitari uerentur. Qui in eo quoque iniqui permanent, quod non tam eis iniquitas displicet culpae quam quae iusta est grauitas poenae, nec tam habent odio id quod commiserunt quia malum fuit, quam iustum Dei iudicium quod in poena formidant, aequitatem potius quam iniquitatem odientes. Quos diu obcecatos atque uocatos ut a malitia sua conuerterentur, ita tandem in reprobum sensum diuina iustitia tradit, et caecitate percussos a fatiae sua prorsus abicit, ut ne salubris paenitentiae notitiam habeant, nec qualiter satisfaciendum sit aduertere quaeant.

Quam plurimos quippe cotidie cernimus morientes grauiter ingemiscere, multum se accusare super usuris, rapinis, oppressionibus pauperum uel in quibuscumque iniuriis quas commserunt, et pro emendatione istorum sacerdotem consulere. Quibus si hoc, ut oportet, primum consilium detur, ut uenditis omnibus quae habent restituant aliis quae abstulerunt, iuxta illud Augustini:

    Si res aliena cum reddi possit non redditur, non agitur
    paenitentia sed fingitur

statim quam inanis eorum sit paenitentia, responsione sua profitentur. Unde ergo, inquiunt, domus mea uiueret? Quid filiis meis, quid uxori relinquerem? Unde se sustentare possent? Quibus illa primum dominica occurrit increpatio,

    Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te, quae autem
    parasti cuius erunt?

miser quicumque talis es, immo miserorum omnium miserrime et stultorum stultissime, non prouides quid tibi conserues, sed quid aliis thesaurizes? Qua praesumptione Deum offendis ad cuius horrendum iudicium raperis, ut tuos habeas propitios quos ditas de pauperum rapinis? Quis super te non rideat, si audierit te sperare alios magis tibi propitios fore quam te ipsum? Confidis in elemosinis tuorum quos, quia successores habere te credis, iniquitatis pariter heredes constituis, quibus aliena per rapinam possidenda relinquis. Vitam pauperibus eripis, sua illis auferendo unde sunt sustentandi, et in eis rursum occidere Christum machinaris, iuxta illud quod ipsemet ait:

Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis.

Quid ergo tu male pius in tuos et crudelis in te pariter atque Deum a iudice iusto expectas, ad quem uelis nolis iudicandus properas, qui non solum de rapinis sed etiam de otioso uerbo rationem exigit? Qui quam districtus sit in uindicta priorum hominum statim exhibuit poena. Semel Adam peccauit, et comparatione nostrorum, sicut beatus meminit Hieronimus, leuissimum eius peccatum fuit. Non quemquam per uiolentiam oppressit nec quicquam alicui abstulit, de fructu qui reparabilis erat semel gustauit. In qua quidem tam leui transgressione, in posteritatem quoque totam per poenam redundante, praemonstrare Dominus decreuit quid de maioribus facturus sit culpis. Diues quem ad inferos Dominus descendisse dicit, non quod aliena rapuerit, sed quia propria quibus tamquam licitis uescebatur indigenti Lazaro non impertiuit, patenter edocet qua poena feriendi sunt qui rapiunt aliena si sic ille damnatus est atque in inferno sepultus qui non tribuerit bona sua. Tecum memoria tui sepulta et cito siccatis lacrimis eorum quas in exequiis habuisti, iuxta illud rhetoris Apollonii:

    Lacrima citius nihil arescit

tua coniux in proximo ad nouas nuptias se praeparabit et deseruiet, ut noui mariti uoluptatibus deseruiret de his quas ei dimisisti rapinis, et praesente adhuc corpore tuo lectulum calefaciet alieno, te misero in flammis gehennae uoluptates istas plexuro. Idem et a filiis tuis expectandum est. Quod siquis forte interroget cur non tui recordantes elemosinis suis tibi propitientur multis se de causis excusare posse uidentur. Quia enim sic respondeant, 'cum ille sibi propitius esse noluerit, quanta stultitia fuit sibi alios sperare propitios, et animae suae salutem aliis committere de qua ipse debuit plurimum prouidere. Quem sibi propitium magis credidit quam seipsum? Qui sibi crudelis erat, de cuius misericordia confidebat?' Possunt denique et in excusationem auaritiae suae praetendere ac dicere, 'Scimus insuper ea quae ipse nobis dereliquit non huiusmodi esse ut de ipsis nobis sint elemosinae faciendae.' Ridebunt omnes, et ridere debent qui haec audient. Ille uero miser qui exspoliatos pauperes ad horam flere coegit, in perpetuum ibi flebit. Sunt qui suam negligentiam hominibus non Deo uolentes occultare ad excusandas excusationes in peccatis dicunt tot eos esse quos exspoliauerunt ut omnino cognoscere uel reperire nequeant. De quo cum nullam sollicitudinem assumant, illud apostolicae sententiae iudicium incurrunt, 'et qui ignorat ignorabitur'. Non inueniunt illos quia non quaerunt, inueniet illos dextera Dei quem contempserunt. De qua etiam scriptum est:

    Dextera tua inueniet omnes qui te oderunt.

Quam idem Propheta qui hoc dixit uehementer expauescens, et locum nullum euadendi considerans, alibi ait:

    Quo ibo a spiritu tuo, et quo a faciae tua fugiam? Si ascendero
    in caelum tu illic es, si descendero ad infernum ades.

Et quia plerumque non minor est auaritia sacerdotis quam populi, iuxta illud Prophetae, 'et erit sicut sacerdotes sic populus', multos morientium seducit cupiditas sacerdotum uanam eis securitatem promittentium, si quae habent sacrificiis obtulerint, et missas emant quas nequaquam gratis haberent. In quo quidem mercimonio praefixum apud eos pretium constat esse, pro una scilicet missa unum denarium, et pro uno tricenali de missis et omnibus horis quinque solidos et pro uno annuali, sexaginta. Non consulunt morientibus ut rapinas restituant, sed ut in sacrifitio ipsas offerant, cum e contrario scriptum sit:

    Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui
    uictimet filium in conspectu patris.

Plus enim grauat patrem occisio filii coram se facta quam si non uideret eam. Et quasi filius immolatione occiditur, dum substantia pauperis in qua uita eius consistebat in sacrifitio ponitur. Et Veritas sacrifitio misericordiam praeferens, 'euntes', inquit, 'discite quid est, misericordiam uolo et non sacrificium.' Peius autem est rapinas retinere quam misericordiam non impendere, hoc est, pauperibus auferre sua quam non impendere nostra, sicut et supra in damnatione diuitis meminimus.

De fructuosa paenitentia

Et quia de infructuosa diximus paenitentia, tanto diligentius quanto salubrius fructuosam consideremus. Ad quam Apostolus quemlibet inuitans obstinatum, nec horrendum Dei iudicium attendentem ait:

    An diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis
    contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te
    adducit?

