Jump to content

Evangeliorum libri quattuor

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Evangeliorum libri quattuor
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: BIBLIOTHECA AUGUSTANAl


Evangeliorum libri IV


Praefatio




 
[Mattheus instituit virtutum tramite mores
Et bene vivendi iusto dedit ordine leges.
Marcus amat terras inter caelumque volare
Et vehemens aquila stricto secat omnia lapsu.
5
Lucas uberius describit praelia Christi,
Iure sacer vitulus, quia vatum munia fatur,
Iohannes fremit ore leo, similis rugienti
Intonat aeternae pandens mysteria vitae.]
 

 

Praefatio
 

Inmortale nihil mundi compage tenetur,
Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,
Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus,
5
Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.
Sed tamen innumeros homines sublimia facta
Et virtutis honos in tempora longa frequentant,
Accumulant quorum famam laudesque poetae.
Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
10
Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.
Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,
Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,
Et vertigo poli terras atque aequora circum
Aethera sidereum iusso moderamine volvet.
15
Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,
Nobis certa fides aeternae in saecula laudis
Inmortale decus tribuet, meritumque rependet.
Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,
20
Divinum populis falsi sine crimine donum.
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
Hoc opus, hoc etenim forsan me subtrahet igni
Tunc, cum flammivoma descendet nube coruscans .
Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus.
25
Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor
Spiritus, et puro mentem riget amne canentis
Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.

