Jump to content

Evangelium secundum Lucam (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Evangelium secundum Lucam
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Evangelium secundum Lucam

Evangelium secundum Lucam (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0354D

PROLOGUS B. HIERONYMI.

( Vide inter ejus opera. )

PROOEMIUM LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.

VERS. 1.-- Quoniam quidem, etc. (BEDA.) Lucas de omnibus quae fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiae texerent veritatem.

114.0243D| VERS. 3.-- Omnia. (ID.) Non omnia quae assecutus, sed de omnibus quae ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa praeterit, quae alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuae divinitatis et temporaneae dispensationis illius debet ordinem nosse.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 5.-- Fuit in diebus Herodis regis Judaeae. (AMBR.) Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur.

Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.

De vice Abia. (BEDA.) Abia, Pater Dominus, etc., 114.0244D| usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus.

Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quae plena Deo fuit.

VERS. 6.-- Erant autem ambo. (BEDA, AMBR.) Plena laudatio quae genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. (AMBR.) Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.

114.0245A| VERS. 7.-- Et non erat illis. (BEDA.) Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et caeteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiae. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?

VERS. 8.-- Factum est autem. Cum ex praecepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suae, singuli castimoniae studerent, nec interea domum tangerent.

VERS. 9.-- Sorte. (BEDA.) Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque 114.0245B| ad praedicitur dum ille promittitur praecursurus.

VERS. 12.-- Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. (AMBR.) Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicae benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, daemones, si quos sua praesentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.

VERS. 13.-- Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi praecursor.

(AMBR.) Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. 114.0245C| Tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia poena plectitur silentii.

VERS. 14.-- Et erit gaudium, etc. (BEDA.) Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis praedicat, ille vero omnibus dat. (AMBR.) Gaudium et exsultatio. Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur praemiis conjugii.

VERS. 15.-- Vinum et siceram, etc. (BEDA.) Magnae coram Deo virtutis est praedicare in deserto gaudia coelestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiae.

114.0245D| VERS. 16.-- Et multos filiorum Israel convertet. (ID.) Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Israel ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Israel.

VERS. 17.-- Praecedet ante. (ID.) Sicut Elias praeco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. (AMBR.) Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiae, et patientiae, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit.

Convertat, etc., (BEDA.) Corda patrum in filios convertit, 114.0246A| etc., usque ad fere eadem verba quae angelus de Joanne, Malach, praedixit de Elia.

VERS. 18.-- Unde, etc. (ID.) Si homo esset qui promittebat, impune liceret quaerere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset poena quam meruit.

VERS. 19.-- Ante Deum. (ID.) Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.

VERS. 22.-- Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus, etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judaeorum, 114.0246B| actuum suorum impotens reddere rationem.

VERS. 23.-- Ut impleti sunt, etc. Quia vicis suae tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quaeritur, qui quotidie praesto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.

VERS. 24.-- Occultabat. (AMBR.) Occultat quia partus sui erubescit aetatem, etc., usque ad neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum.

VERS. 25.-- Quia sic fecit. (BEDA.) Gesta sunt haec, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio poenitentiae erat praedicanda.

VERS. 26.-- In mense autem sexto. (HIER.) Sicut sexto 114.0246C| mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, ita sexto millenario missus est Christus,

Gabriel. (BEDA.) Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.

VERS. 27.-- Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.

VERS. 28.-- Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad coelestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quae, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit.

VERS. 29.-- Turbata est, etc. Quia nesciebat si 114.0246D| praeteritum an futurum esset, quod angelus dixit.

VERS. 30.-- Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.

VERS. 31.-- Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Israel, sed suum populum, sive ex praeputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum.

VERS. 32.-- Sedem David patris ejus. (BEDA.) Id est Israeliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti.

VERS. 35.-- Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturae corruptibilis 114.0247A| vinceret, et commistione copulae carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturae constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quae contra morem virgo concepit, supra morem humanae consuetudinis Dei Filium generet.

  VERS. 36.-- Et ecce, etc. (BEDA.) Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad praecursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret.

Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei.

  (BEDA.) Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quae secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.

VERS. 38.-- Ecce ancilla Domini. Non de singularitate meriti se extollit, sed suae conditionis et divinae cognationis per omnia memor, se ancillam illius 114.0247B| esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.

  VERS. 39.-- Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. (AMBR.) Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit.

VERS. 40.-- Et intravit in domum Zachariae. Hinc discant sanctae mulieres, quam sedulitatem praegnantibus debeant exhibere cognatis.

  Et salutavit Elizabeth. (BEDA.) Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit.

VERS. 41.-- Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suae praecursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.

  114.0247C| VERS. 42.-- Benedicta tu. (BEDA, AMBR.) Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis praeferenda monstretur.

VERS. 43.-- Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena.

VERS. 44.-- Ut facta. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit.

  Exsultavit. (BEDA.) Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit.

114.0247D| VERS. 46.-- Magnificat anima mea Dominum. (ID.) Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus praeceptis observandis impendo.

VERS. 47.-- Et exsultavit. (ID.) (ID.) Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur aeterna, illius divinitate laetor cujus temporali conceptione mea caro fetatur.

VERS. 48.-- Quia respexit. (ID.) Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes.

  Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit.

114.0248A| Et misericordia. (BEDA.) A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur.

VERS. 53.-- Esurientes implevit bonis. (ID.) Qui aeterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In praesenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.

VERS. 55.-- Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus haec salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in saecula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in saecula 114.0248B| est promissus, quia ipsa promissio haereditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.

VERS. 56.-- Mansit autem Maria. (BEDA.) Tandiu mansit, donec videret praecursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariae, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.

 VERS. 59.-- Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a 114.0248C| reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitae nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam.

Et vocabant eum. (BEDA.) Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.

VERS. 62.-- Innuebant autem patri ejus, etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei.

  VERS. 67.-- Et prophetavit dicens. (BEDA.) Magna largitas divinae pietatis. Ecce loquela quae sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiae restituta est credenti.

VERS. 68.-- Benedictus. Qui dum bonitatem Dei 114.0248D| rogavit, pro liberatione praecursor donatus est.

  Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.

VERS. 69.-- Cornu salutis nobis. (BEDA.) Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.

VERS. 71.-- Salutem ex inimicis nostris, et de manu, etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem praemiserat: Et erexit cornu salutis nobis.

VERS. 72.-- Ad faciendam misericordiam cum 114.0249A| patribus nostris, et memorari testamenti, etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur.

VERS. 76.-- Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare, etc. (BEDA.) Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quae agnoscebat se in filios suscepisse.

VERS. 79, 80.-- Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiae concordent, donec ad mansionem perpetuae pacis intremus.

CAPUT II.
114.0249B|

VERS. 1.-- Exiit edictum a Caesare. (AUG., BED.) Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judaea facta est stipendiaria Romanis.

  VERS. 2.-- Prima. (BEDA.) Jam diversis temporibus, pleraeque partes terrarum leguntur descriptae, sed haec est prima earum quae totum orbem concluserunt, quae professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum coepit, quando Cyrinus a Caesare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.

  VERS. 4.-- Nazareth. (ID.) Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni 114.0249C| juvaminis ut audiatur acceperit.

VERS. 6.-- Factum est autem. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Caesaris propter nostram liberationem subderetur.

VERS. 7.-- Pannis eum involvit. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostrae ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.

  VERS. 8.-- Et pastores. (BEDA.) Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat.

114.0249D| VERS. 9.-- Et ecce angelus Domini. (ID.) Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, coeli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant.

VERS. 12.-- Infantem pannis involutum. (ID.) Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret (II Cor. VIII).

  VERS. 14.-- Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt 114.0250A| nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat.

Hominibus bonae voluntatis. (BEDA.) Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII).

VERS. 16.-- Et venerunt festinantes. (BEDA.) Non cum desidia Christi quaerenda est praesentia, etc., usque ad quasi in praesepio invenient.

VERS. 17.-- Videntes autem. Visio vel cognitio Dei est, et haec est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum.

VERS. 18.-- Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui 114.0250B| fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suae dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.

  VERS. 20.-- Et reversi, etc. (BEDA.) Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando coelestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

VERS. 22.-- Tulerunt illum. Parvuli qui de toto regno Judaeorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.

  114.0250C| VERS. 23.-- Sicut scriptum. (BEDA.) Scriptum est in lege: Mulier quae suscepto, etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernae beatitudinis gaudia subit.

VERS. 24.-- Par turturum. (ID.) Haec oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat.

  VERS. 25.-- Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis aetas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium saeculorum fidelibus praesagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude praedicatur.

VERS. 27.-- Puerum. Cum pueritia post septem annos infantiae incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, 114.0250D| non tam aetate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Isa. XLII).

VERS. 29.-- Nunc dimittis servum tuum. (AMBR.) Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.

VERS. 34.-- Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque praedicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt (II Cor. II).

114.0251A| VERS. 35.-- Gladius. (BEDA.) Dolor Dominicae passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit.

  Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judaeorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.

VERS. 36.-- Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitae per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiae, quod Anna gratia interpretatur, quae est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim 114.0251B| patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annae. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiae, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariae.

Processerat in diebus. (BEDA.) Juxta historiam, Anna, et devotae conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.

VERS. 38.-- Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenae gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.

  VERS. 40.-- Puer autem. (BEDA.) In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri coepisset, perfectus 114.0251C| esset ut Deus.

VERS. 41.-- Et ibant parentes, etc. (ID.) Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit.

VERS. 45.-- Et non invenientes. (ID.) Si quaeritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum.

VERS. 46.-- In medio. (ID.) Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.

VERS. 49.-- Quid est quod me quaerebatis? (ID.) Non quod eum quasi filium quaerunt vituperat, sed 114.0251D| quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est aeternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma praefert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.

VERS. 51.-- Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Omnia quae de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus praedicandae seu scribendae incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quaerentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione 114.0252A| importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.

  VERS. 52.-- Proficiebat sapientia. (BEDA.) Sicut est carnis aetate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.

CAPUT III.

VERS. 2.-- Factum est verbum, etc. (BEDA.) Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit.

  VERS. 3.-- Praedicans baptismum poenitentiae, etc. (ID.) Joannes baptismum poenitentiae praedicavit, et quibusdam etiam dedit, etc., usque ad praecurretur suo baptismate quo peccata solvi non possunt.

VERS. 4.-- Vox clamantis. Vox, quia praenuntius 114.0252B| verbi. In deserto. Quia desertae et destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini, etc. Qui fidem et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut haec vis gratiae illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem praedicationis format.

  VERS. 5.-- Et erunt prava. (BEDA.) Prava, id est, malorum corda per injustitiam distorta ad regulam justitiae dirigentur.

VERS. 6.-- Et videbit. (ID.) In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die judicii, in sede majestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut 114.0252C| justi remunerentur, et mali in aeternum gemant. Unde et subditur:

VERS. 7.-- Quis ostendit, etc.? (AMBR.) Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa, etc.? usque ad quam ad gentes transferendam prophetat.

VERS. 8.-- Dico enim vobis. (ID.) Qui amisso sensu rationis, etc., usque ad replentur fructibus, vestiuntur frondibus.

VERS. 11.-- Qui habet duas. (BEDA). Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.

  VERS. 12.-- Publicani. (ID.) Qui vectigalia publica exigunt, etc., usque ad tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.

VERS. 15.-- Existimante autem. (ID.) Non solum 114.0252D| cogitabant, etc., usque ad per virginem venisse non credunt.

  VERS. 16.-- Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via praeparetur.

Cujus non sum dignus. (BEDA.) Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica praedicatio, qua calceati sunt apostoli.

VERS. 19.-- Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quae eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.

  VERS. 21.-- Et Jesu baptizato. (BEDA.) Baptizatur 114.0253A| Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte praedicat.

VERS. 22.-- In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quaecunque habes tu, mea sunt.

VERS. 23.-- Annorum triginta. (BEDA.) Quod tricennalis baptizatur, etc., usque ad ut in Jeremia et Daniele.

  VERS. 26.-- Qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli. (BEDA.) Mathath qui per Salomonem descendit, etc., usque ad qui per carnalem generationem ostenditur factus Filius hominis.

VERS. 29.-- Qui fuit Levi. Non autem hi quatuor qui hoc loco inferuntur Jacob filii fuerunt, sed quod eorum nominibus participabant.

  114.0253B| (BEDA.) Quasi nominibus alludens quod in illis figuratum est, etc., usque ad genera virtutum diversa praecederent.

VERS. 31.-- Nathan. (ID.) Quod Matthaeus per Salomonem, etc., usque ad cui judicium a Deo rege defertur: Sacerdos est in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

  VERS. 37.-- Mathusale. (AMBR.) Anni Mathusale ultra diluvium numerantur, significat Christum, cujus vita aetatem nescit.

Qui fuit Enoch. (BEDA.) A baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, etc., usque ad quos in resurrectione immutabili Dei sapientiae contemplandae per saecula 114.0253C| monstrat esse jungendos.

VERS. 38.-- Seth. Seth posterior Adae filius, non siletur, ut cum duae populi sint generationes, significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum.

  Qui fuit Dei. A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, praecedit creatus in figura, ut sequatur natus in veritate; praeit factus ad imaginem, ut propter eum imago descendat.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Et agebatur. (AMBR.) Agebatur in desertum, hoc consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset; mysterio, 114.0253D| ut Adam de exsilio liberaret; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere.

  In desertum. Historialiter: in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho, ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse.

VERS. 2.-- Esuriit. (BEDA.) Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animae.

  VERS. 3.-- Si Filius Dei es. (AMBR.) Noverat Dei Filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat, etc., usque ad qui hoc verbo non vescitur, non vivit.