Quibus uidelicet uerbis quae sit paenitentia salubris et ex amore Dei potius quam ex timore proueniens, manifeste declarat ut uidelicet doleamus Deum offendisse uel contempsisse quia est bonus magis quam quia iustus est. Quo enim diutius eum contempnimus, quia statim eum contemptum suum iudicare non credimus, sicut e contrario principes seculi faciunt qui cum offenduntur nesciunt parcere nec suarum iniuriarum ultionem differre, eo iustius grauiorem infert sui contemptus poenam, et tanto districtior est in ultione, quanto patientior fuit in expectatione. Quod subsequenter praedictus Apostolus ostendit dicens:

    Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens thesaurizas
    tibi iram in die irae.

Tunc quidem irae, modo mansuetudinis, quia tunc uindictae, modo patientiae. Ibi iustitia exigente, tanto grauius sui contemptum ulciscetur quanto minus contempni debuit, et diutius tolerauit. Timemus homines offendere, et quorum offensam timore non effugimus, uerecundia uitamus. Latebras quaerimus cum fornicamur, ne ab hominibus uideamur, nec unius hominis aspectum tunc sustinere possumus. Scimus Deum praesentem esse quem nihil potest latere. Videri ab ipso et tota curia caeli in huius actione turpitudinis non erubescimus, qui ad unius homunculi aspectum confunderemur. Ante iudicem terrenum praesumere aliquid maxime timemus a quo nos iudicandos scimus temporali tantum poena, non aeterna. Multa nos facere uel tolerare carnalis affectus cogit, pauca spiritualis. Utinam tanta propter Deum cui omnia debemus, quanta propter uxorem uel filios,uel quamcumque meretrlcem facimus, uel toleramus.

Qua obsecro poena haec iniuria est iudicanda ut meretricem quoque ipsi praeponamus? Conqueritur ipse per Prophetam quod nec ei amor tamquam patri nec timor exhibeatur tamquam domino.

    Filius, inquit, honorat patrem, et seruus dominum suum timet.
    Si ego pater, ubi honor meus? Et si ego dominus, ubi timor meus?

Conqueritur sibi patrem uel dominum praeferri. attende igitur quantum indignetur meretricem quoque sibi anteferri, et de summa suae bonitatis patientia, unde plus debuit amari, magis contempni. Quam quidem bonitatem et patientiae longanimitatem hi qui salubriter paenitent attendentes, non tam timore poenarum quam ipsius amore ad compunctionem mouentur, iuxta praedictam Apostoli exhortationem, ubi salubrem paenitentiam diligenter descripsit, cum e contrario dixit, 'An diuitias bonitatis eius', hoc est, diuitem et copiosam bonitatem siue habundantem benignitatem longanimis patientiae, qua tamdiu te tolerat, 'contempnis', quia uidelicet non cito punit, 'ignorans', hoc est, non attendens, 'quoniam tanta eius benignitas ad paenitentiam' quantum in se est 'te adducit', hoc est, facit cur eam attendendo ad paenitentiam deberes conuerti quod tam benignum contempsisti? Et haec quidem reuera fructuosa est paenitentia peccati, cum hic dolor atque contritio animi ex amore Dei, quem tam benignum attendimus, potius quam ex timore poenarum procedit.

Cum hoc autem gemitu et contritione cordis, quam ueram paenitentiam dicimus, peccatum non permanet, hoc est, contemptus Dei siue consensus in malum, quia caritas Dei hunc gemitum inspirans non patitur culpam. In hoc statim gemitu Deo reconciliamur et praecedentis peccati ueniam assequimur, iuxta illud Prophetae:

    Quacumque hora peccator ingemuerit, saluus erit

hoc est, salute animae suae dignus efficietur. Non ait, quo anno, uel quo mense, siue qua ebdomada, uel quo die, sed qua hora, ut sine dilatione uenia dignum ostendat nec ei poenam aeternam deberi, in qua consistit condemnatio peccati. Et si enim articulo necessitatis praeuentus non habeat locum ueniendi ad confessionem uel peragendi satisfactionem, nequaquam in hoc gemitu de hac uita recedens gehennam incurrit, quod est condonari a Deo peccatum, hoc est, eum talem fieri quem iam non sit dignum sicut antea propter illud quod praecessit peccatum aeternaliter a Deo puniri. Non enim Deus cum peccatum paenitentibus condonat omnem poenam eis ignoscit, sed solummodo aeternam. Multi namque paenitentes qui praeuenti morte satisfactionem paenitentiae in hac uita non egerunt, poenis purgatoriis, non damnatoriis, in futura reseruantur. Unde suprema iudicii dies qua repente multi fidelium puniendi sunt, quanto spatio temporis extendatur incertum est, quamuis resurrectio 'in momento, in ictu oculi' fiat, ut uidelicet ibi de culpis satisfaciant quantum Deus decreuerit, de quibus satisfacere distulerint aut permissi non sunt.

Utrum quis de uno peccato sine alio paenitere potest

Sunt qui quaerunt utrum quis de uno peccato poenitere possit et non de alio ut pote de homicidio et non de fornicatione quam adhuc perpetrare non desistit. Sed si fructuosam illam paenitentiam intelligamus quam Dei amor inmittit, et quam Gregorius describens ait:

    Paenitentia est commissa deflere et flenda non committere

nequaquam paenitentia dici potest ad quam nos amor Dei compellit, quotiens unus contemptus retinetur. Si enim amor Dei, sicut oportet, ad hoc me inducit atque animum trahit ut de hoc consensu doleam propter hoc tantum quia in eo Deum offendi, non uideo qualiter idem amor de alio contemptu eadem de causa poenitere non cogat, hoc est, in eo proposito mentem meam statuat ut quisquis excessus meuse memoriae occurrerit, de ipso similiter doleam, et ad satisfaciendum paratus sim. Ubicumque igitur uera est paenitentia, ex amore scilicet Dei solo proueniens, nullus Dei contemptus remanet maxime cum Veritas dicat:

    Siquis diligit me sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget
    eum et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus.

Quicumque ergo in amore Dei persistunt saluari necesse est. Quae saluatio nequaquam contingeret uno peccato, id est, uno Dei contemptu retento. Cum autem in paenitente iam nullum Deus reperit peccatum, nullam ibi inuenit damnationis causam, et ideo necesse est ut, peccato cessante, non restet damnatio, hoc est, perennis poenae afflictio. Et hoc est peccatum quod praecessit a Deo condonari, a poena aeterna quam inde meruerat ei, ut diximus, a Deo prouideri. Quamuis enim Deus iam non inueniat in paenitente quod perenniter debeat punire, poenam tamen praecedentis peccati dicitur condonare, cum per hoc quod gemitum ei paenitentiae inspirauerit, eum indulgentia dignum fecit, hoc est talem cui nulla tunc debeatur poena aeterna et quem in hoc statu de hac uita recedentem saluare necesse est. Quod si forte et in eundem recidat contemptum, sicut redit ad peccatum, ita etiam relabitur ad poenae debitum, ut rursum puniri debeat qui prius penutendo non puniri meruerat.