Liber primus
 

Rex fuit Herodes Iudaea in gente cruentus,
Sub quo servator iusti templique sacerdos
Zacharias, vicibus cui templum cura tueri
Digesto instabat lectorum ex ordine vatum.
5
Huius inhaerebat thalamis dignissima coniunx.
Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,
Ambos adnexos legis praecepta tenebant.
Nec fuit his suboles, iam tum vergentibus annis,
Gratius ut donum iam desperantibus esset.
10
Sed cum forte adytis arisque inferret odores
Zacharias, visus caelo descendere aperto
Nuntius et soli iussas perferre loquellas
(Caetera nam foribus tunc plebs adstrata rogabat):
«Quem tibi terribilis concussit corde pavorem
15
Visus, eum laeti sermonis gratia placet.
Nam me demissum rerum pater unicus alto
E caeli solio tibi nunc in verba venire
Praecipit et cara tibi mox e coniuge natum
Promittit, grandis rerum cui gloria restat,
20
Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret;
Sobrius aeternum, clausum quem Spiritus ipsis
Visceribus matris complebit numine claro.
Istius hic populi partem pleramque docendo
Ad verum convertet iter, Dominumque Deumque
25
Continuo primus noscet plebemque novabit.
Nomine Iohannem hunc tu vocitare memento.»
Olli confusa respondit mente sacerdos:
«Aemula promissis obsistit talibus aetas,
Nec senibus fetus poterit contingere fessis,
30
Quem deus avertens primaevo in flore negavit.»
Haec trepidans vates; cui talia nuntius addit:
«Si tibi mortalis subolem promitteret ullus,
Ad desperandum forsan cunctatio mentis
Debuerat tardis haerens insistere verbis.
35
Nunc ego, quem Dominus, caeli terraeque repertor,
Ante suos vultus voluit parere ministrum,
Auribus ingratis hominis visuque receptus,
Supremi mandata Dei temnenda peregi.
Quare promissis manet inrevocabile donum,
40
Sed tibi claudetur rapidae vox nuntia mentis,
Donec cuncta Dei firmentur munera vobis.»
Haec ait et sese teneris inmiscuit auris.
Interea populus miracula longa trahebat,
Quid tantum in templo vellet cessare sacerdos.
45
Progressus trepide numen vidisse supernum
Nutibus edocuit miserae et dispendia vocis.
Inde domum remeat completo ex ordine vates
Officio, amissamque levant promissa loquellam;
Nec dilata diu venerunt munera prolis.
50
Anxia sed ventris celabat gaudia coniunx,
Donec quinque cavam complerent lumina lunam.
Tunc maiora dehinc idem mandata minister
Detulit ad Mariae demissus virginis aures.
Haec desponsa suo per tempora certa propinquo
55
Abdita virgineis caste pubescere tectis
Et servare diem iussis permissa parentum.
Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit:
«Salve, progenie terras iutura salubri,
Desine conspectu mentem turbare verendo.
60
Nam tua concipient caelesti viscera iussu
Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta
Et propriam credi subolem gaudetque iubetque
Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus.»
Ad quem virgo dehinc pavido sic inchoat ore:
65
«Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt;
Unde igitur subolem mihimet sperabo venire?»
Nuntius haec contra celeri sermone profatur:
«Virtus celsa Dei circumvolitabit obumbrans,
Spiritus et veniet purus, lectissima virgo,
70
Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit
Magnificum gigni populis, quem credere sanctum
Supremique Dei natum vocitare necesse est.
Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,
Zachariae coniunx mortali germine nuper
75
Aevo defessis hausit miracula membris.
Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis.»
Virgo dehinc: «Domino famulam nunc ecce iubenti,
Ut tua verba sonant, cernis servire paratam.»
Nuntius abscedens vacuis se condidit auris.
80
Illa dehinc rapidis Iudaeam passibus urbem
Zachariaeque domum penetrat gravidamque salutat
Elisabeth, clausae cum protinus anxia prolis
Membra uteri gremio motu maiore resultant.
Et simul exiluit mater concussa tremore,
85
Divinae vocis completa est flamine sancto
Et magnum clamans: «Felix o femina, salve,
Felicem gestans uteri sinuamine fetum.
Unde meam tanto voluit Deus aequus honore
Inlustrare domum, quam mater numinis alti
90
Viseret? Ecce meo gaudens in viscere proles
Exultat, Mariae cum prima adfamina sensit.
Felix, qui credit finem mox adfore verbis,
Quae Deus ad famulos magnum dignando loquetur.»
Illa trahens animum per gaudia mixta pudore
95
Suppressae vocis pavitantia dicta volutat:
«Magnificas laudes animus gratesque celebrat
Inmensi Domino mundi. Vix gaudia tanta
Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum
Erigit ex humili celsam, cunctisque beatam
100
Gentibus et saeclis voluit Deus aequus haberi.
Sustulit ecce thronum saevis fregitque superbos,
Largifluis humiles opibus ditavit egentes.»
Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,
Ad propriamque domum repedat iam certa futuri.
105
Iamque aderat tempus, quo iussum fundere partum
Elisabeth volvenda dies in luminis oras
Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit
Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes
Concelebrant nomenque iubent genitoris habere.
110
Abnuit hoc genetrix sed Iohannes vocitetur
Ingeminat. Placuit muti tuuc iussa parentis
Consulere; scriptoque rogant edicere nomen.
Sed, proh mira fides, tabulis cum scribere temptat,
Implicitam solvit per verba sonantia linguam.
115
Mox etiam adsuetam penetrant spiracula mentem,
Completusque canit venturi conscia dicta:
«Concelebrent cuncti laudes gratesque frequentent
Astrorum et terrae, pontique hominumque parenti,
Visere quod voluit propriamque absolvere plebem.
120
En beat antiquam gentem cornuque salutis
Erecto indulget Davidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates,
Haec est illa salus, qua nos ex hostibus atris
Eripit, ut iuste iusto servire queamus.
125
At tu parve puer sanctus dignusque propheta
Dicere et Dominum mox praegrediere viando
Illius et populum duces per lumen apertum:
Errorem per te spernent mortisque tenebras
Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur.»
130
Exhinc secretis in vallibus abdita semper
Vita fuit puero, donec poscentibus annis
Vatis ad officium pleno pubesceret aevo.
Interea Mariae sponso miracula mentem
Sollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit,
135
Et secum volvit, quanam ratione propinquae
Dedecus oppressum celet thalamosque recuset.
Talia tractanti torpescunt membra sopore
Audivitque Dei super horrida somnia vocem:
«Accipe coniugium nullo cum crimine pactae,
140
Spiritus implevit sancto cui viscera fetu.
Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem,
Nobiscum Deus est nomen cui.» Protinus ille
Haec praecepta sequens servat sponsalia pacta.
Sed tum forte novo capitum discussio censu
145
Caesaris Augusti iussis per plurima terrae
Describebatur; Syriam tunc iure regebat
Quirinus, proprios cui tota per oppida fines
Edebant populi, vires nomenque genusque.
Urbs est Iudaeae Bethlem, Davida canorum
150
Quae genuit, generis quae censum iure petebat.
Edidit hic Mariam Davidis origine Ioseph
Desponsamque sibi scribens gravidamque professus.
Hospitio amborum Bethlem sub moenibus urbis
Angusti fuerant praeparva habitacula ruris.
155
Illic virgo novo completa in tempore fetu
Solvitur et puerum veteri cunabula textu
Involvunt duroque datur praesepe cubili.
Circa sollicitae pecudum custodia noctis
Fastores tenuit vigiles per pascua laeta.
160
Ecce Dei monitu visus descendere caelo
Nuntius, at subitus terror tremefacta pavore
Prostravit viridi pastorum corpora terrae.
Talis et attonitis caelo vox missa cucurrit:
«Ponite terrorem mentis, mea sumite dicta,
165
Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto.
Nam genitus puer est Davidis origine clara,
Qui populis lucem mox laetitiamque propaget.
Hoc signum dicam, puerum quod cernere vobis
Iam licet implentem gracili praesepia voce.»
170
Talia dicenti iunguntur milia plebis
Caelestis cunctique Deum laudantque rogantque,
Talis et uniti vox agminis aera complet:
«Gloria supremum comitetur debita patrem,
In terris iustos homines pax digna sequatur.»
175
Et simul his dictis caeli secreta revisunt.
Pastores propere veniunt puerumque iacentem
Praesepis gremio cernunt; post inde frequentes
Dispergunt late celeris vaga semina famae.
Mirantes laudant, laetantes constipuerunt;
180
Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant.
Viderat octavam lucem puer, ecce recidi
Ad morem legis nomenque aptare necesse est.
Impositumque illi est; monitis caelestibus olim
Quod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus.
185
Scripserat antiquae Moyses moderamina legis,
Inter quae primos prisco de sanguine vatum
Observare dedit fetus offerre sacrandos,
Implumesque simul ferre ad delubra columbas.
Haec ubi per Mariam templo servata feruntur,
190
Ecce senex Simeon dignus comprendere sensu
Caelestes voces, cui quondam praescia rerum
Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri
Deposito mortem liber requiemque videret,
Cum primum caeli laudem terraeque salutem,
195
Omnia quem vatum spondent oracula Christum,
Vidisset templo sollemnes ferre palumbas.
Isque ubi curvato defessus corpore templum
Iam gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor,
Ecce simul parvum gremio genetricis Iesum
200
Ad templum sensit venisse, trementibus ulnis
Accepit puerum laetusque haec dicta profatur:
«Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberat atris
Corporis e vinclis finemque inponere verbis
Dignatur cum pace suis. En splendida nostros
205
Lux oculos tua circumstat radiisque renidet,
Quam cunctis hominum lustratis gentibus addit
Israhelitarum cumulatae gloria plebis.
Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris?
Hic puer ad casum populi datur, iste renasci
210
Concedet populos; dicta in contraria signum
Istius adveniet; percurret debita leto
Atque animam matris ferro fulgente machaera,
Quo pateant tecti tenebrosa volumina cordis.»
Haec ait in Simeone Deus; mox ecce prophetae
215
Femineam sancto complet spiramine mentem.
Anna fuit natu gravior, quam in flore iuventae
Destituit viduam mors inmatura mariti.
Casta sed in templo semper pro coniuge vita
Et cultus cessere Dei; quae numine iussa
220
Cognovit Christum et simili sermone locuta est.
Inde ubi sollemnem pueri pro nomine legem
Complevit genetrix et Ioseph omnia mirans
Ad patriam laeti repedant puerumque reportant.
Gens est ulterior surgenti conscia soli,
225
Astrorum sollers ortusque obitusque notare;
Huius primores nomen tenuere Magorum.
Tunc hinc delecti Solymos per longa viarum
Deveniunt regemque adeunt orantque doceri,
Quae regio imperio puerum Iudaea teneret
230
Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu
Admonitos venisse viam, quo supplice dextra
Exortum terris venerabile numen adorent.
Territus Herodes Solymorum culmina vatum
Quique prophetarum veterum praedicta recensent
235
Imperio accitos iubet omnia quaerere legis,
Quis pateat; quae sint genitalia moenia Christo,
Omnia venturum spondent quem oracula vatum.
Tunc manifestatur, Bethlem quod moenibus illum
Progigni maneat, cui sacram ducere plebem
240
Israhelitarum sancta virtute necesse est.
Hinc iubet Herodes Persas pertendere gressum
Inventumque sibi puerum monstrare colendum.
Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt
Sulcantem flammis auras, quae culmine summo
245
Restitit et pueri lustrata habitacula monstrat.
Gaudia magna Magi gaudent sidusque salutant,
Et postquam puerum videre sub ubere matris,
Deiecti prono texerunt corpore terram
Summissique simul quaesunt; tum munera trina
250
Tus, aurum, myrrham regique hominique Deoque
Dona ferunt. Totam mox horrida somnia noctem
Sollicitant saevumque iubent vitare tyrannum.
Denique diversis Herodis callibus aulam
Diffugiunt patriamque Magi rediere latenter.
255
Ipsum etiam puerum monitis caelestibus actus
Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph.
At ferus Herodes sibimet succedere credit,
Quem callens astris quaesisset cura Magorum.
Quorum praecauto discessu sollicitatus
260
Horribilem iussit Bethlem per compita caedem.
Infantes cunctos teneramque sub ubere plebem
Avellit ferro nullo sub crimine culpae.
Haec etiam caedes olim praescripta manebat,
Quam bonus Hieremias divino numine iussus
265
Complorat, subolis misero pro funere matres
Horrendis graviter caelum pulsare querellis.
Ast ubi sopitus furor est et saeva tyranni
Infantum horribili feritas satiata cruore,
Extinxisse putat cunctos, quos unus et alter
270
Annus letiferi miseros oppresserat aevi.
Mirandis rursus devinctus membra sopore
Urgetur monitis Mariam puerumque Ioseph
Aegypto ad patriam vectare, ubi Nazara felix
Olim praedictum puero dedit addere nomen.
275
Dixit et alterius quondam praenuntia vatis
Vox instincta Deo: Veniet, veniet mea proles
Aegypto ex alta terris lumenque salusque.
Crescebat rapidis annorum gressibus infans,
Praecurrens aevum sapientia praeveniebat
280
Gratiaque in vultu et verbis veneranda micabat.
Et iam bissenos aevi comprenderat annos,
Cum paschae ritum servando ex more parentes
Ad templum laetis puerum perducere festis
Omnibus annorum vicibus de more solebant.
285
Ergo aderant paschae pariter cunctisque diebus
Festorum impletis patriam remeare parabant,
Cum puer in populo comitis vestigia matris
Deseruit templique libens secreta petivit.
Illum per vicos urbis perque abdita tecta
290
Perque iteris stratas per notos perque propinquos
Quaerebat genetrix; sed lux ubi tertia venit
Ad templum propere remeat, vatumque choreis
Invenit insertum legumque obscura senili
Tractantem coetu. Vix admiratio digna
295
De pueri verbis senibus fuit; at pia mater:
«Nate, ait, amissum lacrimis te quaero profusis
Anxia cum genitore gemens. Quae causa parentum
Secernit gressu templique in sede retentat?»
Ille autem: «Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.
300
An nondum sentis, genetrix, quod iure patemis
Sedibus et domibus natum inhabitare necesse est?»
Haec ait et gressum sociat patriamque revisit;
Nec genetrix tanti persensit pondera verbi,
Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant.
305
At puer obsequiis apte praedulcibus ambos
Ad proprium semper cogens nectebat amorem.
Interea veteris scripti per debita currens
Omnia saeclorum series promissa trahebat.
Zachariae suboles desertis vallibus omnes
310
Ad deponendas maculas clamore vocabat,
Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra,
Quis animae species abluta sorde niteret;
Esaias vates cecinit quod numine iussus:
«Vox late resonat desertis vallibus; amplas
315
Instruite stratas, omnis sit recta viarum
Semita, quae Domini digne vestigia gestet.
Subsident colles, vallis complebitur omnis;
Corriget anfractus iteris bona linea recti
Corporeisque oculis lumen tractare serenum
320
Omnibus indulget Genitor Dominusque salutis.»
$Ergo aderant populi passimque hinc inde ruentes
Complebant ripas avidique lavacra petebant.
Texta camelorum fuerant velamina setis,
Et zonae pellis medium cinxere prophetam,
325
Et tenuem victum praebent silvestria mella.
Isque ubi tot populos diversis sedibus ortos
Inruere ad fluvium cernit, sic incipit ore
«Vipereae gentis suboles, quis debita vobis
Supplicia urgentesque iras evadere monstrat?
330
Sed facite, o miseri, fructum, si paenitet, aptum,
Nec generis vestri tollat fiducia mentes.
Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes
Succedet vestro, suboles quia degener errat.
Proxima roboreis iamiam radicibus instat
335
Cunctorum ante oculos acies levata securis.
Caedentur silvae steriles ignemque fovebunt.
Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro
Abluere institui; veniet sed fortior alter,
Cuius vincla pedum non sum contingere dignus.
340
Abluet ille hominis sancto spiramine mentem
Flammarumque globis purgabit noxia corda.
Illius et manibus ruralis pala tenetur
Et propria ipsius purgabitur area frugum
Horreaque implebit secreti copia farris
345
Aeternusque leves paleas populabitur ignis.»
Haec ait et properis per silvam passibus ipsum
Cernit Iordanis veneranda lavacra petentem.
Sed vetat increpitans vates et talia fatur:
«Tune meis manibus dignaris mergier undis,
350
Cum tua me melius possint mundare lavacra?»
Dixit Iohannes cui talia reddit Iesus:
«Nunc sine, nam decet hoc, sic sancta per omnia nobis
Iustitiae consectandus complebitur ordo.»
Haec memorans vitreas penetrabat fluminis undas.
355
Surgenti manifesta dei praesentia claret.
Scinditur auricolor caeli septemplicis aethra
Corporeamque gerens speciem descendit ab alto
Spiritus aeriam simulans ex nube columbam
Et sancto flatu corpus perfudit Iesu.
360
Tunc vox missa Dei longum per inane cucurrit
Ablutumque undis Christum flatuque perunctum
Adloquitur: «Te nate, hodie per gaudia testor
Ex me progenitum, placet haec mihi gloria prolis.»
Tum petit umbrosos montes et lustra ferarum
365
Obsequiumque illi Patris praebere ministri
Certabant rapidi, mox livor daemonis atram
Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro
Temptandi interea Christum versutia fallax.
Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,
370
Ex quo nulla cibi potusve alimenta dabantur.
Sed contexta simul firmi ieiunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.
Horrendi interea sceleris fallacia temptans:
375
«Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,
His poteris saxis forti sermone iubere
Usum triticei formamque capessere panis.»
Christus ad haec fatur: «Nil me iam talia terrent;
Nam memini scriptum, quoniam non sola tenebit
380
Vitam credentis facilis substantia panis,
Sed sermone Dei complet pia pectora virtus.»
Rursus at ille dolos versutis artibus aptans
Nectere temptator properat. Nam moenibus urbis
Mox inferre pedem sensit, vis livida Christum
385
Culmine marmoreo fecit consistere templi.
Tum sic adgreditur vocis fallente veneno:
