Jump to content

Etsi multa luctuosa

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Etsi multa luctuosa
1873

editio: Acta Pii IX
fons: n 646

Sanctissimi Domini Nostri PII divina providentia

PAPAE IX.

EPISTOLA EVANGELICA

ad omnes Patriarchas, Primates, Archiepi-
scopos, Episcopos, aliosque locorum Ordi-
narios gratiam et communionem cum
apostolica sede habentes.

PIUS PP. IX.

Venerabiles Fratres salutem et apostolicam
benedictionem.

Etsi multa luctuosa et acerba pati ex ipsis diu turni Nostri Pontificatus exordiis Nobis contigerit variis de causis, quas in litteris encyclicis crebro ad Vos datis explicavimus; adeo tamen postremis hisce annis crevit aerumnarum moles, ut ea paene obru eremur, nisi Nos divina benignitas sustentaret. Imo vero modo res eo devenit, ut mors ipsa vitae tot fluctibus exagitatae praestare videatur, et elatis in caelum oculis exclamare cogamur interdum: melius est nos mori , quam videre mala sanctorum[1]. Scilicet ex quo alma haec Urbs Nostra, permittente Deo, armorum vi capta, hominumque regimini subacta fuit contemptorum iuris, religionis hostium, quibus humana omnia et divina promiscua sunt, nulla ferme dies transiit, quin aliis atque aliis iniuriis atque vexatio nibus cordi Nostro iam saucio novum aliquod vulnus infligeretur. Personant adhuc ad aures Nostras que stus et gemitus virorum et virginum e religiosis familiis, quae a suis sedibus exturbatae et egentes, hostili more profligantur ac disiiciuntur, quemadmodum in iis locis fieri solet ubicumque ea factio dominatur, quae ad socialem ordinem pervertendum intendit; quippe velut, Athanasio teste, magnus inquiebat Antonius, omnes quidem Christianos diabolus odit, sed probos monachos, Christique virgines tolerare nullo modo potest. Illud etiam nuper vidimus quod nunquam futurum suspicabamur, sublatam et abolitam Universitatem Nostram Gregorianam ideo institutam, ut ad eam (iuxta veteris auctoris effatum de Romana Anglo-saxonum schola scribentis) iuniores clerici e longinquis etiam regionibus in doctrina et fide catholica erudiendi venirent, ne quid in suis ecclesiis sini strum, aut catholicae unitati contrarium doceretur, et sic in fide stabili roborati ad propria remearent. Ita dum per nefarias artes paulatim omnia Nobis subducuntur praesidia et instrumenta, quibus Ecclesiam uni versam regere ac moderari valeamus, luculenter patet, quantopere a veritate abhorreat quod affirmatum fuit, nihil esse imminutum, urbe Nobis ademta, de liber tate Romani Pontificis in exercitio spiritualis ministerii et in iis agendis quae ad catholicum pertinent orbem; simulque manifestius quotidie evincitur quam vere ac merito declaratum toties a Nobis et inculcatum fuerit, sacrilegam ditionis Nostrae usurpationem eo praesertim spectasse ut Pontificii Primatus vis et efficacia frangeretur, ipsaque tandem catholica religio, si fieri posset, plane deleretur.

« Verum non hoc Nobis potissime constitutum est ut de iis malis ad vos scriberemus, quibus Urbs haec Nostra et universa simul divexatur Italia; imo angores hosce Nostros moesto fortasse premeremus silentio, si divina daretur clementia, lenire Nos posse dolores acérrimos, quibus tot Venerabiles Fratres sacrorum Antistites eorumque Clerus et populus in aliis regionibus cruciantur.

