LEO PP. XIII.
Leonis PP. XIII . 14
EPISTOLA ENCYCLICA
QUA DE MALIS IN ITALICA REGIONE
INGRAVESCENTIBUS CONQUERITUR
ATQUE OPPORTUNA REMEDIA ADHIBENDA
PROPONIT
- LEO PP. XIIL
- VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Etsi Nos, pro auctoritate atque amplitudine Apostolici muneris, et universam christianam rempublicam et singulas ejus partes maxima, qua possumus, vigilantia et caritate complectimur: nunc tamen singulari quadam ratione curas cogitationesque Nostras ad se Italia convertit. — Quibus in cogitationibus et caris altius quiddam rebus humanis diviniusque suspicimus : anxii enim et solliciti sumus de salute animarum sempiterna ; in qua tanto niagis fixa et locata esse omnia studia Nostra oportet, quanto eam majoribus periculis videmus oppositam. — Cujus generis pericula, si magna unquam in Italia fuerunt, maxima profecto sunt hoc tempore, cum ipse rerum publicarum status magnopere sit incolumitati religionis calamitosus. Eamque ob caussam Nos movemur vehementius, quod singulares conjunctionis necessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua Deus domicilium Vicarii sui, magisterium verltatis, et catholicse unitatis centrum collocavit. — Alias quidem multitudinem monuimus, ut sibi caveret, et singuli intelligerent, quse sua sint in tantis oflfensionum caussis officia. Nihilominus, ingravescentibus malis, volumus in ea Vos, Venerabiles Fratres, mentem diligentius intendere, et, communium rerum inclinatione perspecta, munire vigilantius populorum animos, omnibusque prsesidiis firmare, ne thesaurus omnium pretiosissimus, fides catholica, diripiatur.
Perniciosissima hominum secta, cujus auctores et principes non celant neque dissimulant quid velint, in Italia jamdiu consedit: denunciatisque Jesu Christo inimicitiis, despoliare penitus institutis christianis multitudinem contendit. Quantum audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco, prsesertim cum extent Vobis, Venerabiles Fratres, ante oculos vel fidei vel moribus illatag jam labes et ruinae. — Apud italas gentes, quse in avifa religione constanter et fideliter omni tempore permanserunt, imminuta nunc passim Ecclesias libertas est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex omnibus publice institutis forma illa et veluti character christianus deleatur, quo semper fui Italorum non sine caussa nobilitatum genus. Sublata sodalium religiosorum collegla: proscripta Ecclesiss bona : rata citra ritus catholicos connubia: in institutione juventutis nullae potestati ecclesiasticfe partes relictge. — Neque finis est nec modus ullus acerbi et luctuosi belli cum Apostolica Sede suscepti, cujus caussa incredibiliter Ecclesia laborat, Romanusque Pontifex in summas angustias compulsus est. Is enim civili principatu spoliatus , necesse fuit ut in alienam ditionem potestatemque concederet. — Urbs autem Roma , augustissima urbium christianarum, exposita est et patet quibuslibet Ecclesise hostibus, profanaque rerum novitate polluitur, scholis et templis ritu hseretico passim dedicatis. Quin immo exceptura fertur hoc ipso anno legatos et capita inimicissimse rerum catholicarum sectse, huc ad singulare quoddam concilium coetumque profecturos. Quibus quidem hujus deligeudi loci satis apparet quse caussa fuerit: videlicet conceptum adversus Ecclesiam odium explere procaci iujuria volunt, Romanoque Pontificatu in ipsa sede sua lacessendo, funestas belli faces proxime admovere. — Dubitandum profecto non est, quin impios hominum conatus Ecclesia aliquando victrix effugiat: certum tamen exploratumque est, his artibus eos hoc. assequi velle, una cum Capite totum Ecclesise corpus afficere et religionem, si fieri possit, extinguere.