«Si Deus est vere genitor tibi, culmine templi
Aera per vacuum saltu iaculabere corpus.
Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte
390
Mandatum summi Genitoris tale ministris,
Ut lapsum studeant casu defendere corpus;
Et famulis manibus current tua membra levare,
Ne lapidis laedat summas offensio plantas.»
Reddidit his Christus dictis contraria dicta:
395
«Me meminisse magis scripti caelestis oportet,
Ne vires Domini fidens audacia temptet.»
Rursus in abrupti montis consistere celsis
Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum,
Ostendens olli fulgentia regna per orbem:
400
«Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?
Cuncta tuo possum iamiam concedere regno,
Talia donantem si me veneratus adores.»
Tunc sic instantem dictis reiecit Iesus:
«Effuge pestiferi rabies vaesana veneni;
405
Haereat ut semper nobis immobile iussum,
Ut iustus caeli Dominum devotus adoret
Unius et famulans veneretur nomen in aevum.»
Talibus excussus fugit per devia daemon.
Ille ubi Iohannem cognovit car,eris umbris
410
Inmersum, tristi compressit corde dolorem,
Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,
Ut dictum Esaiae concurreret ordine saecli:
«Terra Zabulonum et regionis Neptala nomen,
Et via trans pelagus longe Galilaea per arva
415
Trans et Iordanen gentes populique tenebris
Inclusi magnum lumen subitumque videbunt.
In mortisque illis umbra residentibus alma
Exoritur fidei resplendens luce voluntas.»
Ergo instare Dei regnantis munera Christus
420
Nuntiat increpitans praeconia larga salutis.
Praeteriensque videt ponti per litora fratres,
Praesolidum Simonem, dignum cognomine Petri,
Andreamque simul; sinuosa volumina lini
Piscibus insidias disponere marmoris undis.
425
«Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis,
Sed me si libeat sectari, fortia vobis
Provenient hominum praepulchra indagine lucra.»
Olli confestim firmato pectore certi
Retibus abiectis pariter praecepta sequuntur.
430
Post fratres Iacobum Iohannemque marinis
Insidias gregibus maculoso innectere textu
Ut vidit similemque dedit de litore vocem,
Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt
Ilico sectantes pulcherrima iussa salutis.
435
Exhinc per terram Galilaeam sancta serebat
Insinuans populis regni praeconia Christus
Donabatque citam invalidis aegrisque medellam;
Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat
Mille sonans linguis praesentia munera Christi.
440
Denique certatim languoris tabe peresos
Diversisque malis nexos, quis longa dolore
Absumpsit populans membrorum robora tabes,
Monstrabant Christo; facili sed munere cunctos
Reddebat propere miranda ad gaudia sanos.
445
Iamque animae ipsius morbi saevique furores
Et lunae cursum comitata insania mentis
Discessere gravi sermonis pondere iussa.
Illum stipantes miracula magna moventem
Mixtae sectantur turbae Solymique Syrique
450
Et Iudaea frequens populis Galilaeaque plebes,
Quos et Iordanis dirimit stagnante fluento.
Hos populos cernens praecelsa in rupe resedit
Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:
«Felices humiles, pauper quos spiritus ambit,
455
Illos nam caeli regnum sublime receptat.
His similes mites, quos mansuetudo coronat,
Quorum debetur iuri pulcherrima tellus.
Hoc modo lugentes solacia magna sequentur.
Pabula iustitiae qui nunc potusque requirunt,
460
Illos plena manet satiandos copia mensae.
Felix, qui miseri doluit de pectore sortem,
Illum nam Domini miseratio larga manebit.
Felices, puro qui caelum corde tuentur,
Visibilis Deus his per saecula cuncta patebit.
465
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Felices nimium, quos insectatio frendens
Propter iustitiam premit; his mox regia caeli
Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes
Urgebit praeceps stimulis iniuria saevis;
470
Plurima nam merces vobis servatur in aethra,
Namque prophetarum fuit insectatio talis.
Discite, vos hac in terra salis esse saporem.
Hic sapor amissa si iam virtute senescit,
Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
475
Nec quisquam vani post haec superest salis usus,
Ni longe abiectum cuncta ut vestigia calcent.
Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem
Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes
480
Perveniat rerumque decus sub luce serena
Ponatur. Cunctis genitoris gloria vestri
Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
Non ego nunc priscas leges dissolvere veni
Vertere nec, veteres ponunt quae iussa prophetae;
485
Omnia nam vobis per me complenda manebunt.
Vera loquor, donec caeli terraeque marisque
Interitus veniat, legis ne littera saltem
Aut apicis parvi gracilis distinctio deerit,
Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli.
490
Si quis enim minimam mandati solvere partem
Ausus erit, pariterque homines audendo docebit;
Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit.
At quicumque operis proprii moderamina servans
Inviolata simul tradet praecepta priorum;
495
Magnus erit magnique feret trans sidera nomen.
Audistis veteris iussum moderamine legis:
Humano si quis macularit sanguine palmas,
Ille reus ferro persolvet vindice poenas.
Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras
500
Audeat atque odio fratri, fervente moveri.
Nam reus hic aequo poenas sub iudice pendet.
Nec minor illorum convicia flamma sequetur,
Qui fatui miserive cient sub nomine fratrem.
Sin offerre voles, venerans altaria, munus
505
Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,
Munera cuncta illic adytis admota relinque
Et prius ad pacem properans transcurre petendam.
Fraterno demum iam conciliatus amori
510
Offer grata deo tranquillo pectore dona.
Est tibi praeterea semper contraria virtus
Corporis; hoc casti celeri curetur amore,
Dum rapidae tecum graditur per compita vitae.
Accusabit enim polluti corporis usus
515
Et te sublimi statuet sub iudice vinctum.
Damnatum rapient ad vincula saeva ministri
Nec prius e tenebris solveris carceris atri,
Ultima quam minimi reddatur portio nummi.
Haut ignota, reor, vobis stat cautio legis
520
Corpus adulterio prohibens, sed nunc mea iussa
Occulta internae frenant molimina mentis:
Nec minus optati quam facti poena luenda est.
Si te forte oculi dextri laqueaverit error,
Auctorem miserae properans convellito labis
525
Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert
Exiguum, flammis quam totum dedere corpus
Perpetuisque animam pariter convolvere poenis.
Et si dextra manus mentem per devia ducit,
Erroris causam praestat decidere ferro,
530
Quam totum aeternis corpus concedere flammis.
Praecipiunt veteres, si quis conubia rumpit,
Scribere discidium, iuris feralia verba.
Sola viri recte discedat adultera tectis,
Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris
535
Auctore amittit mulier deserta marito.
Antiquae leges prohibent periuria linguis,
Sed nostris cedat iurandi audacia iussis.
Nec fas est homini caelum iurare per altum,
Quod sedes Domini, nec quae vestigia gestat
540
Terra Dei, Solymaeve urbis venerabile nomen,
Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.
Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
Namque potestatem minimi non esse capilli
Cernitis, albumve aut nigrum mutare colorem.
545
Est est sufficiat, quod non est dicite; non est.
Quod superest istis, totum fallaciter aegro
Suggeret obreptans animo via tetra veneni.
Pervulgata diu legis praecepta tenetis,
Laedentem semper similis vindicta sequatur;
550
Sed tranquilla malum melius patientia vincet,
Ac si quis partem palma percusserit oris,
Mox aliam vultus partem praebere memento.
Auferet aut tunicam si quis vi iudicis instans,
Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.
555
Si te forte aliquis passus per mille iubebit
Ire viam gravidique oneris perferre laborem,
Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.
Si quis egens poscet vel si simulabit egentem,
Ex animo miserans largire; aut mutua si quis
560
Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe vultum.
Nec tibi sit placitum, solis succurrere amicis
Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
Quin ego praecipiam semper blando esse per omnes
Obsequio precibusque Deum mollire benignis
565
Pro vita ipsorum, qui vos excindere gaudent
Adversisque truces animis odiisque sequuntur.
Nam genitor noster communia lumina solis
Communesque dedit pluvias iustisque malisque.
Quod si coniunctos tantum veneramur amicos,
570
Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi?
Servit amicitiae tantum gens dedita lucris.
Sed vos perfecto similes estote parenti.
Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,
Devitate oculos hominum; nam nulla manebit
575
Merces, posterius quae factum tale sequatur.
Adplaudet tantum sterilis laudatio vulgi.
Sed quod dextra facit, faciat; nescire sinistram
Conveniet; iustis meritis tum digna rependet
Occulti solus scrutator praemia cordis.
580
Sunt, quos praetumidae tollit iactantia mentis,
Et precibus propriis gaudent adsistere turbas
Multifluisque diem verbis ducendo fatigant;
His votis pompae fructus succedit inanis.
Sed secreta domus precibus penetralia castis
585
Claudantur paucisque Deum venerabere verbis.
Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum
Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit.
His igitur votum placeat concludere verbis:
590
Sidereo genitor residens in vertice caeli,
Nominis, oramus, veneratio sanctificetur
In nobis pater alte tui: tranquillaque mundo
Adveniat regnumque tuum lux alma reclaudat.
In caelo ut terris fiat tua clara voluntas,
595
Vitalisque hodie sancti substantia panis
Proveniat nobis; tua mox largitio solvat
Innumera indulgens erroris debita pravi;
Et nos haut aliter concedere foenora nostris.
Tetri saeva procul temptatio daemonis absit
600
Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.
Sic etenim genitor populis delicta remittet,
Si vestra alterni vobis peccata velitis
Cedere nec durum erratis intendere pectus.
Sunt etiam praegrata Deo ieiunia plebis;
605
Sed propriam multi faciem foedare laborant,
Quo vanam captent hominum ieiunia famam.
Tu vero et grato crinem nitefactus olivo
Laetantem puris de fontibus ablue vultum,
Ut solus genitor devoti pectoris altum
610
Servitium cernens laudet meritumque rependat.
Vanum est defossis terra invigilare talentis.
Illic aerugo et tineae dominantur edaces,
Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.
Condite thesauros vobis in vertice caeli;
615
Non aerugo illos tineaeve aut horrida furum
Factio diripiet. Vobis ubi condita res est,
Illic corda etiam simili dicione tenentur.
Corporis est lumen, quo publica lumina cernis;
Sed si pura acies oculis simplexque nitebit,
620
Clare totius splendebunt corporis artus.
Sin vero nequam fuerit parvumque videbit,
Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.
In nigras lumen sed si convertitur umbras,
Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?
625
Nemo potest dominis aeque servire duobus,
Unius aut odiis cedet vel cedet amori,
Nec pariter dominum servus patietur utrumque.
Haut umquam poterit quis divitiisque Deoque
Inservire simul; sed vos haec iussa tenete:
630
Sollicitet proprio ne vos pro corpore vestis,
Neu faciles victus aegra disquirite cura.
Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas?
Aut dubitat corpus quisquam praeponere vesti?
Aerias spectemus aves: num vomere presso
635
Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris,
Aut segetum culmos incurva falce recidunt?
Proveniet tamen his satias potusque cibique.
Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?
Nec dignum fuerat vestis suspendere curam
640
Pectoribus nostris; non, si cubitalia possent
Incrementa suis homines inponere membris.
Cernite, per pingues agros ut lilia fulgent!
Non ulli tamen his umquam incubuere labores,
Nec Salomona illum, cum regni divitis aula
645
Afflueret, talis contexit gratia vestis.
Quod si pratorum fruticumque virentia laeta
Ipse Deus vestit nostris obnoxia flammis,
Cur vobis potior non est fiducia patris?
Ergo cibum potum vestemque et inania cuncta
650
Gentibus infidis terrenam linquite curam.
Vos potius digne caelestia quaerite regna
Iustitiamque Dei – spontanea cetera current –,
Crastina nec vobis curetur copia rerum;
Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
655
Iudicium vestrum fugiat damnatio saeva;
Nam Dominus iuris vestri documenta sequetur,
Quae vos in terris statuetis tempore capti:
Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.
Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris,
660
Nec tamen in proprio tignum consistere sentis
Atque oculum prius alterius purgare laboras,
Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,
Tunc minimam alterius curabis demere aristam.
Ne canibus sanctum dederitis neve velitis
665
Turpiter inmundis iactare monilia porcis.
Namque illa in coeno pedibus subiecta iacebunt
Conversique sues vasto vos vulnere rumpent.
Poscenti dabitur, quaerens inventa tenebit,
Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
670
Vos homines natis panem poscentibus omnes
Non lapidem dabitis piscemve petentibus anguem;
Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordis
Durities, vestris dabitis semper bona natis.
Indulgens hominum genitor bona mitia digne
675
Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!
Quae cupitis vobis hominum benefacta venire,
Haec eadem vestro cunctis praestate favore.
Haec legis summa est, hoc ius dixere prophetae.
Ite per angustam, iusti, super aethera portam.
680
Quam lata et spatiosa via est, quae limite laevo
Praeruptum convolvit iter caligine mortis,
Innumeraeque illam penetrant per prona catervae!
Vitalis vastis stipatur semita saxis,
Celsaque vix paucos ducit per scrupea virtus.
685
At si quos nimium fallax inlexque malorum
Planities suasit deformi lubrica lapsu,
Arripit hos pronosque trahit velut impetus amnis,
Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,
Aut rectoris egens ventosa per aequora puppis.
690
Observate illos, falso qui nomine vobis
Insidias faciunt appellanturque prophetae.
Hos ovium species vestit, sed saeva luporum
Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes
Agmina cedentum, saevus quos decipit error.
695
Fructibus e propriis noscuntur talia monstra;
Quemque petat finem fallax doctrina videndum est.
Nam neque de tribulis ficus nec sentibus uvas
Provenisse umquam ruris per terga notastis.
Utque arbor proprio vestitur germine pomi,
700
Sic dolus illorum fructu monstrante patescit.
Non ego palpantum verbis et honore movebor,
Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet,
Praemia caelestis capient spontanea sedis.
Illi sed merito gaudebunt munere regni,
705
Qui facient nostri genitoris iussa volentes.
Adveniet mox summa dies, quae iure severo
Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam.
Tunc mihi multorum clamabit talia fletus:
Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis
710
Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?
Saepe etiam nostra est vox adnumerata prophetis
Servivitque tuo nobis sub nomine daemon.
Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam
Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.
715
Quisque meis monitis auresque et facta dicabit,
Hunc aequabo viro solidis fundamina saxis
Ponenti, librata super cui moenia surgent.
Illa domus pluviis ventisque inlaesa manebit
Torrentumque minas firmato robore vincet,
720
Haerent inmotae quoniam fundamina petrae.
Qui vero auditu tantum mea iussa tenebit
Diversisque procul factis per lubrica perget,
Hunc similem faciam, volucri qui fulcit harena
Fundamenta domus; primo cui flamine venti
725
Et pluvia infusis coepit cum incumbere rivis,
Omnis subverso procumbit pondere moles
Insequiturque gravi tectorum strage ruina.»
Talia dicentem magna admiratio plebis
Inmensum stupuit, quoniam transcenderat alte
730
Doctrinam veterum Christo concessa potestas.
Denique linquentem celsi fastigia montis
Stipabat gaudens populorum turba sequentum.
Ecce sed horrenda confixus viscera tabe,
Quem toto obsessum foedarat corpore lepra,
735
Procubuit venerans iuvenis Christumque precatur:
«Ut caream tandem languoris pondere tanti,
Sufficiet voluisse tuum.» Tum dextera Christi
Attactu solo purgavit lurida membra.
Incolumique dehinc celare haec gaudia iussit,
740
Et legi parens offerret munera templo.
Inde recedenti supplex se protinus offert
Centurio et precibus proiectus talibus orat:
«Inpubis pueri cruciatur spiritus aeger,
Cuius cuncta repens membrorum munia languor
745
Dissolvit vitamque tenet iam poena superstes.
Sed iussu miserere precor, nam tecta subire
Crimina nostra vetant vitae lucisque parentem.
Nunc verbo satis est iubeas remeare salutem.
Subiectos mihi saepe viros sic nostra potestas
750
Officiis verbo iussis parere coegit.»
Dixerat. Ille viri motus precibusque fideque
Talia conversus populo dat dicta sequenti:
«Haut umquam talem memini me gentia avitae
Invenisse fidem; sed veris discite dictis,
755
Quod multos homines diversis partibus orbis
Progenitos caeli regnum sublime vocabit
Cum patribus nostris vitali accumbere mensae,
Progenies quorum caecis demersa tenebris
Dentibus horrendum stridens fletumque frequentans
760
Perpetuis poenam cruciatibus acta subibit.
At tibi iam iuvenis mentis virtute fidelis,
Ut credis, veniet fructus cum luce salutis.»
Dixerat et dicto citius cum voce loquentis
Ad puerum celeris transcurrunt munera verbi,
765
Ingressusque domum miles properante recursu
Praevenisse Dei laetatur dona medentis.
Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus,
Cuius anhela socrus aestu febrique iacebat.
Utque illi dextram tetigit salvator Iesus,
770
Sana ministerium praebebat femina mensis.