« Vos enimvero non latet, Venerabiles Fratres, quosdam ex Helveticae foederationis Pagis, non tam ab heterodoxis compulsos, quorum imo nonnulli facinus reprobarunt, quam ab actuosis sectarum asseclis hodie passim rerum potitis, omnem pervertisse ordinem, ipsaque sufifodisse constitutionis Ecclesiae Christi fundamenta non modo contra quamlibet iustitiae rationisque normam, sed obstante etiam data publice fide; quum ex solemnibus pactis, suffragio et auctoritate quoque legum foederationis muniti, sartam tectam catholicis manere oporteret religiosam libertatem. Deploravimus equidem in Allocutione Nostra habita die 23 decembris anni praeteriti illatam religiosae rei vim ab illorum Pagorum Guberniis « sive decernendo de dogmatibus catholicae fidei, sive favendo apostatis, sive exercitium intercipiendo episcopalis potestatis ». At vero iustissimae querelae Nostrae, exhibitae etiam mandationibus Nobis foederali Consilio a Nostro Negotiorum Gestore, neglectae plane fuerunt, nec aequior ratio habita fuit expostulationum a catholicis cuiusvis ordinis, et ab Helvético Episcopatu iterum atque iterum editarum; quin imo irrogatae pridem iniuriae novis et gravioribus cumulatae sunt.

« Nam post violentam electionem Venerabilis Fratris Gasparis Episcopi Hebronensis Vicarii Apostolici Gebennensis, quae tam decora et gloriosa patienti, quam foeda et indecora mandantibus atque exequentibus extitit, Gebennense Gubernium diebus 23 martii et 26 augusti huius anni duas promulgavit leges plane consentaneas Edicto proposito mense octobri superioris anni, quod in memorata Allocutione fuerat a nobis improbatum. Nimirum idem Gubernium sibi ius arrogavit refingendi in eo Pago constitutionem Ecclesiae catholicae, eamque exigendi ad democraticam formam, subiiciens Episcopum cum quoad exercitium propriae iurisdictionis et administrationis, tum quoad potestatis suae delegationem auctoritati civili ; vetans ne in Pago illo domicilium haberet ; definiens paroeciarum numerum et limites ; proponens formam et conditiones electionis parochorum et vicariorum, casusque et modum revocationis eorum aut suspensionis ab officio; tribuens laicis hominibus ius illos nominandi, laicis item credens temporalem cultus administrationem, eosque, inspectorum instar, rei ecclesiasticae generatim praeficiens. Cautum praeterea his legibus, ut sine Gubernii venia, et hac quidem revocabili, parochi et vicarii functiones nullas exercerent, nullas dignitates acciperent illis ampliores, quam per populi electionem essent adepti, iidemque a potestate civili ad iusiurandum adigerentur in ea verba, quibus veri nominis apostasia continetur. Nemo non videt huiusmodi leges non solum irritas et nullius roboris esse ex omnimodo potestatis defectu in legislatoribus laicis et ut plurimum heterodoxis; sed etiam in iis, quae praecipiunt sic adversari catholicae fidei dogmatibus, et ecclesiasticae disciplinae per oecumenicam Synodum Tridentinam et Pontificias constitutiones sancitae, et eas omnino a Nobis improbare damnarique oporteat.

« Nos itaque ex officii Nostri debito, auctoritate Nostra Apostolica eas solemniter reprobamus et condemnamus ; declarantes simul, illicitum esse ac plane sacrilegum iuramentum ab ipsis indictum ; eosque propterea omnes, qui in Gebennensi tractu aut alibi iuxta earumdem legum decreta aut non absimili modo suffragante populo et confirmante civili potestate electi, audeant obire munia ecclesiastici ministerii, ipso facto incurrere in excommunicationem maiorem peculiariter reservatam huic Sanctae Sedi aliasque poenas canonicas ; adeoque eos omnes fugiendos esse a fidelibus, iuxta divinum monitum, tamquam alienos et fures qui non veniunt nisi ut furentur, mactent et perdant.

« Tristia quidem et funesta haec sunt, quae hactenus commemoravimus, sed funestiora etiam contigerunt in quinque ex septem Pagis, quibus constat Basileensis Dioecesis nempe Soloduri, Bernae, Basileae-campestris, Argoviae, Turegi. Ibi quoque de paroeciis, deque parochorum atque vicariorum electione et revocatione leges latae sunt Ecclesiae regimen, divi namque constitutionem evertentes, ecclesiasticum ministerium saeculari dominationi subiicientes et omnino schismaticae ; quas proinde, eamque nominatim, quae lata est a Gubernio Solodurensi diei 23 decembris anno 1872, reprobamus et damnamus, et tamquam reprobatas et damnatas perpetuo habendas decernimus.

