Jump to content

Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus)
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29

HieStr.EvSeMa 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Evangelium secundum Matthaeum

[ Cap. I. I, 3.] Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.

[II, 10.] Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.

[III, 5.] Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. [IV, 10.] Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit conjugem suam. Et non cognoscebat [ Al. cognovit] eam, donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.

[ Cap. II.] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt in Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. [V, 7.] At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu, Bethlehem terra Juda: nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. [VI, 10.] Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt: et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis: tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

[ Cap. III. VII, 3.] In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. [VIII, 1.] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. [IX, 6.] Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem; et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. [X, 5.] Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. [XI, 1.] Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. [XII, 5.] Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. [XIII, 10.] Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. [XIV, 1.] Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

[ Cap. IV. XV, 2.] Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo. [XVI, 5.] Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus, Vade, Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. [XVII, 6.] Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. [XVIII, 4.] Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: [XIX, 7.] et relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. [XX, 6.] Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores, [XXI, 2.] et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus, secuti sunt eum. [XXII, 6.] Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. [XXIII, 1.] Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.

[ Cap. V. XXIV, 10.] Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, [XXV, 5.] et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. [XXVI, 10.] Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. [XXVII, 5.] Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. [XXVIII, 5.] Beati, qui esuriunt, et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. [XXIX, 10.] Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum. [XXX, 5.] Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. [XXXI, 2.] Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. [XXXII, 2.] Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio; sed super candelabrum, ut luceat [ Al. et lucet] omnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est. [XXXIII, 10.] Nolite putare quoniam veni solvere Legem, aut Prophetas: non veni solvere, sed adimplere. [XXXIV, 5.] Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. [XXXV, 10.] Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum, et pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. [XXXVI, 5.] Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. [XXXVII, 10,] Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te: expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo, [XXXVIII, 5.] sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, [XXXIX, 10.] et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. [XL, 5.] Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut sitis filii patris vestri, qui in coelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. [XLI, 5.] Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est.

[ Cap. VI. XLII, 10.] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in coelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. [XLIII, 5.] Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo vos erabitis: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen. [XLIV, 6.] Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.

[XLV, 10.] Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed patri tuo, qui est in abscondito; et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. [XLVI, 5.] Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo: ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. [XLVII, 5.] Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt? [XLVIII, 5.] Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et Mammonae [XLIX, 5.] Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos, modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua.

[ Cap. VII. L, 2.] Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. [LI, 5.] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabs est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. [LII, 5.] Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos: ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. [LIII, 5.] Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se! [LIV, 5.] Omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae. [LV, 5.] Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! [LVI, 10.] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos. [LVII, 5.] Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? [LVIII, 5.] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. [LIX, 3.] Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. [LX, 5.] Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia numquam quam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. [LXI, 5.] Omnis ergo, qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. [LXII, 2.] Et factum est, cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum, et Pharisaei.

[ Cap. VIII. LXIII, 2.] Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: et ecce leprosus veniens, adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. [LXIV, 3.] Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad cum Centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum [ Al. veniens curabo]. Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est: et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. [LXV, 5.] Dico autem vobis, quod multi ab oriente, et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. [LXVI, 6.] Et dixit Jesus Centurioni: Vade et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer [ Al. puer ejus] in illa hora. [LXVII, 2.] Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit: ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. [LXVIII, 5.] Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. [LXIX, 2.] Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti [ Al. et venti] et mare obediunt ei? Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex [ Al. grex pecorum] per praeceps in mare; et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis, qui daemonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant, ut transiret a finibus eorum.

[ Cap. IX. LXX, 1.] Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere: Dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: Surge, et ambula? Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. [LXXI, 2.] Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est cum. [LXXII, 2.] Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester? [LXXIII, 2.] At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et Pharisaei, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi fugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. [LXXIV, 2.] Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. Et cum ejecta esset turba, intravit; et tenuit manum ejus. Et surrexit puella. Et exiit fama haec in universam terram illam. [LXXV, 10.] Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum, et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. [LXXVI, 2.] Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. [LXXVII, 6.] Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. [LXXVIII, 5.] Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

