LEO PP. XIII.
VENERABILIS FRATER--
Etsi cunctas et singulas partes Dominici gregis, cuius credita Nobis custodia est, paterno amplectamur caritatis affectu ; ad eas tamen potissimum cura fertur et cogitatio Nostra, quas in aliquo esse incommodo perspicimus. Scilicet in Nobis experimur, quod a natura parentibus inditum est, ut prae ceteris eos foveant curentque liberos , quos aliqua calamitas perculit. Quam ob rem singulari benevolentia semper dileximus catholicos ex Hibernia variis et diuturnis casibus vehementer exercitos : multoque cariores habere consuevimus, quod mirae fuerunt in patiendo constantiae, nec ulla vis aerumnarum ad labefactandam minuendamve apud eos avitam religionem valuit.
Quae monuimus eos non semel, quaeque postremo hoc tempore decrevimus, ideo decrevimus et monuimus, quod ea hinc cum veritate iustitiaque congruere, illinc profutura videbamus ipsis rebus vestris : neque enim Noster erga vos animus ferre potest, ut caussae pro qua contendit Hibernia noceatur quidquam, admiscendo quod possit iure reprehendi.
Iamvero quo testatior haec Nostra in Hibernos voluntas sit, munera istuc mittimus, quorum pars est in vestibus, vasis et ornamentis, quae in sacra supellectile continentur ; eaque Cathedralibus Hiberniae Ecclesiis destinamus, quo splendidior sit decor Domus Dei et divini cultus ; pars alia minoribus donariis constat, quae Nosmetipsi benedictione lustravimus, eademque veluti instrumenta sunt ad singulorum pietatem fovendam, quibus munerari privatos volumus, prout explicatius significandum tibi curabimus. Non dubitamus, quin vel hinc magis magisque appareat, paternam in Hibernos caritatem Nostram permansisse semper eamdem. Qua quidem caritate sunt etiam futuri digniores, si docilem animum fidentemque Nobis gerere per rexerint, attenteque caverint eorum fallacias qui consilia Nostra in deteriorem partem non dubitant interpretari , ut convellant, si fieri possit, spectatum illud in Ecclesiam catholicam obsequium, quod est in praecipuis Hibernorum laudibus ponendum, a patribus et maioribus, tamquam maxima et nobilissima hereditas, acceptum .
Optima quaeque gratiae caelestis munera adprecantes Tibi, Venerabilis Frater, Clero et populo cui praesides, Hiberniaeque universae, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXI. Dec. An.
MDCCCLXXXVIII. , Pontificatus Nostri Undecimo.
LEO PP. XIII.