Quod sane velle eos, qui se italici nominis amantissimos profitentur, incredibile videretur; nam italicum nomen, iutereunte fide catholica, maximarum utilitatum fonte prohiberi necesse esset. Etenim si religio christiana cunctis uationibus optima salutis prsesidia peperit, sanctitatem jurium, tutelam justitise; si caecas ac temerarias hominum cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et adjutrix omnium rerum quse honestse sunt, quse laudabiles, qu£fi mag^nse: si varios civitatum ordines, et diversa reipublicae membra ad perfectam stabilemque concordiam ubique revocavit, horum profecto beneficiorum copiam uberius quam ceteris Italorum generi impertivit. — Estquidem nimis multorum hsec labes et macula, ut obesse et nocere saluti aut incremento reipublicse Ecclesiam dicant, Romanumque Pontificatum prosperitati et magnitudini italici nominis inimicum putent. Sed istorum querelas absurdasque criminationes aperte superiorum temporum omnia monumenta convincunt, Revera enim Ecclesise summisque Pontificibus Italia maxime debet, quod gloriam suam apud omnes gentes propagavit, quod iteratis barbarorum impressionibus non succubuit, et immanes Turcarum impetus invicta repulit, et multis in rebus sequam legitimamque libertatem diu conservavit, et pluribus iisdemque immortalibus optimarum artium monumentis civitates suas locupletavit. — Neque postrema Romauorum Pontificum haec laus est, quod provincias italicas ingenio moribusque diversas communi fide et religione unas semper conservaverint, etadiscordiis omnium funestissimis liberaverint. Atque in trepidis calamitosisque temporibus non semel erant publicse res ad extremos casus prsecipitaturse, nisi Pontificatus Romanus ad salutem valuisset. — Neque futurum est, ut minus valeat in posterum, modo ne voluntas hominum obsistens virtutem ejus intercipiat, neu libertatem impediat. Etenim vis illa benefica, quae in institutis catholicis inest, quoniam ab ipsa eorum natura sponte proficiscitur, immutabilis est et perpetua. Quemadmodum pro salute animarum omnia religio catholica et locorum et temporum intervalia complectitur , ita etiam in rebus civilibus ubique et semper sese ad hominum utilitates porrigit atque explicat.
Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala succedunt: quoniam qui sapientiam christianam oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant, ad perniciem devocant civitatem. Istorum enim doctrinis nihil est magis idoneum ad inflammandos violenter animos, concitandasque perniciosissimas cupiditates. Sane in iis quas cognitione scientiaque continentur, caeleste fidei lumen repudiant: quo extincto , mens humana in errores saepissime rapitur, nec vera cernit, atque illuc facile evadit, ut in humilem foedumque materialismum abjiciatur. Spernunt in genere morum seternam immutabilemque rationem, et supremum legum latorem ac vindicem Deum despiciunt: quibus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla satis idonea legum sanctione, omnis vivendi norma ab hominum voluntate arbitrioque sumatur. In civitate vero ex immodica libertate, quam prsedicant et volunt, licentia gignitur: licentiam sequitur perturbatio ordinis, quae est maxima et funestissima pestis reipublicae. Revera nulla fuit aut deformior species, aut miserior conditio civitatis, quam illa in qua tales et doctrinse et homines valere aliquamdiu potuerunt. Ac nisi recentia exempla suppeterent, id fidem excedere videretur, potuisse homines scelere £.udaciaque furentes in tanta excidia ruere, et retento ad ludibrium libertatis nomine, in csede et incendiis debacchari. — Quod si tantos nondum sensit Italia terrores, primo quidem singulari Dei beneficio tribuere, deinde id quoque caussse fuisse statuere debemus, quod, cum itali homines numero longe maximo in religione catholica studiose perseverarint, idcirco flagitiosarum opinionum, quas diximus, dominari libido non potuit. Verum si haec, quae religio praebet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in eos casus ipsos delaberetur, qui maximas et florentissimas nationes aliquando perculerunt. Etenim necesse est, ut simihtudinem doctrinarum exitus similes consequantur : et quoniam in eodem vitio sunt semina, fieri non potest, quin fructus plane eosdem efi"undant. Immo vero majores fortasse poenas violatas religionis gens italica lueret, quia perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cumularet.