VERS. 4.-- Scriptum est. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitati quam potentia, 114.0254A| nihil pro diaboli arbitrio, nec declarandae virtutis consideratione faciendum.

VERS. 5.-- Et duxit. Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores praesentis temporis, quia superbia post omnes virtutes saevit. Matthaeus non sequitur ordinem historiae, sed tentationum Adae.

VERS. 6.-- Tibi dabo. Haec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Mihi traditur. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiae potestates.

VERS. 7.-- Tu ergo. (BEDA.) Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et 114.0254B| Deum suum.

VERS. 8.-- Si Filius Dei. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Mitte te deorsum. Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriae suae jactantia valeat dejicere. Mitte. Haec vox ei convenit qui omnes praecipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.

  VERS. 9.-- Scriptum est. Quia Scripturarum exemplum praetulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per haereticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat.

VERS. 10.-- Angelis. (BEDA.) Haec prophetia non 114.0254C| de Christo est, sed de sancto viro. Quae etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC). Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.

  VERS. 13.-- Et consummata. (ID.) Tribus tentationibus victis, omnem tentationem dicit consummatam, etc., usque ad tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur.

VERS. 14.-- Et fama exiit. Non tantum a praesentibus propter visa miracula honoratur, sed apud absentes fama divulgabatur.

VERS. 15.-- Docebat. Post miracula ecce sapientia, qua docet, qua doctrina per miracula praecedentia 114.0254D| magnificat.

VERS. 16.-- Et surrexit legere. (BEDA.) Qui non venerat ministrari, sed ministrare, etc., usque ad vel prophetiae lectionis attestatione corrigeret.

VERS. 18.-- Spiritus. (ID.) In superioribus prophetiae Salvator de gentium vocatione et Ecclesiae confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum.

  Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quae erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et caeteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutae.

VERS. 20.-- Et cum plicuisset. (BEDA.) Audientibus 114.0255A| illis qui aderant legit, etc., usque ad sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum.

VERS. 23.-- Medice. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quae in coelis et quae in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus (Matth. IX).

  VERS. 24.-- Amen dico vobis. (BEDA.) Non solum Dominus et caput prophetarum, etc., usque ad miracula suae virtutis avertit.

VERS. 25.-- In diebus Eliae. (ID.) Quasi dicat: Non 114.0255B| est contrarium exemplo prophetarum, etc., usque ad quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas.

VERS. 26.-- Viduam. (ID.) Vidua ad quam Elias mittitur, gentium figurat Ecclesiam, etc., usque ad in qua nobis vitae aeternae praeparatur panis.

VERS. 27.-- Naaman Syrus. (ID.) Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari.

VERS. 29.-- Et duxerunt. (ID.) Pejores Judaei discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur.

VERS. 31.-- Et descendit, etc. (ID.) Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis.

114.0255C| VERS. 33.-- Et in Synagoga. (ID.) In Synagoga est homo habens spiritum immundum, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritualiter exierat.

  VERS. 34.-- Scio te. Per opera potuit probari Filius Dei. Sed nonne dixit Apostolis: Majora facietis? Solutio, per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: In nomine Jesu, etc. Ipse dicebat: Tibi dixi, etc.

VERS. 35.-- Et cum projecisset. (BEDA.) Curandus permittitur a daemone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.

  VERS. 36.-- Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei daemonia ejiciunt, sed propria potestate 114.0255D| virtutes operatur.

VERS. 38.-- In domum Simonis. Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quae quodammodo mater est Ecclesiae Petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis aestuatio solet recedere.

VERS. 40.-- Cum sol autem occidisset. (BEDA.) Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur daemoniaci, quam ante vivens in carne aegrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Judaeorum docuit, post resurrectionem gentibus apparuit.

VERS. 41.-- Tu es Filius Dei. (ID.) Cum jejunio fatigatum 114.0256A| diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriae, nunquam crucifixissent (Matth. I).

  VERS. 42.-- Facta autem die. Mystice: manifesta luce resurrectionis a credentium turmis requiritur: et in gentium deserto inventus, ne abeat, retinetur.

VERS. 1.-- Factum est autem. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri.

Secus stabat. (BEDA.) Stagnum, praesens saeculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuae 114.0256B| quietis adiit.

VERS. 2.-- Vidit duas naves. (ID.) Duae naves, mystice, circumcisionem et praeputium significant quas vidit, quia in utroque populo novit qui sunt ejus, quorum corda a fluctibus saeculi ad futurae vitae tranquillitatem, quasi ad littus misericorditer vivendo, provenit.

  VERS. 3.-- Rogavit eum. (ID.) Quod primo rogat navim a terra reduci pusillum, etc., usque ad ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertinet.

VERS. 4.-- Duc in altum. (AMBR.) Etsi aliis imperatur ut laxent retia, etc., usque ad vel de Spiritu sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia, et armatur.

VERS. 5.-- In verbo, etc. (BEDA.) Nisi verbo gratiae 114.0256C| laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala.

VERS. 7.-- Et impleverunt. (ID.) Haec impletio usque in finem saeculi crescit, etc., usque ad et talis humilitas meretur piam Domini consolationem.

VERS. 10.-- Ex hoc jam. (ID.) Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet, cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesiae.

VERS. 12.-- In una civitatum. Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus, incarcerato Joanne, quando fecit continue illa tria miracula; secundus, quando descendit de monte electis apostolis, quando fit istud miraculum de leproso.

  114.0256D| VERS. 13.-- Tetigit. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum.

VERS. 14.-- Praecepit illi. (BEDA.) Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quae faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.

VERS. 15.-- Et conveniebant turbae, etc. (BEDA.) Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed 114.0257A| et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, coepit praedicare et diffamare sermonem (Marc. I).

  VERS. 16.-- Et orabat. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat.

(BEDA.) Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.

VERS. 17.-- Et factum est. etc., (ID.) Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia praeteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat.

  Et erant. (AMBR.) Inter caeterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi coelestis remedio reformentur.

VERS. 18.-- Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis 114.0257B| exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus.

  Et quaerebant, etc. (BEDA.) Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia saepe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.

VERS. 19.-- Et per tegulas. (ID.) Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiae virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.

  114.0257C| VERS. 20.-- Quorum fidem. (BEDA.) Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus.

(ID.) Haec curatio paralytici significat salvationem animae suspirantis ad Deum, etc., usque ad quae sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia.

Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quae pro eo precetur.

  Quia pro culpa animae etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.

VERS. 21.-- Quis potest dimittere? Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus 114.0257D| dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiae, ut in Filio hominis 114.0258A| latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.

  VERS. 22.-- Ut autem cognovit, etc. (AMBR.) Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Judaeorum, et pejores ostendit illo leproso cui purgato jussit se offerre sacerdoti. Sed hos summus sacerdos repudiat ne alios quoque eorum lepra contaminet.

VERS. 24.-- Tibi dico, surge. (BEDA.) Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, etc., usque ad per missionem poenae, remissionem culpae intellige.

VERS. 26.-- Et stupor. (AMBR.) Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim 114.0258B| dilectio foras mittit timorem (I Joan., IV).

VERS. 27.-- Levi. (BEDA.) Idem Levi qui et Matthaeus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus.

  (BEDA, AMBR.) Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus saeculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit.

(BEDA.) Per Matthaei electionem, fides gentium, quae prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisaeorum insinuatur Judaeorum invidia, 114.0258C| quae de gentium salute torquetur.

  VERS. 30.-- Quare, etc. (AMBR.) Omnis quaestio ex lege quae tenax justitiae, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quae gessit, saluti serviunt.

(AMBR., BEDA.) Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno coelorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti coelestis et fontis ubertate 114.0258D| recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evae: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? (Gen. III.) Hunc imitantur isti.

  VERS. 31.-- Medico. Christus medicus qui, miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras. Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ejunus.

VERS. 32.-- Vocare justos. (BEDA.) Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti; et de lege 114.0259A| praesumentes, gratiam Evangelii non quaerunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiae poenitendo submittunt.

  VERS. 33.-- Quare discipuli. (BEDA.) Matthaeus dicit ipsos discipulos hoc quaesisse. Sed sciendum, quia utrique quaesierunt.

(ID.) Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.

VERS. 34.-- Nunquid enim potestis. (ID.) Quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum.

  114.0259B| VERS. 35.-- Venient autem. (ID.) Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est.

Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in moerore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per laetitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod 114.0259C| carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.

  VERS. 36.-- A vestimento novo. (BEDA.) Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum (Ephes. IV).

VERS. 37.-- Vinum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur.

  In utres. (BEDA.) Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus praeceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem 114.0259D| novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur.

Aliter: animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum, praecepta Evangelii, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat, cum quibus Galatae praecepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem praeceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: Et nemo, quia Judaeis veteris vitae salivis imbutis novae gratiae praecepta sordebant, quia majorum traditionibus 114.0260A| accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.

  VERS. 38.-- Sed vinum. Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quae accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et aerugo consumit: semper ergo sint pleni.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Factum est autem, etc. (BEDA.) Dicit quod sabbati littera solvi coeperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo praecedentia sunt dicta vel facta.

  114.0260B| Per sata, etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicae, fructus Ecclesiae, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu.

Vellebant discipuli, etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed cibos simplices quaerere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant.

  (BEDA.) Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quae, etc., usque ad arguens doctores legis nescire 114.0260C| legem.

VERS. 2.-- Dicebant illis, etc. Alii dicunt ipsi Domino haec fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis. Sabbata significant feriationes; vel quae in hoc saeculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judaeorum; vel quae in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terrae.

  VERS. 3.-- Nec hoc legistis, etc. (BEDA.) Quomodo Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex, etc., usque ad omnes filii Ecclesiae sunt sacerdotes, uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant.

VERS. 4.-- Intravit in domum Dei. Magna hospitalitatis 114.0260D| gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis veri excludunt sacerdotes.

VERS. 6.-- Homo. (BEDA.) Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiae, ibi majori transgressor subjacet culpae.

  VERS. 7.-- Observabant. (ID.) Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri 114.0261A| excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.

VERS. 9.-- Interrogo vos. (BEDA.) Praeveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur.

  VERS. 10.-- Extende. (ID.) Infructuosae debilitas animae nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta (Eccles., IV). Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.

VERS. 11.-- Insipientia. Quia solo livore permoti 114.0261B| sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.

VERS. 12.-- Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiae, quia instituendi erant et praedicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos praeeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.

VERS. 13.-- Discipulos. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX). In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, 114.0261C| quia non illorum est studii sed divinae gratiae, ut in apostolatum vocarentur; unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Ibid., XV). Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.

  VERS. 14.-- Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andraea adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petrae audientibus commendaretur.

114.0261D| VERS. 15.-- Matthaeum. Matthaeus compari suo Thomae, in ordine causa humilitatis se supponit, cum a caeteris evangelistis praelatus sit.

  VERS. 17.-- Et descendens, etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbae Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiae, pedetentim quisque subiit culmen virtutum.

Maritima. Non a proximo mari Galilaeae, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi 114.0262A| poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quae etiam exteras civitates excitat.

VERS. 18.-- Ut audirent. Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities.

  VERS. 19.-- Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.

VERS. 20.-- Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, 114.0262B| ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatae virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat.

(BEDA.) Quod apud Matthaeum plenarie per octo 114.0262C| beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide praestitit, fide prae caeteris meruit principatum.

VERS. 21.-- Qui nunc esuritis. Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; aequalem se inferioribus praestat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui nunc fletis. Qui propter divitias haereditatis Christi, propter panem vitae aeternae, propter spem coelestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.

  VERS. 23.-- Gaudete et exsultate. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, 114.0262D| laetiori corde versamini, intuitu supernae mercedis. Secundum haec. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.

VERS. 24.-- Verumtamen vae, etc. Matthaeus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam vae describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est praemiis invitari. Verumtamen vae. Cum supra regnum coelorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quaerit in temporalibus. Nec tam divitiae quam amor divitiarum in culpa est.

114.0263A| Mystice: dives populus Judaicus, vel haereticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiae patrocinio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum saeculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suae recognoscent, cibumque perfidiae quae in praesenti eructant, aeterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Vae, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad poenam.

  114.0263B| VERS. 25.-- Qui saturati estis, etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quaerit guttam aquae.

Vae vobis, qui nunc ridetis, etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est laetitia (Eccl. VII); docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.

  VERS. 26.-- Benedixerint vobis, etc. Magna pars poenae est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.

VERS. 27.-- Diligite inimicos. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non 114.0263C| sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, praecipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.

  VERS. 28.-- Orate pro calumniantibus vos. Quod prophetae videntur imprecari, non vota sunt optantium sed praenuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant.

VERS. 29.-- Et qui te percutit. Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere rapienti, si non aemulatur (I Cor. XIII), non debet 114.0263D| odisse inimicum. Praebe illis, etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quae ad salutem proximorum valere possunt tolerare praecipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis aegrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad poenitentiam. Vestimentum. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere praecipitur.

  114.0264A| VERS. 30.-- Ne repetas. Quia charitas est patiens, benigna est (I Cor. III); non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne praevenit, ut beneficiis aliis trahantur.

VERS. 31.-- Et prout vultis. Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis, ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus aequatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis.

VERS. 32.-- Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura 114.0264B| virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini.

Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.

  VERS. 35.-- Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter haec a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturae, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quae pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam 114.0264C| in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium.

Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, haereditas vestra in aeternum erit.

  VERS. 36.-- Estote ergo misericordes, etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat.

Mystice: populum Judaeorum propheticis pluviis irrigat, et non merentibus radius aeterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint, estote eis misericordes, docendo, et extollendo, et nolite temere judicare, 114.0264D| ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam.