Siquis forte dicat peccatum a Deo condonari tale esse tamquam si diceretur Deum propter illud quod commissum est nequaquam hominem esse damnaturum, uel hoc Deum apud se statuisse ut eum propter hoc non damnaret, profecto et antequam poenitens peccasset concedendum uidetur Deum condonasse illud peccatum, hoc est, apud se statuisse quod propter illud non esset eum damnaturus. Nihil quippe recenter apud se Deus statuit uel dispohit, sed ab aeterno quaecumque facturus est in eius praedestinatione consistunt, et in eius prouidentia praefixa sunt, tam de condonatione cuiuscumque peccati quam de caeteris quae fiunt. Melius itaque nobis esse uidetur ita intelligendum Deum condonare peccatum quemlibet ut diximus per inspiratum ei paenitentiae gemitum dignum indulgentia efficere, hoc est, talem cui tunc damnatio non debeatur nec umquam ulterius si in tali proposito perseueret. Peccatum itaque Deus condonat cum ipse a quo poena fieri debuit, faciat paenitentiam inspirando cur iam non debeat inferri.

Iniustum non esse dignum praemio non donari

Sed fortassis requiris si is qui poenitet iam dignus sit uita aeterna qui damnatione dignus non est. Quod si concedamus, obicitur nobis eum quoque qui post paenitentiam lapsus periit, dum poeniteret dignum uita aeterna fuisse et Deum arguendum iniuriae esse uideri, qui praemium quo ille tunc dignus erat ei tunc saltem non reddidit, ut sic eius damnationem praeueniret. Sicut enim si tunc moreretur ex illo in quo erat proposito dignus uita aeterna saluaretur, ita et si postea lapsus sit ex eodem animo quem prius habuit dignus saluari fuit. Sed dico quia sicut multi saepe damnatione digni sunt nec tamen in hac sua nequitia moriuntur ut damnatio quam meruerant eis a Deo reddatur, nec tamen ideo Deus iniustitiae est arguendus quia non reddidit eis poenam quam meruerant, ita nec in praemiis reddendis quae perseuerantibus tantum promittuntur, Veritate attestante:

    Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.

Non ergo concedere cogimur ut quia quandoque praemio uel poena quis dignus fuerit, ideo dignum uel iustum sit Deum illud ei conferre, cum alio modo melius utendum eo esse prouiderit, qui etiam malis bene utitur, et quaeque pessima optime disponit. Quod si forte quis dicat eum qui ad horam Deum amando uere poenituit, sed tamen in hac paenitentia uel amore non perseuerauerit, non ideo fuisse praemio dignum uitae, profecto cum nec tunc damnatione dignus fuisse conceditur, nec iustus nec peccator tunc exstitisse uidebitur.

De peccato irremissibili

Cum autem, ut diximus, omne peccatum per paenitentiam statim remissionem accipiat, quaeritur cur Veritas quoddam peccatum inremissibile dixerit uel nunquam ipsum remissionem, hoc est, condonationem, habiturum, quale est illud peccatum blasphemiae in Spiritum Sanctum, de quo eum dixisse Matheus si refert:

Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit uerbum contra Filium hominis remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.

Quod quare diceret Marcus aperuit dicens:

    Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet.

Hoc autem peccatum quidam desperationem ueniae dicunt, cum quis uidelicet ob magnitudinem peccatorum diffidit poenitus a bonitate Dei, quae per Spiritum Sanctum intelligitur, ut nec poenitendo uel aliqua satisfactione ueniam possit impetrare. Sed si hoc dicimus peccare uel blasphemare in Spiritum, quid dicemus peccare in Filium hominis? Quantum uero mihi uidetur, peccare siue blasphemare in Filium hominis hoc loco dicitur excellentiae humanitatis Christi derogare, tamquam eam negaremus sine peccato conceptam uel a Deo assumptam propter uisibilem carnis infirmitatem. Id quippe nulla humana ratione comperi poterat, sed Deo tantum reuelante credi. Tale est ergo quod ait:

    Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus
    autem blasphemiai non remittetur.

Tamquam si diceretur, de nulla alia blasphemia definitum est apud Deum quod nullis hominibus dimittatur nisi de ista. 'Et quicumque dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei', hoc est, nullus qui assumpti hominis dignitati, ut diximus, deroget propter hoc damp nab itur, si aliae non interu eniant damnationis causae. Non enim in hoc aliquis contemptus Dei notari potest si ueritatem per errorem contradicet nec contra conscientiam agat, maxime cum id tale sit quod humana ratione inuestigari non possit, sed magis rationi uideatur contrarium. Blasphemare autem in Spiritum est ita opera manifestae gratiae Dei calumniari, ut illa quae credebant per Spiritum Sanctum, hoc est, diuina bonitate misericorditer fieri, per diabolum tamen assererent agi, tamquam si dicerent illum quem Spiritum Dei credebant esse spiritum nequam et sic Deum esse diabolum. Quicumque igitur sic in Christum peccauerunt, dicendo scilicet contra conscientiam eum in Beelzebub principe demoniorum eicere demonia, ita prorsus a regno Dei sunt proscripti et ab eius gratia poenitus exclusi, ut nullus illorum deinceps per paenitentiam mereretur indulgentiam. Nec quidem negamus eos saluari posse si poeniterent, sed solummodo eos dicimus nec paenitentiae actus assecuturos esse.

     Utrum paenitentes gemitum sui doloris hinc secum deferant

Quaerit fortassis aliquis utrum hi qui de hac uita paenitentes recedunt in hoc gemitu cordis et contritione doloris ubi uerum Deo sacrificium offertur, iuxta illud, 'sacrificium Deo spiritus contribulatus', utrum, inquam, tales de hac luce migrantes hunc gemitum et dolorem secum deferant ut in uita quoque illa caelesti haec se commisisse doleant, quo, ut scriptum est, 'aufugit dolor et gemitus atque tristitia'. Sed profecto sicut Deo uel angelis peccata nostra sine aliqua poena doloris displicent, eo uidelicet quod illa non approbant quae mala considerant, ita et tunc nobis illa displicebunt in quibus deliquimus. Sed utrum nos illa fecisse uelimus quae bene ordinata esse a Deo scimus, et nobis quoque in bonum cooperata iuxta illud Apostoli:

    Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum

quaestio est alia quam pro uiribus nostris tertio Theologiae nostrae libro absoluimus.

De confessione

Nunc de confessione peccatorum nobis agere incumbit. Ad hanc nos Apostolus Iacobus adhortans ait:

    Confitemini alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem ut
    saluemini. Multum enim ualet deprecatio iusti assidua.

Sunt qui soli Deo confitendum arbitrantur, quod non nulli Graecis imponunt. Sed quid apud Deum confessio ualeat qui omnia nouit, aut quam indulgentiam lingua nobis impetret non uideo, licet Propheta dicat:

    Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non
    abscondi.