[1] Non enim casu aliquo, aut levi hominum voluntate datum est Italiae, ut partse per Jesum Christum salutis vel a principio esset particeps, et beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collocatam possideret, et longo sstatum cursu iis, quae a religione catholica sponte fluunt, maximis et divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter metuendum sibi magnopere esset quod ingratis populis Paullus Apostolus minaciter nunciavit, « Terra scepe venienterii super se Mbens wibrem^ et generans herdam opportunmn illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo: proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima , cujus consummatio in comljustionem i ». Prohibeat Deus hanc tantam formidinem ; atque omnes pericula serio considerent, quae partim jam adsunt, partim impendent ab iis, qui non communi utilitati, sed sectarum commodis servientes, capitales cum Ecclesia inimicitias exercent. Qui si saperent, si vera caritate patrise tenerentur, certe nec de Ecclesia difEderent, nec de nativa ejus libertate detrahere , iajariosis suspicionibus adducti, conarentur; immo vero consilia ab ea oppugnanda ad tuendam adjuvandamque verterent: idque in primis providerent, ut Pontifex Romanus sua jura reciperet. — Etenim suscepta cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ecclesise nocet , tanto minus est incolumitati rerum italicarum profutura. De qua re alio loco mentem Nostram declaravimus: « Dicite, publicas Italise res neque prosperitate florere, neque diuturna tranquillitate posse consistere, nisi Romanae Sedis dignitati et summi Pontificis libertati, prout omnia jura postulant, fuerit consultum. »
Quapropter, cum nibil magis velimus, quam ut res christiana salva sit, cumque praesenti italicarum gentium discrimine commoveamur, Vos vehementius quam unquam alias, Venerabiles Fratres, hortamur, ut studium caritatemque Vestram ad comparanda tot malorum remedia Nobiscum conferatis. — Et primum quidem edocete summa cum cura populos, quanti sit fidem catholicam possidere, et quam magna ejusdem tuendse necessitas. — Quoniam vero hostes et oppugnatores catholici nominis, quo facilius male cautos decipiant, multis in rebus aliud agunt, aliud simulant, valde interest occulta eorum consilia patefieri in lucemque proferri, ut scilicet, comperto quid reapse velint et qua caussa contendant, excitetur in catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam, Romanum Pontificem, hoc est salutem suam, viriliter aperteque defendant.
Multorum ad hanc diem virtus, quse plurimum potuisset, visa est aliquantum in agendo lenta et in labore remissa, sive quod insueti rerum essent animi, sive quod periculorum non satis fuerit magnitudo perspecta. Nunc vero, cognitis experiendo temporibus, nihil esset perniciosius, quam perferre oscitanter longinquam improborum malitiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei christiansB ad libidinem suam diutius vexandse. li quidem prudentiores quam filii lucis multa jam ausi : inferiores numero, calliditate et opibus validiores, haud longo tempore magna apud nos malorum incendia excitaverunt. Intelligant igitur quicumque amant catholicum nomen, tempus jam esse couari aliquid, et nuUo pacto languori desidiaique se dedere, cum nemo celerius opprimatur, quam qui vecordi securitate quiescunt. Videant quam nihil reformidarit veterum illorum nobilis et opercsa virtus: quorum et laboribus et sanguine fides catholica adolevit. Vos autem, Venerabiles Fratres , excitate cessantes, cunctantes impellite: exemplo et auctoritate Vestra universos confirmate ad exercenda constanter et fortiter officia, quibus actio vitae christianse continetur. — Ad hanc alendam augendamque experrectam virtutem, curare ac providere opus est, ut numero, consensu, efficiendis rebus, floreant lateque amplificentur societates, quibus maxime propositum sit fidei christianse virtutumque ceterarum retinere et incitare studia. Tales sunt consociationes juvenum, opificum ; quaeque constitutse sunt aut coetibus catholicorum hominum in tempora certa agendis, aut inopias miserorum levandse, et tuendas dierum festorum religioni, et pueris ex infima plebe erudiendis ; aliaeque ex eodem genere complures. — Et cum rei christianse quam maxime intersit Pontificem Romanum in gubernanda Ecclesia et esse et videri ab omni periculo, molestia, difficultate liberum, quantum lege possunt agendo, rogando, contendendo, tantum, Pontificis caussa, enitantur et efficiant; neque ante quiescant, quam sit Nobis, reapse non specie, libertas restituta, quacum non modo Ec clesiae bonum, sed et secundus rerum italicarum cursus , et christianarum gentium tranquillitas necessario quodam vinculo conjungitur.