  VERS. 37.-- Nolite judicare. Sunt quaedam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est.

De apertis quae bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.

  VERS. 38.-- Eadem quippe mensura. Generaliter de omnibus potest accipi, quae mente, manu, lingua, aguntur, quia secundum opera singulorum reddet Deus.

114.0265A| Eadem quippe, (AMBR.) Non iniqua mensura rependet Deus, sed est ac si dicat: Ipsa temeritas judicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et saepe non illum de quo hoc agis. Vel si recte judicas et metiris, tibi prodest, te salvat, etsi aliquando non illum cui haec impendis.

  VERS. 39.-- Dicebat. Per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam injuriam. Nunquid potest. Si contra violentum ira te caecaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille poenitebit, et tu de patientia coronaberis, quia caecum vidente oculo, id est, sereno corde 114.0265B| ad lumen ducere curasti.

VERS. 40.-- Sicut magister. Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari.

VERS. 41.-- Quid autem vides, etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio praeventi, levia haec vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed caecus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.

  114.0265C| VERS. 42.-- Hypocrita. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe.

Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suae emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiae, vel malitiae, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam irae vel alicujus livoris culpae de oculo fratris.

114.0265D| VERS. 43.-- Non est arbor, etc. Arbor bona vel mala, non natura, quae a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Neque arbor. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quae verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.

VERS. 44.-- Unaquaeque enim arbor. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam 114.0266A| dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Cognoscitur. Non a veste, sed ab operibus quae fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Neque enim de spinis. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animae. Quae sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quae generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno.

  Spina et rubus, haereticis, a quibus nullus sapientium 114.0266B| sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et rubi, curae saeculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui laetificat cor hominis.

Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.

  VERS. 45.-- Profert bonum. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi.

Profert malum, etc. Odit amicum, aufert aliena, 114.0266C| non dat sua, et hujusmodi, quae Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quae exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine? Quasi dicat: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia. Per oris locutionem, universa quae actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. 114.0266D| Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis (Isa. XXXIX).

  VERS. 46.-- Quid autem, etc. Haec vocatio videtur fructus bonae arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quae autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:

VERS. 47.-- Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam aeternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem aedificat 114.0267A| in futuro cum Christo de dedicatione laetaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de coelis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora praecipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo praecipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.

  VERS. 48.-- Fodit in altum. Fodit in altum qui praeceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum 114.0267B| Christus.

Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonae conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit.

Inundatione. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Haec inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat 114.0267C| humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). Domui illi. Singulae nostrae domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suae ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimae petrae adhaerent, labefactari nequeunt.

  VERS. 49.-- Supra terram, etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram aedificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento aedificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic 114.0267D| anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. Concidit et facta est ruina, etc. Omnis conscientia, quae spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quae mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Cum autem implesset. Pulchre ubi praecepta 114.0268A| complevit, formam docet suorum exsequendi praeceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute aegri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis, etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post haec verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthaeus ponit.

  VERS. 3.-- Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judaeorum mittuntur, et eis praesentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint.

Centurio amicos mittit, ne praesentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio 114.0268B| provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quae in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola aeternae salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem (I Joan. IV).

Matthaeus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quae in centurione a Domino commendatur: 114.0268C| Non inveni tantam fidem in Israel. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthaeus.

  VERS. 5.-- Gentem nostram. Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius. Qui naturali lege recte utitur, ut bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt (Marc. VIII).

VERS. 6.-- Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare 114.0268D| dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide praeditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non praesumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.

  VERS. 8.-- Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio 114.0269A| possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis praesentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.

VERS. 9.-- Nec in Israel. Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno fides gentium praefertur Israeli.

VERS. 10.-- Et reversi sunt. Matthaeus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer (Matth. VIII). Sed mos est beato Lucae ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria praeterire quae breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini 114.0269B| etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinae.

VERS. 11.-- Et factum est, etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas praecedit mortem.

  Quae vocatur Naim. Naim est civitas Galilaeae in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio.

VERS. 12.-- Cum autem appropinquaret, etc. (BEDA.) Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judaeorum conversis, et tandem in plenitudine imperat.

114.0269C| Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suae civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quae licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis.

  Filius unicus matri suae. (AMBR.) Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam 114.0269D| cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.

VERS. 13.-- Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.

VERS. 15.-- Et resedit. Tres mortuos suscitavit Dominus: filiam archisynagogi in domo, id est, cogitatione; filium unicum matris in porta, id est in verbo; Lazarum in monumento, id est in opere.

VERS. 16.-- Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.

  VERS. 18.-- Et nuntiaverunt. (AMBR.) Non simplici corde, sed invidia stimulante, etc., usque ad 114.0270A| et correcti credant in Jesum et magistro interrogante sibi dicant: Tu es qui venturus es.

(BED., GREG.) Non ait, qui venisti, etc., usque ad quia lapsus amoris fidem non impedit, talis enim lapsus est religiosus.

VERS. 22.-- Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quae interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.

VERS. 23.-- Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui 114.0270B| signa venerantur.

Qui non. (GREG.) Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quaerebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis (Psal. LXVII). Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.

  VERS. 24.-- Quid. Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus aeternis caduca praeferrent, sed crucem potius 114.0270C| quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitae etiam justitiae formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos.

Arundinem vento. (BED.) Per arundinem carnalis animus, qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Joannes non est arundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum nec cujuslibet ira faciebat asperum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant.

  VERS. 25.-- Mollibus vestimentis indutum. Per 114.0270D| vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundae virtutis hortatur. Ecce quae in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros coelestis regni, sub jure daemonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt.

VERS. 26.-- Plusquam prophetam. Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur.

  VERS. 28.-- Dico autem. In hoc non praefertur patriarchis et cunctis hominibus, sed aequalis caeteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, 114.0271A| in Ecclesia sanctorum illi praelatus sum. Vel novissimus angelus coeli melior est quovis homine.

VERS. 29.-- Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.

VERS. 31.-- Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec praedicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi praedicationem despiciunt.

  VERS. 32.-- Similes sunt pueris. Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura praeceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec 114.0271B| psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad poenitentiam sunt conversi.

VERS. 34.-- Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.

VERS. 35.-- Justificata est sapientia. Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus (Rom. XIV). Quorum non usus, sed concupiscentia 114.0271C| reprehenditur. Justificata, etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quae prudentibus abscondit.

  VERS. 36.-- Rogabat. Sicut proposuerat verbis, ita factis etiam astruit justificatam sapientiam ab omnibus filiis, quia etiam a Maria poenitente post culpam.

VERS. 37.-- In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiae partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, 114.0271D| tot de se invenit holocausta.

(HIER.) Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judaeorum.

  VERS. 38.-- Coepit rigare. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilaea cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit.

VERS. 43.-- Is cui plus. Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti. Sua sententia Pharisaeus convincitur, 114.0272A| quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur.

VERS. 44.-- Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judaeorum.

VERS. 46.-- Oleo caput meum non unxisti. Et si populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur, tamen ipsam potentiam divinitatis quae per miracula apparebat, digna laude praedicare neglexit. Sed gentilitas dum mysterium incarnationis credit, summa laude etiam infirma ejus praedicat.

  VERS. 47.-- Remittuntur ei peccata. In domo Pharisaei, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisaeus incredulus, sed peccatrix poenitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem 114.0272B| delictorum combussit.

VERS. 49.-- Et coeperunt qui simul. Sanata aegra, de salute ejus aliis aegrotant.

  VERS. 50.-- Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quaerebat.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Et factum est. More aquilae provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, 114.0272C| quos primo praesente turba docet, et miseris solita praestat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit praedicare regnum Dei.

VERS. 2.-- Maria quae vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantae famae quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum poenitentiae rugitum, quo ipsa vel nos singula 114.0272D| mala deflemus. Daemonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quae quasi uxor erat prius diaboli.

  VERS. 3.-- Et Joanna, etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Procuratoris Herodis. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. De facultatibus, etc. Antiquus mos erat Judaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in 114.0273A| gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret praedicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.

VERS. 4.-- Cum autem turba, etc. Quotiens in Evangelio turbae vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia praestat, docendo, alendo, sanando. Exiit qui seminat, etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium 114.0273B| perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.

VERS. 5.-- Secus viam. Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a daemonibus rapitur. Qui ideo volucres coeli dicuntur, quia coelestis et spiritualis sunt naturae, vel quia per aerem discurrunt.

  VERS. 6.-- Supra petram. Petra indomitum cor nullo verae fidei vomere penetratum, in quo non est verus amor et perseverantiae virtus.

114.0273C| VERS. 8.-- Centuplum, etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis praeceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.

VERS. 9.-- Haec parabola. Nota hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate 114.0273D| loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quae exponere noluit, quaerendas esse doceret.

  VERS. 10.-- Videntes. Doctores Judaeorum qui cum merito perversitatis suae excaecati sunt, mendaciter se videntes putant.

VERS. 12.-- Quod autem secus viam. Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus 114.0274A| quicunque verbum auditum non faciunt designantur.

  VERS. 13.-- Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores saeculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus praesentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.

VERS. 14.-- Suffocantur. Quia voluptates et divitiae suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.

VERS. 15.-- In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriae recondunt, et sic opportuno tempore fructum 114.0274B| operationis proferunt, inter prospera et adversa saeculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum aequanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.

  VERS. 16.-- Nemo autem. Haec verba ponuntur secundum similitudinem humanae consuetudinis.

VERS. 17.-- Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quae de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.

114.0274C| VERS. 18.-- Qui enim habet, etc. Haec specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judaeis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen verae scientiae dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit saepe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora 114.0274D| praemia inveniat, quo studiosius elaborat.

  VERS. 24.-- Et cessavit, et facta est tranquillitas. Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum haeresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quae apud nos sunt insensibilia.

VERS. 25.-- Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautae et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthaeus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? (Matth. VIII.) Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati.

  Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiae 114.0275A| juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per praedicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.

VERS. 27.-- In monumentis. Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba?

VERS. 28.-- Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem daemon confitetur esse Filium Dei. Judaei dicunt: In principe daemoniorum ejicit daemonia, quem daemonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis laesione cessare, et quantum diutius possederat, tantum 114.0275B| difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis laesus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.

  VERS. 29.-- Vinciebatur catenis. Catenae et compedes, durae et graves sunt gentium leges, quibus, et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur, quae vulgarem consuetudinem excedebant.

VERS. 30.-- Quia intraverunt daemonia multa, etc. Multa daemonia quae unum premunt, signant multos cultus idololatriae in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata.

  114.0275C| VERS. 31.-- Et rogabant. Sciebant daemones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura praedivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes.

VERS. 32.-- Grex porcorum. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiae pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit.

  VERS. 34.-- Fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogae pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando praedicant.

114.0275D| VERS. 35.-- Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quae sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quae deceptus amiserat.

  VERS. 37.-- Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, praesentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiae non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed 114.0276A| regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam praesentiam.

VERS. 39.-- Redi in domum, etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium praedicationis accommodatum fraternae liberationi, unde Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I), multo melius, manere autem in carne necessarium propter vos.

VERS. 43.-- In medicos. Medici, daemones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.

114.0276B| VERS. 44.-- Tetigit fimbriam. Fimbriam tangit, qui Incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad majora capienda perveniat. Si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia, comparatione ejus, fimbriam tantummodo tangimus, superiorem vestimenti ejus partem nequimus attingere.

Et confestim, etc. Suscitaturus mortuam rediit ad fidem faciendam, prius curat hemorroidam. Sic Elisabeth sterilis paritura indicatur ut conceptura virgo credatur.

  VERS. 45.-- Quis est. Non quaerit ut doceatur quae nesciat, sed ut fides mulieris appareat.

VERS. 46.-- Nam et ego novi. Non latet quicunque 114.0276C| tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quae propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit.

VERS. 47.-- Videns autem mulier. Haec mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod praeripiebat alienum.

  VERS. 51.-- Patrem puellae. Pater puellae, coetus doctorum legis, scilicet Scribae et Pharisaei, qui si 114.0276D| credere voluerint etiam subjecta Synagoga salva erit.

VERS. 52.-- Flebant autem. Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quae sponsi praesentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Nolite flere. Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. Non est mortua, etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit.

VERS. 53.-- Deridebant, etc. Merito exclusi sunt, 114.0277A| qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum.

  VERS. 54.-- Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judaeorum (quae sanguine plenae) prius fuerint mundatae, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animae, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et coelesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.

VERS. 56.-- Quibus praecepit. Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri poenitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.

CAPUT IX.
114.0277B|

VERS. 1.-- Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur praedicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent.

VERS. 3.-- Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum (Marc. VI). Sed sciendum est, quia utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quae necessaria sunt humanae sustentationi, quia haec debentur praedicatoribus ab his quibus praedicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil 114.0277C| ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quae data est praedicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.

VERS. 4.-- Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthaeum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.

VERS. 5.-- Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos praedicatio pervenit. 114.0277D| Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitae.

  VERS. 8.-- Joannes surrexit. Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant.

VERS. 10.-- Narraverunt. Narrant apostoli Domino quae fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogae, id est, saecularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus coelestis gratiae alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, 114.0278A| etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quae gestat figuram Ecclesiae, et postquam apostoli ad praedicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.

  VERS. 11.-- Secutae sunt illum. Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Sanabat. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia coelestis.

VERS. 12.-- Dies autem coeperat. Declinata die reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum sol justitiae occubuit, a spirituali fame sumus 114.0278B| salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensae coelestis expenditur.

  VERS. 13.-- Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.

VERS. 14.-- Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in saeculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quae possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam 114.0278C| doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.

