(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Evangelium secundum Joannem
Evangelium secundum Joannem (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0426A
PROLOGUS. 114.0355B|
Omnibus divinae Scripturae paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetae futurum praedixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicae Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani praedicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiae de coaeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus haereticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur, 114.0355C| quae volat altius caeteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Caeteri quippe evangelistae, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quae gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad coelum volat. Qui enim supra pectus Domini in coena recubuit, coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiae, et ea maxime quae Dominus 114.0355D| gessit primo praedicationis suae tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Haec ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quae fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistae, dicta et facta Domini temporalia, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero 114.0356B| Domini quae Trinitatis unitatem, et vitae aeternae felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et praedicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de aeternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.
VERS. 3.-- Omnia per ipsum facta sunt. (AUG.) Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., 114.0356C| usque ad quae concordant cuncti potentiae Divinitatis.
Et sine ipso factum est nihil. (ORIG.) Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.
VERS. 4.-- Quod factum est, erat vita in ipso. (AUG.) Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.
VERS. 6.-- Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiae ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanae naturae, et specialiter praecursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in 114.0356D| primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut haeretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.
VERS. 9.-- Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quae ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quae sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia 114.0357A| quorum vita et conversatio in coelis est, quasi in alio mundo sunt.
VERS. 11.-- Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.
VERS. 12.-- Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo haec generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
VERS. 14.-- Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. 114.0357B| Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiae et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis praecedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, haec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
114.0357C| VERS. 15.-- Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me praedicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando haec dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in praedicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Graeco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
VERS. 16.-- Et de plenitudine. Exposito testimonio praecursoris, redit evangelista ad testimonium 114.0357D| suae assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiae et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. (AUG.) Non solum gratiam, quae plane gratis datur, non pro merito ut fidem quae per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem aeternam, quae et merces justitiae dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quae non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.
114.0358A| VERS. 17.-- Per Moysen. Per Moysen servum praenuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
VERS. 18.-- Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII), id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora mea (Ibid.). Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter 114.0358B| carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.
Unigenitus Filius, etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum (Exod. XXXIII), sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius 114.0358C| revelare (Luc. X). Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
VERS. 19.-- Et hoc. Et haec et caetera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judaei Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futurae vindictae terrorem. Alii dicebant eum esse unum de 114.0358D| prophetis resuscitatum, propter prophetiae gratiam.
VERS. 20.-- Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset praecursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.
VERS. 21.-- Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias praecessurus sit eum. Sed ipse Elias praecessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo praecones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non praeco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo 114.0359A| humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiae judex.
VERS. 23.-- Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariae. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra haec omnia exaltatus praecursor Verbi, deserit omnia quae intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur praeter abundantiam gratiae, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de 114.0359B| Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi praesentis.
VERS. 24.-- Ex Pharisaeis. Id est, ex principibus Judaeorum, qui doctrinam non quaerunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum praedicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.
VERS. 25.-- Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisaei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisaeum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisaeo non dubitabant 114.0359C| praecessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui praefiguravit baptismum.
VERS. 26.-- Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciae quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et praedicando praecursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.
VERS. 27.-- Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.
114.0359D| VERS. 28.-- Haec in Bethania. Duae sunt Bethaniae. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quae trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiae, quae gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quae natura ad hoc creata erat; ut legi naturae obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quae nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quae est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiae, quae est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, 114.0360A| in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
VERS. 29.-- Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiae, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suae contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinae quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suae. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam 114.0360B| transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.
VERS. 30.-- Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.
VERS. 31.-- Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quae est impletio totius justitiae; sicut enim opus est Christum 114.0360C| nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quae est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi praeparet viam baptismo Christi.
VERS. 32.-- Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam praedicare poenitentiam, id 114.0360D| est, facere praeparationem praedicationis Christi, sed tantum de praeparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.
VERS. 33.-- Et ego nesciebam. (AUG.) Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes.
(HIER.) Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat 114.0361A| bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. (AUG.) Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum.
Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo.
114.0361B| Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturae.
VERS. 35.-- Altera die iterum stabat Joannes. Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.
VERS. 37.-- Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhaerentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
VERS. 38.-- Conversus. Quasi a tergo viderant, sed 114.0361C| quasi faciem praebuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quaeritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quaerunt ostendi sibi aeternam mansionem quomodo sit apud Patrem.
VERS. 39.-- Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive praesentem vitam. Hora 114.0361D| autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quaerunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quae implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.
VERS. 40.-- Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.
VERS. 41.-- Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est 114.0362A| sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam praefigurabat, etc.
VERS. 42.-- Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiae vel columbae, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, 114.0362B| unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiae quae in petra fundatur.
Tu es Simon. (CHRYS.) Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Israelem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedaei. Nam quibus quidam a prima aetate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est.
Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.
114.0362C| VERS. 43.-- In Galilaeam et invenit Philippum. Galilaea dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilaeam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
VERS. 44.-- A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreae. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanaelem.
114.0362D| VERS. 45.-- Invenit Philippus, etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui praenuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.
VERS. 46.-- Et dixit ei Nathanael. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate 114.0363A| tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiae, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
VERS. 47.-- Ecce vere Israelita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisaei autem sunt dolosi qui se bonos praedicant cum sint mali.
VERS. 48.-- Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quaerit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. (AUG.) Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel donum Dei, qui erat 114.0363B| sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quaesitus, quam Dominum videret et quaereret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.
VERS. 49.-- Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita, ut dicitur, id est videns Deum.
VERS. 51.-- Videbitis coelum apertum. Nathanael Israelita, dicitur visurus apertum coelum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha 114.0363C| Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Israel. Angelos Dei. Saepe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanael et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturae in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.
CAPUT II. 114.0363D|
VERS. 1.-- Et die tertia. (AUG.) Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit.
Et die. Significat tertia die, id est tempore gratiae, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiae per carnem venisse.
VERS. 2.-- Vocatus est autem. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.
VERS. 3.-- Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat.
(AUG.) Major virtus est in creatione et gubernatione 114.0364A| coeli et terrae, etc., usque ad per quae virtus quae in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.
VERS. 4.-- Quid mihi. (ID.) In his non negat matrem, ut haeretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.
VERS. 6.-- Binas vel. (ID.) Aestimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Noe disseminatae.
VERS. 7.-- Et impleverunt. Quod jussu ejus impletae sunt hydriae, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litterae, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere 114.0364B| vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quae prophetia praedixit.
VERS. 9.-- Ut autem gustavit. Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Aquam vinum factam. Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus.
114.0364C| VERS. 11.-- Hoc fecit. (HIER.) In initio signorum quae mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiae imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.
VERS. 12.-- Post haec, etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinae majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres.
VERS. 13.-- Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus 114.0364D| cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, praedicatores doctrinae coelestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis praebent, per has signantur opera munditiae et pietatis, quae venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; 114.0365A| qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsae res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno praedicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.
VERS. 14.-- Et invenit in templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quae honesta putatur, cum sit de his quae in templo offeruntur, quanto magis prohibet 114.0365B| potationes et caetera graviora?
VERS. 15.-- De funiculis. Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isa. V). Et Salomon: Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur (Prov. V).
VERS. 16.-- Qui columbas. Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi.
VERS. 17.-- Zelus domus tuae. (AUG.) Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.
114.0365C| VERS. 18.-- Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit. Quia signum quaerunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.
VERS. 20.-- Dixerunt ergo. Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Quadraginta et sex. (AUG.) Anatole Graece oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent.
Aedificatum. (AUG.) Aedificatio Salomonis septem 114.0365D| annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.
VERS. 23.-- Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Haec fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter 114.0366A| signa quae viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus coelesti lumine.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Erat autem homo, etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. Nicodemus nomine. Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.
VERS. 2.-- Hic venit, etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Israel palam dicere erubesceret, vel pro metu Judaeorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria 114.0366B| fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni coelorum, et de aliis pluribus.