« Quum porro Ven. Frater Eugenius Episcopus Basileensis iusta indignatione et apostolica constantia reiecisset articulos quosdam in conciliábulo seu conferentia, ut aiunt, dioecesana, ad quam convenerant Delegati quinque Pagorum supra dictorum, constitutos, sibique propositos, et omnino necessariam haberet reiiciendi causam, quod episcopalem auctoritatem laederent, regimen hierarchicum subverterent, et haeresi faverent aperte ; ob eam rem ab Episcopatu deiectus, a suis aedibus abstractus et in exilium violenter actus fuit. Tum nullum fraudis aut vexationis genus omissum, ut in quinque Pagis praedictis clerus et populus in schisma induceretur ; interdictum clero a quolibet commercio cum Pastore exulante, iussumque datum cathedrali Capitulo Basileensi, ut ad electionem Vicarii Capitularis vel Administratoris conveniret, perinde ac si Sedes episcopalis reapse vacaret ; quod facinus indignum strenue Capitulum edita protestatione ab se reiecit.[2] Interim decreto et sententia Magistratuum civilium Bernensium novem et sexaginta parochis territorii Iurensis primo indictum est, ne ministerii sui functiones obirent, dein vero abdicatum officium,, hac una de causa quod palam testati essent, sese legitimum Episcopum et Pastorem Ven. Fratrem Eugenium unice agnoscere, seu nolle se turpiter ab unitate catholica desciscere. Quo factum est, ut totum illud territorium quod catholicam fidem constanter retinuerat, et Bernensi Pago iampridem miletum fuerat ea lege pactoque ut religionis suae liberum atque inviolatum exercitium haberet, paroecialibus concionibus, solemnibus baptismatis, nuptiarum et funerum privaretur, conquerente frustra et reclamante fidelium multitudine iam per summam iniuriam in hoc discrimen adducta, ut vel schismaticos haereticosque pastores politica auctoritate intrusos recipere, vel quocumque sacerdotum auxilio et ministerio destitui cogatur. « Nos utique Deo benedicimus qui eadem gratia, qua martyres olim erigebat et confirmabat, sustentat modo ac roborat eam partem electam catholici gregis, quae viriliter sequitur Episcopum suum opponentem murum pro domo Israel ut stet in praelio in die Domini [3] et nescia formidinis vestigiis ingreditur ipsius Capitis Martyrum Iesu Christi, dum agni mansuetudinem ferociae luporum obiiciens fidem suam alacriter constanterque propugnat.

« Nobilem hanc Helvetiorum fidelium constantiam aemulatur haud minori commendatione clerus populusque fidelis in Germania, qui et ipse sequitur exempla illustria Praesulum suorum. Hi enimvero spectaculum facti sunt mundo et angelis et hominibus, qui eosdem indutos catholicae lorica veritatis et galea salutis praelia Domini strenue praeliari undique circumspiciunt, eorumque animi fortitudinem invictamque constantiam eo magis admirantur et eximiis laudibus extollunt, quo magis in dies invalescit acerrima prosecutio adversus eos commota in Germanico Imperio ac potissimum in Borussia. <L Praeter multas et graves iniurias catholicae Ecclesiae superiori anno irrogatas, Gubernium Borussicum durissimis et iniquissimis perlatis legibus, a prístino more prorsus alienis, universam Clericorum institutionem et educationem laicae potestati ita subiecit, ut ad hanc pertineat inquirere ac decernere, quomodo clerici erudiendi ac fingendi sint ad sacerdotalem vitam et pastoralem ; atque ulterius progrediens eidem potestati ius tribuit cognoscendi et iudicandi de collatione cuiusvis officii et beneficii ecclesiastici, atque etiam sacros pastores officio et beneficio privandi. Praeterea quo celerius et plenius ecclesiasticum regimen et hierarchicae subiectionis ordo ab ipso Christo Domino constitutus subverteretur, plura ab iisdem legibus iniecta sunt impedimenta Episcopis quominus per censuras poenasque canonicas sive animarum saluti, sive sanitati doctrinae in scholis catholicis, sive obsequio sibi a clericis debito opportune prospiciant ; non aliter enim per eas leges fas est Episcopis haec agere, quam iuxta placitum civilis auctoritatis et ad normam ab ipsa propositam. Demum ne quid deesset quo catholica Ecclesia penitus opprimeretur, regium tribunal pro ecclesiasticis negotiis institutum fuit, quo vocari possint Episcopi sacrique Pastores cum a privatis hominibus qui iis subsunt, tum a publicis magistratibus, ut reorum instar iudicium sustineant, et in exercitio spiritualis muneris coerceantur.