Multis de causis fideles inuicem peccata confitentur iuxta illud Apostoli quod praemissum est, tum uidelicet propter supradictam causam ut orationibus eorum magis adiuuemur quibus confitemur, tum etiam quia in humilitate confessionis magna pars agitur satisfactionis, et in relaxatione paenitentiae maiorem assequimur indulgentiam, sicut de Dauid scriptum est. Qui cum accusatus a Nathan propheta responderit, 'Peccaui', statim ab eodem Propheta responsum audiuit, 'Dominus quoque transtulit peccatum tuum.' Quo enim maior erat regis sublimitas, acceptior Deo fuit confitens humilitas. Denique sacerdotes quibus animae confitentium sunt commissae, satisfactiones poeni-tentiae illis habent iniungere, ut qui male arbitrio suo et superbe usi sunt Deum contempnendo alienae potestatis arbitrio corrigantur, et tanto securius id agant, quanto melius praelatis suis obediendo non tam suam quam illorum uoluntatem secuntur. Qui si fortassis non recte praeceperint, cum ille ad obediendum paratus sit, illis magis quam isti imputandum est. 'Non ignoramus', inquit Apostolus, astutias Sathanae, nec eius nequitia hoc loco praetereunda est qua nos ad peccatum impellit, et a confessione retrahit. Ad peccatum quippe nos incitans, timore pariter ac uerecundia nos exuit ut nihil iam restet quod nos a peccato reuocet. Multa namque timore poenae committere non audemus, multa pro detrimento nostrae famae aggredi erubescimus, etsi hoc impune possemus. His ergo duobus quasi retinaculis male quilibet expeditus, praeceps ad quoduis perpetrandum peccatum efficietur. Quo quidem pacto eadem quae prius ei abstulit ut peccatum perficeret, postmodum reddit ut a confessione reuocet. Tunc confiteri timet uel erubescit quod, cum oportuerit, primum non timuit nec erubuit. Timet ne forte per confessionem cognitus puniatur ab hominibus qui puniri non timuit a Deo. Erubescit ab hominibus sciri quod non erubuit coram Deo committi, sed qui plagae quaerit medicamentum, quantumcumque ipsa sordeat, quantumcumque oleat, medico reuelanda est ut conpetens adhibeatur curatio. Medici uero locum sacerdos tenet a quo, ut diximus, instituenda est satisfactio.

Quod nonnumquam confessio dimitti potest

Sciendum tamen nonnumquam salubri dispensatione confessionem uitari posse, sicut de Petro credimus, cuius lacrimas de negatione sua nouimus, satisfactionem uero aliam uel confessionemi non legimus. Unde et Ambrosius super Lucam de hac ipsa Petri negatione ac fletu eius:

Non inuenio, inquit, quid dixerit, inuenio quod fleuerit. Lacrimas eius lego, satisfactionem non lego. Lauant lacrimae delictum quod uoce pudor est confiteri, et ueniae fletus consulunt et uerecundiae. Lacrimae sine horrore culpam locuntur, sine offensione uerecundiae confitentur. Lacrimae ueniam non postulant sed merentur. Inuenio cur tacuerit Petrus, ne scilicet tam cito ueniae petitio plus offenderet.

Quae uero ista sit uerecundia uel reuerentia confessionis, ut flendo magis quam confitendo Petrus satisfecerit, uidendum est. Si enim propter hoc unum confiteri uerecundabatur ne cognito peccato suo uilior haberetur, profecto superbus erat, et honoris sui gloriae magis quam animae suae saluti consulens, sin autem uerecundia non tam sua quam aecclesiae retinebatur, non est hoc improbandum. Prouidebat se fortassis super dominicam plebem a Domino constituendum esse principem, et uerebatur ne si haec eius trina negatio per confessionem eius cito in publicum prodiret, super hoc aecclesia grauiter scandalizaretur et erubescentia uehementi confunderetur, quod tam facilem ad negandum et tam pusillanimum Dominus ei praefecisset. Si ergo non tam pro honore sibi conseruando quam pro hac communi erubescentia aecclesiae confiteri distulit, prouide hoc non superbe fecit. Timor quoque in causa rationabilis fuit de damno aecclesiae magis quam de propriae detrimento famae. Sciebat quippe sibi specialiter a Domino aecclesiam esse commissam cum ei diceret, 'et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos.' Si ergo eo propria confessione conuicto ad aures aecclesiae perueniret hic eius tam abhorrendus lapsus, quis non leuiter diceret, 'nolumus hunc regnare super nos', et non facile dominicum improbaret consilium, quod ad confirmandos fratres eum elegit qui primus defecit? Hac quoque prouidentia multi confessionem differre uel omnino dimittere possent sine peccato, si uidelicet plus illam nocere quam prodesse crederent, quia nullam Dei offensam ex culpa incurrimus, in quo eum nequaquam contemnimus. Distulit Petrus confiteri peccatum cum adhuc tenera in fide atque infirma esset aecclesia, donec uirtus Petri praedicatione ipsius uel miraculis esset probata. Postea uero cum de hoc iam constaret, ipsemet Petrus sine ullo aecclesiae scandalo contra desperationem lapsorum confiteri hoc potuit ut scriptum etiam relinqueretur ab Euangelistis.

Sunt fortassis quibus uideatur Petrum, qui caeteris omnibus praeerat, nec superiorem habebat cui anima eius esset commissa, nequaquam habere necessarium homini confiteri peccatum, tamquam ab illo instituenda esset ei satisfactio ac si praecepto eius quasi superioris obediret. Sed si non pro satisfactione iniungenda confiteri alicui debuerit, propter orationis suffragium non incongrue fieri potuit. De quo quidem cum diceretur, 'confitemini alterutrum peccata uestra', subiunctum est, 'et orate pro inuicem ut saluemini.' Nihil etiam impedit ne praelati eligant subiectos ad confessionem faciendam uel ad satisfactionem suscipiendam, ut quod agitur tanto Deo fiat acceptius quanto ab illis geritur humilius. Quis etiam uetet quemlibet in talibus personam religiosiorem uel magis discretam eligere, cuius arbitrio satisfactionem suam committat, et orationibus eius plurimum adiuuetur? Unde et cum praemissum sit: 'et orate pro inuicem ut saluemini', statim adiunctum est, 'Multum enim ualet deprecatio iusti assidua.' Sicut enim multi fiunt imperiti medici, quibus infirmos committi periculosum est aut inutile, ita et in praelatis aecclesiae multi reperiuntur nec religiosi nec discreti, atque insuper ad detegendum confitentium peccata leues, ut confiteri eis non solum inutile uerum etiam perniciosum uideatur. Tales quippe nec orare intendunt nec in orationibus suis exaudiri merentur, et cum instituta canonum ignorent, nec in statuendis satisfactionibus moderari sciant, frequenter in talibus uanam securitatem promittunt, et spe cassa ipsos confitentes decipiunt iuxta illud Veritatis:

    Caeci sunt duces caecorum

et rursum:

    Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foueam cadunt.

