Liber I | Liber III |
DE RHETORICA ET DIALECTICA
I.
[recensere]DE RHETORICA EIVSQVE NOMINE. [1] Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus, [eloquentia copia] ad persuadendum iusta et bona. Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione APO TOU RETORIZEIN, id est a copia locutionis. RESIS enim apud Graecos locutio dicitur, RETOR orator.
[2] Coniuncta est autem Grammaticae arti Rhetorica. In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus; in Rhetorica vero percipirmus qualiter ea, quae didicimus, proferamus.
II.
[recensere]DE INVENTORIBVS RHETORICAE ARTIS. [1] Haec autem disciplina a Graecis inventa est, a Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in Latinum a Tullio videlicet et Quintiliano [et Titiano], sed ita copiose, ita varie, ut eam lectori admirari in promptu sit, conprehendere inpossibile. [2] Nam membranis retentis quasi adhaerescit memoriae series dictionis, ac mox repositis recordatio omnis elabitur. Huius disciplinae perfecta cognitio oratorem facit.
III.
[recensere]DE NOMINE ORATORIS ET PARTIBVS RHETORICAE. [1] Orator est igitur vir bonus, dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque:
inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere. [2] Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit: natura, doctrina, usu. Natura ingenio, doctrina scientia, usus adsiduitate. Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur, ut aliquid efficiat.
IV.
[recensere]DE TRIBVS GENERIBVS CAVSARVM. [1] Genera causarum tria sunt, deliberativum, demonstrativum, iudiciale. Deliberativum genus est, in quo de quibuslibet utilitatibus vitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur.
Demonstrativum, in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur. [2] Iudiciale, in quo de ipsius personae facto aut poenae aut praemii sententia datur. Dictum autem iudiciale eo, quod iudicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe reus condemnari liberarique supplicio. [3] Deliberativum genus vocatur eo, quod de unaquaque re in eo deliberatur. Huius genus duplex est, suasio et dissuasio, id est de expetendo et fugiendo, id est de faciendo et non faciendo. [4] Suasoria autem in tribus locis dividitur:
honesto, utili, et possibili. Haec differt aliquid a deliberativa, quia suasoria eget alteram personam, deliberativa interdum et apud se agit. In suasoria autem duae sunt quae plus valent:
spes et metus. [5] Demonstrativum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut vituperando demonstrat. Quod genus duas habet species: laudem et vituperationem.
Laudis ordo tribus temporibus distinguitur: ante ipsum, in ipsum, post ipsum. [6] Ante ipsum, ut (Virg. Aen. 1,605):
Quae te tam laeta tulerunt saecula?
In ipsum, ut (Virg. Aen. 1,597):
O sola infandos Troiae miserata labores.
Post ipsum, ut (Virg. Aen. 1,607):
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
[7] Pari ordine e contrario et in vituperatione hominis haec forma servanda est, ante hominem, in hominem, post hominem. Locus communis ad demonstrativum vituperationis genus pertinet. Quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam vituperatio, quae contraria est laudis, specialiter in certam facientis personam adhibetur. [8] Communis vero locus generaliter in facti crimen praeponitur. Vnde et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem, quantum in ipsum crimen exponitur. Omne enim vitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis invenitur.
V.
[recensere]DE GEMINO STATV CAVSARVM. [1] Status apud Rhetores dicitur ea res, in qua causa consistit, id est constitutio. Graeci autem statum a contentione STASIN dicunt.
Latini autem non solum a pugna, per quam expugnent propositionem adversarii, sed quod in eo pars utraque consistat. Fit autem ex intentione et depulsione. [2] Status autem causarum sunt duo:
rationalis et legalis. De rationali oriuntur coniectura, finis, qualitas, translatio. De fine iudicialis et negotialis. De iudiciali absoluta et adsumptiva. De adsumptiva concessio, remotio criminis, relatio criminis, conpensatio. De concessione purgatio et deprecatio. [3] Coniecturalis status est cum factum, quod alio obicitur, ab alio pernegatur. Definitivus status est, cum id, quod obicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit adhibitis definitionibus adprobatur. Qualitas est, dum qualis res sit quaeritur: et quia de vi et genere negotii controversia agitur, constitutio generalis appellatur. [4] Translatio est cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere videtur, quem oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat.
Translativa constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur. [5] Iudicialis est, in qua aequi et recti natura et praemia aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est, in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur. Adsumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, [foris autem aliquid defensionis adsumit]. [6] Concessio est, cum reus non ad id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat. Quod nos ad poenitentes probavimus pertinere. Remotio criminis est cum id crimen, quod infertur ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus demovere conatur. [7] Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. Conparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse conmissum. [8] Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur.
Haec partes habet tres: inprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est, cum et peccasse et consultu peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat. Quod genus perraro potest accidere. [9] Item ex legali statu haec oriuntur, id est scriptum et voluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio sive ratiocinatio et definitio legalis. Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. Ambiguitas est, cum id, quod scriptum est, duas aut plures res significare videtur. Collectio vel ratiocinatio est, quando ex eo, quod scriptum est, aliud quoque, quod non scriptum est, invenitur. Definitio legalis est, cum vis quasi in definitiva constitutione, in quo posita sit, quaeritur. [10] Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius decem et octo connumerati sunt. Ceterum secundum Rhetoricos Tullii decem et novem reperiuntur propterea, quia translationem inter rationales principaliter adfixit status. Inde se ipse etiam Cicero reprehendens translationem legalibus statubus adplicavit.
VI.
[recensere]DE TRIPERTITA CONTROVERSIA. [1] Tripertita controversia iuxta Ciceronem aut simplex est, aut iuncta. Et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua conparatione.
Controversia simplex est, quae absolutam continet unam quaestionem hoc modo:
Corinthiis bellum indicamus, an non? [2] Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto: Vtrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur? Ex conparatione, utrum potius, aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: Vtrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint?
VII.
[recensere]DE QVATTVOR PARTIBVS ORATIONIS. [1] Partes orationis in Rhetorica arte quattuor sunt: exordium, narratio, argumentatio, conclusio. Harum prima auditoris animum provocat, secunda res gestas explicat, tertia fidem adsertionibus facit, quarta finem totius orationis conplectitur. [2] Inchoandum est itaque taliter, ut benivolum, docilem, vel adtentum auditorem faciamus: benivolum precando, docilem instruendo, adtentum excitando. Narrandum est ita, ut breviter atque aperte loquamur;
argumentandum est ita, ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus; concludendun ita, ut concitemus animos audientis inplere quae dicimus.
VIII.
[recensere]DE QVINQVE MODIS CAVSARVM. [1] Species causarum sunt quinque: [id est] honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum.
Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet animus auditoris. Admirabile, a quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt. Humile est, quod neclegitur ab auditore.
[2] Anceps est, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et offensam. Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur inplicata.
IX.
[recensere]DE SYLLOGISMIS. [1] Syllogismus Graece, Latine argumentatio appellatur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutae mentis oratio, qua inventum probabile exequimur. Syllogismus igitur est propositionis et adsumptionis confirmationisque extrema conclusio aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia conprobantis. [2] Constat enim tribus partibus:
propositione, adsumptione, conclusione. Propositione, ut puta, "quod bonum est, turpem usum habere non potest" Consensit audiens;
adsumpsit ille "pecunia turpem usum habet" Concluditur, "ergo pecunia bonum non est" [3] Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet Apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat: quae, ut diximus, propriae artis Dialecticae et Rhetoricae sunt. [4] Syllogismorun apud rhetores principalia genera duo sunt: inductio et ratiocinatio. Inductionis membra sunt tria: prima propositio, secunda inlatio, quae et adsumptio dicitur, tertia conclusio. [5] Inductio est, quae rebus non dubiis captat adsensionem eius, cum instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes.
Propositio inductionis est, quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. [6] Inlatio inductionis est, quae et adsumptio dicitur, quae rem, de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est, quae aut concessionem inlationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. Ratiocinatio est oratio, qua id, de quo est quaestio, conprobatur. [7] Ratiocinationis modi sunt duo. Primus enthymema, qui est inperfectus syllogismus atque rhetoricus.
Secundus epichirema, qui est inrhetoricus et Iatior syllogismus. [8] Enthymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem inperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus eius argumenti forma consistit, quando id, quod ad fidem pertinet faciendam, utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: "Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum" Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum, unde magis rhetoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. [9] Enthymematis membra sunt quinque:
primum convincibile, secundum ostentabile, tertium sententiale, quartum exemplabile, quintum collectivum. [10] Convincibile est, quod evidenti ratione convincitur, sicut fecit Cicero pro Milone (79): "Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis,Ostentabile est, quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilina (1,2): "Hic tamen vivit, immo etiam in senatum venit" Sententiale est, quod sententia generalis adducit, ut apud Terentium (Andr. 68):
Obsequium amicos, veritas odium parit.
[12] Exemplabile est, quod alicuius exempli conparatione eventum simile conminatur, sicut Cicero in Philippicis (2,1): "Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere" [13] Collectivum est, cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone (41): "Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella.
Quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus: hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere" [14] Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio ex sola propositione, sicut iam dictum est, quae ita constat: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. [15] Ex sola adsumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit; inimicus autem [est]. Et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. [16] Sequitur epichirema, descendens de ratiocinatione latior et executior rhetoricis syllogismis, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus. Primus modus tripertitus est, secundus quadripertitus, tertius quinquepertitus. [17] Tripertitus epichirematicus syllogismus est, qui constat membris tribus, id est propositione, adsumptione, conclusione. Quadripertitus est, qui constat ex membris quattuor: prima propositione, secunda adsumptione et una propositionis sive adsumptionis coniuncta, tertia probatione et conclusione. [18] Quinquepartitus itaque est, qui constat ex membris quinque, id est prima propositione, secunda eius probatione, tertia adsumptione, quarta eius probatione, quinta conclusione. Hunc Cicero ita facit in arte Rhetorica (de Inv. 1,12): "Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest; eidem genus et pars non potest,vel cetera, quousque syllogismi huius membra claudantur.
X.
[recensere]DE LEGE. [1] Lex est constitutio populi, quam maiores natu cum plebibus sancierunt. Nam quod Rex vel Imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est, mos vero est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vocata, quia scripta est. [2] Mos autem longa consuetudo est, de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex; nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio conmendet. [3] Porro si ratione lex consistat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.
[4] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut "vir fortis petatpraemium" aut vetat, ut "sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat" aut punit, ut "qui caedem fecerit, capite plectatur" [5] Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inprobis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Legis enim praemio aut poena vita moderatur humana. [6] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.
XI.
[recensere]DE SENTENTIA. [1] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68):
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Huic si persona fuerit adiecta, chria erit, ita: "offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo,"Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo" [2] Nam inter chrian et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur; chria sine persona numquam dicitur. Vnde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia.
XII.
[recensere]DE CATASCEVA ET ANASCEVA. [1] Catasceua est confirmatio propositae rei. Anasceua autem contraria superiori est.
Revincit enim non fuisse, aut non esse, quod natum, aut factum, aut dictum esse proponitur; ut si quis Chimaeram neget fuisse, aut fuisse confirmet. [2] Inter haec et thesin hoc interesse, quod thesis, quamvis et ipsa habeat disputationem in utramque partem, tamen incertae rei quasi quaedam deliberatio vel cohortatio est. Catasceua autem et anasceua in his rebus, quae verisimiles non sunt, sed pro veris proponuntur, plerumque versantur. [3] Anasceuae prima divisio est inconveniens et mendacium. Inconvenientis species sunt, quod inhonestum est et quod inutile. Item inhonestum tractatur aut in dictis aut in factis. In dictis, ut si qui indecora et non respondentia auctoritati dixisse dicatur; velut si aliqui infamet Catonem illum Censorium, iuventutem illum ad nequitiam et luxuriam cohortatum. [4] In factis, ut si qui abhorrens aliquid a sanctimonia et nomine suo fecisse dicatur; ut est fabula de adulterio Martis et Veneris. Mendacium tres habet species: incredibile, quod factum non esse credatur, ut adolescentem, qui de Siculo litore ingredientes Africam classes viderit. [5] Inpossibile est ut Clodius insidias Miloni fecerit et idem occisus sit a Milone. Contrarium est; nam si insidias fecit, occidit. Occisus est; non fecit insidias. Haec distributio in contrarium reformata catasceua prodeerit. [Vt gradus omnes constituamus, honestum, utile, verisimile, possibile, consentaneum, vel ex diverso inhonestum, inutile, parum verisimile, inpossibile, contrarium.] Oportebit tamen principia sic ordinare, ut aut credendum esse veterum auctoritati, aut fabulis fidem non habendam esse dicamus. [6] Et ad id postremum in anasceua requiramus, ne quid aliud significare voluerint, qui ista finxerunt: ut Scyllam non marinam, sed maritimam feminam, nec succinctam canibus, sed rapacem aliquam et inhospitalem venientibus extitisse.
XIII.
[recensere]DE PROSOPOEIA. [1] Prosopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur.