« Sic Ecclesia Christi sanctissima, cui solemnibus etiam iteratisque supremorum Principum sponsionibus, publicisque pactis conventis asserta fuerat necessaria et plena religionis libertas nunc luget in iis locis omni suo spoliata iure, et infestis obnoxia viribus, quae extremum illi minantur excidium ; novae enim leges eo pertinent ne amplius possit existere. Nil mirum igitur quod religiosa tranquillitas prístina graviter eo in Imperio perturbata fuerit ab huiusmodi legibus aliisque Borussici Gubernii consiliis et actibus Ecclesiae infensissimis. At perturbationis huius culpam perperam omnino coniicere quis vellet in germanici Imperii catholicos. Nam si istis vitio vertendum est, quod legibus illis non acquiescant, quibus salva conscientia acquiescere nequeunt, pari de causa parique modo taxandi essent Iesu Christi Apostoli et martyres, qui atrocissima quaeque supplicia et mortem ipsam subire maluerunt, quam proprium prodere officium sanctissimaeque suae religionis iura violare, impiis obsequendo persequutorum Principum mandatis. Sane, Venerabiles Fratres, si praeter leges civilis imperii aliae nullae extarent, et hae quidem sublimioris ordinis, quas agnoscere oportet, violare nefas ; si propterea civiles eaedem leges supremam constituerent conscientiae normam, sicut impie iuxta et absurde quidam contendunt, reprehensione potius quam honore et laude digni forent primaevi martyres, et qui deinceps eos sequuti sunt, dum pro Christi fide et Ecclesiae libertate sanguinem fuderunt; imo vero ne licuisset quidem, obstantibus legibus invitisque principibus, christianam tradere et propagare religionem Ecclesiamque fundare. Fides tamen docet, et humana ratio demonstrat, duplicem existere rerum ordinem, simulque binas distinguendas esse potestates in terris, alteram naturalem quae humanae societatis tranquillitati et saecularibus negotiis prospiciat, alteram vero, cuius origo supra naturam est, quae praeest civitati Dei, nimirum Ecclesiae Christi ad pacem animarum et salutem aeternam divinitus instituta. Haec autem duplicis potestatis officia sapientissime ordinata sunt, ut reddantur quae sunt Dei Deo, et propter Deum quae sunt Caesaris Caesari; qui ideo magnus est, quia caelo minor est; illius enim est ipse, cuius caelum est et omnis creatura.[4]

A quo certe divino mandato nunquam deflexit Ecclesia, quae semper et ubique fidelium suorum animis ingerere contendit obsequium, quod inviolabiliter servare debent erga supremos Principes, eorumque iura quoad saecularia; docuitque cum Apostolo, esse Principes non timori boni operis sed mali, iubens fideles subditos esse non solum propter iram, quia Princeps gladium portat vindex in iram ei qui malum agit, sed etiam propter conscientiam, quia in officio suo Dei minister est.