Qui cum etiam, ut diximus, leuiter confessiones quas suscipiunt reuelant, paenitentes ad indignationem commouent, et qui curare peccata debuerant nouas peccatorum plagas inferunt, et a confessione audientes deterrent.

Non numquam etiam peccata uel ex ira uel ex leuitate reuelando grauiter aecclesiam scandalizant, et eos qui confessi sunt in pericula magna constituunt. Unde qui pro his incommoditatibus praelatos suos uitare decreuerunt et alios in talibus eligere quos ad ista commodiores credunt, nequaquam sunt improbandi, sed potius comprobandi quod ad sollertiorem medicum declinant. In quo tamen faciendo si assensum praelatorum impetrare possunt ut ab eis ad alios dirigantur, tanto id conuenientius agunt quanto humllius per obedientiam hoc faciunt. Sin autem praelati superbi hoc eis interdicunt, tamquam se uiliores estimando si meliores medici requirantur, egrotus tamen de salute sua sollicitus, quod mellus credit medicamentum maiori sollicitudine requirat et mellori consllio cedat plurimum. Nemo enim ducem sibi ab aliquo commissum, si eum caecum deprehenderit, in foueam sequi debet, et melius est eligere eum uidentem ut quo tendit perueniat, quam male sibi traditum male sequi ad praecipitium. Quippe qui ei talem ducem tradidit tamquam uiam ostensurum, aut scienter hoc fecit per malitiam aut innocenter per ignorantiam. Si per malitiam, cauendum fuit ne malitia eius impleretur, si per ignorantiam, nequaquam contra eius uoluntatem agitur si illum non sequimur ad periculum quem ipse dederat nobis ad ducatum. Utile tamen est ut eos primum consulamus quibus animas nostras committi scimus, et eorum consilio audito, salubrius, si quod speramus medicamentum non deserere, maxime cum eos legem ignorare credamus, ut non solum quid agant curent, sed quid doleant ignorent, deteriores habendi his de quibus Veritas ait:

    Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisei. Quaecumque
    ergo dixerint uobis seruate et facite, secundum autem opera
    eorum nolite facere.

Tamquam si diceret, Magisterium legis tales obtinent quorum opera cum sint mala et ob hoc respuenda, uerba tamen Dei quae de cathedra Moysi, hoc est, de magisterio legis, proferunt, suscipienda sunt ut simul quae ipsorum sunt opera reitiamus, et quae Dei sunt uerba retineamus.

Non est ergo talium doctrina contempnenda qui bene praedicant licet male uiuant, et qui erudiunt uerbo licet non edificent exemplo, et uiam ostendunt quam sequi nolunt, non tam de caecitate ignorantiae quam de culpa negligentiae iudicandi. Qui uero nec uiam subiectis ostendere ualent, qui ducatui eorum committere se debent et ab eis requirere documentum qui docere nesciunt? Nec tamen desperandum est subiectis a misericordia Dei, cum ad satisfactionem omnino parati praelatorum suorum, quamuis caecorum, arbitrio se tradunt, et quod illi per errorem minus instituunt, isti per obedientiam diligenter exsecuntur. Non enim error praelatorum subiectos damnat, nec illorum uitium istos accusat, nec iam in subiectis culpa remanet qua moriantur quos iam antea paenitentia Deo, ut diximus, reconciliauerat priusquam scilicet ad confessionem uenirent uel satisfactionis institutionem susciperent. Siquid tamen de poena satisfactionis minus est institutum quam oporteat, Deus qui nullum peccatum impunitum dimittit, et singula quantum debet punit, pro quantitate peccati satisfactionis aequitatem seruabit, ipsos uidelicet paenitentes non aeternis suppliciis reseruando, sed in hac uita uel in futura poenis purgatoriis affligendo, si nos, inquam, in nostra satisfactione negligentes fuerimus. Unde Apostolus:

    Si nos, inquit, diiudicaremus, non utique diiudicaremur.

Quod est dicere, Si nos ipsi nostra puniremus uel corrigeremus peccata, nequaquam ab ipso grauius essent punienda. Magna profecto misericordia Dei cum nos nostro iuditio dimittit, ne ipse puniat grauiori. Has autem poenas uitae praesentis quibus de peccatis satisfacimus, ieiunando uel orando, uigilando uel quibuscumque modis carnem macerando uel quae nobis subtrahimus egenis impendendo, satisfactionem uocamus, quas alio nomine in Euangelio 'fructus paenitentiae' nouimus appellari, ubi uidelicet ait, 'facite fructus dignos paenitentiae'. Ac si aperte diceretur, Digna satisfactione quod deliquistis emendando, ita hic reconciliamini Deo, ut deinceps quod ipse puniat nequaquam inueniat et grauiores poenas mitioribus praeuenite. Ut enim beatus asserit Augustinus:

    Poenae uitae futurae etsi purgatoriae sint, grauiores sunt
    istis omnibus uitae praesentis.

Magna itaque cautela est eis adhibenda, et magna opera danda ut secundum instituta sanctorum patrum talis hic satisfactio suscipiatur, ut nihil ibi purgandum restet. Cum ergo indiscreti fuerint sacerdotes qui haec instituta canonum ignorant, ut minus de satisfactione quam oportet iniungant, magnum hinc incommodum paenitentes incurrunt, cum male de ipsis confisi grauioribus poenis postmodum plectentur, unde hic per leuiores satisfacere potuerunt.

Sunt nonnulli sacerdotum, non tam per errorem quam cupiditatem subiectos decipientes, ut pro nummorum oblatione satisfactionis iniuncte poenas condonent uel relaxent, non tam attendentes quid uelit Dominus, quam quid ualeat nummus. De quibus ipse Dominus per Prophetam conquirens ait:

    Sacerdotes mei non dixerunt, ubi est Dominus?

tamquam si diceret, sed ubi est nummus? Nec solum sacerdotes uerum etiam ipsos principes sacerdotum, hoc est, episcopos, ita impudenter in hanc cupiditatem exardescere nouimus ut cum in dedicationibus aecclesiarum uel in consecrationibus altarium uel benedictionibus cymiteriorum uel in aliquibus sollempnitatibus populares habent conuentus unde copiosam oblationem expectant, in relaxandis paenitentiis prodigi sint, modo tertiam modo quartam paenitentiae partem omnibus communiter indulgentes, sub quadam scilicet specie caritatis, sed in ueritate summae cupiditatis. Qui de sua se iactantes potestate quam, ut aiunt, in Petro uel apostolis susceperunt cum eis a Domino diceretur, 'quorum remiseritis peccata remittentur eis', uel, 'quaecumque solueritis super terram erunt soluta et in caelis', tunc maxime quod suum est agere gloriantur, cum hanc benignitatem subiectis impendunt, atque utinam id saltem pro ipsis non pro nummis facerent, ut qualiscumque benignitas potius quam cupiditas uideretur. Sed profecto si hoc in laude benignitatis habendum est quod terciam uel quartam paenitentiae partem relaxant, multo amplius eorum pietas praedicanda erit si dimidiam uel totam ex integro paenitentiam dimitterent, sicut licere sibi profitentur, et a Domino concessum esse, et quasi in manibus eorum caelos esse positos, secundum remissionis uel absolutionis peccatorum supra posita testimonia. Magnae denique impietatis econtrario arguendi uidentur cur non omnes subiectos ab omnibus absoluant peccatis, ut uidelicet neminem illorum damnari permittant, si ita, inquam, in eorum potestate constitutum est quae uoluerint peccata dimittere uel retinere, uel caelos his quibus decreuerint aperire uel claudere. Quod utique beatissimi praedicandi essent, si hos sibi, cum uellent, aperire possent. Quod quidem si non possunt uel nesciunt, certe illud poeticum, in quantum arbitror, incurrunt:

    Nec prosunt domino quae prosunt omnibus artes.