Cicero in Catilina (1,27): "Etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, loqueretur, dicens,et cetera. [2] Sic et montes et flumina vel arbores loquentes inducimus, personam inponentes rei quae non habet naturam loquendi; quod et tragoedis usitatum et in orationibus frequentissime invenitur.
XIV.
[recensere]DE ETHOPOEIA. [1] Ethopoeiam vero illam vocamus, in qua hominis personam fingimus pro exprimendis affectibus aetatis, studii, fortunae, laetitiae, sexus, maeroris, audaciae. Nam cum piratae persona suscipitur, audax, abrupta, temeraria erit oratio: cum feminae sermo simulatur, sexui convenire debet oratio: iam vero adolescentis et senis, et militis et imperatoris, et parasiti et rustici et philosophi diversa oratio dicenda est. [2] Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter vulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda, quis loquatur et apud quem, de quo et ubi et quo tempore: quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si haec consulta neclexerit.
XV.
[recensere]DE GENERIBVS QVAESTIONVM. [1] Genera quaestionum duo sunt, quorum unum est finitum, alterum infinitum. Finitum UPOTHESIS Graece, Latine causa dicitur, ubi cum certa persona controversia est. [2] Infinitum, quod Graece THESIS, Latine propositum nominatur. Hoc personam non habet certam, nec inest [in] aliqua certa circumstantia, id est, nec locus, nec tempus. In causa vero certa omnia sunt, unde quasi pars causae est propositum.
XVI.
[recensere]DE ELOCVTIONE. [1] Iam vero in elocutionibus illud uti oportebit, ut res, locus, tempus, persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne inverecunda castis, ne levia gravibus, ne lasciva seriis, ne ridicula tristibus misceantur. Latine autem et perspicue loquendum.
[2] Latine autem loquitur, qui verba rerum vera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu praesentis temporis discrepat. Huic non sit satis videre quid dicat, nisi id quoque aperte et suaviter dicere; ne id quidem tantum, nisi id quod dicat et facere.
XVII.
[recensere]DE TRIMODO DICENDI GENERE. [1] Dicenda sunt quoque summissa leniter, incitata graviter, inflexa moderate. Hoc est enim illud trimodum genus dicendi: humile, medium, grandiloquum. Cum enim magna dicimus, granditer proferenda sunt; cum parva dicimus, subtiliter; cum mediocria, temperate. [2] Nam in parvis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est, sed leni ac pedestri more loquendum. In causis autem maioribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus, plus magnificentiae et fulgoris est exhibendum. [3] In temperatis vero causis, ubi nihil agitur ut agat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque moderate dicendum est: sed et quamvis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer docere debet, sed summisse, cum docet;
temperate, cum aliquid laudat vel vituperat; granditer, cum ad conversionem aversos animos provocat. Vtenda tamen verba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia.
XVIII.
[recensere]DE COLO, COMMATE, ET PERIODIS. [1] Conponitur autem instruiturque omnis oratio verbis, comma et colo et periodo. Comma particula est sententiae. Colon membrum.
Periodos ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colo periodos. [2] Comma est iuncturae finitio, utputa (Cic. Mil. 1): "Etsi vereor, iudices,ecce unum comma; sequitur et aliud comma: "ne turpe sit pro fortissimo viro dicere,et factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula: "ita veterem iudiciorum morem requirunt" Periodos autem longior esse non debet quam ut uno spiritu proferatur.
XIX.
[recensere]DE VITIIS LITTERARVM ET VERBORVM ET SENTENTIARVM CAVENDIS. [1] Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus vitiis tam in litteris, quam in verbis, quam etiam in sententiis. [2] In litteris, ut iunctura apta et conveniens sit; et sic observandum, ne praecedentis verbi extrema vocalis in eandem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut "feminae Aegyptiae" Quae structura melior fit, si consonantes vocalibus adplicantur. Trium quoque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixare videntur, vitanda iunctura est, id est, R, S, X, ut: "ars studiorum,"rex Xerxes,"error Romuli" Fugienda est et consonans M inlisa vocalibus, ut "verum enim"
XX.
[recensere]DE IVNCTVRIS VERBORVM. [1] In verbis quoque cavenda sunt vitia, ut non inpropria verba ponantur, quae Graeci Acyrologian vocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen ut aliquando propter humilitatem sordidi aut spurci vocabuli translatis nominibus sit utendum, non tamen longe accitis, sed ut veris proxima et cognata videantur. [2] Fugienda etiam Hyperbata longiora, quae fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et vitium illud cavendum, cum quidam iactatione eloquentiae ducti, quod uno aut duobus verbis significare poterant, interpositis inanibus vocibus longa et circumflexa ambage concludunt: quod vitium Perissologia[n] vocatur.
[3] Cui contrarium criminis vitium est et brevitatis studio etiam necessaria verba furari.
Fugienda sunt quoque, sicut in litteris et verbis, ita et in sententiis vitia, quae inter prima Grammaticorum studia cognoscuntur. [4] Sunt autem Cacemphaton, Tautologia, Ellipsis, Acyrologia, Macrologia, Perissologia, Pleonasmos et his similia. At contra orationem extollit et exornat †energia tum† Emphasis, quae plus quiddam quam dixerit intellegi facit; ut si dicas: "Ad gloriam Scipionis ascendit,et Vergilius (Aen. 2,262):
Demissum lapsi per funem.
Cum enim dicit lapsi, altitudinis imaginem suggerit. Huic contraria virtus est, verbis minuere quae natura sua magna sunt.
XXI.
[recensere]DE FIGVRIS VERBORVM ET SENTENTIARVM. [1] Augetur et ornatur oratio etiam figuris verborum ac sententiarum. Nam quia directa et perpetua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda est et in alias versanda formas, ut et dicentem reficiat, et ornatior fiat, et iudicem diverso vultu audituque deflectat. E quibus plurimae superius a Donato in schematibus artis Grammaticae adnotatae sunt.
