Jump to content

Etsi longissimo terrarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Etsi longissimo terrarum
1816
editio: incognita
fons: incognitus

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filii Clero Americae catholicae, Hispaniarum Regi subiecti.

PIUS PP. VII.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii salutem. Etsi longissimo terrarum ac marium intervallo dissiti a nobis sitis, vestra tamen pietas vestrumque religionis colendae praedicandaeque studium, satis, VV. Fratres dilectique filii, sat compertum Nobis est.

Com igitur inter luculenta et praecipua sanctissimae quam profitemur religionis praecepta, illud sit quo omnis anima potestatibus sublimioribus subdita esse iubetur, vos in seditiosis cordique nostro acerbissimis istarum regionum motibus, eorumdem firmo sapientique animo abhorrendorum assiduos gregi vestro fuisse hortatores persuasum habemus.

Nihilo tamen minus, cum illius

vices in terris geramus qui Deus pacis est, quique redimendo a daemonum tirannide humano generi nascens, pacem per angelos suos hominibus nuntiari voluit: Apostolici quo immerentes fungimur muneris esse duximus, vos magis magisque per nostras hasce litteras excitare, ut funestissima turbarum ac seditionum zizania, quae inimicus homo istic seminavit, eradicare penitusque delere omni ope contendatis.

Quod facile, VV. Fratres, consequemini, si teterrima ac gravissima defectionum damna, si praestantes eximiasque carissimi in Crirto Filii nostri Ferdinandi Hispaniorum vestrumque Catholici regis, qui nihil religione et subditorum suorum felicitate potius habet, virtutes; si denique illustria et nullo unquam aevo interitura hispanorum Europae exempla, qui fortunam vitamque suam projicere non dubitarunt, ut se religionis fideique erga Regem retinentissimos ostenderent, ob oculos gregis quisque sui, quo par est zelo, posueritis.

Agite ergo, VV. Fratres dilectique filii, paternis hortationibus, studiisque hisce nostris morem ex; animo gerentes, debitamque Regi vestro obedientiam et fidelitatem ennixe commendantes, bene de populis vestrae custodiae traditis meremini; nostram Regisque vestri qua jam fruimini gratiam amplificate, promissam curis laboribusquc vestris ab eo mercedem, qui beatos Deique filios appellat pacificos, in coelo consequuturi.

Interim tam praeclari tamque frugiferi operis feliciter a vobis perficiendi auspicem apostolicam benedictionem, Vobis, Venerabiles Fratres dlilectique filii, peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die 30 ianuarii l816.

Pontificatus nostri anno decimosexto.