  VERS. 15.-- Et discumbere omnes. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Omnis enim caro fenum. Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere.

VERS. 16.-- Distribuit discipulis suis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda.

  VERS. 17.-- Et saturati sunt. Quod manducans 114.0278D| populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cophini duodecim. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius coelestis pabuli receperunt.

VERS. 18.-- Et factum est. Post miraculum cum turbae vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem 114.0279A| ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternae positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbae? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbae nominantur quae diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?

  VERS. 19.-- Joannem Baptistam. Opinio de Joanne 114.0279B| ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini praesentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in coelum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.

VERS. 20.-- Vos autem. Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Christum Dei. Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Haereticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quae Christi sunt confitetur.

  VERS. 21.-- Praecepit ne, etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes 114.0279C| et imperfecti discipuli majoris praedicationis mole opprimerentur.

VERS. 23.-- Dicebat autem. Quae ad fidem Dominicae nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed haec ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:

  VERS. 24.-- Nam qui. (GREG.) Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior.

VERS. 26.-- Hunc filius hominis. Non sufficit ad 114.0279D| probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.

VERS. 27.-- Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis aeternae sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanae mentis remuneratione praesentium, ne frangatur desperatione vel taedio. Visa enim aeterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in coelo speretur aeterna. Vel 114.0280A| promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiae antequam per mortem recedant de mundo, ut in praesenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in coelo regnaturi.

VERS. 28.-- Post haec verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex aetates saeculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex saeculi aetates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quae interim in alia vita geritur, octava aetate resurgemus. Assumpsit Petrum. 114.0280B| Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi (Matth. XX), et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, aeterna merentur visione laetari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse caeteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, praepositi sive conjugati, per Jacobum poenitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.

VERS. 29.-- Et factus est. Transfiguratus non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. 114.0280C| Et vestitus ejus. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quae vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quaedam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuae jam divinarum sensus albescit lectionem.

VERS. 30.-- Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliae vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud 114.0280D| factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de coelo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, coelestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.

  VERS. 31.-- Dicebant excessum. Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetae promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, 114.0281A| quia soli mente excelsi majestatem Scripturae, quae in Domino impleta est, perspiciunt.

VERS. 32.-- Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suae in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non praeteribit a lege (Matth. V), et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.

  VERS. 33.-- Bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, 114.0281B| sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judaei invidi. Tria tabernacula. Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget.

VERS. 34.-- Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus 114.0281C| ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.

VERS. 36.-- Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, 114.0281D| hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus coepit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.

  VERS. 37.-- Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, et de aeternis instruit et docet quae a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit 114.0282A| illis turba. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.

VERS. 39.-- Et ecce spiritus apprehendit. Matthaeus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem.

  VERS. 42.-- Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a daemonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiae multa 114.0282B| et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.

VERS. 43.-- Et increpavit. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiae.

  VERS. 44.-- Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhaeretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum caeteri mirantur tanta facta divinae altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiae divinae saepius replicat abjecta passionis humanae, ne subito veniens terreat, sed levius feratur praecogitata.

114.0282C| VERS. 45.-- At illi ignorabant. Haec ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.

VERS. 46.-- Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni coelorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse aedificandam rati sunt; vel, istos tres caeteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse praelatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, 114.0282D| ipsum caeteris praeferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quaestionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.

  VERS. 48.-- Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiae simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.

VERS. 49.-- Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio 114.0283A| qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in haereticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.

VERS. 50.-- Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.

114.0283B| VERS. 54.-- Domine, vis. (BED.) Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est.

  Dicimus ut ignis descendat de coelo. Ad sermonem istorum ignis de coelo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliae, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetae sibi praesumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum.

(AMBR.) Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quaerit qui non timet.

  VERS. 55.-- Nescitis cujus spiritus estis. Cujus 114.0283C| spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.

VERS. 56.-- Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo.

  (BED.) Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.

VERS. 57.-- Dixit quidam. (ID.) Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quae fictio per vulpem figuratur.

VERS. 58.-- Vulpes foveas habent. (ID.) Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, 114.0283D| etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita haereticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit.

VERS. 59.-- Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui (Psal. XLIV), etc.

  VERS. 60.-- Sine ut mortui. (BED.) Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet.

  VERS. 61.-- Renuntiare his. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid 114.0284A| fiet illis qui nulla utilitate saepe visitat domos suorum quas dereliquerunt.

CAPUT X.

VERS. 1.-- Post haec autem, etc. (BED.) Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suae lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet.

  Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiae sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum praedicatione.

114.0284B| VERS. 2.-- Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves coeli sparsa semina dissipent.

VERS. 3.-- Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic haereticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic haereticus nocte suae interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiae vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic haereticus intentionem 114.0284C| duri cordis non solet ab errore revocare.

  VERS. 4.-- Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.

VERS. 7.-- In eadem autem domo. Si pax vestra 114.0284D| recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus coelestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex praedicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiae necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi praedicatorum duae mercedes debentur: una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat.

  VERS. 8.-- Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus 114.0285A| communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.

VERS. 11.-- Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhaerere.

  VERS. 12.-- Quia Sodomis in die illa. Sodomitae, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quaeritur, et potentes potenter tormenta 114.0285B| patientur (Sap. VI).

VERS. 13.-- Vae tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileae, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non poenituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illae civitates praedictae, Domino praesente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicae David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit praedicatum non credituris, et non praedicatum 114.0285C| credituris, novit ille qui omnia novit.

VERS. 16.-- Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii praedicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

  VERS. 17.-- Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de coelo est praecipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.

VERS. 19.-- Supra serpentes et scorpiones. Serpentes 114.0285D| sunt mali homines vel daemones qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.

  VERS. 20.-- Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: 114.0286A| ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis coelestia sive terrestria opera gesserit, per haec quasi litteris adornatus apud Dei memoriam aeternaliter est affixus.

VERS. 21.-- In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in coelo loqueretur, ostendit per quid haec tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianae. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quae ignorant scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos 114.0286B| elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis.

  Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quae ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiae omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.

VERS. 24.-- Quod multi prophetae. Prophetae et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum 114.0286C| et in aenigmate; sed apostoli praesentem Dominum habentes, et ab ipso quae volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.

VERS. 25.-- Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.

  VERS. 27.-- Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in praesentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.

VERS. 29.-- Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre 114.0286D| quae revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet.

Homo quidam, etc. (AUG.) Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

VERS. 31.-- Accidit autem, etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen 114.0287A| in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.

  VERS. 33.-- Misericordia motus. Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam.

VERS. 34.-- Duxit in stabulum. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitae signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat.

VERS. 37.-- Qui fecit. Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quae misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturae juvare consortem.

114.0287B| VERS. 38.-- Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duae significantur vitae spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinae ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quae singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri 114.0287C| supernis civibus, de aeterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duae vitae innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitae.

VERS. 39.-- Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.

  VERS. 40.-- Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: haec convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.

114.0287D| VERS. 41.-- Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendae intentionis, ut audiret attentius.

  VERS. 42.-- Porro unum est. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariae, quae quare sit optima, subinfertur.

CAPUT XI.

VERS. 1.-- Et factum est. Post historiam sororum 114.0288A| (quae duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitae in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda. Ut cessavit. Ideo saepe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare.

  VERS. 5.-- Quis vestrum habet amicum. Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis injungit, ut non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur, qui enim media nocte panes ab amico petit, et in petendi intentione persistit, non fraudatur orans.

VERS. 7.-- Noli mihi. Non aufert spem impetrandi, 114.0288B| sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi. Jam ostium. Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum praedicaverunt, jam cum Domino sunt in aeterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur. Non possum surgere. (AMBR.) Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem.

  VERS. 8.-- Propter improbitatem tamen ejus, etc. 114.0288C| Multae sunt insidiae, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suae virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.

VERS. 9.-- Petite et dabitur vobis. Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit. Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quaerens 114.0288D| invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quaesierit, petierit et pulsaverit.

VERS. 10.-- Quaerite et invenietis.--Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et voluntatem timentium se faciet (Psal. XLIV). Alios qui non ita petunt redarguit Jacobus dicens: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV), quia perseveratis in peccatis.

  VERS. 11.-- Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem, etc. (BED.) Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quae ante sunt se extendat.

114.0289A| VERS. 13.-- Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater coelestis filiis suo timore et amore praeditis, non deficientia bona largitur in coelis.

VERS. 14.-- Et erat ejiciens. Post praedicationis verba quae humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui praedicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthaeus hunc daemoniacum etiam caecum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a daemone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso daemone, et omni spurcitia idololatriae, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.

114.0289B| VERS. 15.-- In Beelzebub. Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldaei Bel vocabant. Palaestini suscipientes, Baal dicebant, Moabitae Beelphegor. Judaei autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judaei in hoc simulacro principem daemoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum daemonia pellere.

VERS. 18.-- Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes 114.0289C| intueatur et judicet. Proprium est Judaeorum quaerere signa, unde Paulus: Judaei signa petunt, gentes sapientiam (I Cor. I). Ipse autem ut vidit. Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiae suae signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem haec spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: Si autem et Satanas in seipsum divisus est. Si ego, ut vos dicitis, in principe daemoniorum ejicio daemonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiae ejus 114.0289D| stare non potest. Si autem daemon daemonem non potest expellere, falso dicitis me in principe daemoniorum daemonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.

VERS. 19.-- Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii. Filios Judaeorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quae a Domino acceperant, etiam daemones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus 114.0290A| nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Vel, filii, id est, exorcistae illius gentis, qui invocato nomine Domini daemones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio daemonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanae est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.

VERS. 20.-- Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quae per 114.0290B| Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inaequalitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Aegyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio daemonia, sine dubio sciatis aditum regni coelestis patefactum credentibus.

VERS. 21.-- Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem daemonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere 114.0290C| a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.

VERS. 22.-- Si autem fortior. Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quae abstulit, calidissimae sunt versutiae spiritualis nequitiae. Spolia, sunt animae ab eo deceptae, quae victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, 114.0290D| quosdam quidem apostolos, alios evangelistas (Ephes, IV), etc.

VERS. 23.-- Qui non est, etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanae, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego praedicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiae. Et qui non colligit. Haec de omnibus haereticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei.

VERS. 24.-- Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, 114.0291A| ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judaeis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quae erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridae et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judaeos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisaeorum et caeremoniis legis, quae jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem daemonum. Et modo deteriores Israelitae sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Aegypto ante perceptam legem, quia major infidelitas 114.0291B| est venientem non suscipere, quam venturum non credere.

Quaerens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.

VERS. 25.-- Et cum venerit invenit eam scopis mundatam. Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.

VERS. 26.-- Tunc assumit septem. Plenitudinem 114.0291C| omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.

VERS. 27.-- Beatus. Hic Maria laudatur quae Dominum portavit. Et pravitas tam praesentium Judaeorum quam futurorum haereticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judaeos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra 114.0291D| venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.

  VERS. 28.-- Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia praecepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiae. E contrario damnantur Pharisaei, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quaerebant.

114.0292A| VERS. 29.-- Coepit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quaerebant de coelo, et illis hic respondet. Signum quaerit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in coelum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.

VERS. 31.-- Regina austri surget. Hic condemnata plebe Judaeorum, Ecclesiae mysterium exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam (quae peccatum abolet) in regina austri studium percipiendae sapientiae (quae peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, 114.0292B| aut peccare nescias. In judicio. Non mille annis ante judicium sicut Judaei fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris. (BED.) Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit. Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judaeam audire hominem sapientia famosum, sed Judaei veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant.

In praedicatione. Jonas paucis diebus, Christus longo tempore praedicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.

  VERS. 33.-- Nemo. (BED.) Qui in figura reginae et Ninivitarum Ecclesiam praetulit Synagogae, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.

114.0292C| VERS. 35.-- Vide ergo ne, etc. Post institutionem rectae fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Haec contra hypocrisim Pharisaeorum subdole signa quaerentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.

  VERS. 37.-- Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur haec, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisaeum divertisse, quia finito hoc 114.0292D| sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quaerebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisaei.

Quare non baptizatus. Judaei frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.

  VERS. 39.-- Calicis. Marcus refert, Judaeos baptismata calicis et urceorum lectorumque et aeramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius praetendunt sanctitatem 114.0293A| et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisaei putabant.

VERS. 41.-- Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen 114.0293B| absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiae, unde dicitur: Miserere animae tuae placens Deo.

VERS. 42.-- Praeteritis judicium. Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Praetereunt judicium, quia non omnia 114.0293C| quae agunt in judicium referunt. Charitatem praetereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.

VERS. 44.-- Qui estis ut monumenta. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectae doctrinae praetendunt, foeditatem vero quam intus gerunt, occultant.

VERS. 45.-- Repondens autem. Audito verbo Dei Pharisaeus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat, et commemorata poena perfidorum, intelligit se dammandum.

  VERS. 47.-- Vae vobis. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores 114.0293D| prophetarum imitantur, aedificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent.

VERS. 48.-- Profecto. Propter vulgi favorem captandum aedificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis, quod perfidiae eorum, consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria. Vos autem. Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini, quem illi persecuti sunt in prophetis.

  VERS. 49.-- Prophetas et apostolos, et ex illis occident, 114.0294A| et persequentur. Mentiuntur haeretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem.

VERS. 50.-- A generatione. Omnes mali una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni una generatio, et unum corpus sunt dicti.

VERS. 51.-- Usque ad sanguinem Zachariae. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.

  114.0294B| VERS. 52.-- Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litterae sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo aedificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.

VERS. 53.-- Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei, et legisperiti. Quam vera perfidiae simulationis et impietatis suae crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

CAPUT XII.