[ Cap. X. LXXIX, 2.] Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. [LXXX, 2.] Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus, Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei, et Thaddaeus, Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes [ Al. Schariotes], qui et tradidit eum. [LXXXI, 10.] Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis; et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves, quae perierunt, domus Israel. [LXXXII, 2.] Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite, gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignum enim est operarius cibo suo. [LXXXIII, 2.] In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. [LXXXIV, 5.] Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

[LXXXV, 2.] Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. [LXXXVI, 5.] Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. [LXXXVII, 1.] Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: et ad praesides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis, et gentibus. [LXXXVIII, 2.] Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [LXXXIX, 10.] Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. [XC, 3.] Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus; et servo, sicut dominus ejus. [XCI, 10.] Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos. [XCII, 2.] Nihil enim est opertum, quod non revelabitur; et occultum, quod non scietur. [XCIII, 5.] Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: [XCIV, 2.] qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. [XCV, 5.] Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis, domestici ejus. [XCVI, 5.] Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qu' non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. [XCVII, 3.] Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam proper me, inveniet eam. [XCVIII, 1.] Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. [XCIX, 10.] Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. [C, 6.] Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[ Cap. XI. CI, 10.] Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum. [CII, 5.] Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem ab euntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. [CIII, 2.] Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. [CIV, 5.] Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. [CV, 5.] A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. [CVI, 10.] Omnes enim prophetae et lex, usque ad Joannem, prophetaverunt: et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. [CVII, 5.] Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. [CVIII, 5.] Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam. Vae tibi, Corozain [ Al. Corazain], vae tibi, Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes. [CIX, 10.] Quia, si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. [CX, 5.] In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. [CXI, 3.] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. [CXII, 3.] Et nemo novit filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. [CXIII, 10.] Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

[ Cap. XII. CXIV, 2.] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? [CXV, 10.] Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Dico autem vobis, quia templo major est hic. Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes. [CXVI, 2.] Dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere. Tunc ait homini: Extende manum tuam: et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. [CXVII, 4.] Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. [CXVIII, 10.] Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: et praecepit eis ne manifestum eum facerent. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: arundinem quassatam non confringet, et lignum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt. [CXIX, 5.] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur, et videret. [CXX, 7.] Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? [CXXI, 2.] Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. [CXXII, 2.] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit. [CXXIII, 2.] Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. [CXXIV, 10.] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. [CXXV, 5.] Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. [CXXVI, 10.] Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. [CXXVII, 5.] Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. [CXXVIII, 5.] Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. [CXXIX, 5.] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. [CXXX, 2.] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.

[ Cap. XIII. CXXXI, 2.] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in [ Al. tac. in] naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore: et locutus est eis multa in parabolis dicens: Ecce exiit qui seminat seminare. Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres coeli, et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi, audiat. Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum; illis autem non est datum. [CXXXII, 5.] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. [CXXXIII, 1.] Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. [CXXXIV, 5.] Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. [CXXXV, 2.] Vos ergo audite parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accepit illud: non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est, qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. [CXXXVI, 10.] Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.

[CXXXVII, 2.] Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus. [CXXXVIII, 5.] Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. [CXXXIX, 6.] Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis; ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. [CXL, 10.] Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. Sicut ergo, colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. [CXLI, 1.] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria; et fratres ejus Jacob, et Joseph [ Al. Joses], et Simon, et Judas? et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. [CXLII, 1.] Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem illorum.

[ Cap. XIV. CXLIII, 2.] In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu: et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. [CXLIV, 2.] Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut Prophetam eum habebant. [CXLV, 6.] Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit Joannem in carcere. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. [CXLVI, 3.] Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. [CXLVII, 1.] Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Et cum jussisset turbam discumbere super fenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in coelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. [CXLVIII, 6.] Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

[CXLIX, 2.] Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. [CL, 4.] Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. Et videntes eum [ Al. add. discipuli] super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. [CLI, 10.] Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? [CLII, 6.] Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes; Vere Filius Dei es. [CLIII, 2.] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes. Et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

[ Cap. XV. CLIV, 6.] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem, et matrem, et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri; Munus quodcumque est ex me, tibi proderit: et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. [CLV, 10.] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. [CLVI, 5.] Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum, caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. [CLVII, 6.] Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. [CLVIII, 5.] Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel. [CLIX, 6.] At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa dixit: Etiam, Domine: nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. [CLX, 6.] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, et caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel. Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram. Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.