Hunc autem Principum metum ipsa cohibuit ad opera mala, eumdem plane excludens a divinae legis observantia, memor eius quod fideles docuit beatus Petrus : nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitur ; si aiitem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. 2 « Quae cum ita sint, facile intelligitis, Venerabiles Fratres, quanto animi dolore Nos affici oportuerit legentes in epistola nuper ad Nos data ab ipso Germanico Imperatore criminationem non minus atrocem, quam insperatam adversus partem, ut ipse ait, catholicorum sibi subditorum, praesertim vero adversus catholicum Germaniae Clerum et Episcopos. Cuius criminationis ea causa est quod hi nec vincula et tribulationes verentes nec facientes animam suam pretiosiorem quam se, parere recusent commemoratis legibus, eadem constantia, qua priusquam illae iuberentur, protestati fuerant denunciantes earum vitia, expostulationibus explicata gravibus, luculentis, solidissimis, quas toto plaudente orbe catholico et non paucis etiam ex heterodoxis, Principi, Administris eius, atque ipsis supremis Regni Comitiis exhibuerant. Ob eam rem nunc ipsi perduellionis crimine insimulantur, quasi in unum consentiant et conspirent cum iis qui omnes humanae societatis ordines perturbare nituntur, posthabitis innumeris praeclarisque argumentis, quae inconcussam eorum fidem et observantiam in Principem, studiumque incensum erga patriam evidenter testantur. Imo Nos ipsi rogamur, ut catholicos illos et sacros Pastores adhortentur ad earum legum observantiam, quod eo valet ut Nostram Ipsi operam gregi Christi opprimendo et dispergendo conferamus. Verum Deo freti confidimus, serenissimum Imperatorem, rebus melius compertas ac perpensis, reiecturum suspicionem tam inanem atque incredibilem erga subditos fidelissimos conceptam, neque passurum diutius, ut eorum honor tam foeda discerpatur obtrectatione, et immerita adversus illos perduret insectatio. Ceterum Imperialem hanc epistolam ultro praeteriissemus hoc loco, nisi, Nobis plane insciis et more certe insueto, vulgata fuisset ab officiali Berolini ephemeride una cum alia manu Nostra exarata, qua serenissimi Imperatoris iustitiam pro Ecclesia catholica in Borussia appellavimus.

« Haec quae hucusque recensuimus, ante omnium oculos posita sunt: quare dum coenobitae et Deo devotae virgines communi omnium civium libertate privantur, et immani asperitate eiiciuntur, dum publicae scholae, in quibus catholica iuventus instituitur, a salutari Ecclesiae magisterio ac vigilantia quotidie magis eximuntur, dum sodalitia ad pietatem fovendam instituta ipsaque Clericorum Seminaria dissolvuntur, dum libertas intercipitur evangelicae praedicationis, dum elementa religiosae institutionis in nonnullis regni partibus materna lingua tradi prohibentur, dum a suis abstrahuntur paroeciis Curiones, quos iisdem Episcopi praefecerunt, dum praesules ipsi reditibus privantur, coercentur mulctis, carceris comminatione terrentur, dum catholici omnigenis vexationibus exagitantur, fierine potest, ut in animum inducamus quod Nobis subiicitur, neque religionem Iesu Christi neque veritatem in causam vocari ?

« Neque hic finis iniuriarum, quae catholicae Ecclesiae inferuntur. Nam accedit etiam patrocinium a Borussico aliisque Guberniis Germanici Imperii aperte susceptum pro novis illis haereticis, qui se Veteres catholicos dicunt per eiusmodi nominis abusionem, quae ridicula plane foret, nisi tot errores monstruosi istius sectae adversus praecipua catholicae fidei principia, tot sacrilegia in re divina conficienda et in sacramentorum administratione, tot gravissima scandala, tanta demum animarum Christi sanguine redemptarum pernicies vim lacrymarum potius ob oculis exprimerent.