VERS. 3.-- Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incoepit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri.
(AUG.) Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis 114.0366C| est, quae est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quae est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahae sunt nati, sive per liberam sive per ancillam.
Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquae ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animae invisibilis.
Renatus fuerit. (CHRYS.) Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno coelorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis 114.0366D| opus est ad videndum Deum.
VERS. 5.-- Ex aqua. Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.
VERS. 6.-- Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus 114.0367A| ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.
VERS. 8.-- Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quae et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter 114.0367B| agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quae quia incognita sunt carnali, iterum quaerit? Quomodo possunt haec fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, 114.0367C| sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.
VERS. 10.-- Tu es magister, etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus praeest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.
VERS. 11.-- Quod scimus loquimur. Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur. Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.
VERS. 12.-- Si terrena dixi vobis. (AUG.) Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere coelestia, 114.0367D| id est coelestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.
VERS. 13.-- Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
VERS. 14.-- Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Supponit de morte sua quae est origo 114.0368A| et causa habendi praedicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suae significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis, etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus. Aperit causam humanae salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis 114.0368B| restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
VERS. 16.-- Mundum. Cosmos Graece, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam aeternam faciat.
Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
VERS. 19.-- Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quae excitat 114.0368C| homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quae diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
VERS. 21.-- Qui autem facit. Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia 114.0368D| salvetur qui credit. Qui autem facit. Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, haec scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.
VERS. 22.-- Post haec. Non continuo post disputationem cum Nicodemo quae facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilaea in Judaeam rediit. In terram Judam, et illic demorabatur, etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli 114.0369A| ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur, et ibi morabatur et baptizabat.
Erat autem. Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet praecursor cessare donec manifestetur veritas.
VERS. 24.-- Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quae alii praeterierunt, incipientes ab his quae facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo praecursoris, aperte incoepit baptismus Christi.
VERS. 25.-- Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis, etc. Dum Joannes praedicat, et schola ejus durat, Christus latenter praedicat et operatur, 114.0369B| sed palam baptizat, ut oriatur quaestio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.
VERS. 26.-- Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.
VERS. 27.-- Respondit Joannes, et dixit, etc. Quia ultra consuetudinem humanae naturae sum natus ex parentibus provectae aetatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiae sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. Non potest. Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo 114.0369C| nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in poenitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.
VERS. 28.-- Non sum ego Christus. Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum praecurrerem.
VERS. 29.-- Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
VERS. 30.-- Illum oportet crescere. Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. Illum oportet crescere. Id est exaltari, id est dum 114.0369D| peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quae in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.
VERS. 31.-- Me autem minui. Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate.
Qui desursum venit, super omnes est, etc. (ALC.) Id est, de altitudine humanae naturae ante peccatum 114.0370A| primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est aequalis.
De terra. Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et poenam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra.
Et quod vidit. Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.
VERS. 33, 34.-- Signavit quia Deus. Hoc est, signum posuit in corde suo quasi speciale aliquid, scilicet hunc esse verum Deum, qui missus est ad salutem hominum. Verax est. Quem enim misit Deus. 114.0370B| Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. Verba Dei loquitur. In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.
114.0370C| VERS. 36.-- Qui credit in Filium habet vitam aeternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius irae, scilicet mors, corruptio, etc., quae omnia manent.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter 114.0370D| et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitae; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquae et verbo vitae (Ephes. V).
VERS. 2.-- Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.
VERS. 3.-- Reliquit Judaeam. Id est Pharisaeos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quae neminem 114.0371A| ad perfectum ducit. Et abiit in Galilaeam, id est in spiritualem ipsius litterae intelligentiam. In Galilaeam. In Galilaea transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanae naturae in pristinam gloriam. In Galilaea dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.
VERS. 4.-- Oportebat. Inter Judaeam et Galilaeam Samaria est, id est, inter legem litterae, quae per Judaeam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilaea, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiae, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturae, ut cum utrisque in Galilaeam aeternae beatitudinis rediret.
114.0371B| VERS. 5.-- Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi haereditatem patriarchae Israel.
Quae dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivae insertus.
VERS. 6.-- Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens.
Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta aetas qua venit, 114.0371C| puteus profunditas hujus saeculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus saeculi, quae quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, praemissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.
VERS. 7.-- Venit. In figura Ecclesiae de gentibus, quae prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo saeculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari.
(GREG.) Vel mulier, id est Synagoga, quae venit 114.0371D| haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam.
Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiae. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiae gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.
VERS. 8.-- Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judaeos, qui legis valle muniti, 114.0372A| et prophetiae sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda praedicatione fidei Deo praeparantes.
VERS. 9.-- Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judaei, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua.
Non enim, etc. Samaritanos Judaei exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos haereditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
VERS. 10.-- Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.
114.0372B| VERS. 11.-- Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quae ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.
VERS. 12.-- Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et praedium quod Jacob filio suo dederat, possidebat.
(AUG.) Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur.
114.0372C| Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.
VERS. 13.-- Qui autem. Quicunque meae praedicationi cor accommodaverit et gratiae donum cognoverit, fides quae per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit aeternam.
VERS. 14.-- Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in aeternam gloriam subvehit.
VERS. 16.-- Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo 114.0372D| duce ad contemplationem spiritualis intelligentiae ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quae modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Haec quae dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo haec spiritualia quae dico.
VERS. 17.-- Respondit mulier. Revera haec mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus. Paulatim ea attollens adhuc 114.0373A| mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.
VERS. 18.-- Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanae naturae datae. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post praevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia, Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litterae, quae nullam salutem contulit, 114.0373B| unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litterae ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias.
(AUG.) Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiae, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quae dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori aetate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa aetas, non ad aeterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.
VERS. 19.-- Quia propheta tu es. Mulier ex auditis 114.0373C| proficiens, jam coeperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.
VERS. 20.-- Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quae me movet. Judaei se praeferebant Samaritanis pro templo quod aedificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judaeos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchae in montibus, Judaei in templo adoraverunt, praefigurantes modum bene orandi.
VERS. 21.-- Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judaeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum 114.0373D| credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judaeis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges (Isa. VII). Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judaeorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judaei non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio 114.0374A| Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judaeis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non praefero locum Judaeorum loco Samaritanorum, et hoc est.
VERS. 23.-- Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, praeter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam praesentiam in carne fient veri adoratores.
In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.
VERS. 24.-- Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quaerit corporeum locum, 114.0374B| montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quae transeunt, sed de aeternis quae veritas sunt.
VERS. 25, 26.-- Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quae fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se 114.0374C| manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quaerat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.
VERS. 27.-- Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiae de gentibus futurae. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quaerere quod perierat.
VERS. 28.-- Reliquit ergo. Audito ego sum, jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere 114.0374D| curam, et onus hujus saeculi.
VERS. 29.-- Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.
VERS. 33.-- Nunquid aliquis attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.
VERS. 34.-- Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra 114.0375A| fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.
VERS. 35.-- Nonne vos dicitis. Cum quaerat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.
VERS. 36.-- Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; 114.0375B| nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.
VERS. 38.-- Ego misi vos. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine saeculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.
VERS. 40.-- Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt praesentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quae praeferunt verbis mulieris. In 114.0375C| quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judaeorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus praeceptis charitatis instruatur.
VERS. 42.-- Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis praesentia Judaeis spiritualiter edoctis gratiam suae cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
VERS. 43.-- Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis 114.0375D| qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine saeculi revertetur ad Judaeos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.
VERS. 44.-- Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judaeorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilaeis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo praedicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, 114.0376A| sed manere apud illos ubi bene receptus est.
VERS. 46.-- Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicae doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiae gentium conversionem ad quam Dominus a Judaeis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine saeculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiae infirmitate sanetur.