[ Cap. XVI. CLXI, 4.] Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum, ut signum de coelo ostenderet eis. [CLXII, 5.] At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? [CLXIII, 6.] Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. [CLXIV, 2.] Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. [CLXV, 6.] At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Tunc intellexerunt, quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. [CLXVI, 1.] Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi: [CLXVII, 10.] Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar-Jona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. [CLXVIII, 2.] Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. [CLXIX, 6.] Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus, dixit Petro: Vade post me, satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. [CLXX, 2.] Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? [CLXXI, 10.] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. [CLXXII, 2.] Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

[ Cap. XVII.] Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes. Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, nolite timere. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. [CLXXIII, 6.] Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. [CLXXIV, 2.] Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. [CLXXV, 5.] Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem, et jejunium. [CLXXVI, 2.] Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. [CLXXVII, 10.] Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.

[ Cap. XVIII. CLXXVIII, 2.] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno coelorum? Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. [CXXIX, 2.] Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim, ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. [CLXXX, 6.] Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. [CLXXXI, 10.] Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis quia angeli eorum in coelis semper vident faciem patris mei, qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. [CLXXXII, 5.] Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam, quae erravit? et si contigerit, ut inveniat eam: Amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis. [CLXXXIII, 5.] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. [CLXXXIV, 10.] Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et eunuchus, et publicanus. [CLXXXV, 7.] Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. [CLXXXVI, 10.] Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. [CLXXXVII, 5.] Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies; sed usque septuagies septies. [CLXXXVIII, 10.] Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus, quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit, et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

[ Cap. XIX. CLXXXIX, 6.] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem, et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. [CXC, 2.] Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. [CXCI, 10.] Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. [CXCII, 2.] Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. [CXCIII, 2.] Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi. Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem tuam: et diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? [CXCIV, 2.] Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me. [CXCV, 2.] Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: [CXCVI, 10.] quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, [CXCVII, 5.] sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. [CXCVIII, 2.] Et omnis qui reliquerit [ Al. reliquit] domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. [CXCIX, 2.] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

[ Cap. XX. CC, 10.] Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo. Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venisset ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus. At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

[CCI, 2.] Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. [CCII, 6.] Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram, in regno tuo. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. [CCIII, 2.] Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: [CCIV, 4.] Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam, redemptionem pro multis. [CCV, 2.] Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis, ut faciam vobis? Dicunt illi, Domine, ut aperiantur oculi nostri. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

[ Cap. XXI. CCVI, 2.] Et cum appropinquassent Jerolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. [CCVII, 7.] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. [CCVIII, 2.] Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. [CCIX, 1.] Turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. [CCX, 10.] Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Jesus Propheta a Nazareth Galilaeae: [CCXI, 1.] Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. [CCXII, 10.] Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. [CCXIII, 5.] Videntes autem principes sacerdotum, et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique, numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? [CCXIV, 6.] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem, esuriit. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit! [CCXV, 6.] Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle te, et jacta te in mare, fiet. [CCXVI, 4.] Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. [CCXVII, 2.] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Baptismum Joannis unde erat? e coelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, e coelo, dicet nobis, quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut Prophetam. Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. [CCXVIII, 10.] Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. [CCXIX, 2.] Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Et qui ceciderit supra lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. [CCXX, 1.] Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut Prophetam eum habebant.

[ Cap. XXII. CCXXI, 5.] Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium. [CCXXII, 10.] Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. [CCXXIII, 2.] Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non? Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus; Cujus est imago haec, et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt. In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est; et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum. Novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in coelo. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus. [CCXXIV, 6.] Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in ota mente tua. Hoc est maximum, et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetae. [CCXXV, 2.] Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? [CCXXVI, 2.] Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

[ Cap. XXIII, CCXXVII, 10.] Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. [CCXXVIII, 5.] Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. [CCXIX, 2.] Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. [CCXXX, 10.] Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est Christus. [CCXXXI, 5.] Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. [CCXXXII, 5.] Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. [CCXXXIII, 10.] Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti, et caeci! Quid enim majus est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Gaeci! Quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus, quae super illud sunt. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso: et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum. [CCXXXIV, 5.] Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. [CCXXXV, 10.] Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. [CCXXXVI, 5.] Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis: intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. [CCXXXVII, 5.] Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. [CCXXXVIII, 5.] Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui Prophetas occiderunt. [CCXXXIX, 10.] Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? [CCXL, 5.] Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. [CCXLI, 5.] Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.