« Et sane quid moliantur ac spectent miserrimi isti perditionis filii, luculenter patet tum ex aliis eorum scriptis, tum maxime ex impio illo et impudentissimo, quod nuper ab eo vulgatum fuit, quem ipsi modo pseudo-episcopum sibi constituerunt. Quandoquidem inficiantur ac pervertunt veram iurisdictionis potestatem in Romano Pontifice et Episcopis beati Petri et Apostolorum successoribus, eamque ad plebem seu, ut aiunt, ad communitatem transierunt ; reiiciunt praefracte et oppugnant magisterium infallibile cum Romani Pontificis, tum totius Ecclesiae docentis ; et adversus Spiritum Sanctum a Christo promissum Ecclesiae ut in ea maneret in aeternum, ausu incredibili affirmant, Romanum Pontificem, nec non universos Episcopos, sacerdotes et populos unitate fidei et communionis cum eo coniunctos in haeresim incidisse, quum definitiones oecumenici Concilii Vaticani sanxerunt et professi sunt. Eapropter denegant etiam indefectibilitatem Ecclesiae, blasphemantes ipsam in toto periisse mundo, proindeque visibile eius Caput in Episcopos defecisse : ex quo sibi ferunt necessitatem impositam legitimi episcopatus instaurandi in suo pseudo-episcopo, qui non per ostium sed aliunde ascendens, uti fur et latro, in suum ipse caput Christi damnationem convertit.

« Nihilosecius infelices isti, qui catholicae religionis fundamenta suffodiunt, qui notas eius omnes et proprietates evertunt, qui tam foedos et multiplices commenti sunt errores, seu potius depromptos e veteri haereticorum penu et simul collectos in medium protulerunt, minime erubescunt se catholicos dicere, et veter es-catholicos, dum doctrina, novitate et numero suo utramque a se vetustatis et catholicitatis notam quam maxime abiudicant. Potiori certe iure adversus istos quam olim per Augustinum contra Donatianos, exurgit Ecclesia in omnes diffusa gentes, quam Christus Filius Dei vivi aedificavit super petram; adversus quam portae inferi non praevalebunt, et quacum Ipse, cui data est omnis potestas in caelo et in terra, se esse dixit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Clamat Ecclesia ad sponsum suum aeternum: Quid est, quod nescio qui recedentes a me murmurant contra me? Quid est quod perditi me periisse contendunt? Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum : quamdiu ero hoc saeculo ? Annuntia mihi propter illos, qui dicunt : fuit et iam non est; propter illos, qui dicunt: impletae sunt scripturae, cre- diderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus gentibus. Et annuntiavit, nec vacua fuit vox ista. Quomodo annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Mota vocibus vestris e falsis opinionibus vestris quaerit a Deo, ut exiguitatem dierum suorum annuntiet sibi ; et invenit, Dominum dixisse : Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Hic vos dicitis: De nobis dixit; nos sumus et erimus usque in con- summationem saeculi. Interrogetur ipse Christus : Et prae- dicabitur, inquit, hoc evangelium in universo orbe, in testi- monium omnibus, et tunc veniet finis. Ergo usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus. Pereant haeretici, pe- reant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt ».

Sed homines isti per iniquitatis et perditionis viam audacius progressi, uti iusto Dei iudicio haereticorum sectis usuvenit, hierarchiam quoque sibi fingere voluerunt, sicuti innuimus, ac notorium quemdam a catholica fide apostatam Iosephum Hubertum Reinkens pseudo-episcopum sibi elegerunt et constituerunt

atque ut nihil impudentiae deesset, pro consecratione

eius ad illos confugerunt Ultraiectenses Iansenianos, quos ipsi, antequam ab Ecclesia desciscerent, haereticos et schismaticos ducebant una cum ceteris catholicis. Iosephus tamen ille Hubertus audet se dicere episcopum, et, quod fidem excedit, tanquam episcopus catholicus, edito decreto, agnoscitur et nominatur a serenissimo Germaniae Imperatore, ac iusti episcopi loco habendus et observandus subditis universis proponitur. Atqui vel ipsa catholicae doctrinae rudimenta declarant, nullum posse legitimum Episcopum haberi qui fidei et[5] caritatis communione non iungatur Petrae, super quam una aedificata est Ecclesia Christi ; qui supremo non adhaereat Pastori, cni omnes Christi oves pascendae commissae sunt ; qui non devinciatur confirmatori fraternitatis, quae in mundo est. Et sane « ad Petrum locutus est Dominus ; ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno » ; [6] Petro « magnum et mirabile consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, et si quid cui eo commune ceteris voluit esse principibus, numquam, nisi per ipsum, dedit quod aliis non negavit ». [7] Hinc est, quod ab hac Apostolica Sede, ubi beatus Petrus « vivit prae- sidet et praestat quaerentibus fidei veritatem,[8] 3 in omnes venerandae"communionis iura dimanant» ;[9] et hanc eamdem sedem ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum, a qua se quisquis abscidit, fit christianae religionis extorris, cum in eadem non coeperit esse compage ».