Appetat quislibet, non ego, potestatem illam qua potius aliis quam sibi proficere possit, tamquam in potestate sua habeat alienas animas saluare magis quam propriam, cum econtrario quislibet discretus sentiat.

  Utrum generaliter ad omnes pertineat prelatos soluere et ligare

Cum ergo quaeritur quae sit illa potestas, uel claues regni caelorum quas apostolis Dominus tradidit ac similiter eorum uicariis, scilicet episcopis, concessisse legitur, non parua quaestio uidetur. Cum enim multi sint episcopi nec religionem nec discretionem habentes, quamuis episcopalem habeant potestatem, quomodo eis aeque ut apostolis conuenire dicemus:

    Quorum remiseritis peccata remittentur eis, et quorum
    retinueritis retenta sunt?

Numquid si indiscrete uel supramodum uelit episcopus poenam peccati augere uel relaxare, hoc in eius est potestate ut uidelicet secundum eius arbitrium poenas Deus disponat, ut quod minus puniendum est ipse magis puniat, uel e conuerso, cum aequitatem rei magis quam hominum uoluntatem Deus attendere debeat? Numquid si episcopus per iram uel odium quod habeat in aliquem tantundem eum paenitere decreuerit de leuioribus peccatis quantum de grauioribus, uel poenam eius in perpetuum extendere, uel numquam ei relaxare statuerit, quantumcumque ille poeniteat? Numquid hanc eius sententiam Dominus confirmabit? Quod itaque Dominus apostolis ait, 'quorum remiseritis peccata remittuntur eis' etc., ad personas eorum, non generaliter ad omnes episcopos, referendum uidetur, sicut et quod eis alibi ait:

    Vos estis lux mundi

et:

    Vos estis sal terrae

uel pleraque alia de personis eorum specialiter accipienda. Non enim hanc discretionem uel sanctitatem quam apostolis Dominus dedit successoribus eorum aequaliter concessit, nec omnibus aeque dixit:

    Beati oculi qui uident quae uos uidetis

et rursum:

    Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audiui a Patre
    meo nota feci uobis.

Et iterum:

    Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem
    ueritatem.

Quod si forte quis de Iuda obiciat, qui etiam cum haec dicerentur unus ex apostolis erat, sciat Dominum non ignorasse ad quos id quod dicebat deberet intendere, sicut et cum ait:

    Pater, ignosce his quia nesciunt quid faciunt

non de omnibus persequentibus eum haec eius oratio accipienda censetur. Cum enim dicitur, 'his', uel 'uos', quae demonstratiua pronomina sunt, pro intentione loquentis sermo dirigitur uel ad omnes pariter qui assunt, uel ad aliquos ex illis quos decreuerit, sicut et haec quae praedicta sunt non ad omnes generaliter apostolos, sed ad solos electos referenda sunt. Sic et fortassis sentiendum uidetur de illo quod ait:

   Quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in caelis

in quo consimilis esse putatur sententia.

Quod diligenter beatus attendens Hieronimus, cum ad haec uerba in Matheo exponenda uenisset, ubi Dominus Petro ait:

    Quodcumque ligaueris super terram, istum, inquit, locum
    episcopi et praesbyteri non intelligentes aliquid sibi de
    Phariseorum assumunt supercilio, ut uel damnent innocentes,
    uel soluere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia
    sacerdotum, sed reorum uita quaeratur. Legimus in Leuitico de
    leprosis, ubi iubentur ut ostendant se sacerdotibus et si
    lepram habuerint tunc a sacerdote inmundi fiant, non quod
    sacerdotes mundos faciant uel immundos, sed quod habeant
    notitiam de leprosis et non leprosis, et possint discernere
    quis inmundus uel mundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum
    sacerdos immundum facit, sic et hic alligat uel soluit
    episcopus uel praesbyter, non eos qui sontes sunt uel innoxii,
    sed pro offitio suo cum peccatorum audierit uarietates, scit
    qui ligandus uel qui soluendus sit.

Ex his, ni fallor, uerbis Hieronimi liquidum est illud quod Petro uel caeteris similiter apostolis dictum est de ligandis uel soluendis peccatorum uinculis, magis de personis eorum quam generaliter de omnibus episcopis accipiendum esse, nisi forte, iuxta hoc quod ipse ait Hieronimus, hanc ligationem uel absolutionem intelligamus praedictum iudicium omnibus generaliter concessum, ut uidelicet qui ligandi uel absoluendi sint a Deo, ipsi habeant iudicare et inter mundum et immundum discernere. Hinc et illud Origenis super eundem locum in Matheo electos episcopos qui hanc gratiam meruerint quae Petro concessa est, a caeteris ita distinguentis:

    "Quaecumque ligaueris super terram". Quoniam, inquit, qui
    episcopatus uendicant locum utuntur hoc textu quemadmodum Petrus,
    et claues regni caelorum acceptas a Christo docent, qui ab eis
    ligati fuerint in caelo ligatos esse et qui ab eis soluti
    fuerint, id est, remissionem acceperint esse et in caelo solutos,
    dicendum est quia bene dicunt si opera habent illa propter quae
    dictum est illud Petro, tu es Petrus, et tales sunt ut super eos
    edificetur aecclesia Christi, si portae inferorum non praeualent
    eis. Alioquin ridiculum est ut dicamus eum qui uinculis
    peccatorum suorum ligatus est, et trahit peccata sua sicut funem
    longum et tamquam iuge lorum uitulae iniquitates suas, propter
    hoc solum quoniam dicitur episcopus habere huiusmodi potestatem
    ut soluti super terram ab eo sint soluti in caelo aut ligati in
    terris sint ligati in caelo. Sit ergo episcopus irreprehensibilis
    qui alterum ligat aut soluit, dignus ligare uel soluere in caelo,
    sit unius uxoris uir, sobrius, castus, ornatus, hospitalis,
    docibilis, non uinolentus, non percussor, sed modestus, non
    litigiosus, non concupitor pecuniarum, bene praesidens domui
    suae, filios habens subditos cum omni castitate. Si talis fuerit,
    non iniuste ligabit super terram et neque sine iuditio soluet.
    Propterea quaecumque soluerit qui eiusmodi est, soluta erunt et
    in caelo, et quaecumque ligauerit super terram ligata erunt et in
    caelo. Si enim fuerit quis, ut ita dicam, Petrus, et non habuerit
    quae in hoc loco dicuntur quasi ad Petrum, et putauerit se posse
    ligare ut sint ligata in caelo, et soluere ut sint soluta in
    caelo, ipse se fallit, non intelligens uoluntatem Scripturae et
    inflatus incidit in iudicium diaboli.