114.0294C| VERS. 1.-- Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quae superius in domo Pharisaei disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiae (I Cor. V), etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendae simplicitatis et aemulandae fidei, ne more Judaeorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.

VERS. 2.-- Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne aemulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in praesenti tempore in tota Ecclesia per orbem terrae 114.0294D| publice praedicabuntur, quae in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur. (AMBR.) Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio praedicabitur.

VERS. 4.-- Dico autem vobis. (ID.) Cum gemina sit causa perfidiae, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.

  VERS. 5.-- Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra 114.0295A| contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe praemii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.

VERS. 6.-- Nonne quinque. (AMBR.) Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthaeum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram.

Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit 114.0295B| Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? (I Cor. IX.) Sed aliud est cura, aliud est scientia.

  VERS. 7.-- Sed et capilli. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniae quae numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant.

VERS. 8.-- Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quae per dilectionem operatur, negat qui praeceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium 114.0295C| et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.

  VERS. 10.-- Ei autem. Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua poenitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impoenitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit.

VERS. 11.-- Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates. Terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Nolite solliciti esse. Voluntatem vestram pro Christo offerte. Christus vero loquetur pro se.

  114.0295D| VERS. 13.-- Magister. Commendanti gratiam supernae pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenae divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.

VERS. 14.-- Quis me constituit. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. 114.0296A| Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.

  VERS. 15.-- Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, haereditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisaeos et hypocritas, ita hic occasione stultae petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei (Deut. VIII), nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

VERS. 16.-- Dixit autem, etc. Post praeceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus 114.0296B| condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitae posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in aeternis tabernaculis.

  VERS. 17.-- Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quae supersunt, sed suae luxuriae reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.

VERS. 19.-- Bona mea et dicam. (AMBR.) Non sunt hominis bona, quae secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum.

  Requiesce. Ecce cum pesti avaritiae jungitur pestis desidiae, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.

VERS. 20.-- Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora 114.0296C| divitiarum promittebas, hac nocte praereptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quae in obscuritate cordis quod poterat pati, praevidere noluit.

VERS. 21.-- Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiae possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terrae.

VERS. 22.-- Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe aeternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor praesentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate 114.0296D| revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis praeparatur, sed vetat sollicitudinem quae mentem perturbat et ab aeternis revocat.

VERS. 24.-- Considerate. Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione aeterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiae nostrae avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus.

VERS. 26.-- Si ergo neque. Si nec in augmentatione 114.0297A| corporis vestri operari potestis, quae operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturae, quid solliciti estis de caeteris majoribus, id est de animae conservatione.

  VERS. 27.-- Considerate lilia. Aperta comparatio. Lilia non sicut caeteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium coelestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon. (AMBR.) Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeae naturae veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat.

Vestiebat sicut unum. Quae purpura regum, quae 114.0297B| pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor.

VERS. 28.-- Cras in clibanum. Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea (Gen. XXX).

VERS. 29.-- Nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quae sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quae solet de istis superabundantibus 114.0297C| consequi: ideo haec ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.

VERS. 30.-- Et haec omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo haec omnia adjicientur vobis, etiam non quaerentibus, ut nec in praesenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si haec subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.

  VERS. 32.-- Nolite timere. Regnum quaerite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.

114.0297D| VERS. 33.-- Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitae necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quae est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro coelo omnia mundana spernit vendat quae habet et distribuat: qui non est tantae virtutis, de his quae habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt 114.0298A| tolli. Sed data pro Christo aeternum fructum conferunt in coelis.

  VERS. 34.-- Ubi enim thesaurus. Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in coelestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus.

VERS. 35.-- Sint lumbi, etc., et lucernae. Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quae agitis, simplici intentione aeternorum agatis, cingite lumbos, id est motus 114.0298B| carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum praebeatis.

VERS. 36.-- Exspectantibus. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei. Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem laetus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum 114.0298C| venerit, etc.

  VERS. 37.-- Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiae evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.

VERS. 38, 39.-- Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiae est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras 114.0298D| patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem praecavens, poenitendo occurreret.

VERS. 40.-- Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper praeparetur.

  114.0299A| VERS. 41.-- Ait autem ei Petrus. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quaerit Petrus si illa sublimia instituta coelestis vitae, quae sunt necessaria se praeparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.

VERS. 42.-- Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quaesierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc 114.0299B| specialius convenit de custodia et praeparatione, ut et vos et alios praeparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!

  VERS. 43.-- Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, aeterna beatitudine glorificabitur.

114.0299C| VERS. 44.-- Super omnia quae possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et praemiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quae possidet, non ut soli, sed ut prae caeteris habeant aeterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.

  VERS. 45.-- Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur.

Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris 114.0299D| saeculi, quae mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulae et ebrietati.

VERS. 46.-- Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.

  VERS. 48.-- Paucis. Mitissima omnium poena est eorum qui praeter originale nullum insuper addiderunt delictum.

(AMBR.) Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur.

114.0300A| Omni autem. Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur.

VERS. 49.-- Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quaerebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini praestolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad coelestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem saeculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur.

Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia 114.0300B| perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendae nobis devotionis et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed mora redemptionis nostrae assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.

114.0300C| VERS. 51.-- Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquaeque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.

VERS. 52.-- In domo una. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus praeferendus. Etenim naturae pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et 114.0300D| matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.

VERS. 54.-- Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisaei erant, ut Matthaeus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de coelo quaerebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem 114.0301A| Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicae praedicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante aestum, leviores tribulationes ante judicium significat.

  Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt praenoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.

VERS. 56.-- Hypocritae, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quae nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot saeculi injustitias, 114.0301B| justum Creatoris judicium esse venturum.

VERS. 58.-- Cum autem vadis. Cum in hac vita praeparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad poenam trahat, et ipse exactor qui poenam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam.

114.0301C| Da operam, etc. Haec etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum praestolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.

  VERS. 59.-- Reddas. Reddit semper poenas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- Aderant autem. Dum magister veritatis praesentes instrueret qualiter se praeparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non praeparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilaeis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se praeparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere 114.0301D| fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in aeternum, qui tam scelerata morte ab impio praeside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilaeis. Galilaei impias scelerata morte scelerum suorum poenas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.

VERS. 3.-- Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impoenitentes 114.0302A| Judaeos incipiendo a Galilaea adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilaeorum accessus non erat, humano sanguine foedarentur.

  VERS. 4.-- Sicut illi decem. Isti Hierosolymitae sicut et Galilaei non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judaeos qui poenitere noluerunt, cum suis moenibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judaeos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quae merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur 114.0302B| missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.

VERS. 6.-- Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneae succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneae intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis (Isa. IX).

VERS. 7.-- Quaerens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Israel est, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quaerit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga 114.0302C| jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quaerit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quaerit, sed in Pharisaeis non reperit.

Dixit autem ad cultorem vineae. Cultor vineae, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus saepe de infructuosa gente Judaeorum conqueritur, quod per tres annos suae visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit.

  Ut quid etiam terram, etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quae noxia praepositorum umbra premitur, ne lumen veritatis 114.0302D| videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde (Matth. XXIII): Vae vobis, Scribae et Pharisaei, etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum praestat caeteris.

VERS. 8.-- Usquedum fodiam, etc. Donec radicem infructuosae mentis humilem, et praesentium pressurarum, et aeternae damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judaeorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem 114.0303A| revocanda. Mittam stercora. Id est, malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quae immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiae tangitur cogitationis memoria, et dum inde poenitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.

VERS. 9.-- Et si quidem. Cum poenitentiae ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam.

  Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturae damnationis annexuit, quia procliviores 114.0303B| ad negandum quam ad credendum videbat.

VERS. 10.-- Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quaerit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogae, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivae Ecclesiae sanatio sub specie incurvae mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum praedicationis a temporalibus ad aeterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.

  114.0303C| VERS. 11.-- Ecce mulier, etc. Haec mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem aeternae beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quae in decem praeceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur.

Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicae visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judaea a suae mentis rectitudine curvata fuit, quae magis terrena quam coelestia noverat, operatur.

114.0303D| VERS. 14.-- Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum praecepit, praefigurans tempus quo nostra saecularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.

  VERS. 15.-- Hypocritae. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curae pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit 114.0304A| praesepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judaeis, praenuntiat Dominus.

VERS. 16.-- Hanc autem, etc. Filia Abrahae, quaeque fidelis anima filia Abrahae, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quae tempore legis et Dominicae resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longae captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a praesepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi

VERS. 17.-- Erubescebant omnes. Qui de dictis 114.0304B| Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahae, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribae et Pharisaei, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quae excaecatis Judaeis congregandae sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.

  VERS. 18.-- Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.

114.0304C| VERS. 19.-- Simile est, etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo coelorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suae virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem praedicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, praedicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.

114.0304D| VERS. 21.-- Quod acceptum, etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute.

VERS. 22.-- Et ibat, etc. Ubique indifferenter praedicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quaerens.

  VERS. 24.-- Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.

114.0305A| VERS. 25.-- Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in coelo praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum poenitentiae tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiae contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus poenitentiae, qui nunc aperitur cunctis pie quaerentibus.

  Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebrae non essent.

114.0305B| VERS. 26.-- Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quae fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judaeis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit.

In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se 114.0305C| intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.

VERS. 28.-- Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero poenitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.

  VERS. 29.-- Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in saeculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. 114.0305D| Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judaei exsecrandi.

VERS. 32.-- Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Haec omnia haereticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianae fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio daemonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec haeretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere daemonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea praecepta vivant; postea consummor in meo corpore, 114.0306A| quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.

  VERS. 33.-- Verumtamen oportet. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. Hodie et cras, etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio.

VERS. 34.-- Jerusalem, etc. Ubi prophetae mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot 114.0306B| congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.

VERS. 35.-- Domus vestra. Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. Non videbitis me, etc. Nisi poenitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. Cum dicetis, etc. Hoc quidem turbae dixerunt Domino veniente in Jerusalem. 114.0306C| Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilaeos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.

CAPUT XIV.

Et factum est, etc. Ὕδωρ, aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicae natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.

VERS. 3.-- Si licet, etc. Sabbatis praecipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, 114.0306D| quaerens salutem omnium.

  VERS. 4.-- At illi tacuerunt. Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant? Ipse vero. Ideo ante Pharisaeos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiae arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo (Lev. XXIII), id est peccatum. Sic in aeterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.

VERS. 5.-- Cujus vestrum. Competenti exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos sabbatum violare 114.0307A| in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Bos in puteum. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judaeum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiae demersos extrahit: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei (Rom. XXXV).

VERS. 7.-- Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisaei, vel intendens in doctrina 114.0307B| sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.

VERS. 8.-- Cum invitatus fueris: Cum per gratiam fidei vocatus a praedicatore, membris Ecclesiae te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollas. Ne forte honoratior. Honoratiori post invitato locum dat, qui de suae conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII).

  VERS. 9.-- Et tunc incipias, etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora praesumpsisti, incipies ad poenitentiam humiliari, et te minoris 114.0307C| cognoscere meriti, ne nunc incipias quaerere quod tibi servatur in fine, quia haereditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.

VERS. 10.-- Tunc erit tibi gloria, etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona praestat, ut eos coetus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII).

VERS. 12.-- Dicebat autem. Secundum ordinem litterae. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit 114.0307D| cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per haec pateat via ad aeterna. Et ei qui se invitaverat. Principi Pharisaeorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae. Sunt autem et quaedam talium divitum convivia, quae non solum in praesenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus 114.0308A| et ebrietatibus (Rom. VIII), id est in luxuriosis conviviis, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.

VERS. 13.-- Voca pauperes. Qui pauperes vocat in futuro praemium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, poena non carebit.

VERS. 14.-- In resurrectione. Cum omnes resurrecturi 114.0308B| sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.

VERS. 15.-- Haec cum audisset, etc. Illectus dulcedine auditae resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI). Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinae majestatis visione frui meruerit, hic aeterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.

  VERS. 16.-- Homo quidam, etc. Verbum incarnatum 114.0308C| satietatem internae dulcedinis multis praeparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subjiciuntur male vivendo ei continuo contradicunt. Coenam magnam. Hoc convivium, non prandium sed coena dicitur, quia post prandium de quo Matthaeus agit, coena restat, post coenam nullum convivium restat: de prandio multi, et de coena nullus ejicitur.

VERS. 17.-- Et misit servum. Hora coenae finis saeculi; unde Apostolus: Nos scimus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). In hoc fine mittitur servus, id est ordo praedicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam coenam se praepararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni 114.0308D| patet.

VERS. 18.-- Et coeperunt, etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suae vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam coelestia diligit, etiamsi ad coelestia se tendere dicat. Villam emi. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quaeritur, scilicet substantia corporis.

(AUG.) In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum.

  114.0309A| Rogo te. Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.

VERS. 19.-- Juga boum. Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quae dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: Eo probare illa. Quia probatio ad curiositatem solet pertinere.

  VERS. 20.-- Uxorem duxi. Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores 114.0309B| ducunt, ideo per rem istam carnis voluptas designatur, propter quam ad coenam Dei fastidiosus venire recusat.

VERS. 22.-- Factum est, etc. Multos tales ex Judaeis ad coenam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.

VERS. 23.-- Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam 114.0309C| intelligentiam opere adimplent.

  VERS. 25.-- Ibant autem turbae, etc. Turbae quae sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad coenam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, praecedentem ad aeternae pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.

VERS. 26.-- Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino praecepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.

  114.0309D| VERS. 27.-- Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpae faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.

VERS. 28.-- Quis enim ex vobis. Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia praecepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit praeceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile aedificantis. Turrim aedificare. Quia sublimia praecepta dedit, aedificandae sublimitatis 114.0310A| comparationem subjungit. Computat sumptus. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam praeparandam contra adversa mundi.