[2] Vnde tantum illa hic interponi oportuit, quae in poemate aut numquam aut difficulter fiunt, in oratione autem libere. [3] [Anadiplosis est congeminatio verborum, ut (Cic. Catil. 1,2): "hic tamen vivit, vivit, etiam in senatum venit" [4] Climax est gradatio, cum ab eo, quo sensus superior terminatur, inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo servatur, ut est illud Africani: "ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas" Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propter quod aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis verbis, sed etiam in contexione verborum, ut apud Gracchum: "pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus reipublicae flagitium" Sic et apud Scipionem: "vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi" [5] Antitheta, quae Latine contraposita appellantur:
quae, dum ex adverso ponuntur, sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut Cicero (Catil. 2,25): "ex hac parte pudor pugnat, illinc petulantia;
hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus;
postremo copia cum egestate; bona ratio cum perdita; mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit"
In huiusmodi certamine ac praelio, huiusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus usus est, dicens (33,15): "contra malum bonum, et contra mortem vita: sic contra pium peccator: et sic intuere in omnia opera altissimi, bina et bina, unum contra unum" [6] Synonymia est, quotiens in conexa oratione pluribus verbis unam rem significamus, ut ait Cicero (Catil. 1,8): "nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas" Et item (Catil. 1,10): "non feram, non patiar, non sinam" [7] Epanodos, quam regressionem nostri vocant (Cic. Ligar. 19): "principium dignitas erat pene par; non par fortasse eorum, quae sequebantur" [8] Antapodosis, quotiens media primis et ultimis conveniunt [ut est] (Cic. c. cont. Metell. frag. 5): "vestrum iam hoc factum reprehendo, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum: verum, ut dixi, non meum, sed vestrum" [9] Paradiastole est, quotiens id, quod dicimus, interpretatione discernimus (cf. Rutil. Lup. 1,4): "cum te pro astuto sapientem appellas, pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem" [10] Antanaclasis est, quae eodem verbo contrarium exprimit sensum.
Querebatur quidam de filio, cum mortem suam expectaret, respondente: "non expecto, immo peto, inquit, ut expectes" [11] Antimetabole est conversio verborum, quae ordine mutato contrarium efficit sensum: " non ut edam vivo, sed ut vivam edo" Et illud (Cic. Phil. 4,8): "si consul Antonius, Brutus hostis:
si conservator reipublicae Brutus, hostis Antonius" [12] Exoche (Cic. Mil. 59): "Quis eos appellavit? Appius. Quis produxit? Appius"
[13] Nunc figuras sententiarum, quas operae pretium sit cognoscere, persequamur. [14] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68):
Obsequium amicos, veritas odium parit. Huic si persona fuerit adiecta, Chria erit, ita: "offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo" "Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo" Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona numquam dicitur. Vnde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia. [15] Sententiarum species multae. Aliae enim sunt indicativae, aliae sunt pronuntiativae, ut (Virg. Aen. 4,373):
Nusquam tuta fides;
aliae imperativae, ut (Virg. Aen. 4,223):
Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pinnis.
Aliae admirativae (Virg. Aen. 1,11):
Tantaene animis caelestibus irae?
[16] Aliae conparativae (Lucil. iv. frag.?):
Si vinco et pereo, quid ibi me vincere praestat?
Aliae superlativae, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur (Virg. Aen. 3,57):
Quid non mortalia pectora coges, auri sacra fames!
[17] Aliae interrogativae [ut] (Virg. Aen. 8,113):
Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias?
Quid genus, unde domum? Pacemne huc fertis, an arma?
[18] Aliae responsivae, ut "illinc,"istinc" Aliae deprecativae, ut (Virg. Aen. 6,365):
Eripe me his, invicte, malis!
Aliae promissivae, ut (Virg. Aen. 1,257):
Parce metu, manent inmota tuorum.
Aliae concessivae quae inpulsione prohibeant, ut (Virg. Aen. 4,381):
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permixta sunt aliqua quae vetent latenter, ut "ventis,"per undas"
Aliae demonstrativae, ut: "en,"ecce" Aliae optativae, ut (Virg. Aen. 8,560):
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos.
[19] Aliae derogativae, ut: "nequaquam" Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut (Petron. 68):
Quis furor, o cives, pacem convertit in arma?
Et Cicero (Cat. 1,9): "O dii inmortales, ubinam gentium sumus?’ [20] Aliae exhortativae, cum ad sententiam provocamus, ut (Virg. Aen. 8,364):
Aude, hospes, contemnere opes.
[21] Aliae dehortativae, cum a contrario vitio peccatoque reducimus.
Sunt et adfirmativae, ut: "quidni,"quippe" [22] Praeceptivae, ut (cf. Virg. Georg. 1,299):
Nudus ara, sere nudus, et habebis frigore messes.
[23] Vetativae, ut (Virg. Georg. 2,299):
Neve inter vites corylum sere, neve flagella summa pete.
[24] Negativae, ut: "non,"minime" Sunt et mirativae, ut (Hieronym. epist. ad Rust. 4,6) "Papae! vivere non licet, et fornicare libet?’ [25] Dolentis, [ut] (cf. Ovid, Heroid. 5,149):
Ei mihi, quod nullus amor est sanabilis herbis.
Flentis [ut]. Similitudinis, sic (Virg. Aen. 5,588):
Vt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta.
Admonentis [ut]. Inridentis [ut]. Gementis [ut]. Exhortativae [ut].
Consolativae [ut]. Conmiserantis [ut]. Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando voces. [26] Sunt et Amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut (Ovid, Met. 2,53):
Non est tua tuta voluntas:
magna petis, Phaëthon.
[27] Sunt et aliae, procatalempsis, cum id, quod nobis obici puterat, ante praesumimus ad diluendum, ut (Cic. Div. in Caec. 1): "Si quis vestrum iudices, aut eorum, qui adsunt, forte mirantur" Sunt et aporiae, dubitatio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur. [28] Koeno(no)sis autem dicitur conmunicatio consilii cum iudicibus aut adversariis, ut si dicas: "Vos consulo, iudices, aut vos adversarii, quid me facere convenerit, aut quid vos facturi fuissetis" [29] Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut Flacco Cicero (cf. Flacc. 1): "Cuius laudis praedicator esse debuerit, eius periculi deprecatorem esse factum" [30] Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis iudicibus aut adversariis permittimus aestimanda, ut Calvus in Vati[ci]nio: "Perfrica frontem, et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem" [31] Parrhesia est oratio libertatis et fiduciae plena (Cic. Mil. 72): "occidi non Spurium Maelium,et cetera. Qua figura caute utendum est, ut Cicero: praemisit enim factionem. [32] Ethopoeia est, cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut pro Caelio Tullius facit Appium Caecum cum Clodia loquentem. [33] Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti iam sumus. [34] Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo: "Revocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae civitatis, et videre vos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captivitates matronarum, trucidationes senum" In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est adversarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, (qui) futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius viveret. [35] Aposiopesis est, cum id, quod dicturi videbamur, silentio intercipimus (Virg. Aen. 1,135):
Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus.
[36] Epanalempsis est digressio: "Tulit calor me dicendi et dignitas rerum paulo longius quam volebam, sed redeo ad causam" [37] Anamnesis est commemoratio eius rei, quod oblitos fuisse nos fingimus. [38] †Aparisis† est, cum id, quod in animos iudicum quasi deposueramus, opportune reposcimus. [39] Aetiologia est, cum proponimus aliquid, eiusque causam et rationem reddimus.