Deinde vero permagmi refert publicari et longe lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decertare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum armis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum colluvies, hinc turbulentse et iniquse ephemerides, quarum vesanos impetus nec leg"es frenant, nec verecundia continet. Quidquid est proximis his annis per seditionem et turbas gestum, jure gestum esse defendunt: dissimulant aut adulterant verum: Ecclesiam et Pontificem maximum quotidianis maledictis falsisque criminationibus hostiliter petunt: nec ullae sunt tam absurdae pestiferseque opiniones, quas non disseminare passim aggrediautur. Hujus igitur tanti mali, quod serpit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est : nimirum oportet severe et graviter adducere multitudinem, ut intento animo sibi caveat, et prudentem in legendo delectum religiosissime servare velit. Prseterea scripta scriptis opponenda, ut ars quse potest plurimum ad perniciem eadem ad hominum salutem et beneficium transferatur, atque inde remedia suppetant, unde mala venena quseruntur. — Quam ad rem optabile est, ut saltem in singulis provinciis ratio aliqua instituatur demonstrandi publice, quae et quanta sint singulorum christianorum in Ecclesiam officia, vulgatis ad id scriptionibus crebris, et, quoad fieri potest, quotidianis. In primis autem sint in conspectu posita religionis catholicse in omnes gentes praeclara merita: explicetur oratione virtus ejus privatis publicisque rebus maxime prospera et salutaris ; statuatur quanti sit, celeriter Ecclesiam ad illum dignitatis locum in civitate revocari, quem et divina ejus magnitudo, et publica gentium utilitas vehementer postulat. — Harum rerum caussa necesse est, ut qui animum ad scribendum appulerint, plura teneant : videlicet idem omnes in scribendo spectent : quod maxime expedit, id constituant judicio certo et efficiant : nihil ex iis rebus prsetermittant, quarum utilis atque expetenda cognitio videatur: gravitate et moderatione dicendi retenta, errores et vitia reprehendant, sic tamen ut careat acerbitate reprehensio, personisque parcatur: deinde orationem adhibeant planam atque evidentem, quam facile queat multitudo percipere. — Reliqui autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt, florere res et sacras et civiles ing^enio hominum litterisque defensas, hos litterarum ingeniique fructus tueri liberalitate sua studeant; et ut quisque ditior est, ita potissimum re fortunaque sustineat. lis enim, qui scribendo dant operam, omnino afferenda sunt hujus generis adjumenta: sine quibus aut nullos ipsorum industria habitura est exitus, aut incertos et perexigos. — In quibus rebus omnibus si quid nostris hominibus incommodi impendet, si qua est dimicatio subeunda, audeant tamen sese obvios ferre , cum homini christiano nulla sit adeundi vel incommoda vel labores caussa justior, quam ne lacerari ab improbis relig^ionem patiatur. Neque enim hac filios lege Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum tempus et necessitas cogeret, nullam ab iis opem expectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque utilitatibus salutem animarum et incolumitatem rei christianae anteponerent,
Praecipuse autem curae cogitationesque Vestrse, Venerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Episcoporum est plurimum operae et studii in fingenda probe omni juventute ponere , longe plus ipsos elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesiae spem adolescunt, et participes adjutoresque munerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. — Caussae profecto g^raves et omnium setatum communes decora virtutum multa et magna in sacerdotibus postulant: verumtamen nostra hsec aetas
plura quoque et majora admodum flagitat. Revera fidei catholicse defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et qu8B est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam; quse non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Eripiendus est enim error hominum multiplex, singula christianae sapientiae fundamenta conveilentium: luctandumque persaepe cum adversariis apparatissimis , in disputando pertinacibus , qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt. — Similiter cum hodie magna sit et ad plures diffusa corruptela morum, singularem prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis constantiseque prsestantiam, Fugere quippe consuetudinem hominum minime possunt: immo applicare se propius ad multitudinem ipsis officii sui muneribus jubentur: idque in mediis civitatibus, ubi nuUa jam fere libido est, quin permissam habeat et solutam licentiam. Ex quo intelligitur, virtutem in Clero tantum habere virium hoc tempore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et omnia cum blandimenta cupiditatum vincere, tum exemplorum pericula sospes superare. — Prseterea conditas in Ecclesiae perniciem leges consecuta passim clericorum paucitas est : ita plane, ut eos, qui in sacros ordines Dei munere leguntur, duplicare operam suam necesse sit, et excellenti sedulitate, studio, devotione exiguam copiam compensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, nisi animum gerant tenacem propositi, abstinentem, incorruptum, caritate flagrantem, in laboribus pro salute hominum sempiterna suscipiendis promptum semper atque alacrem. Atqui ad hujusmodi munera est adhibenda praeparatio diuturna et diligens: non enim tantis rebus facile et celeriter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio integre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere
ab adolescentia excoluerint, et tantum disciplina profecerint, ut ad eas virtutes, quse commemoratae sunt, non tam instituti quam nati videantur.