  VERS. 29.-- Omnes qui vident. Sicut ait Apostolus: Facti sumus spectaculum mundo, angelis et hominibus (II Cor. IV). Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.

VERS. 31.-- Aut quis, etc. Post similitudinem de turre aedificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem praecedentium mandatorum nullum ad gloriam 114.0310B| posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Si possit. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quae exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum praeparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostrae insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus praemittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.

VERS. 33.-- Sic ergo, etc. Infert a praemissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest aedificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere 114.0310C| qui non praemittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.

  VERS. 34.-- Bonum. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.

VERS. 35.-- Neque in sterquilinium. Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Praedicatio a vermibus et putredine vitiorum illaesam servat suo Creatori humanam naturam.

CAPUT XV.
114.0310D|
  VERS. 4.-- Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniae non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitae peccando dereliquit: ergo quia 114.0311A| rationalis creaturae numerus pereunte homine erat diminutus, quaerit in terra hominem ut summa integretur.

Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.

VERS. 5.-- Imponit in humerum. Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.

VERS. 6.-- Et veniens. Reparato homine ad coelum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia in stabilitate sua voluntatem ejus continue 114.0311B| custodiunt; qui et vicini, quia claritate visionis ejus fruuntur. Et nota, quod non dicit: Congratulamini ovi inventae, sed mihi, quia gaudium ejus est vita nostra.

  VERS. 7.-- Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent poenitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque aequalis potentiae, hic majoris misericordiae et majoris gaudii.

114.0311C| VERS. 8.-- Aut quae mulier. Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem. Angelorum et hominum naturam, quam ad aeternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus 114.0311D| electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparavit. Convocat. Amicae et vicinae supernae potestates, quae tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiae hominibus impensae ad amorem sui vehementius accendit.

VERS. 11.-- Homo quidam. Duabus praemissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de poenitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.

VERS. 12.-- Et dixit, etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult 114.0312A| sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat. Pater, da. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma aetas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis, sed peraegre profectus merito patrimonium vastat. Et divisit. Fidelibus suae gratiae protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.

VERS. 13.-- Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animae liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, 114.0312B| confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Haec est prodiga vita, quae amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior

  VERS. 14.-- Et ipse coepit. Quia nihil satis est prodigae voluptati, quia voluptas semper habet famem sui; merito ergo eget, qui thesauros sapientiae, divitiarumque coelestium altitudinem reliquit.

VERS. 15.-- Uni civium. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suae praepositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiae subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. Ut pasceret porcos. Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, 114.0312C| qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.

  VERS. 16.-- Et cupiebat. Cibus daemonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quae blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est (Philip. III). Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.

VERS. 17.-- Quanti mercenarii. Qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis 114.0312D| supernae gratiae reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.

VERS. 18.-- Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.

VERS. 19.-- Fac me, etc. Ad Filii affectum, qui omnia quae Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non praesumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur.

  114.0313A| (AMBR.) Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur.

VERS. 20.-- Cum autem adhuc longe esset, etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quaereret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suae dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). Rediens, 114.0313B| osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.

VERS. 22.-- Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiae, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio praedicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad aeterna praeparando.

  VERS. 23.-- Adducite vitulum. Praedicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, 114.0313C| occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.

VERS. 24.-- Et coeperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primae immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem confitendo praedicaverit, coelestibus non potest interesse sacramentis.

  VERS. 25.-- Erat autem filius, etc. Filius, id est populus Israel, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, 114.0313D| terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret. Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quae sint haec festa Ecclesiae in quibus se esse non videt.

VERS. 26.-- Interrogavit. Et nunc quaerit Israel cur Deus laetetur in assumptione gentium, et propter 114.0314A| invidiam nescit patris voluntatem, et foris stat, quamvis per praecones rogetur.

VERS. 28.-- Indignatus. Indignabantur Judaei et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Israel, quando manifesta erit vocatio Judaeorum.

VERS. 29.-- Ecce tot annis. (HIER.) Justitiam legis secutus, justitiae Dei non est subjectus. Quae enim major est justitia Dei quam ignoscere poenitentibus?

  Mandatum tuum, etc. Quasi non sit praeterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.

VERS. 30.-- Occidisti illi vitulum. Confitentur venisse 114.0314B| Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judaeo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam, etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum daemone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper, etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea, etc. In aeterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.

CAPUT XVI.

VERS. 1.-- Ad discipulos. Quia Pharisaei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam 114.0314C| negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istae similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus praeceptum opera illa facit.

  VERS. 6.-- Centum cados. Cadus Graece, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis 114.0314D| indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiae suae mercede donandus est.

VERS. 8.-- Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonae Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam praeparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus saeculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus saeculi, id est tenebrarum; et filii lucis, aeternae vitae.

  114.0315A| VERS. 9.-- Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiae iniquitatis, quia de iniquitate collectae sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulae divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in coelum.

VERS. 10.-- Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhaerens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quae possidet non bene dispensat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.

VERS. 11.-- Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini 114.0315B| dividat.

VERS. 12.-- Et si in alieno. Si carnales divitias quae labuntur non bene dispensatis, veras et aeternas divitias quis dabit vobis?

VERS. 13.-- Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniae Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et aeterna diligere.

Aut uni adhaerebit. (AUG.) Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur.

Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonae, illi utique servit qui merito suae perversitatis 114.0315C| rebus istis praepositus princeps mundi a Domino dicitur.

  VERS. 14.-- Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de sua justitia praesumere, sed peccatores poenitentes suscipere: et sua quae forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis, et parcimoniae, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.

VERS. 15.-- Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed haec tumoris 114.0315D| altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.

  VERS. 16.-- Lex et prophetae. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terrae promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram praecipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter coelum praecipiuntur majora.

Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu coelum quaerit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium 114.0316A| contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisaeis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.

VERS. 17.-- Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetae usque ad Joannem, tamen non praedico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis praecepta transire, quia etiam illa quae levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.

  VERS. 18.-- Omnis etc. (AMBR.) Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianae 114.0316B| copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.

VERS. 19.-- Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in aeterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola.

Qui induebatur purpura, etc. (GREG.) Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia praecepta pretio redimere noluit.

  VERS. 20.-- Et erat quidam. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus. Hujus 114.0316C| ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.

VERS. 21.-- Cupiens. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et aegritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quae in nobis reprehendimus improbo favore laudant.

VERS. 22.-- In sinum Abrahae. Sinus Abrahae est requies beatorum pauperum, quorum est regnum 114.0316D| coelorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni poenarum profunditas est, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.

  VERS. 23.-- Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt.

Vidit Abraham. (GREG.) Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum poena torquentur quos inutiliter amaverunt.

  114.0317A| VERS. 24.-- Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quaerit.

VERS. 25.-- Quia recepisti. (AUG.) Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.

VERS. 26.-- Et in his omnibus. Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla 114.0317B| ad reprobos compassione moveantur.

VERS. 27.-- Rogo ergo. Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad poenam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur. Ut mittas. Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.

  VERS. 31.-- Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt, 114.0317C| et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.

CAPUT XVII.

VERS. 1.-- Et ait ad discipulos. Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisaei avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quae non poterant non evenire in mundo aerumnis et erroribus plenissimo.

  VERS. 2.-- Si lapis molaris, etc. Secundum ritum provinciae ubi erat ista criminum poena, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius 114.0317D| innoxium poena gravissima vitam finire, quam laedendo fratrem mortem moereri perpetuam. De pusillis. Non aetate, sed fide et animo, qui occasiones quaerunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute.

VERS. 3.-- Attendite vobis. Quo ordine, scandala declinare et vae perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem laedamus, si poenitentem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed poenitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea poenitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns 114.0318A| tacet, sicut qui poenitenti non indulget. Et si poenitentiam. Aliter fratri poenitenti, aliter inimico persequenti veniam dare praecipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.

VERS. 4.-- Septies. Solet universitas septenario designari. Praecipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper poenitenti dimittatur.

  VERS. 5.-- Adauge. Cum supra dixisset (Luc. XVI): Qui fidelis est in minimo, etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant.

114.0318B| VERS. 6.-- Arbori moro. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Judaeorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum praedicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicae naturae et potestate rutilantis praevaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.

VERS. 7.-- Quis autem, etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur: Nemo 114.0318C| mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno (Luc. IX) Dei. Et Dominus Petro dicit: Pasce oves meas (Joan. XXI). Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere praedicandi, quasi ad curiam conscientiae rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et aeterna quiete refoveri, sed domi parare quod coenet, id est post laborem apertae locutionis, humilitatem propriae conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus coenat.

VERS. 8.-- Et ministra mihi. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur.

  VERS. 10.-- Sic et vos. Postquam ad perfectionem 114.0318D| fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis.

Quod debuimus facere. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus 114.0319A| impletis quae praecepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.

VERS. 11.-- Et factum est. Post parabolam qua invitat ad humanitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis.

  VERS. 12.-- Occurrerunt, etc. Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem praedicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent.

Qui steterunt, etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum 114.0319B| clamant et sanantur, dum in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicae fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiae per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.

VERS. 13.-- Et levaverunt vocem. Quia in verbis Salvatoris se errasse cognoscunt, salvandi praeceptorem vocant, et per cognitionem praeceptoris redeunt ad formam salutis.

  VERS. 14.-- Ite, etc. Quisquis haeretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, 114.0319C| necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat.

VERS. 15.-- Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiae devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis praesumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quae agit de misericordia intelligit.

  VERS. 16.-- Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.

114.0319D| VERS. 19.-- Surge. Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides tua. Fides quae ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Te salvum fecit. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quae salvum faciat credentem.

  VERS. 20.-- Interrogatus. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, 114.0320A| veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur.

Non venit regnum Dei, etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicae incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est praeconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, praedicans, moriens, resurgens, ad coelos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.

VERS. 21.-- Ecce enim regnum. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit.

Regnum Dei. Vel sic potest accipi responsio Domini: 114.0320B| Regnum Dei intra vos est, qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum haeretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.

VERS. 22.-- Venient dies. Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis.

Desideretis. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quae voluntas laudanda, non 114.0320C| tamen in hoc mundo implenda. Unum diem. Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII), nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriae vel doloris. Hujus diei praesentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum praedicit.

VERS. 23.-- Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula aetatum, consummationis saeculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.

  VERS. 24.-- Nam sicut, etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub coelo, 114.0320D| quia discrimen judicii sub coelo, hoc est, in aeris medio geritur.

VERS. 25.-- Primum autem, etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissae claritatis mitigarent.

  VERS. 26.-- Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Noe, vel Loth aequiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.

VERS. 27.-- Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum 114.0321A| usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Noe arcam aedificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii praesentia sua illustrat. Sed dum arca aedificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur.

  VERS. 28.-- Similiter, etc. Praetermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quae vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali poena feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur.

Loth. Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, 114.0321B| id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII).

  VERS. 30.-- Filius hominis. Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic saeculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri.

VERS. 31.-- In illa die. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus 114.0321C| in domo, sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat.

Et qui in agro. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.

  VERS. 32.-- Memores estote. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui.

VERS. 33.-- Quicunque. Qui vitam carnalem (negando 114.0321D| Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui aeternam salutem animae quaerit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis.

  VERS. 34.-- In illa nocte. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV). Duo in lecto. Illi scilicet qui otium eligunt, neque saecularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati.

VERS. 35.-- Altera relinquetur. Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitae qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I). Duae erunt, etc. Duae differentiae, sequentium orbem rerum mobilium. Quae femineo genere designantur, 114.0322A| quia majorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter aeterna, qui habent tanquam non habentes, quidam propter temporalia, qui in incerto divitiarum sperant (I Tim VI).

  VERS. 37.-- Qui dixit illis. Duo quaerentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subjiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos. Ubicunque, etc. Ubicunque fuerit Dominus corporaliter, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humiliter imitando tanquam de carne ejus saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilae juventus.

CAPUT XVIII.

114.0322B| VERS. 2.-- Judex quidam. Haec parabola ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Deo praesumendum hortatur.

  VERS. 3.-- Vidua autem. Haec vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Vindica me. Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.

114.0322C| VERS. 8.-- Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.

  VERS. 10.-- Duo homines. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius 114.0322D| ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quae maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia praesumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur.

VERS. 11.-- Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere aestimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis caeteris appetit singulariter videri habere quae habet. Hac Pharisaeus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se praetulit.

  114.0323A| VERS. 12.-- Jejuno bis. Ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?

VERS. 13.-- Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, poenas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisaeus merita jactans, ad illos de quibus subditur: 114.0323B| Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

VERS. 14.-- Quia omnis, etc. Posita Pharisaei et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.

VERS. 15.-- Afferebant autem. Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex aetas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium.

Increpabant. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judaeorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananaea muliere supplicaverunt. 114.0323C| Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem.

VERS. 16.-- Sinite pueros. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus (Psal. CXIII). Talium est enim. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non aetas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, laesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, 114.0323D| non intrabitis in regnum coelorum.

VERS. 17.-- Regnum Dei. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.

  VERS. 18.-- Et interrogavit eum. (BEDA.) Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus (Marc. X).

Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, 114.0324A| sed magistri absque Deo excludit bonitatem.

  VERS. 19.-- Dixit autem. (AMBR.) Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors.

Mandata nosti. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus.

VERS. 23.-- Dives erat. Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthaeum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.

VERS. 25.-- Facilius est enim. Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum converti. Camelus dicitur 114.0324B| Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturae nostrae quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitae viam ingredi, quam Judaeum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.

  VERS. 26.-- Quis potest? Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: Quis potest salvus fieri?