VERS. 47.-- Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quae ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et praesens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer 114.0376B| meus (Matth. VIII); unde: Non inveni tantam fidem in Israel. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.
VERS. 48.-- Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quae solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judaeis durabit.
Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia praefigurat aliquod remotum et futurum.
114.0376C| VERS. 49, 50.-- Descende. Quasi aliter non posset sanare, nisi praesens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus. Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quae in hominibus non pensat naturam, sed quae extra patent. Credidit ipse. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judaeorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.
VERS. 54.-- Hoc iterum secundum signum fecit 114.0376D| Jesus cum venisset a Judaea in Galilaeam. De omnibus miraculis quae fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judaeis, quae supra ponitur. Caeteri enim Evangelistae quae hic reticet, dixerunt plane.
VERS. 4.-- Angelus autem. Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatus, ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate ideo magnum et in benignitate parum fuit, unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. 114.0377A| Sed in his corporalibus plus intendit aeternam salutem animarum.
VERS. 5.-- Triginta et octo. Id est duobus minus quadraginta, qui numerus constat ex quater decem, et significat perfectionem operum, in decem praeceptis legis et quatuor Evangeliis, a quo duo minus habet qui charitate Dei et proximi caret.
VERS. 6.-- Vis sanus fieri. Non nescit quid velit, sed accendit ad amorem sanitatis, de qua jam desperabat, unde jam conquerebatur, quod non haberet qui eum mitteret in aquam.
VERS. 8.-- Tolle grabatum tuum. Dilige proximum infirma ejus tolerando, qui te infirmum patienter tulit, et non solum aetate de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce angelus 114.0377B| magni consilii latens in carne, turbata aqua Judaeorum sanum fecit unum.
VERS. 9.-- Et ambulabat. Diligendo Deum festina usque ad visionem ejus, nec fratrem propter amorem ejus ad quem pergis deserens, nec propter fratrem ab illo quaerendo cessans.
VERS. 10.-- Dicebant ergo. Judaei observatores litterae nescientes gratiam qua lex impletur, quae ab omni servili opere, id est a peccato cessare jubet, unde hic dicitur: Tolle grabatum, etc. Non licet. Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia, sed de lecti portatione.
VERS. 11.-- Respondit eis. Non cedit objicientibus, sed sanatoris mandatis obediens, auctoritatem sanationis suae objicit calumniantibus.
114.0377C| VERS. 13.-- Nesciebat quis esset. In turba positus non agnovit Jesum, sed post in templo. In quo docemur, ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequitiam hominum, et adeat templum internae orationis. VERS. 14.-- In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde praemonet ne iterum peccando gravius judicetur.
VERS. 16.-- Quia haec faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod 114.0377D| ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.
VERS. 17.-- Jesus autem respondit. Quasi dicat caeci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
VERS. 18.-- Respondit itaque Jesus. Quia commoti sunt de audita aequalitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium aequalem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, 114.0378A| ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quae omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem haec secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quaerant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quae non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
VERS. 19.-- Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque 114.0378B| resurrectionem, corporis scilicet et animae. Non potest filius. Ita sum aequalis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Haec et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.
VERS. 20.-- Omnia demonstrat. Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut aeque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei, hoc est, per eum majora faciet. 114.0378C| Quae? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his. Suscitat Pater animas per Filium, ut animae vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.
VERS. 21.-- Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod aequalis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio.
Sic et Filius. (AUG.) Quia Pater et Filius sunt eadem 114.0378D| vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad haec causa redditur, quia Filius hominis est.
VERS. 23.-- Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, aeternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium aequalem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse aequalem Patri.
Qui non honorificat. (AUG.) Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse aequalem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
VERS. 24.-- Quia qui, etc. Quia aequalis sum 114.0379A| Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam aeternam, quia haec est vita aeterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiae, post a corruptione ad aeternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.
VERS. 25.-- Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., 114.0379B| et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animae a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est.
Sicut enim Pater. (AUG.) Vita quae est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis.
In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.
VERS. 27.-- Et potestatem. Postquam dixit de resurrectione animae, subdit de resurrectione 114.0379C| carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formae Dei solis mundis corde promittitur, unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). (AUG.) Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.
VERS. 28.-- Quia veniet hora. Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam aeternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.
VERS. 30.-- Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita 114.0379D| qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiae, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quaero voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quae est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quaero. Loquitur nunc secundum quod aequalis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.
VERS. 31.-- Si ego testimonium. . Dico de identitate essentiae suae cum Patre, ex qua vivunt non 114.0380A| corpora quae non sentiunt, sed animae rationales mediae inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quae non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quae Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.
VERS. 34.-- Sed haec. Sed tamen testimonium Joannis induco, ut per Joannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini, et credentes salvi sitis.
VERS. 35.-- Ille erat, etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum 114.0380B| ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetae et apostoli sunt lucernae: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
VERS. 37.-- Neque vocem. Et si in Sina vocem ejus audisse et speciem vidisse putetis.
VERS. 41.-- Claritatem. Nec ideo hoc loquor, ut quaeram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.
VERS. 42.-- Quia dilectionem. Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.
VERS. 43.-- Si alius. Antichristus, qui propriam gloriam quaerit non Dei, id est in nomine suo veniet, 114.0380C| hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.
CAPUT VI.
VERS. 1.-- Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quaedam magna Jordanis refluxio.
VERS. 2.-- Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.
VERS. 5.-- Cum sublevasset. Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo 114.0380D| ducente ad altitudinem actionis et scientiae ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.
VERS. 7.-- Ducentorum. Centenarius duplicatus significat perfectionem bonae actionis et rationalis scientiae, quae erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiae addatur, quae animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.
VERS. 9.-- Est puer unus. Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. 114.0381A| Unus, quia vanitatem Ecclesiae futuram praefigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed haec, etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quae omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?
VERS. 10.-- Facite homines. Magister veritatis prius in simplicitate litterae quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturae auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.
VERS. 14.-- Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: 114.0381B| Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.
VERS. 15.-- Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt praevenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit coelos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores 114.0381C| mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.
VERS. 19.-- Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut praesentia bona et caduca pro aeternis quaecunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.
VERS. 22.-- Altera die. Insinuatum est turbae hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset?
114.0381D| VERS. 25.-- Et cum invenissent. Ecce praesens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro praedicto sacramento? Iterum praesens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere praedicationi.
VERS. 26.-- Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitae, id est verbo Dei. Et haec continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram 114.0382A| vero sic: Vos quaeritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quaerite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam aeternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quaerunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.
VERS. 27.-- Signavit Deus. Quasi proprio signo a caeteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
VERS. 29.-- Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quaeritur nisi voluntas. Merito etiam fides quae per dilectionem operatur, opus dicitur, quae est initium et finis totius boni.
114.0382B| VERS. 32.-- Dixit ergo. Quod praeferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de coelo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de coelo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam aeternam.
VERS. 33.-- Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.
VERS. 34.-- Domine, semper, etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in aeternum, secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi 114.0382C| hanc aquam, sic isti quaerunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitae. Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiae Dei donatus.
VERS. 36.-- Sed dixi vobis. Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestrae infidelitatis, quia videtis et non creditis.
VERS. 37.-- Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quaecunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, 114.0382D| quia credunt eum Patrem habere Deum.
Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
VERS. 39.-- Haec est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil.
Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quae non est ei sola, sed et resuscitabo eum.
VERS. 40.-- Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: 114.0383A| Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
VERS. 41.-- Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus coelestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis praesumunt, justitiam Dei quae de coelo venit, non esuriunt.
VERS. 43.-- Nolite murmurare. Quasi non sim panis qui de coelo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre.
VERS. 44.-- Nisi Pater. (AUG.) Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., 114.0383B| usque ad in quo commendatur magna gratia.
Et ego resuscitabo, etc. Ego aequalis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in praesenti, ubi tantum trahitur.