His de caussis, Venerabiles Fratres, jure Seminaria clericorum sibi vindicant plurimas et maximas animi, consilii, vigilantise Vestrse partes. Quod ad virtutem et mores, minime fugit sapientiam Vestram, quibus abundare prseceptis et institutis adolescentem clericorum aetatem oporteat. — In gravioribus autem disciplinis, Litterse Nostrae Encyclicae — ^terni Patris — viam rationemque studiorum optimam indicaverunt. Sed quoniam in tanto ingeniorum cursu plura sunt sapienter et utiliter inventa, quse minus decet non habere perspecta, prsesertim cum homines impii quidquid incrementi affert dies in hoc gen^re, tamquam nova tela in veritates divinitus traditas intorquere consueverint, date operam, Venerabiles Fratres, quantum potestis, ut alumna sacrorum juventus non modo sit ab investigatione naturse instructior, sed etiam iis artibus apprime erudita, quae cum sacrarum Litterarum vel interpretatione vel auctoritate cognationem habeant. — IUud certe non ignoramus, ad elegantiam studiorum optimorum multas res esse necessarias: quarum tamen sacris Seminariis italicis adimunt aut minuunt importunse leges facultatem. — Sed hac etiam in re terapus postulat, ut largitate et munificentia bene de religione catholica promereri nostrates studeant. Voluntas majorum pia et benefica egregie ejusmodi necessitatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi prudentia et parsimonia potuerat, ut tutelam et conservationem rerum sacrarum nequaquam haberet necesse caritati filiorum suorum commendare. Sed patrimonium ejus leg"itimum seque ac sacrosanctum, cui superiorum sstatum injuria pepercerat, nostrorum temporum procella dissipavit: quare caussa renascitur, cur qui diligunt catholicum nomen, animum inducant majorum liberalitatem renovare. Profecto Gallorum, Belgarum, aliorumque in caussa haud multum dissimili illustria sunt munificentise documenta, non modo sequalium, sed etiam posterorum admiratione dignissima. Neque dubitamus, quin italica gens, communium rerum consideratione permota, id pro viribus actura sit, ut et se patribus suis dignam impertiat, et ex fraternis exemplis capiat quod imitetur.
In his rebus, quas diximus, profecto haud minimam habemus spem solatii incolumitatisque repositam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum maxime in iis, quse salutis publicae caussa suscipiuntur, omnino ad humana praesidia accedere necesse est opem omnipotentis Dei, cujus in potestate sunt non minus singulorum hominum voluntates, quam cursus et fortuna imperiorum. Quapropter invocaudus summis precibus Deus, orandusque, ut tot ejus beneficiis ornatam atque auctam respiciat Italiam; in eaque fidem catholicam, quod est maximum bonum, cunctis periculorum suspicionibus depulsis, perpetuo tueatur. Hanc ipsam ob caussam imploranda suppliciter est Immaculata Virgo Maria, magna Dei parens, fautrix et adjutrix consiliorum optimorum, una cum sanctissimo Sponso ejus Josepho, custode et patrono gentium christianarum. Ac pari studio obsecrare opus est Petrum et Paullum, magnos Apostolos, ut in italicis gentibus fructum laborum suorum incolumem custodiant, nomenque catholicum, quod majoribus nostris suo ipsi sanguine pepererunt, apud seros posteros sanctum inviolatumque conservent.
Horum omnium cselesti patrocinio freti, auspicem divinorum munerum, et prsecipuae benevolentiae Nostrse testera , Apostolicam Benedictionem Vobis universis, Venerabiles Fratres, et popuhs fidei Vestrae commissis , peramanter in Domino impertimus.
Datum Romse apud S. Petrum, die xv Februarii
- an. MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri anno quarto.
LEO PP. XIII.