Jump to content

Eunuchus/Actus IV

Unchecked
E Wikisource
 Actus III Actus V 

 iDorias

[recensere]

 615Ita me dĭ ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera,
nequam ille hodie insanu’ turbam faciat aut vim Thaidi.
 nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut ĭllum admitti iubeat: ill’ continuo irasci,
neque negare audere; Thai’ porro instare ut hominem invitet.
 620id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia ĭlla quae cupiebat
de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu’ non erat.
 invitat tristi’: mansit. ibi ĭlla cŭm ĭllo sermonem ilico;

miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
voluit facere contra huic aegre: “heus” inquit “puer‹e›, Pamphilam
 625accerse ut delectet hic nos.” illa [exclamat] “minime gentium:
in convivium illam?” miles tendere: inde ad iurgium.
interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.

=== iiPhaedria ‹Dorias›===
Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,
 630ita ut fit ubi quid in animost molestiae,
aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in
peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,
praeterii inprudens villam. longe iam abieram
quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.
 635ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti:
occepi mecum cogitare “hem biduom hic
manendumst soli sine ĭlla? quid tum postea?
nil est. quid nil? si non tangendi copiast,
eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,
 640saltem hoc licebit. certe extrema linea
amare haud nil est.” villam praetereo sciens.
sed quid hŏc quod timida subito egreditur Pythias?

 iiiPythias Dorias Phaedria

[recensere]

 PY. Vbi ego ĭllum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?
 hoccin tam audax facinu’ facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor.
 645 PY. quin etiam insuper scelu’, postquam ludificatust virginem,
vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
 PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi,
ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!
 PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
 650adibo. quid ĭstuc? quid festinas? aut quem quaeri’, Pythias?
PY. ehĕm Phaedria, egŏn? quem quaeram? in’ hinc quo dignu’s cum donis tuis
 tam lepidis? PH. quid ĭstuc est rei?
PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
 virginem quăm erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais?
 655 PY. perii. PH. temulenta’s. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt!
DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
PH. insanis: quĭ ĭstuc facere eunuchu’ potuit? PY. ego ĭllum nescio

 qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
 660ille autem bonu’ vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor,
aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis
quŏ ille abire ignavo’ possit longius, nisi si domum
forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies.—
DO. perii, obsecro! tam infandum facinu’, mea tu, ne audivi quidem.
 665PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse e͡os maxumos,
sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
năm ĭllum aliquo conclusissem neque ĭlli commisissem virginem.

 ivPhaedria Dorvs Pythias Dorias

[recensere]

PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,
fugitive? prodi, male conciliate. DO(RVS). obsecro. PH. oh
 670illud vide, os ut sibi distorsit carnufex!
quid hŭc tibi reditiost? quid vestis mutatio?
quid narras? paullum si cessassem, Pythias,
domi non offendissem, ita iăm ŏrnarat fugam.
PY. habĕn hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene.

 675DOR(IAS). istuc pol vero benĕ. PY. ubĭst? PH. rogitas? non vides?
PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo?
PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis
nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro,
 680ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY. au
ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat
honesta facie et liberali. PH. ita visus est
dudum, quia varia veste exornatus fuit.
nunc tibi videtur foedu’, quia ĭllam non habet.
 685PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet.
ad nos deductus hodiest adulescentulus,
quem tu videre vero velles, Phaedria.
hic est vietu’ vetu’ veternosus senex,
colore mustelino. PH. hem quaĕ haĕc est fabula?
 690e͡o rediges me ut quid egerim egomet nesciam?
eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iubĕ mi denuo
respondeat. PH. rogă. PY. venisti hodie ad nos? negat.
at ĭlle alter venit annos natu’ sedecim,
quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi
 695primum: istam quăm habes unde habes vestem? taces?
monstrum homini’, non dicturu’s? DO. venit Chaerea.
PH. fraterne? DO. ita. PH. quandō? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo.

PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne e͡um prius?
DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
 700PH. unde igitur fratrem me͡um esse scibas? DO. Parmeno
dicebat e͡um essĕ. is dedit mi hanc. PH. occidi.
DO. me͡am ipse induit: post una ambo abierunt foras.

PY. iam sati’ credi’ sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati’ certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,
 705credis huic quod dicat? PY. quid ĭsti credam? res ipsa indicat.
PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea tu͡am vestem detraxit tibi?
DO. factum. PH. et east indutu’? DO. factum. PH. et pro te huc deductust? DO. ita.
PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:
 710etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis?
PH. mirum ni tu credas quod ĭste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
 715ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. ĭ ĭntro nunciam.

DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hĭnc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.—
PY. Parmenoni’ tam scio esse hanc tech‹i›nam quam me vivere.
DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
 720sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. dĕ ĭstac rogas
virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et ĭlli gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?
 725Thai’ iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat
turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.

 vChremes Pythias

[recensere]

CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati’ suom officium facit.