VERS. 45.-- Est scriptum. Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiae. Omnes homines regni illius, id est Christianae fidei, erunt docibiles Dei, quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. In prophetis. Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetae uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant.
114.0383C| VERS. 46.-- Non quia Patrem, etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam aeternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita aeterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suae quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.
VERS. 48, 49.-- Ego sum panis vitae. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitae, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba 114.0383D| mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitae. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judaei et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitae aeternae habes.
VERS. 52.-- Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quae erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundae unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. 114.0384A| Quia autem Judaei non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.
VERS. 54.-- Nisi manducaveritis carnem, etc. (AUG.) Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.
VERS. 55.-- Qui manducat. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quaerunt quomodo fiat in vitam aeternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam aeternam. Si quis vero aliter, in mortem.
114.0384B| VERS. 56.-- Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non praestat, etiam si in eo hoc appetatur.
VERS. 57.-- Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.
VERS. 58.-- Sicut misit me. Me aequalem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet. 114.0384C| Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quae me manducat.
VERS. 59.-- Hic est panis. Et ita constat quod hic est vere panis de coelo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in aeternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in aeternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de coelo descendi. Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de coelo descendit: ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
VERS. 61.-- Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret.
114.0384D| Durus est, etc. (AUG.) Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.
VERS. 63.-- Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod haec gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in coelum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:
VERS. 64.-- Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut 114.0385A| intelligitis; sicut quae in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem aedificat.
Verba quae ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.
VERS. 65.-- Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur.
Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos 114.0385B| recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.
VERS. 66.-- Quia nemo potest, etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia.
VERS. 67.-- Ex hoc, etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.
VERS. 71.-- Nonne ego vos, etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam 114.0385C| ut per eum divinae dispensatio misericordiae in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.
CAPUT VII.
VERS. 1.-- Post haec autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilaeam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judaea ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.
VERS. 2.-- Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo 114.0385D| Judaei habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.
VERS. 3.-- Ut et discipuli. Opera quae veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.
VERS. 4.-- Nemo. Gloriae ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis.
VERS. 6.-- Tempus. Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.
114.0386A| VERS. 8.-- Ego enim non ascendo. (AUG.) Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiae, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.
VERS. 10.-- Non manifeste, etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quaerebant, potestatis est.
VERS. 16.-- Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum 114.0386B| vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.
VERS. 18.-- Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quaerit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet aequalis Patri, tamen in servi forma quaero gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.
VERS. 19.-- Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quaero, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quae vetat occidere, quaeritis me interficere.
114.0386C| VERS. 20.-- Daemonium. Quaerunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum daemonium habere, qui daemonia pellit.
VERS. 21.-- Unum opus feci. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quae salutis sunt.
VERS. 22.-- Circumcisionem. (ALC.) Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.
114.0386D| VERS. 23.-- Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quae me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut caetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.
VERS. 24.-- Nolite judicare, etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem 114.0387A| rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.
VERS. 25.-- Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quae putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quaerebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen aeterna nativitas ejus ex 114.0387B| Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII) Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.
VERS. 28.-- Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quaerite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Marc. XI).
VERS. 29.-- Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, 114.0387C| ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.
VERS. 30.-- Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, praemissa longa serie praeconum. Similiter praedicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.
VERS. 32.-- Audierunt Pharisaei. Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quaerunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt.
114.0387D| VERS. 33.-- Adhuc modicum tempus. Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire praesentem et miracula facientem, quaeretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Quid faciemus? Vobiscum sum et vado. Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: Filius 114.0388A| hominis qui est in coelo, quasi dicit, loquens in terra.
VERS. 34.-- Non potestis venire. Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea (Joan. XIII), sic nec de istis datur desperatio.
VERS. 35.-- Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non praesentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.
VERS. 36.-- Quis est hic? Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quaestionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius 114.0388B| ignorasse videantur quam prophetasse.
VERS. 37.-- In novissimo autem. Post dissensiones Judaeorum de Jesu, et post verba quae dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiae vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum.
Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Venter est conscientia cordis, quae bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons.
(HIER.) Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur 114.0388C| Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.
VERS. 39, 40.-- Nondum enim, etc. Et si prophetae acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiae loquitur omnibus linguis, a qua unitate praecisus non habet spiritum.
114.0388D| Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judaeorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus (Act. V): mortuos suscitant, inter flagella laetantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.
VERS. 45.-- Venerunt ergo. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinae doctrinae testes.
VERS. 47.-- Nunquid et vos, etc. Laudabiliter 114.0389A| seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.
VERS. 48.-- Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX).
VERS. 51.-- Nunquid lex. Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum praesentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.
VERS. 52, 53.-- Et tu Galilaeus es, etc. Et reversi sunt, etc. Galilaeus dicebatur Jesus, quoniam de 114.0389B| Nazareth erant parentes ejus.
CAPUT VIII.
VERS. 1.-- Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quae est in monte Oliveti.
Mystice: Signat altitudinem misericordiae, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novae lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisaei de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo, 114.0389C| unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam praedicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est verae justitiae: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.
VERS. 3.-- Adducunt. Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quae adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quae dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judaeus jam quasi adulteram accusat. Vel signat 114.0389D| Ecclesiam, quae relinquens Deum, fornicata erat cum daemonibus, quam Judaeus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriae genus reputata est.
VERS. 6.-- Jesus autem inclinans se deorsum. Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione.
VERS. 8.-- Et iterum se inclinans. Data sententia justitiae qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos praevidebat 114.0390A| citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.
VERS. 11.-- Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors praeterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens.
VERS. 12.-- Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quae nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem 114.0390B| illuminare.
VERS. 13.-- Testimonium. Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti praemissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistae, qui de eo evidenter ostendit.
VERS. 14.-- Verum est testimonium. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.
VERS. 15.-- Vos secundum carnem judicatis. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis.
114.0390C| Ego non judico quemquam. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego, etc.
VERS. 16.-- Quia solus (AUG.) Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.
VERS. 17.-- Et in lege vestra scriptum est. (ID.) Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.
VERS. 19.-- Dicebant ergo ei. Secundum carnem 114.0390D| judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.
VERS. 20.-- Haec verba, etc. Gazae divitiae, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quae sunt in templo, id est in Christo. 114.0391A| Haec secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judaeis. Et nemo apprehendit eum. Id est, loquentem de Deitate.
VERS. 21.-- Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quaeretis, ideo persequentes assumptum in coelis non ut amici habere cupientes. Unde eis poenam praedicit: In peccato vestro moriemini.
VERS. 22.-- Nunquid interficiet semetipsum? Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit:
VERS. 23.-- Vos deorsum estis. Et ideo terram 114.0391B| sapitis, sicut serpens terram comeditis.
VERS. 24.-- Dixi ergo vobis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini, etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo aeternae essentiae, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Israel. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Israel, ego per meipsum veni liberare perditos. Caetera vero omnia quae mittuntur, non vere sunt.
VERS. 25.-- Principium. (AUG.) Credite me principium, 114.0391C| etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris.
(ID.) Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest.
Loquor vobis. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui aequalis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.
VERS. 27.-- Et non cognoverunt. Cum dicit, qui misit me, verax est, non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo 114.0391D| subdit eis: Cum exaltaveritis Filium, etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset.
VERS. 29.-- Quia ego sum. Esse est immutabile divinae substantiae. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre.
Quia ego, etc. Semper ipsa aequalitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.
VERS. 30.-- Multi crediderunt in eum. Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. 114.0392A| Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei.
VERS. 31.-- Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quae est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
VERS. 33, 34.-- Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. 114.0392B| Mentiuntur. Joseph servivit in Aegypto, patres in Aegypto servierunt in luto, isti eidem tributis Caesaris.
Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.
VERS. 35.-- Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quae ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?
