Jump to content

Etymologiarum libri XX/Liber IX

Checked
E Wikisource
 Liber VIII Liber X 



DE LINGVIS, GENTIBVS, REGNIS, MILITIA, CIVIBVS, AFFINITATIBVS


DE LINGVIS GENTIVM. [1] Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebrae vocatur; quam Patriarchae et Prophetae usi sunt non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. Initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt, deinde plures gentes quam linguae; quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. [2] Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis quae per linguam fiunt, genere locutionis illo quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur; sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris. [3] Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa eius scripta. Vnde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur dum siquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae adtulerit. [4] Graeca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior: cuius varietas in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur KOINU, id est mixta, sive communis quam omnes utuntur. [5] Secunda Attica, videlicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta Ionica, quinta Aeolica, quas AIOLISTI locutos dixerunt. Et sunt in observatione Graecae linguae eiusmodi certa discrimina; sermo enim eorum ita est dispertitus.

[6] Latinas autem linguas quattuor esse quidam dixerunt, id est Priscam, Latinam, Romanam, Mixtam. Prisca est, quam vetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusci et ceteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. [7] Romana, quae post reges exactos a populo Romano coepta est, qua Naevius, Plautus, Ennius, Vergilius poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero vel ceteri effuderunt. Mixta, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem inrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. [8] Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba conlidunt, sicut Hebraei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. [9] Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. Quod si hoc recipitur, a quomodo in Danielo Hebraei pueri linguam, quam non noverant, doceri iubentur? [10] Omnem autem linguam unusquisque hominum sive Graecam, sive Latinam, sive ceterarum gentium aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen tam desidiosus est ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est nisi animalium brutorum deterior? Illa enim propriae vocis clamorem exprimunt, iste deterior qui propriae linguae caret notitiam. [11] Cuiusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi, dum diceret: 'Fiat lux,' inveniri difficile est. Nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: 'Tu es Filius meus dilectus'; ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas. In diversis quippe gentibus creditur quod eadem lingua illis Deus loquatur quam ipsi homines utuntur, ut ab eis intellegatur. [12] Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere voluit, quando locutus est. Dicit etiam Apostolus (1 Cor. 13,1): 'Si linguis hominum loquar et angelorum.' Vbi quaeritur qua lingua angeli loquantur; non quod angelorum aliquae linguae sint, sed hoc per exaggerationem dicitur. [13] Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur: nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus (1 Cor. 13,8): 'Sive linguae, cessabunt.' [14] Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.


DE GENTIVM VOCABVLIS. [1] Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo. [2] Gentes autem a quibus divisa est terra, quindecim sunt de Iaphet, triginta et una de Cham, viginti et septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae;

totidemque linguae, quae per terras esse coeperunt, quaeque crescendo provincias et insulas inpleverunt. [3] Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis: secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium:

tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est: quartus Ludi, a quo Lydii: quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus. [4] Filii Aram, nepotes Sem, quattuor: Hus et Vl et Gether et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Iob, secundum quod scriptum est (Iob 1,1): 'Vir erat in terra Hus':

secundus Vl, a quo Armenii: tertius Gether, a quo Acarnanii sive Curiae: quartus Mes, a quo sunt hi qui vocantur Maeones. [5] Posteritas Arphaxat filii Sem;

Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei; Iectam filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exules suspicantur. [6] Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sarra, et Agareni ab Agar. [7] Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathei, qui ab Euphrata in mare Rubrum inhabitant.

[8] Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammonitae. [9] Edom filius Esau, a quo Idumaei.

Haec sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Phoenices. [10] Filii Cham quattuor, ex quibus ortae sunt gentes haec: Chus, a quo Aethiopes progeniti; Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. [11] Phut, a quo Libyi. Vnde et Mauretaniae fluvius usque in praesens Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis.

[12] Chanaam, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. [13] Item ex nepotibus Cham filii Chus, nepotes Cham sex. Filii Chus: Saba et Hevila, Sabatha, Rhegma, Seba, Cuza. [14] Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Vergilius (Georg. 2,117):

Solis est thurea virga Sabaeis.

Hi sunt et Arabes. [15] Hevila, a quo Getuli in parte remotioris Africae heremo cohaerentes.

[16] Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. [17] Rhegma vero et Seba et Cuza paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc a veteribus habeant ignorantur. [18] Filii Rhegma, Saba et Dadan. Hic Saba per Sin litteram scribitur in Hebraeo; ille autem superior Saba per Samech, a quo appellatos Sabaeos: interpretatur autem nunc Saba Arabia. [19] Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Filii Mesraim Labaim, a quo Libyi, qui quondam Phuthaei vocabantur. [20] Casloim, a quo Philistiim, quos veteres ALLOFULOUS, nos modo corrupte Palaestinos vocamus. [21] Ceterae sex gentes ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt. [22] Filii Chanaam undecim, ex quo Chananaeorum decem gentes, quorum terram his expulsis Iudaei possiderunt. Quorum primogenitus Sidon, a quo Sidones. Vnde et urbs eorum in Phoenice Sidon vocatur. [23] Secundus Cheth, a quo Chetaei. Tertius Iebus, a quo Iebusaei, quorum fuit Hierusalem. Quartus Amorrhaeus, a quo Amorrhaei. Quintus Gergesaeus, a quo Gergesaei. Sextus Hevaeus, a quo Hevaei. Ipsi sunt Gabaonitae, a civitate Gabaon, qui supplices venerunt ad Iesum. [24] Septimus Aracaeus, qui Arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Octavus Sinaeus, a quo Sinaei. Nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Aradum insulam possiderunt angusto fretu a Phoenicis litore separatam. [25] Decimus Samareus, a quo Syriae nobilis civitas, quae vocatur Coeles. Vndecimus Amathaeus. Haec sunt gentes de stirpe Cham, quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent. Item tribus filiorum Iafeth. [26] Filii igitur Iaphet septem nominantur: Gomer, ex quo Galatae, id est Galli. [27] Magog, a quo arbitrantur Scythas et Gothos traxisse originem. [28] Madai, a quo Medos existere putant. [29] Iavan, a quo Iones, qui et Graeci. Vnde et mare Ionium. Thubal, a quo Iberi, qui et Hispani; licet quidam ex eo et Italos suspicentur. [30] Mosoch, ex quo Cappadoces. Vnde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur. [31] Thiras, ex quo Thraces; quorum non satis inmutatum vocabulum est, quasi Tiraces.