Patenter itaque Origenes ostendit, sicut et manifesta ratio habet, quod in his quae diximus Petro concessa esse nequaquam omnibus episcopis a Domino collata sunt, sed his solis qui Petrum non ex sublimitate cathedrae sed meritorum imitantur dignitate. Non enim suam uoluntatem sequentes et a uoluntate Dei se auertentes contra diuinae rectitudinem iustitiae quicquam possunt, nec cum inique aliquid agunt ad iniquitatem Deum inclinare possunt, ut eum quasi similem sui effitiant. Quales quidem ipse uehementer arguens et grauiter eis comminans ait:

    Existimasti iniquiae quod ero tui similis. Arguam te et
    statuam contra faciem tuam. Intelligite haec qui obliuiscimini
    Deum, etc.

Quis enim magis Deum obliuisci et in reprobum sensum dari dicendus est, quam qui hanc sibi arrogat potestatem, ut in subiectis pro arbitrio suo ligandis atque soluendis diuinam sibi subiacere sententiam dicat, ut quod etiam iniuste praesumpserit summam Dei iustitiam peruertere queat, quasi reos uel innocentes facere possit quos uoluerit? Quod ne umquam praesumant, magnus ille doctor aecclesiae Augustinus et inter ipsos episcopos praeclarus occurrit sexto decimo sermone de uerbis Domini dicens:

    Cepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligas eum in
    terra, sed ut iuste alliges uide. Nam iniusta uincula disrumpit
    iustitia.

Beatus quoque Gregorius patenter asserit et dominicis conuincit exemplis nihil aecclesiasticam potestatem in ligando uel soluendo posse si deuiet ab aequitate iustitiae, et non diuino concordet iuditio. Unde illud est quod ait in Euangeliorum homelia uicesima quinta:

    Plerumque contingit ut locum iudicis teneat, cuius ad locum uita
    minime concordat, ac saepe agitur ut uel damnet inmeritos, uel
    alios ipse ligatus soluat. Saepe in soluendis uel ligandis
    subditis suae uoluntatis motus, non autem causarum merita
    sequitur. Unde fit ut ipsa ligandi et soluendi potestate se
    priuet qui hanc pro suis uoluntatibus et non pro subditorum
    moribus exercet. Saepe fit ut erga quemlibet proximum, odio uel
    gratia moueatur pastor, iudicare autem digne de subditis
    nequeunt, qui in subditorum causis sua uel odia uel gratiam
    secuntur. Unde per Prophetam, "Mortificabant animas quae non
    moriuntur, et uiuificabant animas quae non uiuunt" Non morientem
    quippe mortificat qui iustum damnat, et non uicturum uiuificare
    nititur qui reum a supplitio absoluere conatur. Causae ergo
    pensandae sunt, ac tunc ligandi atque soluendi potestas exercenda
    est. Videndum quae culpa, aut quae sit paenitentia secuta post
    culpam, ut quos omnipotens per compunctionis gratiam uisitat,
    illos pastoris sententia absoluat. Tunc enim uera est absolutio
    praesidentis cum interni sequitur arbitrium iudicis. Quod bene
    quatriduani mortui resuscitatio illa significat quae uidelicet
    demonstrat quia prius Dominus mortuum uocauit et uiuificauit
    dicens, "Lazare, ueni foras", et postmodum is qui uiuus egressus
    fuerat, a discipulis est solutus.

Item:

    Ecce illum discipuli iam soluunt, quem magister suscitauerat
    mortuum. Si enim mortuum Lazarum discipuli soluerent, foetorem
    magis ostenderent quam uirtutem. Ex qua consideratione nobis
    intuendum est, quod illos debemus per pastoralem auctoritatem
    soluere, quos auctorem nostrum cognoscimus per resuscitationis
    gratiam uiuificare. Quae nimirum uiuificatio ante operationem
    rectitudinis in ipsa iam cognoscitur confessione peccatorum. Unde
    et ipsi mortuo nequaquam dicitur "reuiuisce", sed, "ueni foras".
    Ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur, foras iam per
    confessionem egredere, qui apud te interius per negligentiam
    lates. Veniat itaque foras, id est, culpam confiteatur peccator.
    Venientem uero foras soluant discipuli, ut pastores aecclesiae ei
    poenam relaxent qui non erubuit confiteri quod fecit.

Item:

    Sed utrum iuste an iniuste alliget pastor, pastoris tamen
    sententia gregi timenda est ne is qui subest, et cum iniuste
    forsitan ligatur, ipsam obligationis sententiam ex alia culpa
    mereatur.

Item:

    Qui sub manu pastoris est timeat ligari uel iuste uel iniuste,
    nec pastoris sui iudicium temere reprehendat, ne, etsi iniuste
    ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia, culpa, quae
    non erat, fiat.

Ex his Gregorii dictis et diuinae auctoritatis exemplis liquidum est nihil episcoporum sententiam ualere si ab aequitate discrepat diuina, iuxta illud propheticum, 'mortificare uel uiuificare uolentes quos non possunt'. Qui episcoporum quoque sententia ab ipsorum communione priuantur, cum subiectos iniuste a communione sua priuare praesumpserint. Unde Africanum concilium ducentesimo decimo:

    Ut non temere quemquam communione priuet episcopus et quam diu
    excommunicato suus non communicaret episcopus eidem episcopo ab
    aliis non communicetur episcopis, ut magis episcopus caueat ne
    dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.

Denique quod dictum est quia 'iniusta uincula disrumpit iustitia, et 'qui sub manu pastoris est, timeat ligari uel iuste uel iniuste, nec pastoris iudicium temere reprehendat, ne, etsi iniuste ligatus est, ex ipsa tumide reprehensionis superbia culpa, quae non erat, fiat' et nonnihil affert quaestionis et uiam, ut arbitror, aperit solutionis. Quis enim iniuste debeat timere ligari, si hoc iniuste nullatenus possit fieri, cum 'iniusta uincula disrumpat iustitia'? Ut ergo utraque salua conseruentur, ita iniuste ligari quis potest humana sententia, ut haec tamen iniusta uincula disrumpat diuina iustitia. Iniuste quidem ligatur cum quislibet excommunicationem quam non meruit incurrens ab ecclesia religatur ut ei fidelium non concedatur consorcium. Set haec anathematis uincula Deus disrumpit, quia hanc pastoris sententiam irritam facit, ut non eum excludat a gratia quem ille separauit ab ecclesia. Si quis igitur quod apostolis dictum est, de potestate ligandi et soluendi uel de peccatis remittendis seu retinendis, omnibus eorum uicariis, id est, episcopis, concedi pariter uelit, ita mihi accipiendum uidetur, ut haec eorum potestas in excommunicationis faciende uel relaxande arbitrio consistat, ut uidelicet eis liceat quos uoluerint de subiectis ab ecclesia praesenti, ut dictum est, religare uel in eam recipere. Cum ergo apostolis dicitur, 'quaecumque ligaueritis super terram' etc., ut generaliter hoc omnibus episcopis concedi concedamus ita intelligendum arbitror, ut quos hic pastores aecclesiae quoquomodo, ut dictum est, ligant uel absoluunt, caelestis potestas ita eorum sententiam iustam uel iniustam confirmat, ut a subiectis eam per humilitatem conseruari iubeat. Hinc quippe et illud est quod peruersis ait praelatis:

    Quae dixerint uobis seruate et facite.