VERS. 37.-- Scio, etc. Exposito a Domino contra 114.0392C| gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahae sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahae, per imitationem fidei et justitiae, sed esse filios homicidae diaboli, quaerentes se occidere, et ita esse vere servos.
VERS. 39.-- Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahae, etc.
VERS. 40.-- Nunc autem quaeritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahae, ne sit occasio 114.0392D| calumniae, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.
VERS. 41.-- Vos facitis opera. Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. Dixerunt, etc. Nos, etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.
VERS. 42.-- Dixit ergo. Sicut praeostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse 114.0393A| eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre aeterna est, in qua est Filius unigenitus Patri aequalis; venit homo factus, in quo frater hominibus.
VERS. 43.-- Quare loquelam. Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis.
VERS. 44.-- Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichaei dicunt, sed imitando; unde et Judaeis dicitur: Pater tuus Amorrhaeus est, mater tua Cethaea (Ezech. XVI).
Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris 114.0393B| vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno coepit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, 114.0393C| sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.
VERS. 46.-- Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.
VERS. 48.-- Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahae vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.
VERS. 49.-- Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis
VERS. 50.-- Ego autem. Audito convicio, Daemonium habes, econtra de gloria sua hoc solum dicit: 114.0393D| Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei, et ego non quaero gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quaerat et judicet. Duae sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus (Deut. XIII). Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est (Jac. II). Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in saeculum saeculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII). Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quaerat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, 114.0394A| ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta.
VERS. 51.-- Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quaerit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Daemonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.
VERS. 52.-- Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.
VERS. 53.-- Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, aequalem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: 114.0394B| Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II). Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?
VERS. 54.-- Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.
VERS. 55. Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judaeis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis praedicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans 114.0394C| videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.
VERS. 56.-- Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium.
Diem meum. (AUG.) Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?
VERS. 59.-- Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judaeorum, videamus quid fecerit in templo gentium.
CAPUT IX.
VERS. 1.-- Et praeteriens. Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostrae mortalitatis. Caecum. Caecus significat humanum genus, in quo caecitas 114.0394D| naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo caecus natus est.
VERS. 3.-- Neque hic peccavit. Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut caecus nasceretur, sed haec est causa, ut manifestentur opera Dei in illo. Ut eum illuminando et per eum quid in caecitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: Me oportet operari.
VERS. 5.-- Quandiu sum in mundo. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem saeculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, 114.0395A| in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.
VERS. 6.-- Et fecit lutum. Sicut primum hominem de limo terrae formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quae ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Unxit oculos. Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinae interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.
VERS. 7.-- Et venit videns, etc. Quaeritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur 114.0395B| de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat.
VERS. 16.-- Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.
VERS. 17.-- Tu quid dicis, etc. Quaerunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Ille autem dixit, etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur.
VERS. 18.-- Donec vocaverunt, etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Aetatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum.
Da gloriam Deo: Nos scimus, etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi praesente Deo dicere, 114.0395C| hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.
VERS. 27.-- Quid iterum, etc. (AUG.) Stomachatur contra duritiam eorum, de caeco factus videns, et caecos jam non ferens.
VERS. 28.-- Maledixerunt ergo ei. Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint.
VERS. 29.-- Hunc autem nescimus. Superius dixerant: Hunc scimus: unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quae abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus caecos illuminat.
VERS. 33.-- Nisi esset hic a Deo, etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Haec enim non 114.0395D| nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis.
VERS. 34.-- In peccatis natus est totus. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.
VERS. 36.-- Quis est, etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse.
VERS. 37.-- Et vidisti. Jam Dominus lavat faciem 114.0396A| inuncti, jam cordis oculos illuminat et ille non tantum Filium hominis, sed etiam confitetur Filium Dei.
VERS. 39.-- Ut qui non vident. Id est, qui se videre putant, quaerunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quaerunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.
CAPUT X.
VERS. 1.-- Amen, amen dico vobis. Quia Pharisaei jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi 114.0396B| per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judaeo, vel gentili et philosopho vel Pharisaeo qui docent beate vivere: vel haeretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo praedicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium. Id est per me, ut post exponit. Haec janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.
VERS. 2.-- Pastor est ovium. Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse 114.0396C| post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quae de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, praedicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt.
VERS. 3.-- Huic ostiarius aperit. Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quae ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem.
Et oves, etc. (AUG.) Aliqui sunt verae oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit.
114.0396D| VERS. 6.-- Illi autem non cognoverunt. Praedestinatae oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.
VERS. 8.-- Omnes, etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens.
114.0397A| VERS. 9.-- Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in aeternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.
VERS. 10.-- Nisi ut furetur, etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in aeternam damnationem.
VERS. 12.-- Mercenarius autem, etc. Mercenarius est qui quaerit quae sua sunt, non quae Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen 114.0397B| necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Praepositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriae. Et lupus rapit. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quaerit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugae subdit: Quia mercenarius est, et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu praesentes.
VERS. 14.-- Ego sum pastor. Post culpam ficti, 114.0397C| iterum formam veri pastoris opponit. Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.
VERS. 15.-- Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit (Matth. XI). Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Matth. XI; Luc. X). Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Israel quae perierant, ad quas corporaliter 114.0397D| missus, a quibus non sunt dissimiles illae quae sunt de gentibus, unde dicit:
VERS. 16.-- Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.
VERS. 17.-- Quia ego, etc. (AUG.) Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet.
VERS. 22.-- Facta sunt autem encaenia, etc. Caenon, id est novum. Inde encaenia, id est initiare. Encaenia festa dedicationis templi, quae facta est a Juda Machabaeo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judaeos frigidos, qui 114.0398A| non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit (III Reg. VIII). Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reaedificatum templum, in vere dedicaverunt (II Esdr. VI). Judas Machabaeus pro profanatione Antiochi in hieme (I Machab. IV).
VERS. 23.-- In porticu. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.
VERS. 24.-- Circumdederunt ergo eum Judaei. Domino patienter inter opprobria veritatem praedicante excaecati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis? Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed prae omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderant, sed parant 114.0398B| calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniae, et fidelibus propter quos haec referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.
VERS. 29.-- Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum.
VERS. 30.-- Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judaeorum solvit quaestionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum haereticorum damnat insaniam.
VERS. 31.-- Sustulerunt ergo lapides. Hoc jam non ferunt qui caetera tulerunt, sed duri ad lapides 114.0398C| currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur.
VERS. 33.-- Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est aequalitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc.
VERS. 34.-- Quia ego. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut daemones et idola.
VERS. 35.-- Si illos dixit deos. Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus?
114.0398D| VERS. 38.-- Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.
VERS. 39.-- Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut aequalis in eo cui aequalis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.
VERS. 41.-- Et multi venerunt. Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. Quia Joannes, etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium 114.0399A| huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Erat autem. Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istae sorores Lazari figura sunt Judaeorum in aeterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiae adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus. Lazarus figura est Judaeorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judaeorum.
VERS. 3.-- Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, 114.0399B| peccatoris sunt bonae cogitationes, quae pro peccatis dissolvendis orant.
VERS. 4.-- Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.
VERS. 5.-- Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.
VERS. 6.-- Duobus diebus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.
VERS. 7.-- Eamus in Judaeam. Mystice: Significat fidem redituram ad Judaeos in fine per Eliam et Enoch.
VERS. 8.-- Dicunt ei discipuli. Territi, volentes 114.0399C| consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quae Dei, sed quae hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quae diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
VERS. 9.-- Nonne duodecim sunt horae. (HIER.) Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, 114.0399D| etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.
VERS. 15.-- Ut credatis. Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.
VERS. 17.-- Et invenit. (AUG.) Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia.
VERS. 22.-- Sed et nunc scio. Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem praesumo, neque rogo ut suscites, quae nescio an sit utilis fieri resurrectio.
VERS. 25.-- Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in 114.0400A| corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.