[32] Filii Gomer, nepotes Iaphet. Aschanaz, a quo Sarmatae, quos Graeci Rheginos vocant. [33] Riphath, a quo Paphlagones. Gotorna, a quo sunt Phryges. [34] Filii Iavan Elisa, a quibus Graeci Elisaei, qui vocantur Aeolides. Vnde et lingua quinta Graece AIOLIS appellatur. [35] Tharsis, a quo Cilices, ut Iosephus arbitratur. Vnde et metropolis civitas eorum Tharsus dicitur. [36] Cethim, a quo Citii, id est Cyprii, a quibus hodieque urbs Citium nominatur. [37] Dodanim, a quo Rhodii. Haec sunt gentes de stirpe Iaphet, quae a Tauro monte ad aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam usque ad Oceanum Brittanicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes; de quibus postea inmutata sunt plurima, cetera permanent ut fuerunt.

[38] Nam multarum gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerant derivata, sicut ex Assur Assyrii, ex Heber Hebraei: partim vero temporis vetustate ita mutata sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerunt reperire. [39] Nam quod ex filio Cham, qui vocatur Mesraim, Aegyptii sunt exorti, nulla hic resonat origo vocabuli, sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura tamen gentium mutata quam manentia vocabula apparent; quibus postea nomina diversa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab occidentali parte eos includit. [40] Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad Orientem sita, apud quos de arboribus lana contexitur. De quibus est illud:

Ignoti facie, sed noti vellere Seres.

[41] Gangaridae populi sunt inter Assyrios Indosque, habitantes circa Gangen fluvium. Vnde etiam Gangaridae nuncupati sunt. [42] Hircani dicti a silva Hircania, ubi sunt plurimae tigres.

[43] Bactriani Scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactron Orientis fluvium consederunt, ex cuius vocabulo et nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastres, inventor magicae artis. [44] Parthi quoque et ipsi ab Scythis originem trahunt. Fuerunt enim eorum exules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur. Nam Scythico sernione exules 'parthi' dicuntur. Hi, similiter ut Bactriani, domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primum furtim occupaverunt, deinde pleraque finium etiam virtute obtinuerunt. [45] Assyrii ab Assur filio Sem vocati, gens potentissima, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. [46] Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason, Peliaci regis frater, a Peliae filiis Thessalia pulsus est cum Medea uxore sua; cuius fuit privignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis Orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellavit. Sed invenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est. [47] Persae a Perseo rege sunt vocati, qui e Graecia Asiam transiens, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello perdomuit, novissime victor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt.

[48] Chasdei, qui nunc Chaldaei vocantur, a Chased filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt. [49] Sabaei dicti APO TOU SEBESTHAI, quod est supplicari et venerari, quia divinitatem per ipsorum tura veneramus. Ipsi sunt et Arabes, quia in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus et Antilibanus, ubi tura colliguntur. [50] Syri a Surim vocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham ex Cethura. Quos autem veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. [51] Hebraei vocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. [52] Israelitae vero ab Israel filio Isaac. Nam patriarcham Hebraeorum fuisse Israel, a quo duodecim Iudaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Iudaeis autem scissura decem tribuum nomen inposuit. Nam antea Hebraei sive Israelitae nuncupabantur. [53] Ex quo autem in duo regna Dei populus est divisus, tunc duae tribus, quae de stirpe Iuda reges habebant, Iudaeorum nomen sortitae sunt.

Reliqua pars decem tribuum, quae in Samaria regem sibi constituit, ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. [54] Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitaverunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod captivato Israel isti in terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. [55] Phoenix, Cadmi frater, de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eosque populos ex suo nomine Phoenices, eamque provinciam Phoeniciam nuncupavit. [56] Sidones autem a civitate quae vocatur Sidon traxisse vocabulum perhibentur. [57] Saraceni dicti, vel quia ex Sarra genitos se praedicent, vel sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syriginae. Hi peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitae, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Cedar a filio Ismaelis. Ipsi Agareni ab Agar; qui, ut diximus, perverso nomine Saraceni vocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. [58] Philistaei ipsi sunt Palaestini, quia P litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro eo Phi Graeco utitur. Inde Philistaei pro Palaestinis dicuntur, a civitate utique sua. Idem et Allophyli, id est alienigenae, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati. [59] Chananei appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Iudaei possiderunt. Ex cuius origine fuit Emor, pater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. [60] Aegyptii ab Aegypto quodam rege vocati sunt. Nam antea Aerii dicebantur. Inter pretantur autem lingua Hebraica Aegyptii adfligentes, eo quod adflixerint Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. [61] Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Iasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Iasone passim vagabantur, Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit. [62] Limes est Persicus, qui Scythas ab eis dividit, Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque; feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt. [63] Massagetae ex Scytharum origine sunt. Et dicti Massagetae quasi graves, id est fortes Getae. Nam sic Livius argentum grave dicit, id est massas. Hi sunt, qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus locis inhabitant. [64] Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi AMA ZON, sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum iactus inpediretur, quasi ANEU MAZON. Nudabant enim quam adusserant mammam. Has Titianus Vnimammas dicit. Nam hoc est Amazon, quasi ANEU MAZOU, id est sine mamma. Has iam non esse, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille vel Alexandro usque ad internicionem deletae sunt. [65] In partes Asiaticae Scythiae gentes, quae posteros se Iasonis credunt, albo crine nascuntur ab adsiduis nivibus; et ipsius capilli color genti nomen dedit. Et inde dicuntur Albani. Horum glauca oculis, id est picta, inest pupilla, adeo ut nocte plus quam die cernant. Albani autem vicini Amazonum fuerunt. [66] Hugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Avares appellatos, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum inmanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente, eruperunt, et orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt.