[40] Characterismus, descriptio figurae alicuius expressa, ut (Virg. Aen. 4,558):
Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos et membra decora iuventa.
ATHROISMOS, cum plures sensus breviter expeditos in unum locum coacervant, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero (Cic. Catil. 3,1): "Rempublicam, Quirites, vitamque omnium vestrorum, bona, fortunas, coniuges, liberosque vestros,et cetera. [41] Ironia est, cum per simulationem diversum quam dicit intellegi cupit. Fit autem aut cum laudamus eum quem vituperare volumus, aut vituperamus quem laudare volumus. Vtriusque exemplum erit, si dicas amatorem reipublicae Catilinam, hostem reipublicac Scipionem. [42] Diasyrmos ea, quae magna sunt, verbis minuit, aut minima extollit. [43] †Efon† est, quotiens in eodem sensu diutius immoramur: "Cui tandem pepercit? cuius amicitiae fidem custodivit? cui bono inimicus non fuit?
quando non aut accusavit aliquem, aut verberavit, aut prodidit?’ [44] Epangelia est promissio, qua iudicem adtentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos. [45] Prosopopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur.
Cicero in Catilina (1,27): "etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, loqueretur dicens,et cetera. [46] Parathesis est, cum quasi deponimus aliquid inperfectum apud memoriam iudicum, repetituros nos dicentes, cum oportunum fuerit. [47] Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus. [48] Synaeresis est, cum differimus aliquid, petentes ut aliud interim nos permittant dicere].
XXII.
[recensere]DE DIALECTICA. [1] Dialectica est disciplina ad disserendas rerum causas inventa. Ipsa est philosophiae species, quae Logica dicitur, id est rationalis definiendi, quaerendi et disserendi potens.
Docet enim in pluribus generibus quaestionum quemadmodum disputando vera et falsa diiudicentur.
[2] Hanc quidam primi philosophi in suis dictionibus habuerunt; non tamen ad artis redegere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, et Dialecticam nuncupavit, pro eo quod in ea de dictis disputatur. Nam LEKTON dictio dicitur. Ideo autem post Rhetoricam disciplinam Dialectica sequitur, quia in multis utraque communia existunt.
XXIII.
[recensere]DE DIFFERENTIA DIALECTICAE ET RHETORICAE ARTIS. [1] Dialecticam et Rhetoricam Varro in novem disciplinarum libris tali similitudine definivit: "Dialectica et Rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa: illa verba contrahens, ista distendens" [2] Dialectica siquidem ad disserendas res acutior: Rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnumquam venit:
ista iugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos: haec frequenter et populos.
[3] Solent autem Philosophi antequam ad isagogen veniant exponendam, definitionem Philosophiae ostendere, quo facilius ea, quae ad eam pertinent, demonstrentur.
XXIV.
[recensere]DE DEFINITIONE PHILOSOPHIAE. [1] Philosophia est rerum humanarum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta.
Haec duabus ex rebus constare videtur, scientia et opinatione. [2] Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem, cum adhuc incerta res latet et nulla ratione firma videtur, utputa sol utrumne tantus quantus videtur, an maior sit quam omnis terra: item luna globosa sit an concava, et stellae utrumne adhaereant caelo, an per aerem libero cursu ferantur: caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constat: utrum quietum sit et inmobile, an incredibili celeritate volvatur: quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata et suspensa permaneat. [3] Ipsud autem nomen Latine interpretatum amorem sapientiae profitetur.
Nam Graeci FILO- amorem, SOFIAN sapientiam dicunt. Philosophiae species tripertita est: una naturalis, quae Graece Physica appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur: altera moralis, quae Graece Ethica dicitur, in qua de moribus agitur: tertia rationalis, quae Graeco vocabulo Logica appellatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis vel vitae moribus veritas ipsa quaeratur. [4] In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo vivendi, in Logica ratio intellegendi versatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. Hic enim ante alios caeli causas atque vim rerum naturalium contemplata ratione suspexit, quam postmodum Plato in quattuor definitiones distribuit, id est Arithmeticam, Geometricam, Musicam, Astronomiam. [5] Ethicam Socrates primus ad corrigendos conponendosque mores instituit, atque omne studium eius ad bene vivendi disputationem perduxit, dividens eam in quattuor virtutibus animae, id est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. [6] Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua adversa aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido concupiscentiaque rerum frenatur. Iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuunt. [7] Logicam, quae rationalis vocatur, Plato subiunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, vim earum rationabiliter perscrutatus est, dividens eam in Dialecticam et Rhetoricam. Dicta autem Logica, id est rationalis. LOGOS enim apud Graecos et sermonem significat et rationem. [8] In his quippe tribus generibus Philosophiae etiam eloquia divina consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi et in Ecclesiaste: aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris: aut de Logica, pro qua nostri Theoreticam sibi vindicant, ut in Cantico canticorum, et Evangeliis. [9] Item aliqui doctorum Philosophiam in nomine et partibus suis ita definierunt: Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter: Philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus:
Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt. Philosophia dividitur in duas partes: prima inspectiva; secunda actualis. [10] Alii definierunt Philosophiae rationem in duabus consistere partibus, quarum prima inspectiva est, secunda actualis. Inspectiva dividitur in tribus modis, id est prima in naturalem; secunda in doctrinalem; tertia in divinam. Doctrinalis dividitur in quattuor, id est, prima in Arithmeticam, secunda Musicam, tertia Geometriam, quarta Astronomiam. [11] Actualis dividitur in tribus, id est, prima in moralem, secunda dispensativam, tertia civilem. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo inspicimus, quoniam corporeum supergrediuntur obtutum. [12] Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur, quia nihil generatur in vita: sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a creatore definitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum provenire monstratur. [13] Divinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam Dei, aut spiritales creaturas ex aliqua parte, profundissima qualitate disserimus. [14] Doctrinalis dicitur scientia, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, vel ab huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: Arithmetica, Geometrica, Musica, Astronomia. [15] Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Geometrica est disciplina magnitudinis inmobilis et formarum. Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, his qui inveniuntur in sonis.
Astronomia est disciplina, quae cursus caelestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. [16] Porro actualis dicitur, quae res propositas operationibus suis explicat. Cuius partes sunt tres, moralis, dispensativa et civilis. Moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus adpetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur, per quam totius civitatis utilitas administratur.
XXV.
DE ISAGOGIS PORPHYRII.