VERS. 28.-- Silentio. Quia si audissent Judaei eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthae ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.
VERS. 31.-- Secuti sunt. Haec ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quae occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.
114.0400B| VERS. 33.-- Infremuit spiritu. Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quae bona Dei accepit, quae mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.
VERS. 34.-- Ubi posuistis eum? Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Non novi vos (Matth. VII). Et: Ubi est Adam? (Gen. III.)
114.0400C| VERS. 38.-- Jesus ergo, etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquae, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.
VERS. 39.-- Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.
VERS. 42.-- Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quaerere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic 114.0400D| crederent Dei Filium.
VERS. 43.-- Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malae consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum poenitet.
VERS. 44.-- Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando poenitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.
VERS. 48.-- Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent 114.0401A| in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de aeternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.
VERS. 51.-- Hoc a semetipso. (AUG.) Nota etiam malos per spiritum prophetiae praedicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.
VERS. 52.-- Pro gente. Judaeorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii praedestinatione, sicut et oves in Israel, nondum enim erant, quia 114.0401B| nondum crediderant.
VERS. 55.-- Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judaeos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.
CAPUT XII.
VERS. 1.-- Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriae omnium traderetur, et inexcusabiles Judaei confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.
VERS. 3.-- Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus 114.0401C| tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.
VERS. 6.-- Non quia, etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus.
Loculos habens, etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.
VERS. 7.-- Sinite illam. Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariae commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariae cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, 114.0401D| quod habuit, id est potuit, hoc fecit, praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
VERS. 8.-- Me autem non semper habetis. Corporali praesentia. Vel non habebitis, tu Juda et qui sunt hujusmodi, quia si mali jam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.
VERS. 9.-- Et venerunt. Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animae domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.
VERS. 10.-- Cogitaverunt. Quia non poterant occultare 114.0402A| vel negare miraculum, stulte volunt occidere, quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.
VERS. 12.-- In crastinum. Ecce oves ex Israel veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.
VERS. 13.-- Clamabant. (AUG.) Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones.
Rex Israel. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna coelorum ducit, et est miserationis non indignationis.
VERS. 15.-- Noli timere, filia. In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quae devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: 114.0402B| Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.
VERS. 19.-- Ecce totus. Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?
VERS. 21.-- Hi ergo accesserunt. Ostendit gentes per praedicationem apostolorum conversas.
VERS. 23.-- Jesus autem. De Judaeis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini; modo gentiles quaerunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur. Haec non est clarificatio de istis volentibus 114.0402C| videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in coelis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis praecedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis, etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam, etc.
Nisi granum frumenti. (AUG.) Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos coepit Ecclesiae de hoc solo grano confici corpus Domini.
VERS. 25.-- Qui amat. (AUG.) Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde 114.0402D| subdit: Qui odit animam, etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.
VERS. 26.-- Si quis mihi ministrat. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.
VERS. 27.-- Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Praedicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suae subdit affectum infirmitatis nostrae quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo 114.0403A| confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut haec patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.
VERS. 28.-- Pater, clarifica. Salvationem quaero, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.
VERS. 30.-- Non propter me vox. Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.
VERS. 31.-- Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, 114.0403B| unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per haec, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, praedicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non laedit intus.
VERS. 34.-- Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod saepe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in aeternum. Si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?
VERS. 35.-- Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in aeternum 114.0403C| in coelo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebrae ignorantiae et mortis perpetuae vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judaeis contemnentibus et irridentibus mortuum.
VERS. 36.-- Dum lucem habetis. Id est, dum aliquid veri intelligitis de aeternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. Ab eis. Non ab his qui credere incoeperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.
VERS. 38.-- Ut sermo Isaiae impleretur. Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate, praescivit enim 114.0403D| Deus et praedixit, non credituros et peccaturos, non tamen coegit ad hoc, sed ut fit sic praescivit et praedixit.
VERS. 39.-- Non poterant. (AUG.) Non quod non possunt homines mutari in melius, sed quandiu tales non possunt credere.
VERS. 43.-- Gloriam Dei. Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundiae, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat, et magis gloriam Dei quam hominum quaerat.
VERS. 44.-- Jesus. Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. 114.0404A| Qui credit in me. Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.
VERS. 45.-- Et qui me videt, videt et eum qui, etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Haec visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde. Qui videt me. Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit, qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur aequalis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel 114.0404B| recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.
VERS. 46.-- Ego lux. De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, caeteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus.
Sermo quem locutus sum. Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.
VERS. 49.-- Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse 114.0404C| vitam, quae sine vitio fuit.
VERS. 50.-- Et scio. Cum dicat mandatum esse vitam aeternam, et ipse sit vita aeterna, aperte dicit se mandatum Dei. Quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quae prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschae, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Aegypto, sic Christus de 114.0404D| mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad coelum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
VERS. 2.-- Et coena facta. Coena significat passionem. Sicut enim post coenam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a coena, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo 114.0405A| praecinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judaeos in fine saeculi, quos prius excaecatos deposuit.
VERS. 4.-- Surgit a coena. Ab illa coelesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam aeternae beatitudinis. Et ponit vestimenta. Praetermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.
VERS. 5.-- Deinde mittit. Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quae terrenis peccatis erant sordida.
114.0405B| VERS. 8.-- Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem poenitentiae, non habet partem cum Jesu.
VERS. 9.-- Dicit ei Simon. Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.
VERS. 10.-- Qui lotus. Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. Qui lotus. Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenae habitationis inquinatur, 114.0405C| iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest praedicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.
VERS. 12.-- Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quae prodest auditoribus, sicut facit et Paulus.
(GREG.) Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate 114.0405D| cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur.
VERS. 18.-- Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quae hoc praedixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.
VERS. 19.-- Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa praedixit.
VERS. 20.-- Amen, amen dico vobis. Postquam 114.0406A| exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.
VERS. 21.-- Cum haec dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.
VERS. 26.-- Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judae, qui fictus amicus venit ad coenam. Quae enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito 114.0406B| secuta est damnatio. Dedit Judae Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.
VERS. 27.-- Quod facis. Non praecepit, sed praedicit Judae malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius poenam quam in salutem fidelium.
VERS. 29.-- Quia loculos habebat. In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiae servandi necessaria, quae jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiae justitiam 114.0406C| deserat.
VERS. 30.-- Erat autem. Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum.
Nunc clarificatus est Filius hominis. (AUG.) Exeunte Juda pro quo dicebatur: Non estis mundi omnes, etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum.
VERS. 33.-- Filioli. (ID.) Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur.
Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei 114.0406D| possint esse et pergere quo ille antecedit, docet.
Mandatum novum do. (AUG.) Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quae dilectio facit mori saeculo.
VERS. 34.-- Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur haec praetermissa dilectio Dei quae est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in aegro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
VERS. 36.-- Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, 114.0407A| dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.
VERS. 37.-- Animam meam. Multum praesumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit, quasi praeire possit.
(AUG.) Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens, ut infirmus voluntatem suam jactat, sed inspiciebat invalitudinem medicus. Ille promittebat, ille praenoscebat, et qui nesciebat audiebat, qui praesciebat docebat.
VERS. 38.-- Non cantabit gallus, etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.
CAPUT XIV. 114.0407B|
VERS. 1.-- Non turbetur cor vestrum, etc. (AUG.) Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunae, alia claritas stellarum.
VERS. 2.-- In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum coelorum, sunt homines justi, in quibus sunt multae differentiae inter se. Et hae sunt mansiones ipsius domus.
(AUG.) Modo justi sunt regnum Dei et regnum coelorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re.
Si quo minus, etc. Id est, si non praedestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora praedestinavit, tunc modo praepararem, id est, praedestinarem, 114.0407C| quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum praesentialiter aliquid praedestinare.
(ID.) Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et haec multitudo mansionum est.