[67] Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Graecia profecti; ex his Iasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit.

Post quem filius eius Ericthonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. [68] Galatae Galli esse noscuntur, qui in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt; sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur. [69] Graeci ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt. [70] Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt, circa Penion amnem olim inhabitantem, a Lapitha Apollinis filia nuncupatos. [71] Sicyonii Graeci sunt nuncupati, a Sicyone rege. Hi primum Agialei vocabantur, a rege Agealeo, qui primus Sicyonis imperavit; a quo et Agealea civitas nuncupata est, quae nunc Peloponensis vocatur a Pelope rege suo. Ipsi sunt et Arcades, ab Arcade rege Iovis et Callistae filio dicti.

[72] Danai a Danao rege vocati. Idem et Argivi, ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt; qui etiam ab eis post obitum [ut] deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus. [73] Achaei, qui et Achivi, ab Achaeo Iovis filio dicti. [74] Pelasgi nominati, quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primo enim eos Varro Italiam adpulisse commemorat. Graeci vero Pelasgos a Iovis et Larissae filio perhibent dictos.

[75] Myrmidones fuerunt Achilli socii: Dolopes Pyrrhi. Dicti autem sunt Myrmidones propter astutiam, quasi MURMEKES, id est formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidonas a Myrmidone duce, Iovis et Eurymedusae filio. [76] Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen et regionis et gentis dedit. Et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses. [77] Ion, vir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones. [78] Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt: postea Macedones dicti. [79] Epirotae a Pyrrho Achilli filio prius Pyrrhidae, postea vero Epiro rege É ad Italiam transire praesumpserunt. [80] Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis; ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. [81] Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseverantes in bellum contra Messenios, veriti ne diuturnitate proelii spem prolis amitterent, praeceperunt ut virgines eorum cum iuvenibus domi relictis concumberent; sicque ex promiscuo virginum concubitu iuvenes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemonios. [82] Thraces ex filio Iaphet, qui vocatus est Thiras, et orti et cognominati, ut superius dictum est, perhibentur;

licet gentiles eos ex moribus ita dictos existimant, quod sint truces. Saevissimi enim omnium gentium fuerunt, unde et multa de eis fabulosa memorantur: quod captivos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum potare soliti essent. De quibus Vergilius (Aen. 3,44):

Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum;

quasi crudelium et avarorum. [83] Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt. [84] Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit gentique et civitati nomen dedit. Hi antea a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quod semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur. [85] Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis inposita et regionibus sunt. Nam ab Italo ItaIi, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani cognominati sunt, qui et Siculi, id est Sicilienses. [86] Tusci ItaIiae gens est a frequentia sacrorum et turis vocata, id est APO TOU THUSIAZEIN. [87] Vmbri Italiae gens, sed Gallorum veterum propago, qui Appenninum montem incolunt; de quibus historiae perhibent eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, [et ob hoc] OMBRIOUS Graece nominatos. [88] Marsi gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit; et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Oscos vocant, quasi OTHSKOUS, quod multas serpentes habeant, et OFIS serpens dicatur. Inlaesos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Appennini montis simul cum Vmbris. [Alexander historiographus ait: 'Vulscos quidam appellatos aiunt a Vulsco Antiphatae Laestrygonis filio.

Fabius quoque Sicolicis profectos corrupto nomine Vulscos ait dictos'] [89] Gothi a Magog filio Iaphet nominati putantur, de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt; gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis.

De quibus Lucanus (2,54):

Hinc Dacus premat inde Getes occurrat Iberis.

[90] Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille (Paulinus ad Nicetam 17):

Ibis arctoos procul usque Dacos.

[91] Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine bovum sic vocati creduntur. De quibus quidam (Paulin. ad Nic. 243):

Qui colit terrae medio vel ille divitis multo bove pilleatus accola ripae.

[92] Gipedes pedestri proelio magis quam equestre sunt usi, ex hac causa vocati. [93] Sarmatae patentibus campis armati inequitabant prius quam eos Lentulus Danubio prohiberet; atque inde ob studio armorum Sarmatae nuncupati existimantur. [94] Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluvium Alemanni vocantur. De quibus Lucanus (1,396):

Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.

[95] Langobardos vulgo fertur nominatos prolixa barba et numquam tonsa. [96] Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur. [97] Germanicae gentes dictae, quod sint inmania corpora inmanesque nationes saevissimis duratae frigoribus; qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae; ut Tolosates, Amsivari, Quadi, Tuungri, Marcomanni, Bruteri, Chamavi, Blangiani, Tubantes; quorum inmanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quendam significat. [98] Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis. De quibus Lucanus (2,51):

Fundit ab extremo flavos aquilone Suevos.

Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu initium Germaniae facit, cuius loca incoluerunt. [99] Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plus quam octoginta milia armatorum ripae Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. [100] Saxonum gens in Oceani litoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Vnde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum et praestans ceteris piraticis. [101] Franci a quodam proprio duce vocari putantur. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorun. [102] Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita. De quibus Vergilius (Ecl. 1,67):

Toto divisos orbe Britannos.

[103] Scotti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate adnotentur. [104] Galli a candore corporis nuncupati sunt. GALA enim Graece lac dicitur. Vnde et Sibylla sic eos appellat, cum ait de his (Virg. Aen. 8,660):

Tunc lactea colla auro innectuntur.

[105] Secundum diversitatem enim caeli et facies hominum et colores et corporum quantitates et animorum diversitates existunt. Inde Romanos graves, Graecos leves, Afros versipelles, Gallos natura feroces atque acriores ingenio pervidemus, quod natura climatum facit. [106] Galli autem Senones antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent; postea X in S litteram commutata est. [107] Vacca oppidum fuit iuxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccei, de quibus creditur dixisse poeta (cf. Virg. Aen. 4,42):

Lateque vagantes Vaccei.

Hi Pyrenaei iugis peramplam montis habitant solitudinem. Idem et Vascones, quasi Vaccones, C in S litteram demutata. [108] Quos Gnaeus Pompeius edomita Hispania et ad triumphum venire festinans de Pyrenaei iugis deposuit et in unum oppidum congregavit. Vnde et Convenarum urbs nomen accepit. [109] Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo Hispani cognominati sunt. [110] Galleci a candore dicti, unde et Galli. Reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem adserunt. Vnde et naturali ingenio callent. [111] Siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, dum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salamina condidisse, inde ad Galleciam profectus et positis sedibus ex loco genti nomen dedisse. [112] Astures gens Hispaniae, vocati eo, quod circa Asturam flumen septi montibus silvisque crebris inhabitent. [113] Cantabri gens Hispaniae a vocabulo urbis et Iberi amnis, cui insidunt, appellati. Horum animus pertinax et magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati. [114] Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi considerunt, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, mixto utroque vocabulo Celtiberi nuncupati sunt. [115] Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus considisse, eiusque posteros ex nomine atavi et Afros et Africam nuncupasse. [116] Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt. [117] Tyrios vero a Tyria urbe Phoenicum nominatos, de qua profecti sunt et in Africae litus venerunt. [118] Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus conscendentes, loca Syrtium in Libya occupaverunt, et quia ex Getis venerant, derivato nomine Getuli cognominati sunt. Vnde et opinio est apud Gothos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi vocare. [119] Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri, post haec Getuli, postremum Mauri et Numides. [120] Mauri et Numidae, ut Afri putant, sic sumpserunt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus eius conpositus ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, ex eo numero Medi et Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxima mari loca occupavere. [121] Sed Persae, dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros et diversas solitudines vagabantur, et a pabulationibus vagabundis semetipsos propria lingua Numides appellaverunt, id est sine oppido vagos et errantes. [122] Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proxima Hispania inhabitabant; quorum nomen paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros propter Medos appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur. Graeci enim nigrum MAURON vocant. Aestifero quippe calore afflati speciem atri coloris ducunt. [123] Massylia civitas Africae est, non longe ab Atlante et hortis Hesperidum; a qua civitate Massyli vocati sunt, quos nos corrupte Massulos vocamus, de quibus Vergilius (Aen. 4,483):

Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.

[124] Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperium pervagantes. His nomen Gauloe insula dedit, quae est iuxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque vivit. [125] Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Vergilius (Ecl. 8,44):

Extremi Garamantes.

Extremi autem, quia saevi et a consortio humanitatis remoti. Hesperii vero sunt, qui circa Hispaniam conmorantur. [126] Nam Hispania Hesperia. [127] Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur.

[128] Hi quondam ab Indo flumine consurgentes, iuxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum, in meridie sub ipsa solis vicinitate insiderunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. [129] Trochoditae gens Aethiopum, ideo nuncupati, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum adsequantur.

[130] Pamphagi, et hi in Aethiopia sunt: quibus esca est quidquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia; unde et appellati. [131] Icthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit. [132] Anthropophagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo anthropophagi nominantur.

Itaque sicut his, ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis inmutata vocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat. [133] Iam vero hi qui Antipodae dicuntur, eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae;

sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi ratiocinando coniectant.

[134] Titanas autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos. [135] Vnde et Titanes dicti sunt APO TES TISEOS, id est ab ultione, quod quasi ulciscendae matris Terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Iove bello fuisse superatos atque extinctos fingunt, propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt.


III.

[recensere]

DE REGNIS MILITIAEQVE VOCABVLIS. [1] Regnum a regibus dictum. Nam sicut reges a regendo vocati, ita regnum a regibus. [2] Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur.

Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur: Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, et locis inter se ordinata atque distincta. [3] Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est: denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterique reges velut adpendices istorum habentur. [4] Reges a regendo vocati. Sicut enim sacerdos a sacrificando, ita et rex a regendo.

Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Vnde et apud veteres tale erat proverbium: 'Rex eris, si recte facias: si non facias, non eris.' [5] Regiae virtutes praecipuae duae: iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se severa est. [6] Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio.