 730PY. Chreme. CH. quis est? ehĕm Pythias: vah quanto nunc formonsior
videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior.
CH. verbum hercle hoc verum erit “sine Cerere et Libero friget Venus”.
sed Thai’ multŏ ante venit? PY. anne abiit iam a milite?
CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.
 735PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit.
PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia
correxit miles, quod ĭntellexi minu’; nam me extrusit foras.
 sed ĕccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.

 viThais Chremes Pythias

[recensere]

TH. Credo equidem illum iam adfuturŭm esse, ut ĭllam [a me] eripiat: sine veniat.
 740atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur.
usque adeo ego ĭlli(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,
verba dum sint; verum enĭm si ad rem conferentur, vapulabit.
CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.

scin tu turbam hanc propter tĕ ĕsse factam? et adeo ad te attinere hanc
 745omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo
reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.
 CH. ubi east? TH. domi apŭd me. CH. hem. TH. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto prŏ ĭlla quicquam abs te preti.
 750 CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita’s gratia.
TH. at enĭm cavĕ ne priu’ quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
 abĭ tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
 CH. vidĕn tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas.
 755CH. militem secum ad te quantas copias adducere?
attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mĭ homo? CH. apage sis:
egŏn formidulosu’? nemost hominum qui vivat minus.

TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.
TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
 760minu’ potens quam tu, minu’ notu’, minus amicorum hic habens.
CH. scio ĭstuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
tŭ abi atque obsera ostium intu’, dum egŏ hinc transcurro ad forum:
volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH. mane.
 765CH. meliust. TH. manĕ. CH. omitte: iam adero. TH. nil opus est istis, Chreme.
hoc modo dic, sororem illam tu͡am esse et te parvam virginem
amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH. cape.
si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe.
TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH. attolle pallium.
 770perii, huic ipsist opu’ patrono, quem defensorem paro.

 viiThraso Gnatho Sanga Chremes Thais

[recensere]

THR. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.

primum aedis expugnabo. GN. recte. THR. virginem eripiam. GN. probe.
THR. male mulcabo ipsam. GN. pulchre. THR. in medium huc agmen cum vecti, Donax;
 775tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum.
cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? SA. eccum adest.
THR. quid ĭgnave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?
SA. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;
sine sanguine hoc non posse fieri: quĭ ăbstergerem volnera?
 780THR. ubi alii? GN. qui malum “alii”? solu’ Sannio servat domi.
THR. tŭ hŏsce instrue; ego hĭc erŏ post principia: inde omnibus signum dabo.
GN. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu’ sibi cavit loco.
THR. idem hoc iam Pyrru’ factitavit. CH. vidĕn tu, Thais, quăm hĭc rem agit?
nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.
 785TH. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est:
ne metuas. THR. quid videtur? GN. fundam tibi nunc nimi’ vellem dari,
ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.

THR. sed ĕccam Thaidem ipsam video. GN. quam mox inruimus? THR. mane:

omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
 790qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GN. di vostram fidem,
quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
THR. Thai’, primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,
dixtin hos dies mihi soli dare te? TH. quid tum postea?
THR. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .
 795TH. quid cum illoc agas? THR. et cŭm eo clam te subduxti mihi?
TH. lubuit. THR. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
CH. tibi ĭllam reddat aut tu eăm tangas, omnium . . ? GN. ah quid agis? tace.
THR. quid tu tibi vis? ego non tangam meăm? CH. tuam autem, furcifer?
GN. cavĕ sis: nescis quoi maledicas nunc viro. CH. non tu hinc abis?
 800scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis,
faciam ut hui(u)s loci die͡ique meĭque semper memineris.
GN. miseret tu͡i me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
CH. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abĭs. GN.a͡in vero, canis?

sicin agis? THR. quis tŭ homo es? quid tibi vis? quid cum illa re͡i tibist?
 805CH. scibi’: principio e͡am esse dico liberam. THR. hem. CH. civem Atticam. THR. hui.
CH. me͡am sororem. THR. os durum. CH. miles, nunc adeo edico tibi
ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. THR. tun me prohibeas
meăm ne tangam? CH. prohibebo inquam. GN. audin tu? hic furti se adligat:
 810sat[is] hŏc tibist. THR. idem hoc tu [ais], Thai’? TH. quaere qui respondeat.—
THR. quid nunc agimu’? GN. quin redeamu’: iam haec tibi aderit supplicans
ultro. THR. credin? GN. immo certe: novi ingenium mulierum:
nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. THR. bene putas.
GN. iam dimitto exercitum? THR. ubi vis. GN. Sanga, ita ut fortis decet
 815milites, domi focique fac vicissim ut memineris.
SA. iamdudum animus est in patinis. GN. frugi es. THR. vos me hac sequimini.

 Actus III Actus V