[1] Post Philosophiae definitiones, in quibus generaliter omnia continentur, nunc Isagogas Porphyrii expediamus. Isagoga quippe Graece, Latine introductio dicitur, eorum scilicet qui Philosophiam incipiunt: continens in se demonstrationem primarum rationum de qualibet re quid sit, suaque certa ac substantiali definitione declaretur. [2] Nam posito primo genere, deinde species et alia, quae vicina esse possunt, subiungimus ac discretis communionibus separamus, tamdiu interponentes differentias, quousque ad proprium eius de quo quaerimus signata eius expressione perveniamus, ut puta: Homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risu capax. [3] Genus animal cum dictum est, substantia hominis declarata est. Est enim ad hominem genus animal, sed quia late patebat, adiecta est species, terrenum: iam exclusum est id quod aut aethereum aut humidum [suspicabatur]. Differentia vero, ut bipes, quae propter animalia posita est quae multis pedibus innituntur. Item rationale, propter illa quae ratione egeant:
mortale autem propter id quod angelus [non] est. [4] Postea discretis atque seclusis adiectum est proprium in parte postrema [risus capax]: est enim solum hominis, quod ridet. Sic perfecta est omni ex parte definitio ad hominem declarandum. Cuius disciplinae definitionem plenam existimaverunt Aristoteles et Tullius ex genere et differentiis consistere. [5] Quidam postea pleniores in docendo eius perfectam substantialem definitionem in quinque partibus, veluti membris suis, dividerunt. Quarum prima est de genere, secunda de specie, tertia de differentia, quarta de proprio, quinta de accidenti. [6] Genus, ut animal. Est enim vocabulum generale et commune omnium animam habentium. Species, ut homo. Est enim specialitas, qua separatur a ceteris animantibus. Differentia, ut rationale, mortale. His enim duobus differt homo a ceteris. [7] Cum enim dicitur rationale, discernitur ab inrationalibus mutis, quae non habent rationem. Cum [dicitur] mortale, discernitur ab angelis, qui nesciunt mortem. Proprium, ut risibile. Homo est enim quod ridet, et hoc praeter hominem nullius animalis est. Accidens, ut color in corpore, doctrina in animo. [8] Haec enim temporum varietate et accidunt et mutantur:
et est ex omnibus his quinque partibus oratio plenae sententiae, ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax. Sic etiam in omni oratione substantiali tamdiu interponere debemus species et differentias, quam diu seclusis omnibus, quae hoc idem esse possunt, ad id perveniatur, ut proprietas iam certa teneatur. [9] Isagogas autem ex Graeco in Latinum transtulit Victorinus orator, commentumque eius quinque libris Boetius edidit.
XXVI.
DE CATEGORIIS ARISTOTELIS.
[1] Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine praedicamenta dicuntur: quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est. [2] Instrumenta categoriarum sunt tria, id est prima aequivoca; secunda univoca; tertia denominativa. Aequivoca sunt, quando multarum rerum nomen unum est, sed non eadem definitio, ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et verus et pictus et caelestis leo dicitur; quantum ad definitionem pertinet, aliter verus definitur, aliter pictus, aliter caelestis. [3] Vnivoca sunt, quando duarum aut plurimarum rerum unum nomen est et definitio, ut vestis. Nam et birrus et tunica et nomen vestis possunt accipere et eius definitionem. Ergo hoc univocum in generibus esse intellegitur, quia et nomen et definitionem dat formis suis. [4] Denominativa, id est derivativa, dicuntur quaecumque ab aliquo solo differentiae casu secundum nomen habent appellationem, ut a bonitate bonus, et a malitia malus.
[5] Categoriarum autem species decem sunt, id est substantia, quantitas, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, agere et pati. [6] Substantia est, quae proprie et principaliter dicitur, quae neque de subiecto praedicatur, neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae, quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. [7] Quantitas est mensura, per quam aliquid vel magnum vel minus ostenditur, ut longus, brevis. Qualitas est, ut qualis sit, orator an rusticus, niger aut candidus. Relatio est, quae refertur ad aliquid. Cum enim dicitur filius, demonstratur et pater. Haec relativa simul incipiunt. Namque servus ac dominus uno tempore exordium nominis sumunt, nec aliquando invenitur dominus prior servo, nec servus domino. Alterum enim alteri praeesse non potest. [8] Locus est ubi sit, in foro, in platea. Loci autem motus partes sex habet, dextram et sinistram, ante et retro, sursum atque deorsum. Partes quoque istae sex duo habent [id est, situm et tempus. Situm, ut] longe et prope. Tempus, ut: heri, hodie. Porro situs a positione dictus, ut quis aut stet, aut sedeat, aut iaceat. [9] Habitus ab habendo aliquid dictus, ut habere scientiam in mente, virtutem in corpore, circa corpus vestimentum, et cetera, quae ad habendi modum, designato a doctoribus numero, conprehenditur. [10] Iam vero agere et pati ab agentis et patientis significatione consistunt. Nam scribo vocis actum habet, quoniam facientis rem indicat. Scribor patientis est, quoniam pati se ostendit. In his enim novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posita sunt, vel in ipso substantiae genere, quod est OUSIA, innumerabilia reperiuntur. Nam et ea quae intellectu capimus, id ad alterutrum horum decem praedicamentorum sermone vulgamus. [11] Plena enim sententia de his ita est: Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie, infulatus, disputando fatigatur. Vsia autem substantia est, id est proprium, quae ceteris subiacet; reliqua novem accidentia sunt. Substantia autem dicitur ab eo, quod omnis res ad se ipsam subsistit. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. [12] Illa vero accidentia, quae in subsistente atque subiecto sunt, substantiae non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur; sicut color vel forma. [13] De subiecto autem et in subiecto quasi de ipso et in ipso. Vbi enim dicitur de subiecto, substantia est, quasi dicatur de substantia. Vbi autem dicitur in subiecto, accidentia sunt, id est, quae accidunt in substantia; ut quantitas, qualitas, vel figura. De subiecto igitur genera et species, in subiecto accidentia sunt. Ex his novem accidentibus tria intra usiam sunt, quantitas [et], qualitas et situs. Haec enim sine usia esse non possunt. Extra usiam vero sunt locus, tempus et habitus; intra et extra usiam sunt relatio, facere et pati. [14] Appellatas autem categorias constat, quia non possunt nisi ex subiectis agnosci. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos, quasi subiectum nomini? [15] Hoc opus Aristotelis intellegendum est, quando, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem ista praedicamenta habentur. Proficiet etiam ad libros intellegendos, qui sive Rhetoribus sive Dialecticis adplicantur.
XXVII.
DE PERIHERMENIIS.