[7] Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem. [8] Proconsules suffecti erant consulibus, et dicti proconsules eo quod vicem consulis fungerentur, sicut procurator curatori, id est actori. [9] Exconsules autem dicti, quod iam a consulatu exierint, sive discesserint peracto vicis suae anno. [10] Dictatores quinto anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem adversus Romam collegisset exercitum. [11] Hi quinquennii temporis imperio utebantur. Plus enim erant honore quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes et praeceptores. Vnde et magistri populi nominabantur. Vnde et edicta dicuntur. [12] Caesarum nomen a Iulio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem optinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit, vel quia cum caesarie natus sit. A quo et imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim execto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur. [13] Iulius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio originem duxit, ut confirmat Vergilius (Aen. 1,288):

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[14] Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum prius fuit apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui: sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eoque is distingueretur a ceteris gentium regibus; quod et sequentes Caesares hactenus usurpaverunt.

[15] Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos ex Silvii nomine omnes reges Albanorum Silviii appellati sunt; sicut apud Persas Arsacidae: apud Aegyptios Ptolomei; apud Athenienses Cecropidae. [16] Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primitus senatus Octavio Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [17] Dum autem idem Octavianus iam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, postea vero dum Iudos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso indecoras adulationes repressit et Domini appellationem ut homo declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem suis permisit. Fuit autem filius A[c]tiae, quae nata est de sorore Iulii Caesaris. [18] Reges autem ob hanc causam apud Graecos BASILEIS vocantur, quod tamquam bases populum sustinent. Vnde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. [19] Tyranni Graece dicuntur. Idem Latine et reges. Nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut (Virg. Aen. 7,266):

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Fortes enim reges tyranni vocabantur. Nam tiro fortis. De qualibus Dominus loquitur dicens (Proverb. 8,15): 'Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram.' [20] Iam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque inprobos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. [21] Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum (Aen. 9,535):

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus, pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus. [22] Sed non statim, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem. Vnde et Vergilius (Aen. 10,370):

Ducis Evandri.

Sallustius (Hist. 4, frag. 7 M.): 'Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum.' Non dixit 'in ore consulis.' [23] Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur. MONAS quippe singularitas Graeco nomine, ARCHE principatus est. [24] Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes: nam TETTARA quattuor sunt; qualis fuit apud Iudaeam Philippus. [25] Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicae. [26] Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint. [27] Praetores, idem qui et praefecti, quasi praepositores. [28] Praesides vero dicti, qui alicuius loci tutelam praesidialiter tenent. [29] Tribuni vocati, quod militibus sive plebibus iura tribuunt. [30] Chiliarchae sunt qui mille praesunt, quos nos millenarios nuncupamus; et est Graecum nomen. [31] Centuriones dicti, eo quod centum praesint militibus; sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum; sicut decani, ab eo quod decem militibus praeferuntur. [32] Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit.

Liber vero primus militiae ordinem docuit. [33] Miles aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris. Est enim gregarius, id est humilis militiae. Extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine. [34] Emeriti dicuntur veterani solutique militia, qui iam in usu proelii non sunt, et quia mereri militare dicitur, ab stipendiis scilicet quae merentur. Idem et veterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. [35] Equestres milites dicti quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine. [36] Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam delegantur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione nativitatis, sed aspectu et valitudine corporis existimantur. Vnde et tirones dicti, quique antequam sacramento probati sint, milites non sunt. [37] Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exercere armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Vergilius (Aen. 7,162):

Et primo flore iuventus.

[38] Servos sane numquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas. [39] Desertores vocati eo, quod desertis militaribus officiis evagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes et ipsi desertores vocantur. [40] Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est, sicut transcripti vocantur cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur. [41] Obtiones dicti, quod sint electi. Nam optare eligere est, sicut est illud (Virg. Aen. 3,109):

Optavitque locum regno, id est elegit. [42] Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt, vigiliae nocturnae. Vnde et vigiles. [43] Velites erant apud Romanos genus militiae, a volitando vocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his igitur velitibus elephanti quondam Hannibalis retro acti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. [44] Castra sunt ubi miles steterit. Dicta autem castra quasi casta, vel quod illic castraretur libido. Nam numquam his intererat mulier. [45] Militia autem a militibus dicta; aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. [46] Legio sex milium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi. Proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur. [47] Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. [48] Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Vnde et qui his praesunt centuriones dicuntur. [49] Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria: tamen structi etiam ipsi et in speculis positi in bello sunt; ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primis subveniunt. Vnde et ad insidiandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. [50] Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus (1,296):

Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.

[51] Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur et fiebant turma. [52] Cohors quingentos milites habet.

Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio, coniuratio. [53] Sacramentum, in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post conpleta stipendia, id est, militiae tempora; et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti et quinque annis tenentur. [54] Evocatio, dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri evocantur. Vnde etiam consul solebat dicere: 'Qui rempublicam salvam esse vult, me sequatur.' [55] Coniuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuatio dicitur. [56] In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen; quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. [57] Acies dicta, quod ferro armata sit et acumine gladiorum. [58] Exercitus multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata. [59] Cuneus est collecta in unum militum multitudo. Vnde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eo quod in unum omnes cogantur.

[60] Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Vnde et Vergilius (Aen. 2,30): Classibus hic locus, hic acies certare solebant.

[61] Iam postea et classica navium dicta. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodum autem dictum pro difficultate, quod vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. [62] Alae autem equites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum vice. [63] Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit. [64] Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est eundo. Plautus (Most. 562): 'Quo te agis?' Ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit. Quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.


DE CIVIBUS. [1] De imperiis militiaeque vocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subiungimus. [2] Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, sive coniunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. [4] Nam familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur.

[5] Populus est humanae multitudinis, iuris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus universi cives sunt, connumeratis senioribus civitatis. [Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.] [6] Populus ergo tota civitas est; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; maior est enim numerus minorum quam seniorum. Populus vero SOUCHNAMOIS dicitur, id est SITOASIS . Vnde et populus dictus est. Graece autem populus LAOS dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult. [7] Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum, et vocatae tribus ab eo quod in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. [8] Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent.