Liber secundus
 

Iamque dies prono decedeins lumine pontum
Inciderat, furramque super nox caerula pallam
Sidereis pictam flammis per inane trahebat:
Cum multos homines mentis languore ruentes
5
Devinctosque animam furibunda daemonis arte
Certantes populi caeca iam nocte ferebant.
Sed verbum Christi tanto languore remoto
Omnibus indulgens praebebat munera Patris.
Ecce sed exorta maior cum luce tumultus
10
Gratantis populi cum turbis; anxius ille
In mare velivolum celsam deducere iussit
Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis
Navigio Sancti pariter poscebat abire.
Olli Christus ait: «Quo me tu, striba, sequeris?
15
Vulpibus in saltu rupes excisa latebram
Praebet, et aeriis avibus dat silva quietem;
Ast hominis nato nullis succedere tectis
Est licitum: gentis sic sunt molimina vestrae.»
Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:
20
«Ultima defuncto debentur munera patri,
Sed spatium tribuat tua nobis, Sancte, voluntas,
Ut liceat miseri genitoris condere corpus.»
Christus ad haec: «Itiner melius comitabere nostrum
Et sine defunctis defunctos condere terrae.»
25
Conscendunt navem ventoque inflata tumescunt
Vela suo, fluctuque volat stridente carina.
Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras
Pontus et immissis hinc inde tumescere ventis
Instat et ad caelum rabidos sustollere montes;
30
Et nunc mole ferit puppim nunc turbine proram,
Inlisosque super laterum tabulata receptant
Fluctus disiectoque aperitur terra profundo.
Interea in puppi somnum carpebat Iesus.
Illum discipuli pariter nautaeque paventes
35
Evigilare rogant pontique pericula monstrant.
Ille dehinc: «Quam nulla subest fiducia vobis!
Infidos animos timor inruit!» Inde procellis
Imperat et placidam sternit super aequora pacem.
Ille inter sese timidis miracula miscent
40
Conloquiis, quae tanta siet permissa potestas,
Quodve sit imperium, cui sic freta concita ventis
Erectaeque minis submittant colla procellae.
Iam Gerasenorum steterat sub litore puppis;
Ecce sed egresso iuvenis – mirabile dictu –
45
Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater
Inmunda implebat lacerans virtute furoris.
Illi grata domus tetris habitare sepulcris;
Nec poterat rapidum quisquam retinere furorem,
Fortia quin etiam rumpebat vincula ferri
50
Scindebatque graves ut lanea fila catenas.
Et iam compedibus levis insultare solutis
Ludus erat saxisque ferum concidere pectus.
Isque ubi pergentem Christum per litora vidit,
Cum clamore ruit longeque accurrit adorans:
55
«Regnantis semper Domini certissima proles,
Oramus, ne nos solitae regionis ab oris
Excutias longe tormentis excruciatos.
Nam nomen legio est nobis multosque sub uno
Nomine consociat fiatus vis sola nocendi.
60
Cernis, ut inmundi subigant haec pascua porci?
His saltem liceat rabiem satiare repulsam,
Per Patris altithroni nomen sublime rogamus.»
Imperat his hominis mentem dimittere Christus
Porcorumque sinit gregibus finire furores.
65
Iamque hominis stupidum decusso daemone pectus
Insperata suae veneratur dona salutis.
Et iam praecipites scopulorum margine porci
In mare coniecti properant disperdere vitas.
At vero e speculis miracula tsmta paventes
70
Diffugiunt urbisque ruunt ad tecta subulci
Et famam accendunt populosque ad litora cogunt.
Insanum vero iuvenem postquam resipisse
Credere cernentum populorum turba coacta est,
Orabunt pavidi, regionem linqueret illam.
75
Inde domum repedat terrarum lumen Iesus.
Ecce revertenti iuvenis torpentia membra,
Officium quorum morbus dissolverat aeger,
Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.
Quem miserans animo verbis conpellat Iesus:
80
«Adsit certa tuae, iuvenis, constantia menti,
Nam tibi praeteritus vitae donabitur error.»
Hoc dictum scribae mentis per operta malignae
Carpebant, quod verba Dei virtute ferenda.
Protulerat Christus. Sed pectora talia cernens,
85
«Hoc, inquit, verbum scribarum dicta retractant.
Quod quanto levius fuerit dixisse sequentis
Et dicti et facti pariter virtute probabunt,
Et mihi concessum peccata remittere cernent.
Quapropter iuvenis, firmato corporis usu
90
Surge vigens stratumque tuum sub tecta referto.»
Surrexit lectumque humeris iam fortibus aptat,
Per mediumque vigens populi mirantis abibat.
Tunc timor et laudes Domini per pectora plebis
Concelebrata simul miracula laeta frequentant.
95
Progrediens tunc inde ad vectigalia vidit
Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo
Discipulis haerere iubet. Nil ille recusans
Imperio Christi paret gaudetque secutus.
Inde iter ingrediens simili sermone Philippum
100
Hortatur comitemque suis adscivit amicis.
Ille ubi cognovit Christi viresque viamque,
Ut primum iusto concurrit Nathanaheli ,
«En nostris, inquit, concessum est surgere saeclis,
Quem voces veterum et sancti cecinere prophetae.
105
Hunc gemuit veniens Davidis origine Ioseph,
Nazara cui felix patria est et nomen Iesus.»
Ille refert: «,Genuit quicquam si Nazara, miror,
Quod dignum tantis umquam virtutibus esset.»
Inde Philippus ait: «Cernes, dubitare quiesce.»
110
Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:
«Vir venit huc, inquit, cui pectora nescia falsi
Virtutem puram servant sine fraude maligna.»
Ille sub haec: «Ubinam vel quo me tempore nosti?»
Cui Dominus dicta haec divino pectore promit:
115
«Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,
Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi,
Vidit et elegit comitem te spiritus auctor.»
Talibus attoniti sequitur vox Nathanahelis:
«Progenies veneranda Dei, rex inclite gentis,
120
Tu populis manifesta salus vitaeque magister.»
Christus ad haec: «Facilis suasit tibi credere virtus,
Arborea quod te vidi recubare sub umbra;
Sed maiora dehinc rerum miracula restant.
Cernetis pariter totum se scindere caelum
125
Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,
Inde hominis nato claram deferre coronam.»
Interea thalamis conubia festa parabant
In regione Chanan, ubi clari mater Iesu
Nato cum pariter convivia concelebrabat.
130
Vina sed interea convivis deficiebant.
Tum mater Christum per talia dicta precatur:
«Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem?
Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis.»
Olli respondit terrarum gloria Christus:
135
«Festinas, genetrix; nondum me talia cogit
Ad victus hominum tempus concedere dona.»
Mensarum tunc inde vocat laetata ministros
Mater et imperiis nati parere iubebat.
Sex illic fuerant saxis praepulchra cavatis
140
Vascula, quae ternis aperirent ilia metris.
Haec iubet e fontis gremio complere ministros.
Praeceptis parent iuvenes undasque coronant
Completis labiis lapidum; tum spuma per oras
Commixtas undis auras ad summa volutat.
145
Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro.
Ille ubi percepit venerandi dona saporis
Nescius, in vini gratum transisse liquorem
Egestas nuper puris de fontibus undas,
Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reservans
150
Deteriora prius per mensas vina dedisset.
His signis digne credentum discipulorum
Perpetuam stabili firmavit robore mentem.
Inde ubi Iudaeis aderant sollemnia paschae,
Ad Solymos direxit iter temploque subibat.
155
Repperit hic populum venalia multa locantem:
Pars vendebat oves, pars corpora magna iuvencum,
Pars inhians nummis artem numerare vacabat.
Restibus hic Christus conectit verbera flagri
Et tales populos sancta proturbat ab aede,
160
Et mensas vertens aeris profundit acervos
Et superincrepitans: «Procul haec auferte profani,
Ut meus hic genitor, non sordida lucra colantur.»
Tum poscens signum plebes Iudaea fremebat,
Quo fidens animos in talia facta levaret.
165
Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:
«Solvite pollutis manibus venerabile templum
Hoc, ego restituam, cum tertia lumina solis
Incipient rutilam terris infundere lucem.»
Illi inter sese tractantes murmure caeco:
170
«Hoc, aiunt, vix sex et quadraginla per annos
Constructum veteris regni molimine templum
Tu poteris tribus in spatiis renovare dierum?»
Hoc verbum quondam post tempora debita digni
Cognovere viri, proprio de corpore Christum
175
Delubrum dixisse Dei. Sed signa videntes
Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti.
Nocte sub obscura celso sublatus honore
Primorum procerum Iudaei nominis unus
Venit et ad Christum submissavoce profatur:
180
«Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, voluntas
Humanis lucem concessit surgere rebus;
Nec quisquam tantis tribuet miracula signis,
Ni comitata Dei iubeat splendescere virtus.»
Christus ad haec: «Iteris iusti si culmina quaeris,
185
Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,
Reddita ni penetret nascendi exordia rursus
Atque novam capiat divino munere vitam.»
Ille autem tantis stupefactus corda loquellis:
«Hoc, inquit, nostrae non est comprendere mentis.
190
Quis poterit coeptae revocare exordia vitae?
An rursus senior correptet in alvum
Ut novus in lucem veniat vitamque revolvat?»
Ille sub haec: «Liquido si quis de fonte renatus
Et flatu sancto rudibus consistere membris
195
Coeperit; aetheriam liber conscendet in aulam.
Terrenum corpus terreno corpore natum est,
Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum.
Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.
Hic, ubi vult, quocumque volat vocemque per auras
200
Iactat; sed nescis, quae sint exordia vocis,
Quamque petant eius currentia flamina partem.
Quisque igitur iustae repetit primordia vitae,
Hunc similem sancti flatus revirescere certum est.»
Et Iudaeus ad haec: «Nil horum cernere possum.»
205
Talia tum Christus: «Solymorum magne magister,
Tunc etiam mentem vitae de lumine raptam
Demergis praeceps furvis, miserande, tenebris,
Nec potes obtunso comprendere talia sensu?
Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi!
210
Quid, si caelestes vires conscendere sermo
Coeperit et superas rerum comprendere formas?
Quis vestrum duram poterit mihi pandere mentem?
Accipite ergo, novis quae sit sententia rebus.
Sidereum nullus poterit conscendere caelum,
215
Ni solus, caeli qui missus venit ab aula,
Idem hominis natus, caeli qui in sede moratur.
Ut serpens olim regionibus in desertis
Moysei manibus summo sublatus honore est,
Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
220
Ut, quicumque fidem mentis penetralibus altis
Illius ad nomen statuit, sub turbine saecli
Proculcet pedibus letum et trans sidera surgens
Sublimis capiat donum inviolabile vitae.
Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
225
Eius ut in terras descenderet unica proles
Credentes Domino vitae iunctura perenni.
Nec Deus hunc natum disquirere iure severo
Iudiciove truci terras expendere misit,
Mitia sed populis veniant ut munera vitae.
230
Namque ubi certa fides fuerit conplexa salutem,
Non erit ulla illic anceps agitatio iuris.
Ast ubi dona procul fuerint exclusa medellae,
Iam propria ipsorum mentem damnatio torquet;
Unica nam Domini fuit his incognita proles.
235
Adventum lucis miseri fugere superbi
Et magis amplexi caecas tenuere tenebras.
Sic quicumque malis mentem maculaverit actis,
In tenebras pavidus refugit, ne lumine claro
Sordida pollutae pateant contagia mentis.
240
At quicumque piae tenuit vestigia vitae,
Ad mediam properat lucemque nitescere gaudet,
Splendeat ut claris virtutis gloria factis.»
Inde Galilaeam repetit servator Iesus,
Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichen.
245
Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens,
Et puteus gelido demersus in abdita fonte.
Sederat hic rapido salvator anhelus in aestu,
Discipulique escas mercantes moenibus urbis
Passim dispersi solum liquere magistrum.
250
Moenibus egrediens Samaritis femina venit
Hauritura cavis putei penetralibus undas.
Olli Christus ait: «Laticis da, femina, potum».
Respondens mulier: «Mirum mihi praecipis, inquit,
Ut tibi Iudaeo mulier Samaritica potum
255
Dispernens veterum Samaritum iussa ministrem.»
Tum servator ait: «Domini si munera nosses,
Et quis te sitiens putealia pocula poscat,
Tu potius peteres, vivam tibi traderet undam.»
Illa sub haec: «Puteus gremium sinuatur in altum,
260
Urceus est nullus nec sunt tibi vincula funis;
Unde igitur poteris undam mihi tradere vivam?
Num tu maior eris nostri virtute parentis?
Hunc Iacob etenim puteum cum prole bibebat,
Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit.»
265
Olli respondit mundi regnator Iesus:
«Ex ista plene nullus satiabitur unda,
Nam rursus sitiet; sed nostri dona liquoris
Ardorem excludent aeterna in saecla bibendi.
Dulcia provenient nostri cui pocula fontis,
270
Largior inde fluet vitalis gratia fluctus.
Sed desiderium nostrae si te capit undae,
Excitus veniat tecum mox urbe maritus.»
Coniugio sese mulier negat esse revinctam.
Tunc sic prosequitur mentis perspector Iesus:
275
«Femina, veridicis loqueris de coniuge verbis.
Nam tu conubiis nexa es iam quinque virorum,
Nunc aliena super thalamorum vincula tollis.»
Tum mulier: «Sanctum te certum est esse prophetam.
Sed nostri istius venerandum montis in arce
280
Praeceptum nobis quondam liquere parentes,
At vos in Solymis orandum dicitis oris»
Talia dicenti mox talia reddit, Iesus:
«En aderit tempus, montis cum vertice vestri
Omnibus et Solymis aberit veneratio longe.
285
Sed nunc certa salus Iudaeis surget ab oris,
Et nunc instantis cursus iam temporis urget,
Cum veri sanctum genitorem errore remoto
Cultores iustis armati legibus orent.
Spiritus his ac plena fides erit et pater altus
290
Talia conquirit cultorum pectora terris.»
Illa dehinc: «Scimus, quod Christus nuntius orbi
Adventu proprio vitalia saecula pandet.»
Et tum peccantum largus miserator Iesus
Se lumen terris Christum venisse fatetur.
295
Et iam discipuli reduces stupuere magistrum,
Quod secreta illis potiretur femina verbis.
At properans urnam mulier pro fonte reliquit
Et populum totis eduxit moenibus urbis.
Omnia nam memorat, sibimet sermone prophetae
300
Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.
Tum propere Christum fusae petiere catervae.
Discipuli interea rogitabant, sumeret escas.
Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum
Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
305
Inter se occultis currebat sermo loquellis:
«Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
Nostras ut merito satiatus respuat escas.»
Ille sed internae cernens molimina mentis:
«Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
310
Si faciam magni genitoris iussa per orbem.
Quattuor hinc menses laetae ad primordia messis
Frugiferae aestatis certe superesse putatis.
Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,
Cunctaque maturam iam rura exposcere messem.
315
Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris
Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans
Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
Vos ego nunc misi gravidam succidere messem,
Quae non est vestro sulcis inserta labore.
320
Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.»
Talibus adloquiis comitum dum pectora complet,
Ecce Samaritum populi venere rogantes
Exorantque illic geminos inpendere soles.
Iamque fides multos plebis fundaverat alta;
325
Nec iam femineis tantum concredere verbis
Ipsos, sed coram virtus manifesta docebat,
Venisset saecli quod iam servator Iesus.
Iamque Galilaeam remeaverat in regionem,
Quondam ubi fontanas vino mutaverat undas.
330
Regius hic iuvenis, cui natum morbus anhelo
Ardore extremis vitae torrebat in oris,
Comperit ut Christum certo remeasse recursu,
Advolat et precibus subolis pro sorte profusis
Orabat, celeris deposcens dona salutis,
335
Ne prius ad letum natus traheretur acerbum.
Christus ad haec: «Signis nisi suadeat omnia virtus,
Non erit ulla fides; sed perge et sospite vita
Aedibus in vestiis dulcem complectere natum.
His verbis fructum mox perceptura salutis
340
Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat.
Iamque iter ingresso properantibus obvia servis
Nuntia fama venit pueroque in luminis oras
Limine de mortis subitam remeasse salutem.
Ille ubi cognovit, certum concurrere tempus
345
Sanantis Christi verbis, seseque domumque
Mancipat amplexus fidei venerabile donum.
Forte dies epulis multos sociaverat unis,
Publica conductis qui vectigalia lucris
Professi rapiunt alieno nomine praedam.
350
Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.
Ecce Pharisaei occulto reprehendere risu,
Quod legis doctor convivia talia iniret.
Ille sed inspiciens, quid pectora clausa tenerent:
«Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra
355
Intemerata salus vegetat virtutis honore.
Aegris sed merito miserans adhibenda medella est.
Discite nunc saltem, iubeant quid verba prophetae:
Non ego sacra magis quam mitia pectora quaero.
Haut etenim iustos veni ad directa viantes,
360
Sed revocare malos peccantum a limite gressus.»
Ecce sed e numero mirantum munera Christi
Unus Iohannis quaerebat discipulorum,
Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent
Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret.
365
Christus ad haec contra placido sic ore profatur:
«Qui sponsi laetis comitantur vota choreis,
Non praesente illo ieiunia tristia portant.
Iamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli
E medio comitum rapietur: tristibus illi
370
Spondebunt animos lacrimis horrore ciborum.
Quam stultum est, rudibus veteres subtexere pannos
Vestibus, ut turpis peius scissura patescat?
Aut utribus calidum tritis committere mustum,
Quis ruptis totum sequitur disperdere vinum?
375
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta
Condere: sic vinum conservant fortia vasa.»
Talia tractanti percussus pectora luctu
Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans
Et sibi defunctam – funus miserabile – natam
380
Implorat lacrimans, certamque venire salutem
Defunctis etiam poscebat munera Christi.
Haut mora, consurgens graditur servator Iesus.
Progressi mulier sequitur vestigia servans,
Quam languore gravi bis sex labentibus annis
385
Carpebat fluxus macerans sine fine cruoris
Viribus absumptis et toto corpore fessam.
Pectoris haec tacitam volvebat credula mentem
Arcano secumque fide iam certa tenebat,
Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,
390
Extremam Christi posset si tangere vestem.
Haec ubi per populum summi pendentia pepli
Fila manu trepida tractavit, protinus ille
Et causas morbi et credentia pectora cernens
Concessit celerem tali cum voce salutem:
395
«Accipe, quod meruit fidei constantia, munus.»
Et mox restricto viguerunt sanguine venae.
Postquam perventum est, ubi funera virginis, ingens
Plangentis populi fremitus clangorque tubarum
Ultima supremae celebrabant munera pompae:
400
«Abscedant, inquit, tectis haec tristia vestris.
Namque puella iacet placido demersa sopore,
Defunctam retur flentum quam nescia plebes.»
Talia dicentem ridentum turba reliquit,
Quod morte abreptam dixit dormire puellam.
405
Sed Christus, leti victor vitaeque repertor,
Frigentis dextram dignatus prendere dextra
Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris.
Inde revertenti clamor se protinus offert
Caecorum pariter gressu labente duorum.
410
Ollis Christus ait: «Si credunt pectora vestra,
Num virtute mea se reddet lumen ademptum?»
Olli firmato se credere corde fatentur.
Tum Christus fatur: «Credentes cernite lucem
Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen.»
415
Dixit; sed propere per gaudia tanta videntum
Ardor inexpletus famam per cuncta serebat.
Offerturque dehinc iuvenis, cui rapta sonorae
Daemonis incursu fuerat substantia vocis.
Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,
420
Confestim sanae redierunt munera linguae.
Talia mirantis populi stipante tumultu
Vallatur; cernens sed milia tanta virorum
Ingemit, ut ruris dominus, cui pascua laeta
Innumerae tondent pecudes rectoris egentes.
425
Tunc ad discipulos depromit talia dicta:
«Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!
Sed rarus messor frugis superatur acervo.
Iam superest dominum segetis deposcere tantae,
Ut sua rura velit numero complere colentum.»
430
Haec fatus populo ex omni delecta seorsum
Fortia conglomerat bisseno pectora coetu.
Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet:
«Devitate itiner, quod gentes perfidiosae
Et Samaritarum fraudis vestigia calcant.
435
Pergite, qua patrii pecoris custodia labat.
Pergentes vero similem mihi sumite mentem,
Ut vobis subigat virtutes daemonis atri
Sancta fides curamque piam languoribus aptet.
Hae vires nulla vobis mercede dabuntur
440
Et vos haut aliter gratuita inpendite dona.
Non auri argentive domet possessio mentem,
Nec vos nummorum subigat scelerata cupido.
Non geminas vestes nec plantis tegmina bina
Virtutis nudae cupiat servare minister.
445
Ingressi muros urbis perquirite semper,
Hospitio quorum par sit succedere iustis;
Ingressique dehinc pacem sub tecta vocate.
Si tranquilla domus fuerit; pax illa manebit,
Sin erit indignis habitantum moribus horrens,
450
Diffugiet vestrumque abitum pax vestra sequetur.
Excludet quicumque ferus vos limine tecti,
Auribus aut duris spernet vitalia verba,
Excutite egressi domibus vestigia vestra,
Haereat iniustae ne vobis portio vitae.
455
Illos deterior Sodomorum poena manebit
Suppliciis, veniet mundo cum terminus omni.
Pergite nunc ut oves, durorum praeda luporum;
Sed vos arguto serpentum corde vigete,
Simplicitate tamen dulces superate columbas.
460
Nam saepe incumbet vobis iniuria praeceps
Conciliisque hominum statuentur corpora vestra.
Vos flagris vinclisque feris durisque tyrannis
Frendens urgebit pro me violentia saecli.
Cum vos prodiderint, verborum ponite curam,
465
Sponte fluens dabitur sermonis gratia vobis;
Spiritus in vobis pro vobis digna loquetur.
Prodet enim fratrem scelerata insania fratris,
Ad letumque dabunt genitorum corpora nati.
Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,
470
Sed finem fidei comitatur gloria vitae.
Profugite ex tectis, quae vos sectabitur, urbis;
Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem
Nam vobis urbes semper superesse necesse est,
Israhelitarum quae dent sub nomine plebem.
475
Discipulus numquam transcendit celsa magistri
Culmina, nec dominum temptet praecellere servus.
Discipulo satis est vires aequare magistri
Vel domini similem virtutem prendere servo.
Pectoribus vestris semper timor omnis aberret;
480
Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.
In tenebris tacite vobis quaecumque iubentur,
Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.
Auribus et vestris dicam quaecumque susurrans,
Excelso in populos spargantur culmine tecti.
485
Despicite illorum rabiem, qui corpora vestra
Prosternunt ferro: non est his ulla potestas
Vivacem leto pariter dimittere mentem.
Illum sed potius cordis secreta pavescant,
Corporis est animique simul cui cuncta potestas.
490
Passeribus pretium nummi vix portio parva
Proveniet; non est tamen unum credere dignum
Iniussu Domini laqueos incurrere nostros.
Quis dubitet sapiens, Domini sub pectore multis
Cedere pennatis hominem pro milibus unum?
495
Qui me confessus fuerit sub iudice terrae,
Hunc ego non aliter coram genitore fatebor;
Sic itidem coram genitore negabo negantem.
Non ego nunc pacem terris inmittere veni,
Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum
500
Et dulcem natam dirimat qui pectore matris.
Si quis amore meo genitorem pluris habebit,
Vel matri subolive meum postponet amorem,
Sentiet horribilem nostra de sede repulsam.
Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,
505
Inveniet laeta florentem fruge salutis.
Qui vos suscipiet, me suscepisse benignis
Obsequiis, idem me pro genitore supremo
Suscepisse sibi gaudebit perpete vita.»
Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset,
510
Iustus Iohannes caeci de carceris umbris
Sectantum e numero delectos talia dicta
Ad Christum portare iubet verumque referre:
«Tune piis animis requies, quam regia caeli
Pollicita est terris, nostro sub tempore fulgens?
515
An aliam superest post haec sperare salutem?»
Talibus haec Christus dictis mandata remittit:
«Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis
Debiliumque vigent firmato robore membra;
Lurida discutitur squamoso corpore lepra,
520
Aeriae vocis penetrat surdas sonus aures.
Redditur amissae leti post funera vitae
Ad corpus remeans animae iam libera virtus,
Pauperibusque suis non dedignata patescit
Fulgentis splendens adventus gloria nostri.
525
Ille beatus erit, quem non deceperit error.»
Talia discipuli referunt mandata magistro.
Hoc super ad populum depromit talia Christus:
«Cur in deserto voluistis visere nuper
Stramen harundineum vento vibrante moveri?
530
Cur etiam molli vestitum veste videre?
In domibus regum molli cum veste tenentur.
Ille prophetarum solus transcendere vires
Iudicio veteris scripti promittitur olim.
Hunc etenim memorat venerandae lectio vocis:
535
En ego mitto meum stratas aptare ministrum
Ante tuos vultus; genuit nec femina quemquam,
Maior Iohannis nostri qui viribus esset.
Sed minor hoc caeli fiet sublimior aula.
Huius ab exortu vim caeli regia sentit,
540
Et caeli regnum violentia diripit atrox.
Lex omnis summam Baptistae ad tempora cepit
Atque prophetarum finis concluditur idem.
Si vultis volucris penetralia noscere saecli,
Corpus Iohannis felix habitabile sumpsit
545
Helias, quondam quem turbine missa corusco
Flammipedum rapuit simulatio quadriiugorum.
Audiat haec dictis pandens vitalibus aures.
Nunc tibi confiteor, genitor, cui gloria servit
Fulgentis caeli et terrarum frugiferentum,
550
Celasti nunc quod sapientibus ista superbis
Parvulaque infantum vis haec comprendere corda.
Iam mihi regnantis sunt omnia tradita patris,
Nec quisquam Domini poterit cognoscere natum,
Ni solus genitor; genitorem mente videbit
555
Filius, aut idem pandet cui talia natus.
Huc omnes veniant, oneris quos sarcina vasti
Comprimit; his poterit virtus mea munere patris
Antiquas vires hilari reparare quiete.
Sumite forte iugum, levis est mea sarcina iustis,
560
Namque humili dulcem largitur corde salutem.»
Haec ubi dicta dedit, messis per culta gravatae
Praeterit, et populus sectantum discipulorum
Spicarum gravidam carpebat in ordine frugem.
Ille dies veteri poscebat lege quietem,
565
Sabbata nam priscis repetebant otia iussis.
Ecce Pharisaei coram reprehendere Christum,
Quod sanctae legis calcarent iussa metentes
Discipuli. Legum sed tunc completor Iesus
Incipit his veteris scripti monumenta retexens:
570
«Legistis certe, in templo Davida canorum
Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos
Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos
Inlicitum cuiquam fuerat contingere panes,
Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.
575
Eiusdem scriptum est iusto moderamine legis:
Sabbata profanent templo sine crimine vates.
Nec minor est istic vestrae glomeratio turbae,
Quam templi virtus. Caperent si pectora vestra,
Quod non sacra Deus, sed malit mitia corda,
580
Non iam saepe viros damnasset factio sacros,
Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta
Sponte mea dominans legis sub iure tenebo.»
Tunc conventicula ipsorum post talia dicta
Ingreditur; mox hic iuvenem pro limine cernit,
585
Siccatum ex umero cui pondus inutile palmae
Pendebat. Sed tum dictis temptando dolosis,
Aegris an liceat per sabbata ferre medellam,
Quaerunt, calcatae ut legis vindicta maneret.
Christus ad haec: «Foveam si forte pecuscula vestra
590
Inciderint, certe transibitis otia legis
Et pecus abrupto tolletis vile profundo.
Quanto igitur nobis hominum curatio maior
Ad benefacta animos tollens accendere debet!
Ergo age tu, iuvenis, redivivam tendito dextram.»
595
Cum dicto palmam sanus porrexit utramque.
His tum pro signis, quae vix veneratio posset
Mirantis digno populi sustollere cultu,
Conciliis trucibus conclamant decipiendum.
Talia perspiciens procerum molimina Christus,
600
Discedens variis hominum languoribus aptat
Concessam in populos patria virtute medellam.
Oblatusque ibidem, quem daemonis horrida virtus
Et lingua et visu truncatum vivere poenae
Et propriis escam cruciatibus esse volebat.
605
Hunc ubi curatum visuque et voce vigentem
Caeca Pharisaeae cognovit factio gentis,
Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum
Solus nequitiae vires dicione teneret,
Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
610
Veridicis aperit convincens pectora verbis:
«Si gemina regnum distractum parte dehiscat
Et scissa adversum sese divulsio pugnet,
Disruptis propere labentur cuncta medullis.
Horridus et daemon si daemone pellitur atro,
615
Adversa sibimet scissus virtute repugnat.
Quis poterit praedam tectis auferre virorum,
Ni prius adgressor custodum brachia nodis
Vinciat, ut facilis veniat direptio praedae?
Quisque meis aberit discretus miles ab armis,
620
Hostis in adversa consistet fronte duelli.
Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,
Dissicet ille mei pecoris per devia pastus.
Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,
Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam
625
Vocibus insana laceretur mente profusis.
Sive furens hominis nato convicia quisquam
Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.
Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana
Verborum rabie violabitur, inrevocatis
630
Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
Quando veneniferi serpentis saeva propago
Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
Et mala letifero procedunt ore venena.
635
Verborum meritis veniet sub iudice poena,
Verborum meritis dabitur sub iudice vita.
Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
Namque idem nato manifestat cuncta videnda
Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
640
Sicut enim genitor demortua corpora reddet
Ad claram vitae lucem, sic omnia Natus,
Quae volet, ad superos surgentia corpora ducet,
Nec genitor quemquam vestri se iudice quaeret,
Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem,
645
Gloria quo maneat similis natoque patrique.
Namque repulsus erit vestro si natus honore,
Improbitate pari genitorem despicietis.
Sed cui nostra fidem sermonis gratia figit,
Mox me mittentis genitoris dona patescent
650
Aeternamque dabit praesens constantia vitam.
Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra
Morte procul lucisque vigens ad limina tendit.
Adveniet tempus, cum mortua corpora vocem
Accipient nostram et vitam cum voce tenebunt.
655
Nam sicut genitor vitam sibi possidet in se,
Sic tribuit nato vitam, et ius dicere iussit,
In terras hominis quoniam cum corpore venit.
Nec vobis mirum videatur, corpora cuncta
Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,
660
Iustorumque animas redivivo corpore necti,
Iudicioque gravi miseros exsurgere pravos.
Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas,
Arbitrio quoniam genitoris cuncta iubentur,
Qui me iustitiam terris disquirere iussit.
665
Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,
Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur
Pro nobis, semper mihi talia temnere fas est.
Nam veris operum signis manifestior omni
Luce nitet praesens nostris testatio factis.
670
Talia concedens genitor mihi testis adhaeret,
Qui me dimisit terris sua ponere iussa.
Huius enim vocem numquam comprendere quistis
Nec speciem propriam concessit visere vobis.
Nec sermo ipsius poterit per vestra sedere
675
Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.
Quaeratur veterum scriptorum lectio vobis,
Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis.
Haec etiam nostrum testatur lectio donum.
Nec tamen audetis propius consistere nobis,
680
Ne verae vobis contingat gratia vitae.
Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
Namque ego quod summi genitoris nomine veni,
Respuitur vobis, veniet sed decolor alter,
Nomine quem fultum proprio gens vestra sequetur.
685
Alternae in vobis captatur gloria famae,
Unius et solam fugitis disquirere laudem.
Nec vos arguerim coram genitore, sed illic
Accusator erit, quem spes modo vestra celebrat,
Moyses, quem fidei nullo servastis honore.
690
Eius enim scriptis vester si crederet error,
Crederet et nobis, Moysi quem scripta frequentant.»
Talia tum contra scribarum verba sequuntur:
«Vocibus indubitata fides comitabitur istis,
Si virtus certis firmet miracula signis.»
695
Ille dehinc: «PoIluta malis generatio quaerit
Signa sibi; rebus stabunt sed signa futuris.
Namque propheta cavo quantum sub pectore ceti
Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis
Progenies hominis tantum demersa manebit.
700
Adveniet tempus, cum surget reddita vitae
Gens hominum propriis in fletum dedita gestis.
Haec istam digno damnabit crimine gentem,
Quod maris e fundo surgentis voce prophetae
Commonita in lacrimas Dominum proiecta reflexit.
705
Hic et Ionaeis monitis potiora iubentur,
Contemnitque feris animis gens impia lucem.
Et regina noti vitales surget in oras.
Illius ad specimen damnabitur effera plebes,
Finibus extremis Libyae quod venerit illa,
710
Ut Solomona pium, praeceptis dedita iustis,
Audiret; potior nunc est Solomone potestas
Et tamen obtunsae caecantur pectora plebis.
Expulsus si quando fugit de pectore daemon,
Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,
715
Ille venenatis conlustrat passibus oras,
Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.
Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis.
At si forte suis obnoxia corda venenis
720
Ornatuque levi ridentia limina cernit,
Adsociat septem similes glomerando furores
Vis inimica homini, penetratque in viscera serpens.
Sic genus hoc vero sensu cum degenerarit,
Vincula perpetuis deflebit subdita poenis.»
725
Atque ea dum populis vitalia dicta frequentat,
Pro foribus mater cum fratribus adstitit illic
Et miscere foris sermonem comminus orat.
Talia tum matris mandatis dicta remittit:
«Hic mecum genetrix, mecum germana residunt
730
Corpora. Nam patria impletur cuicumque voluntas,
Ille meo proprium conectit sanguine corpus;
Et matris generisque mei sub nomine habetur.»
Progreditur templo terrarum lumen Iesus
Et maris extrema terraeque resedit in ora,
735
Innumeraeque illuc plebis fluxere catervae.
Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim
Litora complenti depromit talia plebi:
«Ecce sator proprio commendat semina ruri;
Illa cadunt diversa solo sortemque locorum
740
Pro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarum
Sub pedibus solido densetur limite tellus,
Aeriis avibus dant nudam semina praedam.
Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa,
Farra quidem viridem depromunt germinis ortum;
745
Sed quia nulla subest suci substantia glebis,
Inserto arescunt radicum fila calore,
Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.
Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
Sentibus hic spinisque feris velocius exit
750
Roboris augmentum frugemque internecat angens.
Uberibus vero dantur quae semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
Incrementa sui centeno copia fetu.
Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.»
755
Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
Implicitis populo cur clauderet omnia verbis
Ille sed amota credentum plebe profatur:
«Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
760
Concessum est adytis penitus consistere regni;
Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
Si quis habet dignus, capiet potiora redundans;
Qui vero expertes caelestis muneris errant,
Amittent etiam, proprium quodcumque retentant.
765
Idcirco obscuris coopertum ambagibus illum
Perstringit populum sermonis gratia nostri,
Ut dictum Esaiae merita de plebe recurrat:
En populi mentes velantur ad omnia crassis
Obicibus, sensu ne tangant munera vitae.
770
Auribus adsistunt clausis oculisque gravatis,
Ne conversa bono sanetur noxia plebes.
Quam vestrae nunc sunt aures oculique beati!
Nam multi veteres iusti sanctique prophetae,
Quae vobis clarent, orarunt cernere dona.
775
Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus:
Quisque meum verbum summas dimittit in aures,
Nec sensus recipit stabili praecepta vigore,
Eripit illius totum de pectore daemon.
Hic agro est similis duro, qui germina farris
780
Exponit rapidis avibus sine fruge rapinam.
Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
Sed brevis est illis perceptae gratia frugis.
Nam si dura premat mentem strictura coercens,
Continuo trepidi produnt sibi credita leto.
785
His saxosus ager simili levitate virescit.
At spinosus ager curarum mole gravatis
Respondet, pressant quos pondera divitiarum.
Semina sic nostri sermonis pressa gravantur,
Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.
790
Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva
Illis, qui clarae capiunt praecepta salutis,
Quae penetrant animum sensu tractante tenaci
Centiplicemque ferunt virtutis robore frugem.»
Haec tum discipulis plebique haec insuper addit.
795
«Agricolae simile est regnum sublime tonantis.
Ille iacit proprio mandans bona semina ruri,
Sed post subripiens hominum insidiando sopori
Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum.
Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror
800
Processit, lolio messis maculata redundat.
Tum domino famuli mirantes talia fantur:
Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?
Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur?
Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem,
805
Triticeusque nitor selecta sorde resistet.
Tum dominus miti contra sermone profatur:
Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
Crescere cum lolio. Pleno nam tempore messis
Secretum lolium conexo fasce iubebo
810
Ignibus exuri; at nostro de semine messor
Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
Haut aliter simile est, cordis si panditis aures,
Praeparvi grano regnum caeleste sinapi,
Quod proprio insinuans disponit cultor agello.
815
Seminibusque illud minus omnibus esse virentum
Creditur; at iusti mox incrementa viroris
Sumpserit, erecto transcendit vertice cunctas
Agrorum fruges, ramis ut plumea turba
Conludat possitque umbras habitare virentes.
820
Fermento par est munus caeleste salubri,
Quod magna condit mulier sub mole farinae,
Illa dehinc modico fermenti mixta calore
Conducto, unius coalescit corpore massae.»
Talia tum populo perplexis condita verbis
825
Promebat, veteris quo possent dicta prophetae
Ordine saeclorum iussis concurrere rebus:
Os aperire meum dignabor, condita mundi
Convolvet ructans varii sermonis imago.
Inde domum repetit serus turbasque reliquit.