VERS. 29.-- Nemo. Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: Centies tantum 114.0324C| nunc, etc. (Marc. X), id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.

  VERS. 30.-- Recipiat, etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in praesenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem.

VERS. 31.-- Assumpsit. Praevidens ex passione sua discipulos perturbandos, praedicit et passionis poenam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetae praedixerunt ad suae dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit haereticos, qui dicunt 114.0324D| Christum legi et prophetis contrarium praedicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximae suae passionis, et tempus quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

VERS. 34.-- Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicae passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.

VERS. 35.-- Caecus. Caecus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis 114.0325A| suae patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostrae carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Caecus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV). Mendicat, dum rogat.

  VERS. 39.-- Et qui praeibant, etc. Qui Jesum praeeunt venientem, significant caecum carnalium vitiorum, quae dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suae impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.

VERS. 40.-- Stans autem, etc. Transiens, caecum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostrae 114.0325B| caecitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiae infundit. Adduci ad se. Qui praetereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.

  VERS. 41.-- Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quaerit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, caecus subjungit: Domine, ut videam. Non petit caecus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem aeternae visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.

VERS. 43.-- Et confestim vidit. Videt et sequitur, 114.0325C| qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum praesentem vel praetereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.

CAPUT XIX.

VERS. 1, 2.-- Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quae ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, 114.0325D| ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicae susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachaeus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati.

  Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.

VERS. 3.-- Prae turba. Quae turba, nisi imperitae confusio multitudinis, quae verticem sapientiae videre nequit? Zachaeus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.

VERS. 4.-- Sycomorum. Sycomorus arbor est, 114.0326A| moro foliis similis, sed altitudine praestans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quae credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriae infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.

Quia inde erat transiturus. (ISID.) Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.

  VERS. 5.-- Et cum venisset. Per praemissos praecones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, 114.0326B| suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Descende. Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei (II Cor. V, XIII). Manere. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, id est id est in Judaeorum Synagoga docebat.

VERS. 7.-- Murmurabant. Manifestum est Judaeos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes praeputium habentes (Act. IX)?

  VERS. 8.-- Stans autem, etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachaeus stans, 114.0326C| id est in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. Si quid, etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitae publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit.

VERS. 9.-- Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futurae haereditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in coelis acquirit spe.

114.0326D| VERS. 10.-- Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter poenitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suae pietatis.

  VERS. 11.-- Haec illis, etc. Suscepta et commendata poenitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis poenitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judaeis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum.

Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.

  114.0327A| VERS. 12.-- Nobilis abiit. Hic est nobilis cui caecus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubae clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel, qui constitutus est a Patre rex, cui datae sunt gentes in haereditatem. Longinquam. Excaecatos Judaeos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quae longe (quia a finibus terrae) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII): Deus, qui ubique praesens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

VERS. 13.-- Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat 114.0327B| legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.

VERS. 15.-- Et factum est. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam 114.0327C| suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa praemia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Matth. X).

VERS. 16.-- Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est praedicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

VERS. 17.-- In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in praesenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Decem 114.0327D| civitates. Decem civitates sunt animae, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus praeponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quae est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum Jesum (I Thes. II)?

VERS. 18.-- Et alter, Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judaeos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc praemisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judaeorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus.

 VERS. 20.-- Et alter, etc. Qui ad praeputium missus 114.0328A| est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quae circumcisioni credita est, ad praedicandum commisit. Quae quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicae convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad praedicandum idoneus, officium praedicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis praedicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.

VERS. 21.-- Metis quod. Metit enim Deus ubi non 114.0328B| seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.

VERS. 22.-- Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum?

VERS. 23.-- Pecuniam. Id est evangelicam praedicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Meam ad mensam. Non tuam. Unde Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV). Cum usuris. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, 114.0328C| de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere.

VERS. 24.-- Auferte, etc. Collatam gratiam amittit, qui praedicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.

 VERS. 26.-- Et abundabit. Mystice: cum omnis Israel salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiae quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.

VERS. 28.-- Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximae civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae 114.0328D| non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.

 VERS. 29.-- Ad Bethphage. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccae. Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiae. Has Dominus Hierosolymam venturus praesentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piae confessionis donis et obedientiae spiritualis implevit. Quae bene in monte Oliveti sunt positae, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiae pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per 114.0329A| eos totius contra positi orbis munitiones penetret.

VERS. 30.-- Introeuntes invenietis. Introeuntes in mundum praedicatores inveniunt populum nationum, perfidiae vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo, etc., id est, nullus rationalis doctor fraenum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitae ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret, utilia suadendo contulit. Nemo sedit, quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum. Alligatus vinculis perfidiae, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, 114.0329B| etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus.

VERS. 33.-- Solventibus autem, etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Dixerunt. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Quid solvitis. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicae fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum 114.0329C| querelis, coetus qui Deum corde portet adducitur.

VERS. 35.-- Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.

 VERS. 37.-- Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostrae carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo 114.0329D| descendunt turbae, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quae nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quae fecit cum ascendit ad diem scenopegiae, quod Joannes narrat.

VERS. 38.-- Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum 114.0330A| carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina coelestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in coelo, et gloria in excelsis.

VERS. 39.-- Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos aestimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.

 VERS. 40.-- Lapides. Crucifixo Domino apostolis prae timore tacentibus, petrae quae scissae sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte 114.0330B| clamabant.

Mystice: si caecitas contigerit in Israel, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.

VERS. 44.-- Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando praecepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in aeterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona praesentia 114.0330C| quae ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non praevidet mala quae ei eventura sunt. Si enim praevideret, in praesentibus prosperis laetata non fuisset.

VERS. 45.-- Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.

VERS. 47.-- Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit laedere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quaerebant illum perdere. Ideo non poterant 114.0330D| illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.

CAPUT XX.

VERS. 2.-- In qua potestate. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est, etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.

 VERS. 3.-- Interrogabo vos, etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.

114.0331A| VERS. 4.-- Baptismus Joannis, etc. Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere.

Neque ego, etc. Propter duas causas veritas quaerentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Joan. XVI). Vel quia ex odio et contemptu quaerunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII).

 VERS. 9.-- Coepit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod coeperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens 114.0331B| parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat.

Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Israel (Isa. V): coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se praesentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

VERS. 10.-- Et in tempore. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum dimittunt inanem.

 VERS. 11.-- Et addidit, etc. Alter servus David 114.0331C| propheta, qui post Moysem colonos vineae psalmodiae modulamine et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai (Reg. XII)? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de coelo, et vide et visita vineam istam (Psal. LXXVII). Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quae vineae imminerent praedicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.

VERS. 14.-- Quem cum vidissent. Aperte probat Judaeos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem 114.0331D| tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. CXVII). Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII), etc. Haereditatem ergo Ecclesiae quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judaei eripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur, justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est haeres: Christus haeres, quia morti propriae supervixit, et testamentorum quae ipse condidit, quasi haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.

VERS. 15.-- Et ejectum illum. Marcus ordinem mutat: Occiderunt et ejecerunt extra vineam (Marc. 114.0332A| XII). In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem praedicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt.

 VERS. 16.-- Absit. Contradicunt sententiae quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judaeis justum fore, divinae scientiae legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.

VERS. 17.-- Quid est, etc. Quomodo implebitur haec prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est praedicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Aedificantes. Qui supra coloni, hic aedificantes dicuntur, 114.0332B| quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.

VERS. 18.-- Omnis qui ceciderit. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.

VERS. 19.-- Et quaerebant, etc. Quasi mentientem quaerunt interficere in quo vera probantur quae dixerat. Ipse est enim haeres, illi pravi coloni qui 114.0332C| solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.

VERS. 20.-- Et observantes. Quod prae timore populi, per se non possunt, inanibus praesidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.

VERS. 22.-- Licet nobis, etc. Cum nuper sub Augusto Judaea Romanis stipendiaria facta esset, Pharisaei qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.

VERS. 24.-- Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Caesaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quae erant mundi. Et tu si non vis 114.0332D| esse obnoxius Caesari, noli habere quae sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

VERS. 25.-- Reddite ergo. Sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.

VERS. 27.-- Accesserunt autem, etc. Duae haereses erant in Judaeis: Pharisaeorum, qui praeferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.

114.0333A| VERS. 28.-- Magister. Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. Ut accipiat, etc. In lege litterae cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas.

VERS. 35.-- Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate 114.0333B| nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.

VERS. 37.-- Quia vero resurgent mortui. Postquam propositae quaestioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.

VERS. 40.-- Et amplius, etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt, ex quo intelligimus 114.0333C| venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

VERS. 41.-- Quomodo dicunt, etc. Consummaturus praecepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.

VERS. 43.-- Donec ponam. Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.

VERS. 46.-- Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanae gloriae cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes 114.0333D| in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi.

Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixae orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes 114.0334A| orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.

CAPUT XXI.

VERS. 1.-- Respiciens autem, etc. Qui appetitores primatus, et vanae gloriae cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.

VERS. 4.-- Ex abundanti. Judaeus ex abundantia mittit, qui de justitia praesumens, ita orat apud se (Luc. XVIII): Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum. Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quae omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, 114.0334B| propitius esto mihi peccatori.

VERS. 5.-- Et quibusdam. Post oblationem viduae in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litterae occultantis, recondita sacramenta Ecclesiae incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret.

VERS. 7.-- Interrogaverunt. Quia laudantibus aedificationes templi praedixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andraeas separatim quaerunt tempus, et signa praedictae destructionis.

VERS. 8.-- Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos 114.0334C| esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum haeresiarchae multi prodierunt, qui inter caeteras falsitates diem Domini instare praedicabant, quos et Apostolus redarguit.

VERS. 9.-- Praelia et seditiones. Haec a passione Domini in Judaea abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judaeam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.

VERS. 10.-- Tunc dicebat. Horum alia a coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terrae, a vera fide separatio in haereticis intelligi debet, qui contra se 114.0334D| invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Et signa magna. Haec etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in aere debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse.

VERS. 13.-- Continget autem, etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant.

VERS. 16.-- A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus praesumebat, 114.0335A| quia cum damno corporis mala cruciant amissae charitatis. Et quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.

VERS. 18.-- Et capillus. Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet.

VERS. 19.-- In patientia vestra. Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quae corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.

VERS. 21.-- Et qui in regionibus. Ecclesiastica 114.0335B| historia narrat Christianos qui in Judaea erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Jordanem in civitate Pella, donec desolatio Judaeae impleretur, habitasse.

VERS. 23.-- Erit enim pressura, etc. Haec pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in aeternum durabit.

VERS. 24.-- Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus (Rom. XI), et quasi ad solium propriae nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et haec secundum Matthaeum apostoli quaesierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et 114.0335C| consummationis saeculi.

VERS. 25, 26.-- Et erunt signa. Haec de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuae, insolito clamore suscitatae, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima coeli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.

VERS. 27.-- Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus 114.0335D| patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos haec dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.

VERS. 28.-- His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagae crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quaeritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.

VERS. 29.-- Videte ficulneam. Regnum Dei aestati comparat, quia tunc moeroris nostri nubila transibunt, et aeterni dies vitae sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina aestas 114.0336A| cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat.

VERS. 33.-- Coelum et terra. Nihil in corporum natura coelo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Coelum et terra transibunt. Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias 114.0336B| manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulae, et ebrietati, et saecularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus (I Thess. V).

VERS. 37.-- Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis saeculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinae, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter 114.0336C| adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam praebemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.

CAPUT XXII.

VERS. 1.-- Appropinquabat, etc. Qui dicitur Pascha, etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Aegyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna 114.0336D| primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistae indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha (Luc. XII), quia et Paschae dies in azymis panibus celebrari praecipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore saeculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum.

114.0337A| VERS. 2.-- Et quaerebant, etc. Haec ante biduum Paschae congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphae Matthaeus gesta testatur.

VERS. 3.-- Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.

VERS. 7.-- Venit autem dies. Licet sequenti die, id est quintadecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua Agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit, et a Judaeis tentus, ligatus, ipsius immolationis, id est passionis suae, sacravit exordium.

114.0337B| VERS. 10.-- Ecce introeuntes. Sicut Deus cunctorum praescius, cum discipulis loquitur de his quae alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschae mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschae cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat haec geri. Homo amphoram. Sine nomine designatur, ut pauper et ignobilis aestimetur, qui a Domino eligitur. Cujus sanctitas in hoc apparet, quod in strato ejus Dominus cum discipulis, cum sublimium virtutum delectatione requiescit. Sequimini. Consulte praetermittuntur nomina, 114.0337C| vel bajuli aquae, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi (quod est Pascha celebrare) Christum suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.

VERS. 12.-- Coenaculum magnum. Spiritualis est lex, quae de angustiis terrae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquae bajulum, id est, gratiae praeconem in domum Ecclesiae sequitur, transcendens litterae superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschae sacramenta, vel caetera legis decreta de eo intelligit scripta.

VERS. 15.-- Desiderio desideravi, etc. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis 114.0337D| suae mysteria mundo declarare, ut et antiqui Paschae probator exsistat, et hoc ad suae dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, jam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cujus rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Israel de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo.

VERS. 16.-- Non manducabo. Non ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea quae Moyses rudi populo carnaliter observanda praecepit, in membris suis spiritualiter exercet.

VERS. 17.-- Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto 114.0338A| gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpae propriae, cum ipse aequanimiter flagella tulit alienae.

VERS. 18.-- Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschae potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, caetera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora coenae usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.

114.0338B| VERS. 19.-- Et accepto. Finitis veteris Paschae solemniis transit ad novum, quod in suae redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suae carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.