VERS. 3.-- Et si abiero. (ID.) Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus.
(ID.) Fides quae non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis.
VERS. 4.-- Et quo ego vado. Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, 114.0407D| id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.
VERS. 5.-- Dicit ei Thomas, etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.
VERS. 7.-- Si cognovissetis me. Quia dixerat, nullum 114.0408A| venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quaererent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: Si cognovissetis, etc. Et vidistis eum. Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.
VERS. 9.-- Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quaeris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.
114.0408B| VERS. 12.-- Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quae ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quae ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum.
Majora horum. (AUG.) Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque aequalis potentiae, hoc est majoris misericordiae.
VERS. 15.-- Si diligitis me. Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed 114.0408C| quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.
VERS. 16.-- Et ego rogabo Patrem. (THEOPH.) Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.
VERS. 17.-- Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.
114.0408D| VERS. 18.-- Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Graece, pupilli Latine est.
VERS. 19.-- Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Praesenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.
VERS. 20.-- Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; 114.0409A| sed tunc cognoscetur per speciem, quando haec conjunctio perficietur quae modo inchoatur.
VERS. 21.-- Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed praemittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam 114.0409B| eum, et inde est manifestatio.
VERS. 22.-- Dicit ei Judas, etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quaesiturus quaerit Judas causam hujus discretionis. Haec autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.
VERS. 23.-- Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quaesierat.
VERS. 25.-- Haec locutus sum vobis. Haec de mansione 114.0409C| in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit. Apud vos manens. Hic Ecclesia praesens corporalis in qua visitat liberando, et redit.
VERS. 26.-- Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit.
Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quae dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, 114.0409D| oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.
VERS. 27.-- Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem (Isa. XXVII). Pax est in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique (I Cor. IV). In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra (Ephes. II), et eum 114.0410A| credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc saeculo est nostra, quae est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet.
Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus praesens sum.
VERS. 28.-- Si diligeretis. (AUG.) Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.
Gauderetis, etc. Quia humanae naturae congratulandum est, quae levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant caeteri.
114.0410B| VERS. 28.-- Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum haec diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.
VERS. 30, 31.-- Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.
CAPUT XV.
VERS. 1.-- Ego sum vitis vera. Et me praecedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturae vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. 114.0410C| Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolae, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.
VERS. 3.-- Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.
VERS. 5.-- Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhaerentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus 114.0410D| est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.
VERS. 6.-- Si quis. Sarmenta praecisa caeteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.
VERS. 7.-- Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quae praecipit et diligimus quae promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohaeret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quae sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.
114.0411A| VERS. 8.-- In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non aequalitatem ostendit nostrae naturae et suae, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex praeceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur aequalitas, sed similitudo dans eis aeternam aeternitatem.
VERS. 11.-- Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui praescivit et praedestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.
VERS. 12.-- Hoc est praeceptum, etc. Et supra de 114.0411B| dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.
VERS. 13.-- Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuae dilectionis quam habere praecipit.
VERS. 15.-- Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quae praecipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.
114.0411C| VERS. 17.-- Haec manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus.
Ut diligatis. (AUG.) Merito saepe dilectionem commendat, quasi sola praecipienda sit sine qua non possunt caetera, quae sine caeteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:
VERS. 18.-- Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quae tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.
VERS. 19.-- Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet 114.0411D| malis.
VERS. 20.-- Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.
VERS. 22.-- Si non venissem. Hic expressius Judaeos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de 114.0412A| hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II). De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quae videntes oderunt et me et Patrem.
VERS. 24.-- Quae nemo, etc. (AUG.) Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo.
Oderunt, etc. Judaei dicunt se diligere Deum et 114.0412B| tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam poenam, oderunt veritatem quae irrogat poenam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.
VERS. 25.-- Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quaerit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.
VERS. 26.-- Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos 114.0412C| de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi coena fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.
CAPUT XVI.
VERS 1.-- Haec locutus sum, etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Haec locutus sum, etc. Quod est exemplum de Spiritu qui 114.0412D| confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.
VERS. 2.-- Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Israel credunt deseri et sancta sua.
VERS. 4.-- Haec autem. Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Haec non dixi, etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post coenam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum praedixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non praedixerat, quia ipse 114.0413A| cum eis corporali praesentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.
VERS. 5.-- Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius praedicta passione quaesierant: Domine, quo vadis?
VERS. 7.-- Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse.
Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad coelestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
114.0413B| VERS. 8.-- Ille arguet. Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi.
(AUG.) Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur.
Et de justitia. Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.
114.0413C| VERS. 10.-- Et jam, etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V), quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.
VERS. 11.-- De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
VERS. 13.-- Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur.
A semetipso, etc. (AUG.) Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit 114.0413D| et sciet.
VERS. 14.-- Ille me clarificabit. Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est aequalis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quae non mihi, sed hominibus prosit.
De meo. Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quaecunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
114.0414A| VERS. 15.-- Omnia, etc. (AUG.) De Spiritu dicit Christus. Spiritus Patris, etc., usque ad ita aperte ostenditur Patris et Filii esse Spiritus.
VERS. 16.-- Modicum. Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado. Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam coelis inferam.
VERS. 20.-- Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in aerumnis hujus saeculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quae genuit in 114.0414B| partu; sed laetatur de fructu, et plus gaudet de adventu futurae prolis quam tristis est de praesenti dolore.
VERS. 23.-- Si quid petieritis. (AUG.) Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis.
Dabit vobis. In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.
VERS. 25.-- Haec in proverbiis. Quae hucusque dixi quasi in proverbiis (quae solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis 114.0414C| autem qui non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Joan. I). Quaecunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora. Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiae intelligatis, et tunc, In nomine meo petite. Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.
VERS. 27.-- Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, 114.0414D| quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.
VERS. 28.-- Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali praesentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternae majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se aequalem credendum docuit Patri.
VERS. 29.-- Dicunt ei discipuli ejus. Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur. Illa quae Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua 114.0415A| eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis, etc.
VERS. 30.-- Nunc scimus quia scis omnia. Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quae illos delectabant audire: et quae ipsi interrogate volebant, haec ipse praeveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. Et non opus est tibi, etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo praesciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.
VERS. 31.-- Modo creditis. Ut parvuli, quibus quaecunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit 114.0415B| hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: Sperabamus quod redempturus esset Israel.
VERS. 32.-- Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.
CAPUT XVII.
114.0415C| VERS. 1.-- Haec locutus est. Non solum quae in coena, sed etiam quae ab initio. Sed maxime quae in coena hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Haec pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Haec est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quae et praesentium et futurorum aedificatio. Venit hora. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quae fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium. Humilitas in passione, claritas in resurrectione coepit. Venit hora 114.0415D| passionis, seminandae humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judaea sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti. Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et haec est clarificatio Patris, quae non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.
VERS. 3.-- Haec est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, 114.0416A| qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturae, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam: Et haec est vita aeterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et haec est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.
VERS. 4.-- Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus praedicando. Opus consummabo, quia jam factum praedestinatione; 114.0416B| et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in praedestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.
VERS. 5.-- Hominibus. Possunt haec omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est haec clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est praeteritum pro futuro.
VERS. 6.-- Tui erant. (AUG.) Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.
VERS. 7.-- Cognoverunt. Ne putaretur cognitio 114.0416C| jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed praenuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.
VERS. 9.-- Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.
VERS. 10.-- Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quae Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est aequalis.
114.0416D| VERS. 11.-- Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturae cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.
VERS. 12.-- Cum essem. Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et haec est pax illa et beatitudo in 114.0417A| futuro saeculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.
VERS. 17.-- Sanctifica. Sicut ex gratia tua incaepta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas. Graece λόγος, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.
VERS. 19.-- Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suae quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, 114.0417B| sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.
VERS. 20.-- Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de caeteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit praedicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad praedicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.
114.0417C| VERS. 21.-- Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiae. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiae Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino.
Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis 114.0417D| unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.
VERS. 24.-- Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo (Matth. XXVI). Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita aeterna.
114.0418A| VERS. 26.-- Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus saeculi torrentem transiens discipulos introduxit.
VERS. 3.-- Cohortem. Non Judaeorum, sed militum a praeside servato ordine legitimae potestatis, ut 114.0418B| illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quae in die frequentes aderant, inveniretur.
VERS. 5.-- Ego sum. Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit.
VERS. 6.-- Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judaei exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quae amant, cadunt.
VERS. 8.-- Sinite hos abire. (AUG.) Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant 114.0418C| quomodo credunt qui non pereunt.
VERS. 11.-- Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum praedicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo praedicatorum designatur: Mitte verbum praedicationis ad Israel. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt (Matth. XXVI). Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.
VERS. 12.-- Cohors autem. Mos erat Judaeis, ut 114.0418D| quem morte dignum judicarent vinctum praesidi traderent.
VERS. 13.-- Et adduxerunt eum. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphae, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positae, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri.
VERS. 15.-- Et alius discipulus. Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.
VERS. 17.-- Dicit ille: Non sum. (AUG.) Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et 114.0419A| ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis (Matth. XXVI).
VERS. 21.-- Quid me interrogas? Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.
VERS. 22.-- Haec autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam praebere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit praecepta patientiae, non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter praebere iratus. Melius ergo respondet 114.0419B| vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.
VERS. 23.-- Si male locutus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.
VERS. 25.-- Erat autem. (AUG.) Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annae de trina Petri negatione contigerat.
VERS. 28.-- In praetorium. Id est, ubi praeses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in praetorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annae ad audiendum Jesum ambo convenerant. 114.0419C| Caiphas perrexit ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphae Pilatus acceperat praetorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenae habitaculum intrare.
VERS. 31.-- Nobis non, etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim praecipit, ne parcant malefactoribus, praesertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judaeis, ut secundum legem suam judicarent eum, 114.0419D| noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam; et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.
VERS. 34.-- A temetipso hoc dicis, etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit.
VERS. 35.-- Quid fecisti. Quasi: Si haec culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si haec causa non esset, tunc 114.0420A| forte alia quaerenda esset; quasi: confirma si haec causa est quae objicitur, an alia.
VERS. 36.-- Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quae esset de regno suo hominum opinio, Judaeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum coeleste credendo venire.
VERS. 37.-- Tu dicis. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu? Cui respondit: 114.0420B| Tu dicis, quia rex sum ego. Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.
VERS. 38.-- Iterum. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.
VERS. 39.-- Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha haec consuetudo dimittendi eis fuit.
VERS. 40.-- Erat autem Barabbas latro. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judaeis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.
CAPUT XIX.
114.0420C| VERS. 1.-- Tunc ergo. Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judaei satiati de poenis a morte desisterent.
VERS. 2.-- Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde praecursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinae namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit (Gen. III). Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.
VERS. 4.-- Exivit ergo. Ecce implentur quae de se praedixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
114.0420D| VERS. 5.-- Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato haec a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judaeis haec sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.
VERS. 7.-- Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.
VERS. 9.-- Jesus autem. Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isa. LIII). Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. 114.0421A| Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
VERS. 12.-- Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quaerebat dimittere, non quod tunc primum quaereret, sed si prius volebat modo quaerebat.
Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienae non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Caesare, quem non potest ut auctorem potestatis suae contemnere.
VERS. 14.-- Erat autem parasceve. (AUG.) Parasceve quod interpretatur praeparatio, etc., usque 114.0421B| ad et eadem est sexta praeparationis.
VERS. 15.-- Regem vestrum crucifigam? Adhuc terror quem de Caesare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.
VERS. 16.-- Tunc ergo. Quia profitentur Caesarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, 114.0421C| unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.
VERS. 17.-- Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernae quae non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenaeo, quia debemus sequi vestigia.
VERS. 18.-- Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judaeos; qui confitetur, gentes significat.
VERS. 19.-- Et erat scriptum. Hae tres linguae caeteris eminebant: Hebraea propter Judaeos in lege 114.0421D| Dei gloriantes; Graeca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.
VERS. 23.-- Milites ergo cum crucifixissent eum. Ecce quae gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset.
Quatuor. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Desuper. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Graeca indicat 114.0422A| lingua, catholica vocatur Ecclesia, quae in sorte Dei gratia commendatur.
VERS. 26.-- Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc praedixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat (I Tim. V), etc.
VERS. 27.-- Et ex illa hora accepit eam discipulus. Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens.
CAPUT XX. 114.0422B|
VERS. 4.-- Currebant autem. Joannes significat Synagogam, quae prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quae cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judaea in fine intrabit.
VERS. 7.-- Separatur. Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostrae infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec coepit esse, nec desinit. In unum locum. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus 114.0422C| sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.
VERS. 9.-- Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.
VERS. 11.-- Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
VERS. 12.-- Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant 114.0422D| Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante saecula, et homo in fine saeculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
VERS. 13.-- Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
114.0423A| VERS. 14.-- Et non sciebat quia Jesus, etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.
VERS. 15.-- Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quaerit ignoret, non enim quaerit Christum, sed quem putat raptum. Domine. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quaerit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat 114.0423B| nullum alium ignorare credat.
VERS. 16.-- Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.
VERS. 18.-- Venit Maria Magdalenae annuntians discipulis, quia vidit Dominum, etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quae tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitae.
VERS. 19.-- Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. 114.0423C| Primo Mariae Magdalenae, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophae et socio ejus, quinto discipulis januis clausis praedictis duobus jam reversis.
VERS. 20.-- Ostendit eis manus et latus. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturae ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae ut invitet ad praemium.
VERS. 21.-- Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quae in coelis sunt, et quae in terra.
VERS. 22.-- Accipite Spiritum sanctum. (AUG.) In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e coelo 114.0423D| datur Spiritus, ut diligatur Deus.
VERS. 23.-- Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quae per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.
VERS. 24.-- Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus praebuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.
114.0424A| VERS. 28.-- Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.
VERS. 29.-- Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit.
Beati. Commendat fidem gentium, sed praeterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua praedestinatione noverat jam factum.
CAPUT XXI.
VERS. 1.-- Postea manifestavit. Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam 114.0424B| redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quaerere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quae promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.
VERS. 14.-- Hoc jam. Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies, refert, primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de 114.0424C| piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima, quotiescunque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda, post octo dies, et haec est tertia. In hac tertia manifestatione hoc Evangelium terminatur.
VERS. 15.-- Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit.
Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quaere, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus 114.0424D| pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Haec autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius caeteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.
VERS. 17.-- Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinae negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. (AUG.) Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen 114.0425A| ex peccato venit. Productior enim poena est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur poena. Est ideo vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae temporaliter tenet hominem poena, etiam quem jam reum non tenet culpa, et haec est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum praebere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
VERS. 18.-- Cum autem senueris. Passurum praedicit qui negaturum praedixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur 114.0425B| infirmus. Jam non metuit hujus vitae interitum, quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum.
VERS. 19.-- Et cum hoc dixisset. His dictis, coepit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me, coepit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.
VERS. 20.-- Quem diligebat Jesus. Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit.
(AUG.) Tacito nomine discernitur Joannes a caeteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futurae vitae, ubi neque nubent neque nubentur.
114.0426A| Super pectus. In pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, super quod recubuit quem majori caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate prae caeteris esset scripturus.
VERS. 21.-- Domine, hic autem quid? Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.
VERS. 22.-- Sic eum volo manere, donec veniam. Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suae absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in aeternam beatitudinem.
VERS. 23.-- Et non dixit ei. Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium 114.0426B| finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.
VERS. 24.-- Hic est, etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.
VERS. 25.-- Nec ipsum arbitror mundum. (AUG.) Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi.
Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.