Alii a sinendo dictos accipiunt senatores. Ipsi enim agendi facultatem dabant. [9] Senatus consultus a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit, ut consuleat et nocere non possit. [10] Patres autem, ut Sallustius (Cat. 6) dicit, a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rempublicam alebant. [11] Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde patres conscripti vocati. [12] Primi ordinis senatorum dicuntur inlustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Iam inferius quartum aliquod genus non est. Quamvis autem senatoria quisque origine esset, usque ad legitimos annos eques Romanus erat; deinde accipiebat honorem senatoriae dignitatis. [13] Censores apud veteres Romanos erant. Est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices, a censu aeris appellati. [14] Iudices dicti quasi ius dicentes populo, sive quod iure disceptent. Iure autem disputare est iuste iudicare. Non est autem iudex, si non est in eo iustitia. [15] Praesides rectores provinciae sunt, dicti quod praesunt. [16] Praetores autem quasi praeceptores civitatis et principes. Idem et quaestores quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. [17] Proceres sunt principes civitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore praecedant. Vnde et capita trabium, quae eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedant. [18] Hinc ad primores facta translatio, quod a cetera multitudine prominent. Tribuni dicti quod plebi vel iura vel opem tribuunt. Constituti sunt autem sexto anno post reges exactos. Dum enim plebs a senatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos quasi proprios iudices et defensores creavit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos adversus iniuriam nobilitatis defenderent. Vnde et defensores dicti, eo quod plebem sibi commissam contra insolentiam inproborum defendant. At contra nunc quidam eversores, non defensores existunt. [19] Numerarii vocati sunt, quia publicum nummum aerariis inferunt. [20] Functi, ab eo quod fungantur officio et honore aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui conpleverunt vitae officia; nihil enim iam faciunt. [21] Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt. Vnde et inmunes dicuntur, qui nullum gerunt officium.

[22] Municipales originales cives et in locum officium gerentes. [23] Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae. Officium enim curiae administrant. Vnde non est decurio, qui summam non intulit vel curiam participavit. [24] Curiales autem idem et decuriones. Et dicti curiales, quia civilia munera procurant et exequuntur. [25] Principales, magistrati et duumvirales curialium officiorum ordines sunt. Principales dicti, quod primi sint magistratibus. [26] Magistrati vero, quod maiores sunt reliquis officiis. Duumvirales **. [27] Tabellio vocatus eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum, quae gestis publicantur, scribit. [28] Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Vnde et Burgundionum gentis nomen inhaesit, quos quondam subacta Germania Romani per castra disposuerunt, atque ita nomen ex locis sumpserunt. [29] Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur, qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum. [30] Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dict privati quod sint ab officiis curiae absoluti. [31] Mercennarii sunt qui serviunt accepta mercede. Idem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. BARUS enim dicitur gravis, quod est fortis. Cui contrarius est levis, id est infirmus. [32] Publicani appellantur conductores vectigalium fisci, vel rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Vnde et cognominati sunt. [33] Vilicus proprie villae gubernator est. Vnde et a villa vilicus nomen accepit. Interdum autem vilicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat, quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem. [34] Actores idem et curatores ab agendo et curando vocati. [35] Procuratores vero, eo quod vice curatoris fungantur, quasi propter curatores, sicut proconsul pro consule. [36] Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri. Sunt enim aliunde venientes atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agri culturam sub dominio possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris privati. [37] Inquilini vocati quasi incolentes aliena.

Non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. [38] Differt autem inter inquilinum et advenam. Inquilini enim sunt qui emigrant, et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae adventicii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia iam habitatores sunt, ab incolendo. [39] Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. [40] Incola autem non indigenam, sed advenam indicat. [41] Peregrini dicti eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt. Sunt enim de longinqua regione. [42] Vrbani vocabantur, qui Romae habitabant. Qui vero in ceteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, cetera oppida. [43] Famuli sunt ex propria servorum familia orti. Servi autem vocabulum inde traxerunt, quod hi, qui iure belli possint occidi a victoribus, cum servabantur, servi fiebant, a servando scilicet servi appellati. [44] Ancillae a sustentaculo vocatae. AGKON enim Graece cubitus dicitur. Vnde et anconem dicimus. [45] Mancipium est quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nata sunt, mancipium ess putantur.

Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. [46] Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti.

Vnde et eos Graeci EUGENEIS vocant, quod sint boni generis. [47] Libertus autem vocatus quasi liberatus. Erat enim prius iugo servitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. [48] Manumissus dicitur quasi manu emissus. Apud veteres enim quotiens manu mittebant, alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. [49] Dediticii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se victi aut vincendi hostes victoribus tradunt: quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam adversus populum Romanum servi armis sumptis dimicassent, victi se dederunt, conprehensique varia turpitudine affecti sunt. [50] Ex his quidam postea a dominis manumissi, propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem civium Romanorum non pervenerunt. [51] Latini ante Romam conditam apud Latinos fiebant, numquam per testamentum, sed per epistolam libertatem sumentes. Inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos heredes facere poterant, cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti sunt. [52] Dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numerum Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari;

ceteris autem libertis prohibebatur ne vel in urbe Roma, vel infra septimum ab urbe miliarium commanerent.


DE ADFINITATIBVS ET GRADIBVS. [1] Heredis nomen inposuit census aeris. Solvet enim tributum auctoris. In hoc enimvero vocabulo prima successio est hereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes. [2] Proheres est, qui loco heredis fungitur, quasi pro herede. Est enim aut institutus, aut substitutus. [3] Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet.

Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius (4,1129):

Et bene patra patrum.

[4] Genitores autem a gignendo; et parentes quasi parientes. Idem et creatores. [5] Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. [6] Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia; nam causa pater est. [7] Pater familias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, servorumque condicionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectit. Hinc enim exortum est nomen patri familias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari. [8] Matremfamilias inde vocari, quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit mariti.

Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati, ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. [9] Avus patris pater est, ab aevo dictus, id est ab antiquitate.

Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater [est], iam longe ab avo. Atavus abavi pater. [10] Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est quartus super avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritavo. [11] Filius et filia a familia dicti sunt; ipsi enim primi in ordine nascentium existunt. Vnde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta. Familia autem a femore. [12] Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur. [13] Stirps ex longa generis significatione vocatur. Gnatus dictus quia generatus. Vnde et per G scribitur. Suboles eo quod substitutio sit generis. [14] Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus. Vnigenitus, post quem nullus.

Medius, inter omnes. Novissimus, post omnes. Idem et minimus, a monade. Novissimus autem propter quod novus, quia ceteri praecedendo antiquiores existunt. [15] Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura, veluti quum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus, dicente Evangelio (Luc. 3,8): 'Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae'; veluti sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli; a quo non nati, sed quem fuerant imitati. [16] Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, vel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus: 'Pater noster, qui es in caelis.' Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Evangelium praedicavit. [17] Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis; quia sicut servus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit servo manumissio, ut sit liberatus a domino. [18] Item liberi dicti, quia ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit. [19] Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii. Idem et pueri a pube. [20] Adoptivus filius est, qui aut patre iusto, aut avo, aut proavo, cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Aemilius, vel Scipio Paulinus. [21] Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem uno aborto, alter, qui legitime natus fuerit, Vopiscus nominatur. [22] Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit.

Sic enim lex voluit, ut qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. [23] Nothus dicitur, qui de patre nobili et de matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum et in Latinitate deficit. [24] Huic contrarius spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius; quia muliebrem naturam veteres spurium vocabant; velut APO [TOU] SPOROU, hoc est seminis; non patris nomine. [25] Eosdem et Favonios appellabant, quia quaedam animalia Favonio spiritu hausto concipere existimantur. Vnde et hi, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine autem spurii quasi extra puritatem, id est quasi inmundi.

[26] Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem nepos quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus in iure est propter discretionem successionis admissum. [27] Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies, quia non est in eis longa posteritas.

[28] Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proavi, atavi qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope nepotem. [29] Abnepos, quia seiungitur a nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos abnepotis filius. [30] Trinepos adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. [31] Minores autem non dicimus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Vbi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut et maiores dicimus, post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.


DE AGNATIS ET COGNATIS. [1] Agnati dicti eo, quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur, quia veniunt per virilis sexus personas, veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius neposve ex eo; item patruus. [2] Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. [3] Proximus, propter proximitatem sanguinis appellatus. [4] Consanguinei vocati, eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine sati sunt. Nam semen viri spuma est sanguinis ad instar aquae in scopulos conlisae, quae spumam candidam facit, vel sicut vinum nigrum, quod in calice agitatum spumam albentem reddit.

[5] Fratres dicti, eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. [6] Germani vero de eadem genetrice manantes; non, ut multi dicunt, de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genetrice manantes. [7] Vterini vocati, quod sint ex diversis patribus, et uno utero editi. Nam uterus tantum mulieris est. [8] Quattuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici: natura, gente, cognatione, affectu.

Natura, ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Iohannes. Gente, ut omnes Iudaei fratres inter se vocantur in Deuteronomio (15,12): 'Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus.' Et Apostolus (Rom. 9,3): 'Optabam,' inquit, 'ego Anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae.' [9] Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est patria; quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth (13,8): 'Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus.' Et certe Loth non erat frater Abrahae, sed filius fratris eius Aram.

[10] Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur: spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Christiani fratres vocamur, ut (Psalm. 133,1): 'Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum.' In commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate coniungimur, Scriptura loquente (Isai. 66,5): 'Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis.' [11] Germana ita intellegitur ut germanus, eadem genetrice manans. [12] Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. [13] Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. [14] Consobrini vero vocati, qui aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini. Fratrueles autem materterae filii sunt. [15] Sobrini consobrinorum filii. [16] Tius Graecum est. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Vnde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. [17] Avunculus est matris frater, cuius nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur.

[18] Amita est soror patris quasi alia mater. Matertera est soror matris, quasi mater altera.

[19] Socer est, qui filiam dedit. Gener est, qui filiam duxit. Gener autem dictus, quod adsciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi adsocient.

[20] Vitricus [est], qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit. Et dictus vitricus quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. [21] Privignus est qui ex alio patre natus est; et privignus dici putatur quasi privigenus, quia prius genitus. Vnde et vulgo antenatus. [22] Vocabula a gente haec videntur declinata: genitor, genetrix, agnati, agnatae, cognati, cognatae, progenitores, progenetrices, germani, germanae. [23] ITEM DE PRAEDICTIS AFFINITATIBVS. Auctor mei generis mihi pater est, ego illi filius aut filia. Patris mei pater mihi avus est, ego illi nepos, aut neptis. Patris mei avus mihi proavus est, ego illi pronepos, aut proneptis. Patris mei proavus mihi abavus est, ego illi abnepos, aut abneptis. Patris mei abavus mihi atavus est, ego illi adnepos, aut adneptis. Patris mei atavus mihi tritavus est, ego illi trinepos, aut trineptis. [24] DE PATRVIS. Patris mei frater mihi patruus est, ego illi fratris filius, aut filia. Patrui mei pater mihi pater magnus est, ego illi filii, aut filiae fratris filius, aut filia. Patrui mei avus mihi propatruus est, ego illi filii, aut filiae aut nepos, aut neptis. Patrui mei proavus mihi adpatruus est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [25] DE AMITIS. Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius, aut filia.