VERS. 21.-- Verumtamen, etc. Sicut de passione praedixit, sic praedixit et de proditore, ut videns se latere non posse, poeniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius poenitentiam 114.0338C| agat praedixit et poenam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia coerceant. Manus tradentis me. Exemplo Judae Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare praesumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa

VERS. 24.-- Facta est, etc. (BEDA.) Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus.

(AMBR.) Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de praelatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.

VERS. 25.-- Dixit autem eis. Pius magister non 114.0338D| initae contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur, describit; quasi dicat: Vos more saecularium per praelationem pervenire vultis ad regni possessionem, sed ad summam virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida, aut pietas sit remissa.

VERS. 27.-- Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendae exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit (Joan. XIII): Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quae Dominus in carne gessit, non tantum praedicando vel miraculis admovendo, sed 114.0339A| etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.

VERS. 28.-- Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono coepto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen (Phil. III): sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad aeternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando haec loquebatur Dominus.

VERS. 30.-- Et sedeatis super thronos. Haec mutatio dextrae Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus 114.0339B| injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personae, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.

VERS. 31.-- Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, 114.0339C| docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem aestibus anhelat malitiae. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.

VERS. 32.-- Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum poenitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitae.

VERS. 33.-- Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille praesentis affectus 114.0339D| et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus praedicit, et sicut misericors auxilium suae defensionis promittit.

VERS. 35.-- Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori 114.0340A| regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.

VERS. 36.-- Sed nunc, etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet. Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, 114.0340B| ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.

VERS. 38.-- Ecce gladii duo. Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos.

VERS. 39.-- Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene 114.0340C| discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.

VERS. 40.-- Orate. Impossibile est hominem non tentari, nec ait, ut non tentemini, sed, ne intretis in tentationem. Orate, id est, ne tentatio vos superet, et intra casses suos teneat.

VERS. 41.-- Et ipse, etc. Dato apostolis praecepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est 114.0340D| usque ad ipsum perducant intentionem legis, quae scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam (Rom. X).

VERS. 42.-- Orabat dicens. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum, id est, populi Judaeorum qui non habent excusationem ignorantiae in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judaeorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excaecandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas.

Pater, si vis, etc. (AMBR.) Pro me doluit cum pro 114.0341A| se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam laetitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem praedico.

Verumtamen, etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.

VERS. 44.-- Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostrae in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in aeternum duret. 114.0341B| Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suae precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.

VERS. 47.-- Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CXIX).

VERS. 49.-- Domine, si percutimus in gladio. 114.0341C| Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quae potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthaeum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.

VERS. 50.-- Servum, etc. Mystice: Servus est populus Judaeorum, principibus, scilicet indebite 114.0341D| mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est, spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est, vilitate litterae contentus, non Petro tollente, sed divino judicio ablatam pandente. Quae auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur.

VERS. 52.-- Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphae exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a praeside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime 114.0342A| esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suae jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.

VERS. 54.-- Principis sacerdotum. Caiphae, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam 114.0342B| Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.

VERS. 55.-- Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphae ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.

114.0342C| VERS. 56.-- Ancilla quaedam. Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis errorem aboleret.

VERS. 57.-- At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in praetorio Judaeorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judaeorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.

VERS. 59, 60.-- Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, 114.0342D| sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliaeus est. Hierosolymitae et Galilaei aeque sunt Hebraei et unius linguae, sed unaquaeque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu poenitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratae jam lucis rememoratione correxit et ejusdem verae lucis praesentia plene quidque putaverat erexit.

114.0343A| VERS. 61.-- Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei praedixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.

VERS. 62.-- Et egressus foras. Ab impiorum concilio seclusus culpam lavat, quae non intus ob hoc permissus est haesitare ut in Ecclesiae principe conderetur remedium poenitentiae, et nemo auderet de sua virtute confidere.

VERS. 63.-- Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Israel. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc caedebatur colaphis Judaeorum, nunc caeditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam 114.0343B| Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino (Joan. VIII). Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.

VERS. 64.-- Prophetiza. Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et haeretici et Judaei, qui usque hodie Christum negant, et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt: Prophetiza: Quis est qui te percussit?

VERS. 66.-- Si tu es Christus. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. 114.0343C| Secundum hoc ergo quaerunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.

VERS. 67.-- Si vobis dixero. Saepe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.

VERS. 69.-- Ex hoc autem erit. Qui semen David calumniari quaerebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam.

VERS. 70.-- Vos dicitis. Ita temperat responsionem 114.0343D| ut et verum dicat, et sermo calumniae non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt.

VERS. 71.-- Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.

CAPUT XXIII.

VERS. 1.-- Duxerunt illum. Tradiderunt Romanae potestati, ut eo modo Judaei ab ejus interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur.

VERS. 3.-- Pilatus autem. etc. Cum duo objecta 114.0344A| fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quae nesciebat quaesivit.

Tu dicis. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et praesidi, ut propria sententia ambo condemnentur.

VERS. 4.-- Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam (Luc. XX). Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judaei qui non aequitatis amore verum investigant, sed invidiae stimulo justum damnare laborant.

114.0344B| VERS. 5.-- Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilaea usque ad Judaeam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.

VERS. 7.-- Et ut cognovit. Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judaeis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judaeus erat, quid de Christo 114.0344C| senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judaea in qua Christus natus, et Galilaea in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur.

At ipse nihil respondit. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret.

VERS. 11.-- Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi 114.0344D| peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienae tamen iniquitatis stimulis obsequitur.

VERS. 12.-- Et facti sunt amici. Nefandum foedus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum haereditario jure custodiunt, dum Judaei et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen 114.0345A| persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judaeorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judaeum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.

VERS. 14.-- Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causae in eo invenisse, deinde tamen in incoepto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, 114.0345B| plebis sententiam quaerit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quaerit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.

VERS. 15.-- Sed neque Herodes. Ad exprobrandam duritiam Judaeorum vel Gentilium fatetur Pilatus, nec se, nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed alienae crudelitatis clamoribus obtemperasse.

VERS. 16.-- Emendatum ergo, etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturae, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio.

VERS. 18.-- Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae 114.0345C| ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo praetulerant, perderent, et hactenus libertatem animae vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo praeferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universae materiae, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.

VERS. 21.-- Crucifige, crucifige eum. Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quaerunt, 114.0345D| ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur.

VERS. 22.-- Corripiam, etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum saevirent. Quod et verba Joannis evangelistae, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quae usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, 114.0346A| ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.

VERS. 25.-- Dimisit autem, etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judaeis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.

VERS. 26.-- Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon 114.0346B| non Israelita, sed Cyrenaeus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohaeredes Christi, unde Simon obediens Cyreneae haeres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanae sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicae passionis.

VERS. 27.-- Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem laeti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, 114.0346C| quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat praesentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II), praetermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quae plangebant. Tristabantur de vita mortali, quae morte erat finienda, non de caecis qui medicum occidebant.

VERS. 28.-- Filiae Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed etiam ejusdem urbis cives ei multae mulieres adhaeserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis 114.0346D| auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meae crucis.

VERS. 29.-- Ecce venient dies. Dies Romanae obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quaeque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere.

VERS. 30.-- Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum coelorum.

VERS. 31.-- Quia si in viridi ligno. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui 114.0347A| lignum vitae merito appellatus duodenos fructus gratiae per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quae tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitae flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio? (I Petr. IV; I Tim. III).

VERS. 32.-- Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est (Isa. LIII). In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.

VERS. 33.-- Calvariae locum. Extra portam Hierusalem 114.0347B| erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariae, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. Et latrones, etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judaeorum, quae quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro coelesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

VERS. 34.-- Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra 114.0347C| orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt.

Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quae quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusquam vel meritis, sed occulto Dei 114.0347D| judicio creditur.

VERS. 35.-- Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum caeteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.

VERS. 36.-- Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judaei vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturae sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judaeorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum 114.0348A| erant Judaei, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.

VERS. 38.-- Erat autem, etc. Hae tres linguae prae caeteris eminebant. Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes: Graeca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judaei, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judaeorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, 114.0348B| id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.

VERS. 40.-- Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.

VERS. 42.-- Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, praeter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei praedicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, 114.0348C| quem viderant miracula divina virtute facientem.

VERS. 43.-- Amen dico tibi. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei, etc. Dominus ait: Hodie mecum eris, etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.

VERS. 44.-- Et tenebrae, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. XVIII). Adam 114.0348D| peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adae obcluserat, nunc latroni poenitenti Dominus paradisum reserat.

VERS. 45, 46.-- Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas praeoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem 114.0349A| cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.

VERS. 47.-- Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judaei post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.

VERS. 48.-- Percutientes pectora. Quod percutiunt pectora in signum poenitentiae et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, 114.0349B| injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quaecunque causa pectus tundere coegerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertae confessionis voce glorificant: Judaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.

VERS. 50.-- Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiae saecularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.

VERS. 52.-- Hic accessit, etc. Non apostoli, sed Joseph justus et constans, et Nicodemus, in quo non erat dolus, sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi, quae fraudem iniquitatemque non habet, in quo obstruitur tergiversatio Judaeorum. Nam si 114.0349C| apostoli sepelissent, dicerent non sepultum quem dixerunt raptum.

VERS. 53.-- Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis.

Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.

Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiae habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitae qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum.

In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, 114.0349D| ut sepultura illius et resurrectio a nostrae fragilitate naturae dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.

VERS. 54.-- Et dies erat, etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus praeparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi aetate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, 114.0350A| anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.

VERS. 55.-- Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solae mulieres, quae arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suae offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primae viderunt.

VERS. 56.-- Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita praesentis vitae parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus 114.0350B| resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis praeparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, praeoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.

CAPUT XXIV.

VERS. 1.-- Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quae nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, 114.0350C| magnus fervor charitatis quaerendi et inveniendi Dominum ostenditur.

Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quae deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.

VERS. 2.-- Lapidem revolutum. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus 114.0350D| (II Cor. V). Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.

VERS. 4.-- Mente consternatae. Mente consternantur, quia et lapidem immensae magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.

VERS. 5.-- Declinarent vultum. Nota quod nec sanctae mulieres in terram cecidisse, nec aliquis 114.0351A| sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos coepit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

VERS. 6.-- Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quae eum sequebantur, Dominus resurrecturum se praedixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis (quae tantum in carne erat) tenebris duplae nostrae mortis quae in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.

VERS. 8.-- Et recordatae sunt. Sicut mulieres in 114.0351B| monumento Domini stantes, recordantur verborum quae de sua dispensatione praefatus erat, sic nos inter Dominicae passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.

VERS. 9.-- Nuntiaverunt. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quae mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam praedicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.

VERS. 11.-- Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam 114.0351C| nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quae dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?

VERS. 12.-- Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.

VERS. 13.-- Nomine Emmaus. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palaestinae, quae post expugnationem 114.0351D| Judaeae sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.

VERS. 15, 16.-- Dum fabularentur. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat, et quod se promiserat facturum, impleat: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XXVIII). Appropinquans, etc. Oculi, etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent, non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic ipse foris et praesens adest, et quis sit, non ostendit. De se ergo loquentibus praesentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.

114.0352A| VERS. 18, 19, 20.-- Peregrinus es, etc. Quibus, etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. Vir propheta, etc. Et quomodo tradiderunt, etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel quia nondum perfecta credunt, vel si credunt timent tradi in manus Judaeorum, nescientes cum quo loquuntur.

VERS. 21.-- Nos autem, etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illum redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant, et ex hoc tristes 114.0352B| incedebant.

VERS. 22.-- Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus moestitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.

VERS. 24.-- Abierunt quidam, etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas: Quidam ex nostris abierunt ad monumentum, etc. Intelligendum est, quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.

VERS. 25.-- O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quae novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si 114.0352C| Moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum praedixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

VERS. 28, 29.-- Et ipse, etc. Mane nobiscum, etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.

114.0352D| VERS. 30.-- Fregit, etc. Quem in expositione Scripturae non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.

VERS. 31.-- Aperti sunt, etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.

VERS. 32.-- Et dixerunt, etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiae, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: 114.0353A| Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X). Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci.

Ardens. (GREG.) Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot praeceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.

VERS. 34.-- Surrexit Dominus. Jam fama erat 114.0353B| quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, haec loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judaeorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.

VERS. 36.-- Stetit Jesus, etc. Haec ostensio est illa, de qua Joannes ait (Joan. XX): Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus 114.0353C| appareret.

VERS. 37, 38.-- Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus.

Quid turbati estis. (AMBR.) Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit.

Cogitationes, etc. Falsae non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, 114.0353D| perditus est fructus passionis.

VERS. 39.-- Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem praebendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suae vel nostrae resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiae, et palpabile per veritatem naturae. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturae ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae, ut invitet ad praemium.

VERS. 40.-- Ostendit eis manus, etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas 114.0354A| cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam: deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriae suae circumferat triumphum.

VERS. 41.-- Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, 114.0354B| non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.

VERS. 42.-- Piscis assi. Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad aeternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.

VERS. 43.-- Et cum manducasset. Omnes ambages 114.0354C| aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.

VERS. 45.-- Tunc aperuit. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiae unitatem: Et praedicari in nomine ejus.

VERS. 46.-- Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui poenitentiam et remissionem erant praedicaturi 114.0354D| in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

VERS. 49.-- Vos autem sedete. Postquam discipulos de virtute praedicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Vos autem sedete. Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare ante tempus praesumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum 114.0355A| divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.

VERS. 50.-- Eduxit autem eos. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in coelum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quae domus obedientiae dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.

VERS. 53.-- In templo. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic 114.0356A| nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiae esse curemus.

Laudantes et benedicentes. Lucas qui sacerdotium Christi caeteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.

(no apparatus)