[1] Sequitur dehinc liber Perihermenias subtilissimus nimis, et per varias formas iterationesque cautissimus, de quo dicitur: Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tinguebat. [2] Praefatio Perihermeniarum. Omnis quippe res, quae una est et uno significatur sermone, aut per nomen significatur, aut per verbum: quae duae partes orationis interpretantur totum, quidquid conceperit mens ad loquendum. Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres est. [3] Hanc Aristoteles, vir in rerum expressione et faciendis sermonibus peritissimus, Perihermeniam nominat, quam interpretationem nos appellamus; scilicet quod res mente conceptas prolatis sermonibus interpretetur per cataphasin et apophasin, id est adfirmationem et negationem. Per adfirmationem, ut homo currit; per negationem, ut homo non currit. [4] In his itaque Perihermeniis supra dictus philosophus de septem speciebus tractat, id est de nomine, de verbo, de oratione, de enuntiatione, de adfirmatione, de negatione, de contradictione. [5] Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significativa separata, ut Socrates. Verbum est, quod significat tempus, cuius pars nihil extra significat, sed semper eorum, quae de altero dicuntur, nota[t], ut cogitat, disputat. Oratio est vox significativa, cuius partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates disputat. Enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, ut Socrates est, Socrates non est. [6] Adfirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est. Negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est adfirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. [7] [Haec omnia in libro Perihermeniarum minutissime divisa et subdivisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breviter sufficiat intimasse, quando in ipso conpetens explanatio reperitur.
Vtilitas] Perihermeniarum haec est, quod ex his interpretamentis syllogismi fiunt. Vnde et analytica pertractantur.
XXVIII.
DE SYLLOGISMIS DIALECTICIS.
[1] Sequuntur dehinc Dialectici syllogismi, ubi totius eius artis utilitas et virtus ostenditur; quorum conclusio plurimum lectorem adiuvat ad veritatem investigandam tantum, ut absit ille error decipiendi adversarium per sophismata falsarum conclusionum. [2] Formulae categoricorum, id est praedicativorum syllogismorum, sunt tres. [3] Primae formulae modi sunt novem. Primus modus est, qui conducit, id est, qui colligit ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum" [4] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis et abdicativis abdicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe. [5] Tertius modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile" [6] Quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe" [7] Quintus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum" [8] Sextus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum" [9] Septimus modus est, qui conducit ex particulari et universali dedicativo dedicativum particulare per reflexionem, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum" [10] Octavus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur turpe non est iustum" [11] Nonus modus est, qui conducit ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe" [12] Formulae secundae modi sunt quattuor: Primus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum" [13] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, ut: "Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum" [14] Tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe" [15] Quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum" [16] Formulae tertiae modi sunt sex. Primus modus est, qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare tam directim quam reflexim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, quoddam bonum honestum’ [17] Secundus modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum ex particulari directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [18] Tertius modus est, [qui conducit] ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [19] Quartus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et [particulari] abdicativa abdicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [20] Quintus modus est, qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [21] Sextus modus est, qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari abdicativum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum non est malum: quoddam igitur honestum non est malum" [22] Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae vias lectorem, praestante Domino, utiliter introducunt.
Nunc ad Hypotheticos syllogismos ordine sequenti veniamus. [23] Modi syllogismorum Hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem. Primus modus est: "Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur" Secundus modus est: "Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies" Tertius modus est ita: "Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur" [24] Quartus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui dies est: nox igitur non est" Quintus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui nox non est: dies igitur est" Sextus modus est ita: "Non et dies est et non lucet: dies autem [est]: nox igitur non est" [25] Septimus modus est ita: "Non dies et nox: atqui nox non est: dies igitur est" Modos autem Hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, librum legat Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. [26] Hinc ad Dialecticas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt ut possint indiciorum aperte manifestationes et quaedam indicia dictionum ostendere. XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONVM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA. [1] Definitio est Philosophorum, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio brevis uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens. Divisio definitionum in partes quindecim habetur. [2] Prima species definitionis est OUSIODES, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, ut est: "Homo animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax" Haec enim definitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. [3] Secunda species definitionis est, quae Graece ENNOEMATIKE dicitur, Latine notio nuncupatur, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: "Homo est, quod rationali conceptione (et) exercitio praeest animalibus cunctis" Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum. [4] Tertia species definitionis est, quae Graece POIOTES dicitur, Latine qualitativa vocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, evidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: "Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet et cognitione rerum, aut quod agere debet eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit" His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. [5] Quarta species definitionis est, quae Graece UPOGRAFIKE, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem, quae sit, descriptione declarat. Quaeritur enim quid avarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa luxuriosi, avari, crudelis natura describitur; ut, si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis adfluens, in libidine promptus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam Dialecticis, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. [6] Quinta species definitionis est, quam Graece KATA [ANTI] LEKSIN, Latine adverb[i]um dicimus. Haec vocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat, uno ac singulari; et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum, uno verbo alio declarat, ut: "Conticescere est tacere" Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretatur esse vastatas. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci KATA DIAFORAN, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus vero inpius et inmitis. [8] Septima species definitionis est, quam Graeci KATA METAFORAN, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Topicis (32): "Litus est, qua fluctus eludit" Hoc varie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet aut laudet. Vt moneat: "Nobilitas est virtutis maiorum apud posteros sarcina" Vt designet: "Apex est arx corporis" Vt laudet: "Adulescentia est flos aetatis" Vt vituperet: "Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum" [9] Octava species definitionis est, quam Graeci KATA AFAIRESIN TOU ENANTIOU, Latini per privantiam contrarii eius, quod definitur, dicunt: "Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum non est,et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est, ut: "Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est" [10] Nona species definitionis est, quam Graeci KATA UPOTUPOSIN, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: "Aeneas est Veneris et Anchisae filius" Haec semper in individuis versatur, quae Graeci ATOMA appellant. [11] Decima species definitionis est, quam Graeci KATA ANALOGIAN, Latini iuxta rationem dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: "Vt homo" Rem enim quaesitam praedictum declarabit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quad quaeritur declarare. [12] Vndecima species definitionis est, quam Graeci KAT ELLEIPES OLOKLEROU OMOIOU GENOUS, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Vt si quaeratur quid sit triens, respondeaturque: "Cui bessis deest ut sit assis" [13] Duodecima species definitionis est, quam Graeci KATA EPAINON, id est, per laudem; ut Tullius pro Cluentio (146): "Lex est mens et animus et consilium et sententia civitatis" Et aliter (Cic. Phil. 2,113): "Pax est tranquilla libertas" Fit et per vituperationem, quam Graeci PSOGON vocant, ut (ibid.): "Servitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda" [14] Tertiadecima species definitionis est, quam Graeci KATA TO PROS TI, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: "Pater est, cui est filius" "Dominus est, cui est servus" [15] Quartadecima species definitionis est KATA TON ORON, ut Cicero in Rhetoricis (Inv. 1,42): "Genus est, quod plures amplectitur partes" Item "Pars [est], quae subest generi" [16] Quinta decima species definitionis est, quam Graeci KATA AITIOLOGIAN, Latini secundum rei rationem vocant, ut: "Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris" Scire autem debemus praedictas species definitionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum. XXX. DE TOPICIS. [1] Topica est disciplina inveniendorum argumentorum. Divisio Topicorum, sive locorum ex quibus argumenta dicuntur, triplex est. Nam alia in eo ipso, de quo agitur, haerent; alia, quae dicuntur effecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia, quae adsumuntur extrinsecus. Argumenta, quae in eo ipso, de quo agitur, haerent, in tribus divisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota. [2] Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id, quod quaeritur, sicut ait Cicero (Marcell. 26): "Gloria est laus recte factorum magnorumque in republica fama meritorum" [3] A partibus est argumentum, cum is, qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse iure defendit. [4] A nota est argumentum, cum ex vi nominis argumentum aliquod eligatur, ut Cicero (Pis. 19): "Consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram" [5] Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quattuordecim; id est, primum a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius (Andr. 218): Interceptio est amentium, haud amantium; dummodo distet unius appellationis postremitas, in alia vocis declinatione formata. [6] Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Vergilius (Aen. 4,569): Varium et mutabile genus. [7] Tertium ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut (Virg. Aen. 7,363): Non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor. A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur (Virg. Aen. 10,333): Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis. [8] A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur, ut Vergilius (Aen. 10,581): Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis. A contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibinmet opponuntur, ut Vergilius (Aen. 9,95): Mortaline manu factae inmortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula lustres, Aeneas? [9] A consequentibus argumentum dicitur, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut Vergilius (Aen. 1,529): Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his, quae prius gesta sunt, conprobantur, ut Cicero pro Milone (44): "Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit?’ [10] A repugnantibus argumentum est, quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero (Deiot. 15): "Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset" [11] A coniugatis argumentum est, cum contra probabiliter ostenditur quid sit ex re quaque venturum, ut Vergilius (Aen. 8,147): Nos si pellant, nihil adfore credunt, quis omnem Hesperiam [penitus] sua sub iuga mittant. [12] A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Terentius (Andr. 582): Ego nonnihil veritus sum dudum abs te cavere, ne faceres quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes. Ab effectis argumentum est, cum [ex] his, quae facta sunt, aliquid adprobatur, ut Vergilius (Aen. 4,13): Degeneres animos timor arguit. [13] A conparatione argumentum est, quando per conlationem personarum sive causarum sententiae ratio sub inputatione formatur, ut Vergilius (Aen. 10,81): Tu potes Aenean manibus subducere Graium, nos aliquid contra Rutulos iuvisse nefandum est? [14] Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, quae Graece ATECHNOUS, id est artis expertes vocant, ut est testimonium. Testimonium vero constat re. [15] Haec dividitur [in] quinque modis: id est, primo ex persona, secundo ex naturae auctoritate, tertio ex temporibus auctoritatum, quarto ex dictis factisque maiorum, quinto ex tormentis. Tertius ergo superior modus, qui est ex temporibus, in octo species derivatur. Prima ingenio, secunda opibus, tertia aetate, quarta fortuna, quinta arte, sexta usu, septima necessitate, octava concursione fortuitorum. Testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. [16] Naturae auctoritas est quae maxime virtute consistit. Testimonia multa sunt quae adferant auctoritatem: id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri. [17] Ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitionem non indigent. Memoriae quoque condendum est Topica oratoribus, Dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad Rhetores, poetas, iurisperitosque pertinent; quando vero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. [18] Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi, quidquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, conclusum liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocumque se verterit, quascumque cogitationes intraverit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est cadat ingenium. XXXI. DE OPPOSITIS. [1] Contrariorum genera quattuor sunt, quae Aristoteles ANTIKEIMENA, id est opposita vocat, propter quod sibi velut ex adverso videntur obsistere, ut contraria; nec tamen omnia quae opponuntur sibi contraria sunt, sed omnia a contrario opposita sunt. Primum genus est contrariorum, quod iuxta Ciceronem diversum vocatur, pro eo quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia stultitia. [2] Quod genus in tres species dividitur. Nam sunt quaedam eius quae medium habent; et sunt quaedam quae sine medio sunt; et quaedam sunt quae habent medium et tamen sine nomine sunt, nisi utrumque ei vocabulum creet. Candidum et nigrum medium habent, quia inter eos saepe color pallidus vel fuscus invenitur. [3] Sine medio sunt, quotiens unum de duobus accidit, ut sanitas vel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix infelix, medium habent non felix. Secundum genus est relativorum, quae ita sibi opponuntur ut ad se conferantur, sicut duplum simplum. [4] Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non est enim maius, nisi ad minus referatur; et simplum, nisi ad duplum. Nam relativum relativo ita opponitur ut hoc ipsum, quod opponitur, aut eius sit, cui opponitur, (aut ad id) quocumque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, eiusque dupli medium est, sed ita illi opponitur ut eius sit, cui opponitur. [5] Sic et parvum opponitur magno, ita ut ipsud parvum ad magnum, cui opponitur, sit parvum. Nam superiora quae dicuntur contraria ita sibi opponuntur ut eorum non sint, quibus opponuntur, nec ad ea quocumque modo referantur; siquidem iniquitas iustitiae ita contraria est ut non eiusdem iustitiae iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas. [6] Tertium genus est oppositorum habitus vel orbatio. Quod genus Cicero privationem vocat, qua ostendit aliquid quempiam habuisse, unde privatus est. Cuius species sunt tres: quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in tempore congruo. In re, ut caecitas visio. In loco, ut caecitatis et visionis in oculis locus est. In tempore congruo, ut infantem non dicere sine dentibus eum, cui dentes adhuc aetas parva negavit. Non enim est privatus dentibus, quos nondum habuit. [7] Quartum vero genus ex confirmatione et negatione opponitur, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec a superioribus ideo differt, quod illa singillatim dici possunt, haec nisi conexe dici non possunt. Quod genus quartum apud Dialecticos multum habet conflictum, et appellatur ab eis valde oppositum, siquidem et tertium non recipit. [8] Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum. Tertium eius nec candidum nec nigrum, sed fuscum vel pallidum. In relativis quoque, ut multa et pauca. Tertium eius nec multa nec pauca, sed mediocria. In habitu vel orbatione, ut visio et caecitas. Tertium eius, nec caecitas nec visio, sed lippitudo. Hic ergo legit, non legit: tertium nihil habet.
Liber I | Liber III |