Amitae meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius, aut filia. Amitae meae avia mihi proamita est, ego illi nepotis aut neptis filius, aut filia. Amitae meae proavia mihi abamita est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [26] DE AVVNCVLIS. Matris meae frater mihi avunculus est, ego illi sororis filius, aut filia. Avunculi mei pater mihi avunculus magnus est, ego illi filii sororis filius, aut filia. Avunculi mei avus mihi proavunculus est, ego illi filii nepos, aut neptis. Avunculi mei proavus mihi abavunculus est, ego illi neptis filius, aut filia. [27] DE MATERTERIS. Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius, aut filia. Materterae meae soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos, aut neptis. Aviae meae soror mihi abmatertera est, ego illi pronepos sororis, aut pronepotis. Proaviae meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius, aut filia. [28] Stemmata dicuntur ramusculi, quos advocati faciunt in genere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et ceteri, quorum figurae haec:

[STEMMA 1]

[STEMMA 2]

[29] Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodam modo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur.

[STEMMA 3]


VII.

[recensere]

DE CONIVGIIS. [1] Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris vir eius. [2] Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat; et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. [3] Sponsus ab spondendo vocatus.

Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant. [4] Vnde admissum est ut sponsum dicamus virum, ab spondendo, et sponsam similiter. Ceterum proprie spondere velle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. [5] Arrabo dicta, quasi arra bona. Quod enim datur pro coniugio, bene datur, quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est, idcirco arrabo non est. [6] Dicta autem arra a re, pro qua traditur. Est autem arra non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re, ut aut reddatur aut conpleatur. [7] Proci nuptiarum petitores, a procando et petendo dicti. [8] Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest, quaeque nubentem viro coniungit. Ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis; et nympha pro lavationis officio, quod et ad nomen nubentis adluditur. [9] Coniuges appellati propter iugum, quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent, propter futuram concordiam, ne separentur.

Coniuges autem verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus; sicut Maria Ioseph coniux vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. [10] Nuptae dictae, quod vultus suos velent. Translatum nomen a nubibus, quibus tegitur caelum. Vnde et nuptiae dicuntur, quod ibi primum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire est. [11] Cuius contraria innuba, hoc est innupta, quae adhuc vultum suum non velat. Vxores vocatae, quasi unxiores. [12] Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellae simul venirent ad limen mariti, et postes, antequam ingrederentur, ornarent laneis vittis et oleo unguerent. Et inde uxores dictae, quasi unxiores:

quae ideo vetabantur limina calcare, quod illic ianuae et coeant et separentur. [13] Matrona est quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati, vel quia iam mater fieri potest, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem, et matrem et matremfamilias. Nam matronae, quia iam in matrimonium convenerunt: matres, quia genuerunt:

matresfamilias, quia perquandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. [14] Monogamus dictus, quia uni tantum nupsit. MONON enim apud Graecos unum dicitur, GAMOS nuptiae interpretantur. [15] Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duabus, vel tribus maritus. [16] Vidua vocata, quod cum viro duo non fuerit, nec circa consortium alterius viri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserint, viduae non dicuntur. Item vidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium viri coniugalia iura custodiat. [17] Fratris uxor fratrissa vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianetrices vocantur, quasi eandem ianuam terentes, vel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. [18] Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. [19] Matrimonium est nubilium iusta conventio et condicio. [20] Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae: coniugium dictum quia coniuncti sunt, vel a iugo quo in nuptiis copulantur, ne resolvi aut separari possint. [21] Conubium autem non a nupta, sed a nubendo formatum. Dicitur autem conubium, cum aequales in nuptias coeunt, ut puta cives Romani, pari utique dignitate. Conubium autem non est, cum civis Romanus cum Latina iungitur. Quotiens autem conubium non est, filii patrem non sequuntur. [22] Hymenaeus dicitur a quodam Hymenaeo, qui primus prospere usus est nuptiis, vel APO TOU UMENOS, quae membrana virginitatis est claustrum. [23] Contubernium est ad tempus coeundi conventio;

unde et tabernaculum, quod modo huc, modo illuc praefigitur. [24] Repudium est quod sub testimonio testium vel praesenti vel absenti mittitur. [25] Divortiumn est quotienscumque dissoluto matrimonio alter eorum alteras nuptias sequitur. Divortium autem dictum a flexu viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. [26] Frivolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se invicem revertantur. Nam frivolus est velut quassae mentis et fluxae, nec stabilis. Proprie autem frivola vocantur fictilia vasa inutilia. [27] Tribus autem ob causis ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi (1,28): 'Et benedixit eos,'

dicens: 'Crescite et multiplicamini': secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur (2,18): 'Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile': tertia causa incontinentiae, unde dicit Apostolus, ut (1 Cor. 7,9): 'Qui se non continet, nubat.' [28] In eligendo marito quattuor spectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quattuor Vergilius de Aenea, quod his Dido inpulsa est in amorem eius (Aen. 4,11-14): Pulchritudine:

Quam sese ore ferens!

Virtute:

Quam forti pectore et armis!

Oratione:

Heu quibus ille iactatus fatis, quae bella exhausta canebat!

Genere:

Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

[29] Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut forma, non quas probitas morum commendat. [30] Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Vnde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres volueruut feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere



 Liber VIII Liber X