Et beatus supra Gregorius, quamuis eum qui iniuste subiectos ligat potestate ligandi et soluendi se priuare dicat, hoc est, ea se sic indignum facere, praecipit tamen sententiam pastoris, quamuis iniustam, a subiectis timendam nec esse uiolandam, ut nemo uidelicet quacumque de causa per excommunicationem eliminatus ab ecclesia, contra uoluntatem episcopi se in eam intrudere praesumat uel in hoc ei contumaciter resistere audeat, ne per hoc culpam incurrat quam prius non habebat. Claues itaque regni caelorum apostolis uel Petro traditas potestatem accipimus aperiendi uel claudendi regnum caelorum, hoc est, praesentem ecclesiam subiectis, ut diximus, suis tanquam una clauis sit reserandi, altera obserandi. Id quoque in remittendis uel retinendis peccatis intelligi fortassis potest quod in potestate ligandi uel soluendi omnibus pariter concessum nunc dicimus, ut poenam ex communicationis pro peccatis inferendam in arbitrio habeant subiectis imponere uel relaxare. Cum enim Dominus ait, 'quaecumque ligaueritis', non quoscumque, ligari uel solui peccata dixit, ut tale sit peccata solui quantum ea remitti, et eadem ligari quantum ea retineri uel imponi.

Si tamen diligenter huius et illius potestatis donum pensemus, sicut diuersa in hiis fuerunt tempora, sic et diuersa earum uidebuntur dona. Ante resurrectionem quippe illa concessa est potestas tam Petro quam caeteris, sicut Matheus scribit. Haec uero in ipso die resurrectionis, ut Iohannes meminit. Denique et ante resurrectionem, ut Lucas refert, Dominus

    Discipulos uocauit et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos
    nominauit

quibus et dicebat:

    Vos estis sal terrae, uos estis lux mundi.

Quos etiam ad praedicationem mittens et eis potestatem ligandi et soluendi committens, eos iam tunc episcopos sicut et apostolos constituerat. Cum ergo post resurrectionem insufflans illis ait:

    Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata etc.

uidetur hoc donum Spiritus sancti quasi nouum esse et eis specialiter concessum fuisse, uel hiis tantum ipsorum uicariis qui gratia ista non fuerint indigni, spirituales potius quam animales dicendi et in hiis quae faciunt discretionem illam quam supradiximus per Spiritum aduerti. Unde nec Iudas proditor iam defunctus nec Thomas adhuc incredulus huic gratiae tunc percipiende digni fuerunt interesse. Siquis tamen secundum suprapositam expositionem omnibus episcopis aeque ut apostolis hanc gratiam concessam esse contendat, non inuidemus tante gratiae in omnes pariter dilatate, nec contentiose resistimus eis qui se plenitudine potestatis aequari uolunt apostolis. Sufficit mihi in omnibus quae scribo opinionem meam magis exponere quam definitionem ueritatis promittere. Satis hoc tempore manifesta quoque ratio ueritatis in inuidiam uel odium eos etiam qui nomine religionis praeminent accendit.


LIBER SECUNDUS

Superior Ethicae nostrae libellus cognoscendis uel corrigendis peccatis operam dedit et ipsa peccata distinxit a uitiis quae uirtutibus dicuntur contraria. Nunc uero superest ut ordine congruo iuxta illud Psalmiste:

    Declina a malo et fac bonum

postquam de malis egimus declinandis ad bona facienda doctrinae nostrae stilum conuertamus.

Prudentia, id est, boni malique discretio, mater est uirtutum potius quam uirtus. Ad hanc pertinet pro tempore uel loco et personarum dignitate dispensationes facere.

Sicut autem uitia distinximus a peccatis, ita uirtutes illis contrariae uitiis nonnullam differentiam habere uidentur ab hiis quibus beatitudinem promeremur bonis, quae in bono consistunt obedientiae. Sicut enim uirtutes uitiis contrariae sunt, ita peccatum, quod proprie dicitur Dei contemptus, uidetur aduersum obedientiae bonum, id est, uoluntas ad obediendum Deo parata. Quae fortassis uoluntas nonnunquam esse poterit, si ad tempus habita nondum ita firma sit ac difficile mobilis, ut uirtus dici possit. Ut enim philosophis placuit, nequaquam uirtus in nobis dicenda est, nisi sit habitus mentis optimus, siue habitus bene constitutae mentis. Quid uero habitum uel dispositionem dixerint, Aristoteles in prima speciae qualitatis diligenter distinxit, docendo uidelicet eas qualitates quae non naturaliter nobis insunt, sed per applicationem nostram ueniunt, habitus uel dispositiones uocari. Habitus quidem, si sint difficile mobiles, quales, inquit, sunt scientiae uel uirtutes. Dispositiones uero, si e contra fuerint facile mobiles. Si ergo secundum hoc habitus sit dicenda quaelibet uirtus nostra, non absurde uidetur nonnunquam uoluntas ad obediendum parata, cum sit facile mobilis, antequam firmetur nequaquam dicenda uirtus, sicut nec habitus. Quicumque tamen in huius uoluntatis proposito uitam finirent, nequaquam damnandi sunt estimandi. De qualibus illud est quod in libro Sapientiae legimus:

Placens Deo factus dilectus et uiuens inter peccatores translatus est Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. Consummatus in breui, expleuit tempora multa. Placita enim erat Deo anima eius. Propter hoc properauit educere illum de medio iniquitatum.

Multi quippe sunt fidelium qui tantae constantiae non sunt, ut agones martyrum sustinere possent, uel facile in aduersitatibus deficerent. Quorum infirmitati Dominus prouidens non permittit eos temptari supra id quod possunt, nec eos aduersis probat quos pusillanimes uel imbecilles considerat. Qui huius quoque beneficii non immemores et hinc non minimas Deo gratias agentes tanto humiliores existunt quanto se debiliores recognoscunt, nec ab amore Dei possunt esse alieni cuius beneficiis non permanent ingrati, et cui se plus debere fatentur a quo plus in talibus accepisse uidentur.

EXPLICIT IUXTA EXEMPLAR