« Hinc sanctus martyr Cyprianus de schismatico disserens pseudo-episcopo Novatiano ipsam ei negavit christiani appellationem, utpote seiuncto et abscisso ab Ecclesia Christi. Quisquis ille est, inquit, et qualiscumque est, christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Iactet se licet, et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet; qui nec fraternam caritatem, nec ecclesiasticam unitatem retinuit, etiam quod prius fuit amisit. Cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae Ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam facere. Qui ergo nec unitatem spiritus, nec coniunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo et a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec unitatem voluit tenere, nec pacem »- [10]1 Nos igitur qui in suprema hac Petri cathedra ad custodiam fidei catholicae et ad servandam ac tuendam universalis Ecclesiae unitatem, licet immerentes, constituti sumus, Decessorum Nostrorum sacrarumque legum morem atque exemplum sequuti, tradita Nobis a caelo potestate, non solum electionem memorati Iosephi H liberti Reinkens, contra sacrorum canonum sanctionem factam, illicitam, inanem et omnino nullam, eiusque consecrationem sacrilegam declaramus, reiicimus ac detestamur; sed et ipsum Iosephum Hubertum, et qui eum eligere attentarunt, et qui sacrilegae consecrationi operam commodarunt, et quicumque iisdem adhaeserint, eorumque partes sequuti opem, favorem, auxilium, aut consensum praebuerint, auctoritate Omnipotentis Dei excommunicamus et anathematizamus, atque ab Ecclesiae communione segregatos et in eorum numero habendos esse, a quorum consuetudine congressuque sic omnibus Christifidelibus interdixit Apostolus, ut nec Av e illis dicere diserte praeceperit,[11] declaramus, edicimus et mandamus.

« Ex his quae deplorando magis quam enarrando attigimus, Venerabiles Fratres, satis vobis perspectum est, quam tristis et periculo plena sit in iis, quas significavimus, Europae regionibus Catholicorum conditio. Neque vero commodius res agitur, aut pacatiora sunt tempora in America, cuius regiones nonnullae ita Catholicis infestae sunt, et earum Gubernia factis negare videantur catholicam quam profitentur fidem. Ibi enim aliquot abhinc annis bellum asperrimum contra Ecclesiam, eiusque institutiones et iura huius Apostolicae Sedis coepit commoveri. Haec si prosequeremur, Nobis non deesset oratio; cum autem propter rerum gravitatem obiter perstringi non possint, de illis alias fusius agemus.

« Mirabitur fortasse quispiam ex Vobis, Venerabiles Fratres, tam late patere bellum quod aetate nostra Ecclesiae catholicae infertur. Verum quisquis probe noverit indolem, studia, propositum sectarum, sive masonicae dicantur, sive alio quovis nomine veniant, aeque conferat cum indole, ratione, amplitudine huius concertationis, qua ferme ubique terrarum Ecclesia impetitur, ambigere non poterit, quin praesens calamitas fraudibus et machinationibus earumdem sectarum potissimum accepta referenda sit. Ex his namque coalescit synagoga Satanae quae contra Ecclesiam Christi suas instruit copias, infert signa, et manum conserit. Hasce iampridem ab ipsis exordiis Praedecessores Nostri, vigiles in Israel, regibus et gentibus denunciarunt, has deinde iterum iterumque damnationibus suis perculerunt ; neque Nos ipsi huic officio defuimus. Utinam supremis Ecclesiae Pastoribus maior habita fuisset fides ab iis, qui pestem tam exitiosam potuisset avertere !