Liber tertius
 

Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol
Discipuli rogitant, lolii quid quaestio vellet
Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
Optima qui farris commendat semina glebis,
5
Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines; inimicus erit, vis horrida, daemon;
Extremus mundi finis pro tempore messis.
10
Messores patrii venient per rura ministri;
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos labemque iubebit
Collectosque simul rapidis exurere flammis.
Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
15
Secretisque piis veniet lux aurea vitae,
Sedibus ut caeli vibrantur lumina solis.
Haec docuit patriamque redit servator in urbem.
Illic expediens populis – mirabile dictu –
Iustitiae leges vitaeque salubria iussa,
20
Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc livore gravi plebes commota suorum
Praesentisque simul doni miracula volvens
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti voce volutant:
25
«Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?
Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?
Unde igitur legis doctor tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes victa malorum?»
Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:
30
«Temnuntur propriis miracula semper in oris
Et sine honore manent patria sub sede prophetae.»
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem volitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illi virtus divina domaret.
35
Sed putat Herodes, leti quod lege remissus
Tanta ut Iohannes virtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liventi pectore daemon,
Erroris labem puris quod solveret undis
Iustus Iohannes, damnis accensa malorum
40
Tunc petit Herodem pestis saevissima regem
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis
Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat inlicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, casto quod iure vetabat
45
Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis
Conubiis ipsumque super, qui prava vetabat,
Carceris inmersit tenebris vinclisque gravavit.
Sanguine nam iusti primo compressa timore
50
Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam
Plebis Iohannem veneratio suscipiebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret convivia tectis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
55
In medio iuvenum reginae filia virgo,
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Compositas cantu iungit modulante choreas.
Ipse sed in primis mirata virginis arte
Attonitus stupuit; tum praemia cuncta patere
60
Iuratus spondet, quaecumque puella petisset,
Illa sed horrendae servans scelera impia matris
Urget, Iohannis caput a cervice revelli,
Et lance inferri praesentia munera poscens.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
65
Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,
Insontis caput inferri tradique puellae.
Illa – nefas – matris scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
70
Ille ubi cognovit iusti miserabile letum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram
Frondosaque latet secretae vallis in umbra.
Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in valle remota
75
Convenisse videt, morborum tabe repulsa
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
Iamque sub extremo labentis lumine solis
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.
80
Ille iubet cunctis ibidem convivia poni.
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
«Hoc, inquit, satis est.» Tum mox discumbere plebem
Gramineisque toris iussit componere membra.
85
Suspiciensque dehinc caelum genitore precato
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Dividit et dapibus mensas oneravit opimis.
Iamque expleta iacet – dictu mirabile – plebes,
Reliquiasque dehinc mensis legere ministri
90
Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.
Cenantum numerus tum milia quinque virorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere navem
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
95
In sua quemque, viros. Tum montis celsa petivit
Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
Iactata adverso surgentis flamine venti.
100
Ast ubi iam vigilum ,uarta statione premebat
Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu
Suspensus carpebat iter – mirabile visu –!
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
105
Attoniti tremulo vibrabant corda pavore
Clamoremque simul confusa mente dederunt.
Tum pavidis Christus loquitur: «Timor omnis abesto,
Credentumque regat vegetans constantia mentem.
En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.»
110
Olli confidens respondet talia Petrus:
«Si tua nos vere dignatur visere virtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus.»
Annuit his Dominus; navem mox linquere Petrus
115
Audet et innixus figit vestigia ponto.
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant ventique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore
Quae validum fidei gestabant aequora robur.
120
Iamque Simon medio submersus corpore clamat:
«Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!»
Dextera confestim protenditur obvia Petro,
Et dubitata fides verbis mulcetur amaris
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
125
Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes
Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis
Optatumque gravis comprenderat ancora portum.
Conveniunt populi rapido per litora cursu
130
Portantes aegros vestisque attingere fila
Extrema exoptant miroque hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum promunt fallacia dicta:
135
«Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis
Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas.»
Ille sub haec fatur: «Magis hoc est quaerere dignum,
Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.
140
Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro
Vel genetrix nati verbis pulsetur acerbis.
Inrita vos istaec facitis perversa docendo.
Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae:
145
Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diversa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes auresque advertite cordis:
Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent vitaeve animove sedebunt.
150
Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem.»
Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis
Occulto traherent scribarum pectora risu.
Ille dehinc: «Genitor plantarum semina noster
155
Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,
Abiciet penitus radicibus eruta longe.
Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
Decidet in foveam pariter demersus uterque.»
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
160
Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
«Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
165
In ventrem cedunt animoque incognita currunt.
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia vitae
170
Consilia et caedes et furta nefanda tororum
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rabidae caelum pulsans vaesania vocis.
Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.
Inlotis autem manibus non polluit umquam
175
Corporis arbitrio terrenum sumore victum.»
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus et precibus natam causata iacentem
Volvitur et tacitum non desinit anxia Christum
180
Orare, ut mentem vexatam daemone saevo
Redderet et miserae tandem resipire liceret.
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas vanus late disperserat error.
185
Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
«Natis quisque suis panem non detrahet umquam
Et canibus iaciet.» Tum talia femina fatur:
«Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit et nihilo dominorum cena gravatur.»
190
Tum Domiuus loquitur: «Veniant tibi digna salutis
Praemia; quae fidei meruerunt robora tantae.»
Talia salvator verbis caelestibus edit
Virginis et mentem discusso daemone virtus
Complexam implevit donis fecunda salutis.
195
Inde Galilaeas repedat servator in oras
Praecelsique procul montis consedit in arce.
Haut mora, conveniunt populi secumque trahebant
Pars captos oculis et crurum debile vulgus
Elinguesque alios morbique vocabula mille.
200
Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et validis, venerando munere, donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant
Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.
Discipulos Christus cogens in vertice montis
205
Secrete adloquitur: «PIebis miseratio multa est,
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor afficiat populos per longa viantes.»
210
Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum iussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;
Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
215
Discipuli ponunt epulas populusque repletur
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe
Nec numero quisquam matres puerosque notavit.
220
Inde Magedarum navi transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi
Poscere temptantes instant caelestia signa.
Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:
«Convexum quotiens claudit nox humida caelum,
225
Si ruber astrifero procedit vesper olympo,
Dicitis: Adveniet ventura luce serenum.
Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis nautisque venire fragosam
230
Ventorum rabiem tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere caeli,
Saeclorum vero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,
Quae maris immenso quondam venere profundo,
235
Belua cum tenuit ventris sub carcere vatem.»
Haec ait et propere puppis retinacula solvens
Trans freta contendit rapido comprendere cursu
Arva Philipporum sociisque haec talia fatur:
«Sollicite vobis vitentur noxia farra
240
Fermentumque ferox vestris avertite mensis.
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi
Admiscent escis falluntque in nomine panis.
Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?
Proh! quam parva fides sensu torpente fatiscit!
245
Dicitis aversi, navi quod tollere panes
Non fuerit vobis vacuum farrisque cavendas
Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi milia quinque
Implerint dapibus cophinisque superflua tantis
250
Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum;
Quattuor et rursum cenantum milia panes
Quod facile implerint septem sportasque referri
Vidistis rursus completas reliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cavere.»
255
Discipuli tandem vitalia verba secuti
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi perventum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum
260
Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
Respondent, multas plebis tunc esse loquellas:
Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
Iustus Iohannes, populos qui flumine lavit.
Pars memorat volucris famae sibi cognita verba
265
Heliam venisse iterum, quem praepete curru
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae vis fervida flammae.
Hieremiam dixere alii, pars esse prophetam.»
Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
270
Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: «Tu Sancti filius, inquit,
Christus, magnifico terras qui lumine comples.»
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
«Petre beatus eris, nam talia pandere certe
275
Humanus sanguis vel terrae portio corpus
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam validum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna virtute tueris.
Hac in mole mihi saxique in robore ponam
280
Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit;
Caelestisque tibi claves committere regni
Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques
285
Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;
Solverit et rursus tua quae sententia terris,
Haut aliter venient caeli sub sede soluta.
Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
290
Iam lux adveniet properis mihi cursibus instans,
Moenibus in Solymis rabies cum prona furore
Eximios vatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
295
Vita mihi cunctisque dabit sua mimera terris.»
Tum Petrus magno perculsus corda dolore:
«Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus.»
300
Christus ad haec: «Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon.
Non divina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
Sed si quis vestrum vestigia nostra sequatur,
Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
305
Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam;
Nam servata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum subeant lucis vitaeque perennis?
310
Vel quae digna queunt animae commercia poni?
Filius huc hominis veniet sub nomine patris,
Caelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.
Vera loquor: certos istic sub limine lucis
315
Inveniam, caeli fulgens cum regna capessam.»
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
Lumina converso terras transcurrere caelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum Zebedeique duos per devia natos.
320
Inde ubi perventum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, vestisque nivis candore nitescit.
Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis
Heliae Moysique vident. Tum talia Petrus:
325
«Respice, num nobis potius discedere longe,
An istic tantae spectacula cernere molis
Conveniat; trino tamen hic tentoria vobis,
Si iubeas, frondis faciam diversa paratu,
Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.»
330
Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes
Circumiecta oculis vestibat lumine montem,
Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:
«Unicus hic meus est natus, mea sola voluntas;
Huius iustitiam iusto comprendite corde.»
335
Discipuli pavido presserunt corpore terram,
Nec prius e prono vultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora verbis:
«Surgite et abiectum fortes calcate timorem
340
Nec cuiquam praesens pandatur visio verbis,
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea.»
Consurgunt solumque vident et voce requirunt,
Cur scriptis veterum scribarum factio certet,
345
Heliam primum caeli de sede reverti
In terras Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: «Veniet certo sub tempore iussus
Helias reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam venerat ante renascens,
350
Ignotum veluti rabies quem caeca furoris
Demersit leto; mox saevior altera caedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.»
Haec ait et populum repetit montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus
355
Vir senior precibus Christum veneratus adorat:
«Davidis suboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solatia vitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
360
Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,
Aut miserum medio proiectum volvit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter
Conisi nulla in solidum mihi dona dedemnt.»
Tum Christus magno commotus corda dolore:
365
«O gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar, vobiscum me fore terris?»
Sic ait et puerum mandat perferre parenti
Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo
Incubuit mentisque simul convulsa venena
370
Daemonis horrendi purgato corde fugavit.
Discipuli rogitant, cur non successerit illis
Eiusdem pueri totiens temptata medella.
Respondit Dominus: «Labat quia pectore vestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
375
Nam si certa foret credendi portio vobis,
Instar quae minimi posset praestare sinapi,
Istius hinc montis possetis vellere verbo
Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque
380
Multaque robusti ieiunia pectoris arcent.»
Inde Capharnaum gradiens pervenit ad oras.
Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conversus talia fatur:
385
«Dic, inquit, reges quorum dependere natos
Externos propriosne sibi iussere tributa?»
Respondit Petrus: «Alienos solvere certum est.»
«Cernis, ait Christus, natum non solvere regis;
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
390
En maris undisoni rupes quae prodit in altum
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine setarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia ventris;
395
Illic inventum duplex dissolve tributum.»
Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In caeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit et placido doctor sermone profatur:
400
«Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,
Istius en pueri similem se moribus aptet.
Erroris laqueos saeclis increscere certum est,
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui vero e parvis istis deceperit ullum,
405
Si sapiat, nectat saxo sua colla molari
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.
Horum custodes caelesti in sede tuentur
Altithroni vultum genitoris sidera supra.
410
Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes
Unius et totis lustrat vestigia silvis,
Illam si magno possit reperire labore,
415
Laetitia inventae maior tum nascitur agnae,
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.
Ex istis parvis genitor sic perdere quemquam
Non patitur gaudetque suis increscere regnis.»
«Si fratrem proprium delicto commaculatum
420
Cernis, secreto mox dictis corripe solus.
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit verba relinquens,
Tunc alius pariter monitor pia iussa frequentet.
425
Sed si discutiet doctorum frena duorum,
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diversae multatus nomine gentis.
430
Namque in concilium semper praesentia nostra
Adveniet mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.»
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.
435
Christus prosequitur: «Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur vulnera fratri.»
«Nam caeli regnum domini praedivitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit et servum debentem multa talenta
440
Praecipit abreptum cum coniuge progenieque
Atque opibus cunctis venali nomine sisti.
Tum servus dominum prostrato corpore adorat
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissolvere summam.
445
Commovit dominum famuli miseratio flentis
Cunctaque trans meritum concessit debita servo.
Ille sed egrediens conservum limine in ipso
Nactus constringit; tum debita fortior urget
Persolvi precibusque locum truculentus abegit,
450
Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere verbis
Incipit, adducto ingessit iustissima servo
Dicta dolens iramque movet iussisque severis
In tormenta ferum detrusit cuncta revolvens
455
Debita, dum dignis lueret per vincula poenis.
Sic vobis faciet genitor, qui culmina caeli
Possidet, inmites saero si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire voletis.»
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arva reliquit
460
Iudaeamque petit, qua pinguia rura silenter
Agmine Iordanes viridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque patris concedere munera praestat.
Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,
465
Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum,
Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
«Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit iussitque uno de corpore necti
470
Amborumque animas iunctis inolescere membris.
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo,
Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moyses praecepit, quod pectora dura videret,
Scribere discidium, quo saxea corda revinci
475
Per proprios apices possent sub iudice flamma.
Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.»
Discipuli referunt: «Urget lex ista virorum
480
Servitiique premit non aequo pondere partem,
Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.»
Respondit Dominus: «Non omnes pondere tanto
Subicient umeros, lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
485
Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
Namque alios tales progigni in luminis oras
Comperimus; plerosque hominum vis ferrea sexu
Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
490
Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,
Quod paucis lectisque Deus vult pandere munus.»
Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
495
Increpat ac tales adfirmat regna mereri
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
Inponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuvenis, cui rura domusque
Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
500
Accedit Christumque palam submissus adorat:
«O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?»
His auctor vitae tum talia reddit Iesus:
«Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?
505
Non hominis perimes vitam, non furta tororum
Invades, quaestumve alienis noxia rebus
Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,
Proximus et puro pro te tibi cedat amore.»
510
Ille dehinc: «Istaec semper mihi perpete cura
Observata reor, sed ne quid forte relictum
Desit, praesenti liceat me voce moneri.»
Tum Christus fatur: «Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,
515
Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce
Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.»
Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,
520
Deiecit vultum tristisque in tecta refugit.
Tum sic discipulis vitae spes unica fatur:
«Difficile est terris adfixos divite gaza
Avelli caelique leves in regna venire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
525
Deformis poterunt immania membra cameli,
Quam queat ut dives caelestia regna videre.»
Talibus attoniti comites stupidique silebant,
Volventes quae tanta foret sub pectore virtus
Humano, talem possit quae prendere vitam.
530
Respicit aeternae iustorum gloria vitae
Atque ait: «Haec homini forsan videantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra
Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.»
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:
535
«Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur.»
Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:
«Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
540
Credentes servatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus
Constituet vobis sublimi in vertice sedes,
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
545
Hic quicumque sui linquet generisque domusque
Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,
Centiplicata dehinc capiet vitamque perennem.
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient vix praemia primi.»
550
«Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late vineta coronant;
Hic ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuvenum fortissima robora pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
555
Et sua tum iussit cultu vineta polire.
Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,
Invenit ecce alios operique adcrescere iussit,
Pro meritis operum promittens praemia digna;
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
560
Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haut secus hinc alios iuvenes conducere pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est;
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
565
Egressus cernit iuvenes causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto
570
Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tunc manus illa virum, prima quae luce laborem
Sustulerat factisque diem toleraverat aequum,
Indignans secum tali cum murmure fatur:
575
Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,
Ultima quos operis sero coniunxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Inlibata tibi mercedis portio salvae
Redditur et pacti servantur iura fidelis.
580
Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomeravit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta vocavit,
E quis perminimam dignum est secernere partem.»
Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum
585
Adloquitur solisque iterum regionibus infit:
«lngredimur gnari truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum procerumque ferens ludibria membris,
Adfixusque cruci post tertia lumina surget.»
590
Hic tum Zebedei coniunx submissa rogabat,
Ut Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laevaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
595
Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
«Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.
Haec certis genitor sublimia dona reservat.»
600
Exin discipulos dictis pro talibus omnes
Commotos tali sermonis mulcet honore:
«Gentibus infidis celsa dicione potestas
Inponit quoscumque super dominantur eorum
Exercentque trucem subiectis urbibus iram.
605
Vos inter longe tranquillior aequora vitae
Concordi sternit mitis moderatio pace
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus
Esse potest. Hominis natus sic vestra minister
610
Obsequio solus proprio pia munera gestat,
Et multos redimens pretioso sanguine servat.
At vos ex minimis opibus transcendere vultis
Et sic e summis lapsi comprenditis imos.»
«Si vos quisque vocat cenae convivia ponens,
615
Cornibus in summis devitet ponere membra
Quisque sapit. veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere cenae,
620
Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum.»
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.
Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,
625
Obvia castelli monstrans habitacula, Christus
Inde asinam pariter fetu comitante repertam
Ducere; vel si quis causam disquirere vellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere tunc, operam Dominum sibi sumere velle.
630
Discipuli celeri complent praecepta paratu.
Adducunt mollique super velamine vestis
Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.
Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:
«Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem
635
Praemitis gestant asinae pullique sequentis.»
Tunc populi stratas praetexunt vestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.
Proxima tunc alii spoliant palmeta virore
Conclamantque omnes: «Davidis origine creto
640
Osanna excelsis sit gloria laeta trophaeis!»
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit primo sub limine templi
Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.
Quos ubi tam subito gressu visuque vigentes
645
Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans
Et pueros templi complentes tecta clamore:
Osanna egregia Davidis stirpe creato,
Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris
Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.
650
Christus ad haec: «Legis sanctae vos scripta tenere
Creditur, infantum quae dicit ab ore venire
Lactentum et linguis iusti consurgere laudem.»
Haec ait ingratam linquens cum civibus urbem
Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit
655
Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.
Illic forte cibi pertemptans corda voluntas
Arboris attrectat ramos, sed nulla facultas
Pomorum sterili frondis concreverat umbrae.
Olli Christus ait: «Non sit tibi fructibus umquam
660
Copia promendis.» Tum protinus aruit arbor.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:
«Nunc lignum istius nostro stupuistis honore
Desisse ad vires terrenos ducere sucos.
665
Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce
Nec dubiis nutans vitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius vobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa revelli
670
Credentum verbo poterunt undisque profundi
Cum silvis pariter saxisque ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet,
Credentum semper digna virtute tenebit.»
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
675
Confestim proceres populi miracula rerum
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: «Quaerentibus omnia vobis
Dicere iam facile est, si nobis vestra vicissim
Percontata prius paucis sententia solvat.
680
Nuper Iohannes, puro qui gurgite lavit
Sordentes populi maculas, divina potestas
An hominis potius vobis fallacia visa est?»
Haec ait ancipiti verborum pondere claudens
Captantum procerum mentem; nam magna prophetam
685
Plebis Iohannem veneratio suscipiebat,
Nec poterant eius fallacem dicere vitam.
Rursum sublimem dixissent esse prophetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
690
Tum Christus: «Non est iniustum claudere vocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba.»
«Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge et robore forti
695
Nunc scrobibus nunc falce premens vineta retunde.
Tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone iubebat
700
Ad vineta sui dependere iussa laboris.
Annuit his iuvenis nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?»
Olli conlaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: «Nunc vera advertite dicta.
705
Iam magis hinc caeli sedem comprendere possunt
Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,
Quam vestrum quisquam. vobis nam venerat ante
Iustus Iohannes, sed non est credere vestrum.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
710
Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
At vos tantorum scelerum nil paenitet umquam.»
«Sic quidam dives, cui iugera multa nitentis
Vineti saepes circum densata coercet,
In medio turrem prelumque et dolia fecit
715
Cultoresque dedit fructusque locavit habendos,
Inpositam statuens mercedis solvere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, quis portio salva
Cultorum certa ruris mercede daretur.
720
Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis;
Denique letali prosternunt vulnere multos,
Tum dominus ruris plures incedere servos
Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;
725
Maior at in plures audax iniuria surgit.
Ultima iam domino natum dimittere mens est,
Quod subolem partemque sui vis digna pudoris
Cultorum cordi venerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore
730
Progenie exstincta domini sibi post dominatum
Cedere credentum, crudeli vulnere fixum
Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadaver.
Post haec iam dominus veniet poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam
735
Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus.»
«Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens
Praecipit, ut proceres convivia laeta frequentent,
Accitos famulis voti regalis honorem
740
Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta
Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.
Illi neglectis opibus diversa petebant.
745
Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius merces potius ac lucra revisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,
Insontes famulos rapiunt et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex ubi comperit acta,
750
Milibus armatis cives cum moenibue ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tunc servis fatur: Nunc festa iugalia cenae,
Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,
Contempsere meis proceres contingere mensis.
755
Ite igitur propere per publica saepta viarum,
Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.
Progressi famuli per compita cuncta viarum
Inventos duxere simul. Iam denique cunctae
760
Complentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic iusti iniustique simul cubuere vocati.
At rex ingressus convivia laeta revisit.
Hic videt indutum pollutae vestis amictu,
Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.
765
Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro vestis maculis et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conversus famulis rex praecipit illum
Conexis manibus pedibusque et corpore toto
770
In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit vasti sine fine doloris,
Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis
Paucorum felix hominum selectio fiet.»


