Jump to content

Etsi nec dubia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Etsi nec dubia
1888

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXI (1888), p. 257

LITTERA E SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD EPISCOPOS ANGLIAE, QUIBUS GRATULATUR
DE UNANIMI CONSENSIONE EORUMDEM IN REPROBANDIS

LEGIBUS A GUBERNIO ITALICO, ADVERSUS CLERUM LATIS*


Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres, salutem
et Apostolicam Benedictionem.

Etsi nec dubia Nobis nec obscura esset consensio vestra cum ceteris sacrorum Antistitibus, qui leges singulares adversus Clerum ab italico Gubernio, obtentu coercendorum criminum rogatas graviter improbarunt; litteras tamen, quas huius consensionis testes coniunctim ad Nos dedistis, perinde acceptas habuimus ac si Nobis ea res insperata obtigisset. Ex iis enim magis magisque effulget unitas spiritus qui Ecclesiae Pastores divinitus agit, ut sint perfecti in eodem sensu et in eadem sententia, ac luculentius evincitur, Nos in iis legibus improbandis non odio aut invidia motos fuisse adversus eos qui in hac regione summae rei praesunt, sed pro dignitate ministerii Nostri vindices fuisse aeternae legis, quae praecipit ea quae recta sunt, probibetque contraria. Accessit porro litteris vestris gratia ex iis quae sapienter animadvertistis de vi et natura novarum legum aversa a moribus populorum, qui politiori humanitate exculti sunt, deque iactura quae per eas infertur non modo Ecclesiae, sed etiam liberorum civium iuribus quae re violantur, licet efferantur verbis. Demum solatium haud leve ex eo cepimus quod perspeximus, Vos eodem studio, quo alias gratulationis Nostrae fuistis participes, ultro in societatem venire doloris Nostri, et ea qua valetis ope contendere, ut Nobis subveniatis. Iura siquidem Nostra impavida adserentes voce coram hominibus, supplicesque preces adhibentes Deo, eo profecto spectatis, ut concors suffragium et auctoritas omnium qui recta sentiunt homines religioni infensos deterreat ab inceptis, ac Deus potenti iussu fluctus compescat, quibus iactatur Ecclesia. Interim eo quo par est grati animi sensu studia vestra et officia complexi Deum adprecamur vicissim , ut omnem gratiam abundare iaciat in Vobis, simulque Apostolicam Benedictionem, constantis dilectionis testem Vobis, Dilecte Fili Noster, Ven. Fratres, nec non Clero et fidelibus curationi vestrae concreditis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 16 Novembris 1888, Pontificatus Nostri undecimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXI (1888), p. 257.