At illa per sinuosos anfractüs irrepens, opere numquam intermisso, versutis fraudibus multos decipiens, eo tandem devenit, ut e latebris suis erumperet, seque iam potentem dominamque iactaret. Aucta in immensum adlectorum turba putant nefarii illi coetus se voti iam compotes factos ac metam praestitutam tantum non attigisse. Id assequuti aliquando, quod tandiu inhiaverant, ut pluribus in locis rerum summae praeessent, comparata sibi virium et. auctoritatis praesidia eo convertunt audacter, ut Ecclesiam Dei durissimo mancipent servitio, fundamenta convellant quibus innititur, divinas conentur depravare notas queis praefulget insignis: quid multa? ipsam crebris concussam ictibus, collapsam, eversam, si fieri possit, ex orbe penitus deleant. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, omnem adhibete operam muniendis adversus harum sectarum insidias et contagionem fidelibus curae vestrae commissis, illisque qui nomen infauste dederint iisdem sectis, a perditione retrahendis. Eorum vero praesertim ostendite et oppugnate errorem, qui dolum sive passi sive molientes non verentur adhuc asserere socialem tantum utilitatem ac progressum mutuaeque beneficentiae exercitium spectari a tenebricosis hisce conventiculis. Exponite iis saepe, et altius animis defigite Pontificias hac de re constitutiones et edocete, non unos ab iis percelli masónicos coetus in Europa institutos, sed omnes quotquot in America, aliisque totius orbis plagis habentur.

« Ceterum, Venerabiles Fratres, quoniam in haec tempora incidimus, quibus multa quidem patiendi sed et merendi instat occasio, illud curemus praeprimis tamquam Christi milites boni, ne animum despondeamus, imo in ipsa, qua iactamur procella, certam spem nacti tranquillitatis futurae, et clarioris in Ecclesia serenitatis nos ipsos et laborantem clerum et populum erigamus divino auxilio confisi et nobilissima illa excitati Chrysostomi commentatione : « Multi fluctus instant, graves- que procellae ; sed non timemus ne submergamur ; nam in petra consistimus. Saeviat mare, petram dissolvere nequit; insurgant fluctus, Iesu navigium demergere non possunt. Nihil Ecclesia potentius ; Ecclesia est ipso caelo fortior. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Quae verba? Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam,. Si non credis verbo, rebus crede. Quot tyranni Ecclesiam opprimere tentaverunt! Quot sartagines, quot fornaces, ferarum dentes, gladii acuti! nihilque perfecerunt. Ubinam sunt hostes illi? Silentio et oblivioni traditi sunt. Ubinam Ecclesia? Plusquam sol splendescit. Quae illorum erant, extincta sunt ; quae ad illam spectant, sunt immortalia. Si cum pauci erant Christiani, non victi sunt ; quando orbis totus pia religione plenus est, quomodo illos vincere possis? Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt »[12] . Nullo itaque commoti periculo et nihil haesitantes perseveremus in oratione, idque assequi contendamus, ut universi caelestem iram flagitiis hominum provocatám placare nitantur , quo tandem in sua misericordia exurgat Omnipotens, imperet ventis et faciat tranquillitatem. « Interim benedictionem Apostolicam praecipuae nostrae benevolentiae testem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, Cléroque et populo universo singulorum curae commisso peramanter impertimus.

« Datum Romae apud S. Petrum die xxi novembris anno Domini MDCCCLXXIII Pontificatus Nostri vicesimoctavo ».

PIUS PP. IX.

  1. I Machab, 3, 59.
  2. Ioan. 10, 5, 10.
  3. Ezech. 13, 5
  4. Tertull. apolog. cap. 30.
  5. August, in Psalm. 101, enarrat. 2, num. 8, 9.
  6. Pacianus ad Sympron. ep. 3, n. II. Cyprian, de unit. Eccl. Optat, contra Parmen. lib. 7, n. 3 Siricius ep. 5. ad Episcopos Afr. Innoct. E. epp. ad Victric. ad conc. Carthag. et Milev.
  7. Leo M. serm. 3, in sua assumpt. Optat. lib. 2, num. 2.
  8. Petr. Chrys. ep. ad Eutich.
  9. Concil. Aquil. inter. opp. Ambros. ep. IIr n. 4
  10. Cyprian, contra Novatian. ep. 52, ad Antonian
  11. II Ioan. v. 10.
  12. Horn, ante exil, n. 1 et 2.