 
Liber quartus
 

Talia dicentem confestim factio frendens
Temptare adgreditur verbis cum fraude malignis:
«Certum est, veridicum te nunc venisse magistrum,
Nec quemquam metuens Domini vestigia servas.
5
Dic ergo, an liceat nostrae dissolvere genti
Caesaris urgentis semper sub lege tributum?»
Ille sed inspiciens saevi penetralia cordis:
«Cur temptatis, ait, nunc me concludere verbis,
Fallaces? mentis prodit fallacia fructum.
10
Inspicite in nummum sculptique nomismatis aera,
Caesaris expressum facile est ubi cernere vultum.
Solvite nunc illi propria sub lege tributum,
Atque Deo proprium legis servemus honorem.»
Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent:
15
«Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere,
Si quis conubium properata morte relinquet,
Pignoribus mediis nondum de germine cretis,
Huius germano rursus sociabile vinclum
Deberi, generis pereat ne portio lapsi.
20
Finibus in nostris septem germana fuerunt
Corpora; sed maior primus mox vincula nuptae
Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis.
Post alius frater thalamis sine fructibus isdem
Concidit et cuncti iacuere ex ordine fratres
25
Unius et cunctos fletus gemuere maritae;
Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.
Si venient igitur cuncti sub limina vitae,
Cuius conubiis mulier reddenda resurget?»
Ollis Christus ait: «Errori obnoxia pravo
30
Legibus et iussis Domini mens dura resistit.
Namque secunda dehinc laetae reparatio vitae
Non thalamos novit, non terrae gaudia vana,
Sed similes levibus genitoris iuxta ministris
Constituet regni virtus sublimis in aula.
35
Nec Deus illorum dominum se ponere mavult,
Qui tetram proni meruerunt sumere mortem,
Sed potius vitae possunt qui prendere lucem.»
Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.
Ille indefessus nulli responsa negabat:
40
«Sublimem caeli Dominum devotio cordis
Diligat; est istaec virtus firmissima legis.
Consimile est isti: Magno teneantur amore
Ad ius fraternum iustae penetralia mentis;
His etenim geminis dependent omnia iussis.
45
Sed vobis cuius suboles ventura videtur
Christus, quem cuncti, spondent in caecla prophetae?»
Respondent, illum Davidis germine nasci.
Prosequitur Christus: «Cur illum dicere David
Divino flatu scriptum est Dominumque Deumque,
50
Quod proprium patrem non aequum est dicere nato?»
Talia salvator; cuncti obstipuere silentes.
Ille sed accita credentum plebe profatur:
«Aspicite scribas sublimi sede superbos.
Hi quaecumque docent, iustum est comprendere cordis
55
Obsequio, maculas ipsorum temnite vitae.
Abrupta inponunt umeris nam pondera vestris,
Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.
Accubito primo cenae fastuque superbo
Atque salutantum vano tollimtur honore,
60
Et nomen sublime volunt gestare magistri.
Sed vos noluerim praecelsi nominis arcem
Adfectare tamen; vobis est una magistri
Inposita aeternum caeli de lege potestas,
Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.
65
Unus item pater est, caeli qui in culmine regnat.
In vobis si quis sublimia colla levabit,
Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno;
Ast humilis claram conscendet liber in aethram.
Deflendi semper scribae et lacrimabilis aevi
70
Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.
Nam vobis itiner clausum quia iure negatur,
Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis
Et cunctos trahitis saevae ad consortia flammae
Vos similes dicam tectis splendore sepulcris,
75
Quis facies nitida est, internaque turpia bustis.
Sic vox velatur iustae sub imagine vitae
Atque adytis mentis celantur sordida corda.»
«O Solymi, Solymi, ferro qui saepe prophetas
Ad vestram missos vitam sine fine necastis,
80
Quam volui vestram gentem populumque tueri,
Ales uti dulces solita est sub corpore pullos
Obice pennarum circumconplexa fovere!
Sed vobis semper caelestia munera sordent.
Deseritur iam nunc domus haec vastanda ruinis,
85
Nec nostrum vobis fas ultra est cernere vultum.»
Egreditur templo, cuius praecelsa notantes
Moenia discipulos tali sermone docebat:
«Haec operum vobis miracula digna videntur
Obtutu stupido; veris sed discite dictis,
90
Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt.»
Haec ad Oliveti dicens pervenerat arcem.
Discipuli solum postquam videre, rogabant,
Ut sibi venturi tempus distingueret aevi,
Promissa ipsius quem poscant prendere finem,
95
Eius et adventus terrae consumeret orbem.
Quaerentum verbis respondit talia Christus:
«Observate dolum, falso ne nomine capta
Credulitas laqueis errantum praecipitetur.
Discurrent cunctis bellorum incendia terris;
100
Sed vos praevalido consistite robore cordis,
Ne mens accepto iaceat turbata tumultu.
Non etenim prima inponent mox proelia finem,
Gentibus et gentes et regibus obvia reges
Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum
105
Aeris aut pestes prosternere corpora parcent.
Fixa etiam solido per inania pondere tellus
Per diversa loci motu quassante tremiscet.
Haec in primitiis temptamina parva manebunt.
Prodentur multi vestrum letoque dabuntur,
110
Proque meo vobis incumbere nomine gentes
Tormentis poenisque feris odiisque necesse est.
Livor erit terris, erroribus omnia plena
Et falsi surgent populorum labe prophetae.
Haec inter si quis protectum a vulnere pectus
115
Ad finem servare queat, sublimia lucis
Aeternis vitae sertis redimitus adibit.
Regnorum caeli celebratio pervolitabit
In cunctas terrae metas; gens omnis habebit
Testem lucifluo sancti sermone salutis.
120
Et tunc finis erit currentia saecula solvens.
Adveniet iam tunc tristis defletio terris,
Quae Danihelis habet iussam verissima vocem;
Haec digmis tantum poterit cogm)soere lectox.
Iudaei longe fugient montesque capessent,
125
Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,
Quae fuga consociet vestemve aut mobile quicquam.
Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres
Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.
Poscite iam precibus, tristi ne frigore brumae
130
Adveniat fuga vestra tamen, neu sabbata festa
Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;
Nam cunctis venient saevissima pondera terris.
Tale malum non saecla prius nec postera norunt.
Et ni sublimis genitor decerpere tempus
135
Et numerum miserans vellet breviare dierum,
Nulla dehinc trepidae superarent corpora vitae.
Sed propter lectos veniet miseratio iustos.
Nomine fallentes Christi falsique prophetae
Exsurgent terris et monstra potentia fingent,
140
Quae forsan lectos capient miracula iustos.
En praedicta patent instantia saecula vobis.
Desertis si quis Christum peragrare loquetur
Occultisve procul penetralibus esse repostum,
Longe credulitas absit vanissima vobis.
145
Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum
Et cemi facile est cunctis orientis ab oris
Usque sub occiduum caeli vergentis in orbem,
Sic rapido adventu clarebunt lumina Christi.
Abscondet furvis rutilos umbris radios sol,
150
Amittet cursum lunaris gratia lucis
Ignicomaeque ruent stellae caelamque relinquent
Omnis item virtus caeli commota supemi
Signa dabit, proles hominis quis vertice caeli
Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis
155
Urgebit, veniet cum nubibus ignicoloris
Maiestate potens hominis per sidera natus.
Tum tuba terrifico stridens, clangore vocatos
Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.
Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,
160
Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.
Haec tellus caelumque super solventur in ignes,
Sed mea non umquam solventur ab ordine dicta.
Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum,
Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.
165
Ut quondam terras undae involvere furentes
Et diversa sibi tractantes munia cunctos
Diluvii rapuit subito violentia tractu,
Sic subitus flammas volvens descendet ab aethra
Adventus noster; nec cunctos ille sub una
170
Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta
Infindent duo depresso sub vomere sulcis,
Unus correpto tolletur corpore arator,
Ignarusque alius vasto linquetur in agro.
Uno quin etiam recubantes stramine lecti
175
Dispar iudicium diversa sorte subibunt.
Unus enim socium quaeret per strata relictus.
Idcirco famuli vigilent, quia nescius illis
Adventus Domini subita descendet in hora.
Si sciret certum furis insistere tempus
180
Quisque domus custos, vigilaret et obvia ferret
Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.
Sed vos intentis animis adsistite semper,
Namque repentinus vobis subitusque recurret
Filius huc hominis iustis sua praemia servans.
185
Ille fidelis erit servus, cui credere cuncta
Aedes et famulos voluit per longa profectus
Vir pater ipse domus: sapiens nimiumque beatus,
Quem veniens Dominus servantem iussa videbit.
Illum maiori famulum redimibit honore.
190
Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus
Tardantem contempnet herum, famulosque fatigans
Verberibus segnique indulgens ebrietati
Luxuriosorum convivia concelebrarit;
Adveniet dominus servumque incauta furentem
195
Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet.
Illum perpetuus fletus stridorque manebit.»
«Conferri possunt caelestia regna puellis
Bis quinis, pars est quarum sapientior una,
Altera praestupido pars est stolidissima corde.
200
Occurrere illae votis sponsalibus omnes
Ornatu accinctae taedarum flammicomantum.
Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae
Susciperet, portare simul curabat olivum.
Stultarum vero non est prudentia talis.
205
Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore
Solvuntur cunctae per compita lata viarum.
Iam noctis medio clamor crebrescere magnus
Exoritur, laetoque dehinc occurrere voto
Admonuit taedisque vias ornare coruscis.
210
Surgere virginibus properatum, et lumina taedis
Instruere et flammas pingui componere olivo.
Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem,
Prudentes secum quod tunc gestare videbant.
Sed quoniam sapiens pavitat chorus, omnibus aeque
215
Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae,
Ex parvo aequalis si detur portio cunctis,
Tum pergunt stultae, liquidum mercentur olivum.
Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae
Et sponso tantum comitatur factio prudens.
220
Adveniunt brutae sero post tempore segnes
Et sponsi pulsare fores et limina clausa
Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,
Ut liceat miseris penetrare in limina laeta.
Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam
225
Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes,
Adventus vobis quod non est certior hora.»
«Sicut enim, longas cui contigit ire profecto
In terras, credens servis tractanda talenta
Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
230
Tertius unius curam tractare talenti
Suscepit, vires quoniam diversa merentur.
Sed maior quis est concredita portio nummi,
Certatim duplis auxerunt incrementis.
Ille sed, unius cui credita cura talenti,
235
Telluri infodiens servat sine fructibus aera.
Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter
Se geminasse illi pariter ooncredita monstrant.
Illos laudat herus potioraque credere tantae
Promittit fidei. Sed tertius ille refodit
240
Et domino reddit tali cum voce talentum:
Quod scibam domino memet servire severo,
Qui meteres segetes alieno semine cretas,
Extimui, argentumque tuum concredere terrae
Malui, quod salvum semper tibi reddere possem.
245
Tum dominus famulo respondens talibus infit:
Si nescire meos auderes dicere mores,
Nequitiae tantae veniam concedere possem.
Hoc etiam gnarum potius praestare decebat,
Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.
250
Quapropter segni tollatur portio nostri
Prudentique dehinc detur possessio maior,
Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta
Inveni. Namque est certum, potiora mereri,
Quis res uberior cumulatae sortis abundat.
255
At cui parva subest segni substantia corde,
Id minimum penitus iuste tolletur ab illo,
Ut nequam servus tenebras demersus ad imas
Perpetuos fletus poenae stridore frequentet.»
«En hominis natus veniet patrisque ministris
260
Stipatus celsa iudex in sede sedebit.
Tum gentes cunctae diversis partibus orbis
Conveniunt iustosque omnes de labe malorum
Secernet dextraque libens in parte locabit,
At pravos laeva despectos parte relinquet;
265
Ut pastor pecoris discernit pascua mixti,
Lanigeris dextri permittens mollia prati
At laevos hirtis dumos tondere capellis.
Sed rex ad dextros conversus talia dicet:
Huc veniant sancti, iamdudum debita sumant
270
Dona patris, mundi quae sunt aequaeva nitentis
Et iustis primo promissa parantur ab ortu.
Namque fame fessum quondam me grata refecit
Haec plebes potuque sitim mihi saepe removit,
Hospitiumque domus patuit mihi saepe vocato
275
Et nudus vestis blandissima tegmina sumpsi
Carceris et poenis horum solacia cepi.
Tum Domino tali respondent voce beati:
Non meminit nostrum quisnam te visere nudum
Nec famis oppressum dura dicione notavit,
280
Carceris aut poenis meminit vidisse revinctum.
Respondens illis dicet tum talia iudex:
Fratribus ista meis humiles miserando labores
Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.
At vos, iniusti, iustis succedite flammis
285
Et poenis semper mentem torrete malignam,
Quas pater horrendis barathri per stagna profundis
Daemonis horrendi sociis ipsique paravit.
Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla
Nec famis in poena parvi miseramina panis,
290
Aut peregrina mihi tecti vestisve parumper
Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur,
Carceris aut saepto claustris morbisve iacenti
Umquam visendi solacia vestra fuerunt.
His damnata dehinc respondet factio verbis:
295
Haut umquam nostrum meminit te visere quisquam
Aut sitis aut saevae famis aegrum agitare laborem.
Hospita vel fessis errare per oppida rebus,
Carceris aut mersum poenis morbove gravatum,
Ut tibi sollicito fieret miseratio iusta.
300
His rerum dicet Dominus: Cum vestra superbo
Angustis rebus feritas sub corde tumebat
Calvavitque humiles minimos, me sprevit in illis.
Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.
Aeternum miseri poena fodientur iniqui,
305
Aeternumque salus iustis concessa manebit.»
Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos
Pro fratris morbo iustis soror anxia curis
Hortatur iuvenem rapido percurrere gressu,
Casibus ut tantis Christus servaret amicum.
310
Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,
Obsequio cuius fratremque domumque merentem
Amplexus pleno Christus retinebat amore.
Nuntius adveniens perfert, extrema iacere
Dilectum Christo iuvenem per tristia morbi
315
Et leti et vitae confinia summa tenentem.
Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris
Percussus verbis: «Non est, si creditis, inquit
Ad letum ducens istaec violentia morbi,
Sed Deus ut digno iustis celebretur honore
320
Et suboles hominis sancta virtute nitescat.»
Tunc ad discipulos: «Dormit iam Lazarus, inquit,
Sed carum iuvenem faciam consurgere rursus.»
Aiunt discipuli: «Somno succedere plena
Et remeare salus poterit;» nec mente sequuntur,
325
Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.
Errorem quorum tali sermone removit:
«Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti
Hinc veniunt vestramque fidem mihi fortius armant,
Cernitis absentem longe quod cuncta videre.
330
Sed properemus,» ait. Didymus tum talia fatur:
«Pergamus pariterque omnes procumbere leto
Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur.»
Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto
Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris
335
Germanas luctus lacrimosaque tecta tenebant.
Convenere illuc solatia debita dantes
Iudaeae gentis proceres carique propinqui.
Sed Martha, audito Christum venisse, cucurrit
Obvia deseruitque domum maestamque sororem
340
Et procul: «O utinam praesens virtus tua nobis
Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae.
Nam quicquid poscis, certum est tibi posse venire.»
Quam Dominus tali solatur voce gementem:
«Robustam mentem, mulier, virtute resume.
345
Lazarus haec vitae recidiva in lumina surget.»
Et mulier: «Certe surgent in munera vitae
Mortales cuncti, veniet cum terminus orbi.»
Christus item sancto depromit pectore vocem:
«En ego sum clarae vobis reparatio vitae.
350
In me qui credit, mortem deponere sumptam
Et vitam poterit iugi componere saeclo.
At quicumque fidem vivo sub pectore sumet,
Horrida non umquam continget limina mortis;
Istaec si credis puro de pectore, Martha?»
355
Illa dehinc: «Haec una fides mea corda tenebit,
Sublimis veneranda Dei quod venerit in te
Caelestis suboles celso sub nomine Christi.»
Haec ait et Mariam cursu motura sororem
Interiora petit; sanctum venisse magistrum
360
Et pariter luctu oppressam vocitare sororem
Admonuit tacito designans omnia nutu.
Prosilit illa foras audito nomine Christi;
Prosequiturque simul Solymorum turba gementem
Credentum, tumulo fletus inferre sorores.
365
Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,
Procidit ante pedes, rupitque hanc pectore vocem:
«Si mihi germanum potuisses visere vivum,
Lazarus haut poterat durae succumbere morti.»
Fletibus his Christus socians de corde dolorem
370
Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper
Membra forent animae volucris spoliata calore.
Haut mora demonstrant flenti maestoque sepulcrum
Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum
Ut vidit Sanctus, multo mox vecte moveri
375
Praecipit; at Marthae talis vox verberat aures:
«Quattuor en luces totidemque ex ordine noctes
Praetereunt, quo membra solo composta quiescunt.
Crediderim, corpus motu fugiente caloris
Fetorem miserum liquefactis reddere membris.»
380
His dictis contra depromit talia Christus:
«Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus
Credentum virtute fidem; sed gloria summi
Iam genitoris adest, fidei si robur habetis.»
Haec ubi dicta dedit saxumque immane revulsis
385
Obicibus patuit, virtus mox conscia caelum
Suspicit et tali genitorem voee precatur:
«Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur;
Me placidus semper venerandis auribus audis,
Sed populus praesens me missum credere discat.»
390
Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso
Restitit adverso complens cava saxa clamore:
«Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris
En animam tuque ipse foras te prome sepulchro.»
Nec mora conexis manibus pedibusque repente
395
Procedit tumulo, vultum cui linea texta
Et totum gracilis conectit fascia corpus.
Tum solvi iussit laetumque ad tecta remittit.
Iudaei postquam factum venerabile cernunt,
Qui tanti Mariam fuerant Marthamque secuti,
400
Pars credens sequitur tantae virtutis honorem;
Ast alii repetunt urbem procerumque superbis
Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.
Ergo ad concilium scribae plebisque vocatur
Iam gravior numerus, qua vatum principis alte
405
Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis.
Illic complacuit Christum prosternere leto,
Sed vitare dies paschae, ne plebe frequenti
Discordes populi raperent in bella furorem.
Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra
410
Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti
Accedit mulier propius, sanctumque alabastro,
Quo pretiosa inerant late fragrantis olivi
Unguenta, a summo perfundit vertice Christum.
Discipuli increpitant fantes, potuisse iuvari
415
De pretio unguenti miserorum corpora egentum.
Has Dominus prohibet voces factumque probavit:
«Desinite obsequio iustam prohibere puellam.
Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,
Sed me non semper tribuetur visere vobis.
420
Funeris ista mei multum laudanda ministrat
Officio mundumque implebunt talia facta.»
Tunc e discipulis unus se subtrahit amens
Iudas et ad proceres tali cum voce cucurrit:
«Quod pretium sperare datur, si prodere vobis
425
Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?»
Illi continuo statuunt ter dena argenti
Pondera; his Iudas sceleri se subdidit alto.
«Iamque dies paschae primo processerat ortu:
Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae
430
Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri,
Ultima qui Domini caperet mandata, iubebat.
Vespere mox primo bis sex recubantibus una
Discipulis, tali divinat voce magister:
«En urget tempus, Christum cum prodere morti
435
E vobis unus scelerato corde volutat.»
Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis
Insano tantum cepisset corde venenum.
Ille dehinc: «Epulis mecum nunc vescitur, inquit.
Sed suboles hominis quondam praescripta subibit
440
Supplicia ad tempus. Miserabilis ille par aevum,
Qui iustum dedet; quanto felicior esset,
Si numquam terris tetigisset lumina vitae!»
Et Iudas graviter tum conscia pectora pressus,
«Numquid, ait, Iudam talis suspicio tangit?»
445
Respondit Dominus: «Te talia dicere cerno.»
Haec ubi dicta, capit palmis sibi frangere panem,
Divisumque dehinc tradit sancteque precatus
Discipulos docuit, proprium sibi dedere corpus.
Hinc calicem sumit Dominus vinoque repletum
450
Gratis sanctificat verbis potumque ministrat,
Edocuitque, suum se divisisse cruorem,
Atque ait: «Hic sanguis populi delicta redemit;
Hoc potate meum. Nam veris credite dictis,
Post haec non umquam vitis gustabo liquorem,
455
Donec regna patriis melioris munere vitae
In nova me rursus concedent surgere vina.»
Exin cantato sanctis concentibus hymno
Montis Oliveti conscendunt culmina cuncti.
Talia tum Christus depromit pectore verba:
460
«Omnes praesenti noctis vos tempore longe
Disperget misere deserto principe terror.
Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes
In diversa fugam capient per rura bidentes.
Post ubi vita novos caeli mihi reddet honores,
465
Praeveniam vestrosque choros genitalibus arvis
Grata Galilaeae volitans per rura docebo.»
Respondit Petrus: «Cunctos, si credere fas est,
Quod tua labenter possint praecepta negare,
Sed mea non umquam mutabit pectora casus.»
470
Ille dehinc: «Nox haec, quae lucida sidera terris
Inducit lucemque premens nunc incubat undas,
Audiet, ut trinis pavidus mendacia verbis
Dices et Christum, fortissime Petre, negabis,
Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum.»
475
At Petrus: «Duram mortem mihi sumere malim,
Vox oblita suum quam deneget ista magistrum.»
Has vires cordis perstant promittere cuncti.
Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura.
Illo progreditur lucis vitaeque repertor,
480
Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur.
Atque illic reliquos iussit residere ministros.
Ipse sed adsumpto longe procedere Petro
Zebedeique simul natis per devia tendit.
Tunc angore gravi maestus sic voce profatur:
485
«Tristia nunc volvens animus mihi pectora turbat
Morte tenus, sed nunc vos segnem excludite somnum,
Sollicitamque simul vigilando ducite noctem.»
Haec ait et paulum procedens corpore terram
Deprimit et tali proiectus voce precatur:
490
«Si fas est, genitor, calicis me transeat huius
Incumbens valido nobis violentia tractu.
Sed tua iam veniat potius, quam nostra voluntas,
Quae tibi decreta est tantis sententia rebus.»
Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis
495
Prostratos terrae membris dissolverat omnes.
Tunc ait ad Petrum: «Non est mihi ponere virtus
Unam pervigilem tantis sub casibus horam?
Sed vigilate, precor, ne vos temptatio raptos
Horrida praecipitet saevae per lubrica mortis.
500
Spiritus iste viget, sed corpus debile labat.»
Secessit rursus secreti montis in arcem
Orabatque patrem: «Rerum mitissime rector,
Hunc quoniam calicem non est transire potestas,
Iam tua proveniat nostra de sorte voluntas.»
505
Rursus discipulo, somni sub pondere pressos
Invenit et rursus idem genitore precato
Adloquitur fesso nexos languore quietis:
«Iam dormire licet sociosque revisere vestros,
Nam venit ecce, meum qui dedat in omnia corpus,
510
Quae maculata meis inponet factio membris.»
Cum dicto Iudas numero stipante catervae
Advenit procerum iussu populique ferocis.
Pars strictis gladiis pars fidens pondere clavae
Signa sequebatur Iudae promissa furentis.
515
Oscula nam pepigit sese contingere Christi,
Quo facile ignotum caperet miserabile vulgus.
Ille ubi dissimulans blanda cum voce salutat,
Attigit et labiis iusti venerabilis ora,
Continuo Christus: «Totum complere licebit,
520
Huc venisse tuo quaecumque est causa paratu.»
Iniecere manum turbae Christumque prehendunt.
Tunc e discipulis unus fulgente machaera
Occurrit vatis famulo sublatus in iram
Tempore et excussam rapuit vi vulneris aurem.
525
Olli Christus ait: «Gladium tu ponito, noster;
Nam quicumque ferox confidet vindice ferro,
Hunc iusti similis ferri vindicta manebit.
An ego non possem caelestia castra vocare
Et patris innumeras in proelia ducere turmas?
530
Sed scriptura meis complenda est debita rebus.
Vos autem stricto qui me comprendere ferro
Fustibus et gladiis concurritis, en ego vobis
Occurram, templi media qui semper in arce
Vobiscum residens docui, nec talia quisquam
535
In solum tantis circumlatrantibus ausus.»
Discipuli passim Christo fugere relicto.
Iamque Caiphaea steterat salvator in aula,
Convenere omnes scribae proceresque vocati.
At Petrus longe servans vestigia solus
540
Occulte maestus sedit cum plebe ministra
Extremum opperiens tanto sub turbine finem.
Ecce sacerdotes falsos conquirere testes
Incumbunt fictasque volunt contexere causas,
Quis mortem insonti possent inponere Christo.
545
Sed nullus tanto visus satis esse furori.
Ultima prosiliunt testes, qui dicere Iesum
Audissent, templum quod solus vertere posset
Et versum trinis iterum instaurare diebus.
Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem
550
Insistit frendens furiis ac talia fatur:
«Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas
Convictus veris procerum sub testibus audes?
Adiurabo tamen summi per regna tonantis,
Ut fateare palam, si fas te credere Christum.»
555
Ille dehinc tali compellat voce superbum:
«Istaec sola tibi procedunt pectore verba
Vera tuo; veniet vobis visenda per auras
Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae
Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris.»
560
Talibus auditis scindit de pectore vestem
Exultans furiis et caeco corde sacerdos
Atque ait: «Audistis pugnantis foeda profani
Verba Deo; polluta magis consurgat in iras
Religio et vestram cuncti iam pandite mentem.»
565
Conclamant omnes mortique addicere certant.
Tum sanctam Christi faciem sputa improba complent
Et palmae malis colaphique in vertice crebri
Insultant verbisque omnes inludere certant:
«Christe, prophetabis, cuius tibi palma sonarit!»
570
At Petrum mulier tristem quod viderat intus,
«Tune etiam, iuvenis, fueras comes additus, inquit,
Isti, quem ludens procerum sententia damnat?»
Ille negat tectisque feris se promere temptat.
Ecce sed egressum primo sub lumine cernens
575
Altera consimili prodebat voce ministris.
Rursus ait iurans, illum se nosse negabat.
Tum percontantum multi accessere sequentes
Eque sono vocis sese cognoscere dicunt,
Cuncta Galilaeam streperent quod verba loquellam.
580
Et Petrus iurans devotis omnia verbis
Nescire adfirmat; quisquis foret ille, negando.
Hanc vocem, plausum quatiens sub culmine tecti,
Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis
Circumstant tristem vera praesagia Christi;
585
Egressusque dehinc ploratus habebat amaros.
Sidera iam luci concedunt et rapidus sol
Progreditur radiis terras trepidantibus implens.
Iamque e concilio Christum post terga revinctum
Praesidis ad gremium magno clamore trahebant.
590
Interea celsum Dominus stans ante tribunal
Talia Pilati verbis excepit Iesus:
«Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur; adstas?»
Respondit Christus: «Vestris haec audio verbis.»
Exhinc terribilis iusti accusatio surgens
595
Infremit et sanctum scelerata facundia pressat.
Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.
Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi.
Ille magis perstans miranda silentia servat.
Sollemni sed forte die concedere leges
600
Unum damnati capitis de more iubebant;
Et fuit in vinclis famoso nomine latro,
Quem Christo infensus populus dimittere vitae
Ardebat: trucibus somno sed territa visis
Pilati coniunx, iusti discedere poena,
605
Mandatis precibusque virum suspensa rogabat.
Tum iudex iterum procerum disquirere mentem
Temptat, et instanti cuperent quem solvere poena,
Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit.
Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,
610
Latronem legi peterent Christumque negarent.
At postquam procerum incendit sententia vulgum,
Latronisque petit potius sibi cedere vitam,
Consuluit praeses populum, quid vellet Iesum.
Plebs incensa malo saevos miscere tumultus,
615
Et crucis ad poenas iterumque iterumque petebat,
Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem
Confessus sese proprio damnaverit ore.
Denique vi victus detestatusque cruentum
Officium increpitans se libera sanguinis huius
620
Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas
Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.
Hoc magis inclamant: «Nos, nos cruor iste sequatur,
Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet.»
Pilatus donat plebi legique Barabban
625
Et crucis ad poenam victus concedit Iesum.
Proditor ad Iudas, postquam se talia cernit
Accepto sceleris pretio signasse furentem,
Infelix veris damnans sua gesta querellis
Proiecit templo tum detestans argentum.
630
Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas
Informem rapuit ficus de vertice mortem.
Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,
Inlicitum fantes adytis concedere templi,
Quod dare tum licitum, dum sanguis distraheretur,
635
Credebant, agrum mercati nomine vero
Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto.
Haec quondam cooperta canens vox vera prophetae
Eventum rerum patefecit in ordine saecli:
Argenti triginta minas posuere profani
640
Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,
Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.
Traditus est trucibus iustus scelerisque ministris
Militibus: scelerata ludibria corpore praebet.
Purpureamque illi tunicam clamidemque rubentem
645
Inducunt spinisque caput cinxere cruentis,
Inque vicem sceptri dextram comitatur harundo.
Tum genibus nixi regem dominumque salutant
Iudaeae gentis; faciem lavere salivis
Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.
650
Haec ubi transegit miles ludibria demens,
Indutum propriae ducebat tegmina vestis
Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebant.
Ecce sed egressi quendam cepere Simonem
Cyrena genitum lignumque adferre iubebant,
655
Quo dominum lucis iussis suffigere saevis
Instans urgebat saecli inmutabilis ordo.
At postquam ventum est, ubi ruris Golgotha nomen,
Permixtum felli vinum dant pocula Christo.
Ille sed in summo gustu tractata recusat,
660
Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.
Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,
Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes
Militis unius servans possesso textum.
Et scriptum causae titulum meritique locarunt,
665
Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.
Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent
Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis
Insultat plebis fixo vaesania Christo:
«Hic est, qui templam poterat dissolvere solus,
670
Hic est, qui trino lucis reparare meatu.
Sed nunc descendat suboles veneranda tonantis
Et crucis e poena corpusque animamque resolvat.»
Haec vulgi proceres vaecordis dicta sequuntur;
Atque Pharisaei scribaeque et factio demens
675
Inludunt motuque caput linguasque loquellis
Insanis quatiunt aeternae ad vincula poenae:
«Nonne alios quondam trucibus servare solebat
Morborum vinclis? sese cur solvere poenis
Non valet? En regem nostrae quem credere gentis
680
Debuimus: solvat ligni de robore corpus!
Tunc sanctis digne poterimus credere signis.
Confidit genitore Deo: dimittere poena
Cur propriam non vult subolem veneranda potestas?»
Nec minus increpitant dextra laevaque gementes
685
Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones.
Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,
Cum subito ex oculis fugit furvisque tenebris
Induitur trepidumque diem sol nocte recondit.
Ast ubi turbatus nonam transegerat horam
690
Consternata suo redierunt lumina mundo.
Et Christus magna genitorem voce vocabat
Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes
Heliam vocitare putat. Tum concitus unus
Cogebat spongo turpi calamoque revincto
695
Inpressum labiis acidum potare saporem.
Cetera turba furens tali cum voce cachinnat:
«Spectemus pariter, caelo ne forte remissus
Helias veniat, celsa qui in sede quiescit,
Liberet et misero confixum stipite regem.»
700
Tum clamor Domini magno conamine missus
Aetheriis animam comitem commiscuit auris.
Scinduntur pariter sancti velamina templi
Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt
Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,
705
Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.
Tum veterum monumenta virum patuere repulsis
Obicibus iustaeque animae per membra reversae
Et visi passim populi per moenia late
Erravere urbis; sic terrent omnia mundum.
710
Militibus primis quatiuntur corda pavore,
Dedita qui saevae servabant corpora poenae,
Et subolem dixere Dei Christumque fatentur.
E speculis matres miracula tanta tuentur
Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant.
715
Iam decedenti vesper succedere soli
Coeperat, et procerum tum iustior audet
Corpus ad extremum munus deposcere Christi.
Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,
Qui quondam verbis aures praebebat Iesu.
720
Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,
Quis nuper tulerat vitam vis horrida poenae.
Concessit praeses et corpus fulgida lino
Texta tegunt saxique novo componitur antro.
Limen concludunt immensa volumina petrae;
725
E speculis servant matres et cuncta tuentur.
Iamque dies rutilo complebat lumine terras,
Otia qui semper prisca de lege iubebat,
Nulla sed inmitis procerum furor otia servat.
Conveniunt onerantque simul sic iudicis aures:
730
«Erroris laqueos iustissima poena resolvit.
Nunc meminisse decet, quoniam planus ille solebat
Vulgari semper iactans promittere plebi,
E mortis sese tenebris ad lumina vitae
Cum trino solis pariter remeare recursu.
735
Hoc petimus, castos miles nova funera servet,
Ne fera discipulis furandi audacia corpus
Consurgat turbetque recens insania plebem.»
Et Pilatus ad haec: «Miles permittitur, inquit,
Servare, ut vultis, corpus tellure sepultum.»
740
Conveniunt saxique ingentia pondera volvunt,
Et limen signis et saxum milite servant.
Sidera iam noctis venturo cedere soli
Incipiunt, tumuli matres tum visere saeptum
Concurrunt, motus sed terram protinus omnem
745
Concutit et caelo lapsus descendit aperto
Nuntius et saxum tumuli de limine volvit.
Illius et facies splendet ceu fulguris ignis,
Et nivis ad speciem lucent velamina vestis.
Militibus terror sensum discluserat omnem
750
Et iacuere simul ceu fusa cadavera leto.
Ille sed ad matres tali cum voce profatur:
«Vestra pavor nullus quatiens nunc corda fatiget;
Nam manifesta fides, sanctum vos quaerere corpus,
Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.
755
Surrexit Christus aeternaque lumina vitae
Corpore cum sancto devicta morte recepit.
Visere iam vobis licitum est, quod sede sepulcri
Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra.
Dicite praeterea celeri properoque recursu
760
Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,
Inque Galilaeam laetum praecedere terram.»
His dictis visisque animos perfuderat ardens
Laetitia attonitis stupor ancipitique pavore.
Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu
765
Talia discipulis referunt tumulumque relinquunt.
Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus
Et fidas matres blandus salvere iubebat.
Occurrunt illae et genibus plantisque prehensis
Victorem leti pavidae venerantur Iesum.
770
Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:
«Mentibus absistat fidei pavor omnis et ista
Fratribus en nostris propere mandata referte.
Nostri conspectus si cura est, ite volentes
Inque Galilaeam propere transcurrite terram.»
775
Interea tumulo custodum exterrita corda;
Mittunt e numero partem, quae tanta referret
Iudaeis rerum miracula. Sed manus amens
Iam semel insano penitus devota furori
Praemia militibus certatim magna rependit
780
Et famam argento redimit, quod limine rupto
Furtim sustulerit corpus defensa tenebris
Occulte rapiens audacia discipulorum.
Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes
Mandatis Christi concurrens turba suorum:
785
Cernitur ecce suis proles veneranda tonantis.
Illum procumbens sancte chorus omnis adorat;
Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat
Pectoribus virtus, nam pars dubitabat eorum.
Tunc sic discipulos clarus compellat Iesus:
790
«In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit,
Me pater est vobis dignatus mittere lucem.
Gentibus haut aliter nunc vos ego mittere cunctis
Institui, vestrum est cunctas mihi iungere gentes.
Pergite et ablutos homines purgantibus undis
795
Nomine sub sancto patris natique lavate,
Vivifici pariter currant spiramina flatus.
Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes
Praecepta, ut vitam possint agitare perennem;
Nec vobis umquam nostri praesentia deerit,
800
Donec consumens dissolvat saecula finis.
 

Has mea mens fidei vires sanctique timoris
Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi,
Versibus ut nostris divinae gloria legis
Omamenta libens caperet terrestria linguae.
805
Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,
Quam fovet indulgens terrae regnator apertae
Constantinus, adest cui gratia digna merenti,
Qui solus regum sacri sibi nominis horret
Inponi pondus, quo iustis dignior actis
810
Aeternam capiat divina in saecula vitam
Per dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.