[ Cap. XXIV, CCXLII, 2.] Et egressus Jesus de templo ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. [CCXLIII, 2.] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? Et respondens Jesus, dixit eis: Videte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte, ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca. Haec autem omnia initia sunt dolorum. [CCXLIV, 1.] Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. [CCXLV, 10.] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [CCXLVI, 6.] Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. [CCXLVII, 6.] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: [CCXLVIII, 2.] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes: et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. [CCXLIX, 2.] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. [CCL, 6.] Orate autem, ut non fiat fuga vestra in hyeme, vel sabbato. [CCLI, 2.] Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. [CCLII, 6.] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi [CCLIII, 2.] Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. [CCLIV, 6.] Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Ecce praedixi vobis. [CCLV, 5.] Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. [CCLVI, 5.] Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. [CCLVII, 5.] Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. [CCLVIII, 2.] Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc parebit signum Filii hominis in coelo: [CCLIX, 2.] et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa, et majestate. Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. [CCLX, 6.] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus Pater. [CCLXI, 5.] Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes, et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. [CCLXII, 5.] Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. [CCLXIII, 6.] Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [CCLXIV, 2.] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora filius hominis venturus est. [CCLXV, 5.] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? [CCLXVI, 5.] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. [CCLXVII, 5.] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus, et stridor dentium.

[ Cap. XXV, CCLXVIII, 10.] Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. [CCLXIX, 2.] Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua: [CCLXX, 5.] Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. [CCLXXI, 2.] Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. [CCLXXII, 5.] Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. [CCLXXIII, 10.] Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.

[ Cap. XXVI. CCLXXIV, 1.] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. [CCLXXV, 6.] Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [CCLXXVI, 1.] Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli [ Al. add. ejus], indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. [CCLXXVII, 4.] Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. [CCLXXVIII, 2.] Tunc abiit unus de duodecim qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. Prima autem die Azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At Jesus dixit: Ite in civitatem, ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. [CCLXXIX, 4.] Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. [CCLXXX, 1.] Et constristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? [CCLXXXI, 2.] At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: [CCLXXXII, 6.] bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. [CCLXXXIII, 10.] Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. [CCLXXXIV, 1.] Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. [CCLXXXV, 2.] Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. [CCLXXXVI, 6.] Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. [CCLXXXVII, 4.] Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. [CCLXXXVIII, 6.] Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. [CCLXXXIX, 1.] Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [CCXC, 6.] Ait illi Petrus: Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. [CCXCI, 1.] Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, [CCXCII, 6.] et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari, et moestus esse. [CCXCIII, 4.] Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum; [CCXCIV, 1.] Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. [CCXCV, 1.] Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. [CCXCVI, 2.] Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem. [CCXCVII, 4.] Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. [CCXCVIII, 6.] Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: [CCXCIX, 4.] ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. [CCC, 1.] Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. [CCCI, 2.] Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venistis? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et teneurunt eum. [CCCII, 1.] Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manus, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. [CCCIII, 10.] Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? [CCCIV, 1.] In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis? [CCCV, 6.] Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. [CCCVI, 1.] At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. [CCCVII, 4.] Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. [CCCVIII, 2.] Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. [CCCIX, 6.] Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Haec dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti: [CCCX, 1.] verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. [CCCXI, 6.] Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit, [CCCXII, 2.] quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. [CCCXIII, 1.] Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? [CCCXIV, 1.] Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum Jesu Galilaeo eras. At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. [CCCXV, 1.] Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazaraeno. Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. [CCCXVI, 2.] Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras flevit amare.

[ Cap. XXVII. CCCXVII, 2.] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [CCCXVIII, 1.] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. [CCCXIX, 10.] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. [CCCXX, 1.] Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. [CCCXXI, 4.] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. [CCCXXII, 2.] Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent . [CCCXXIII, 4.] Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. [CCCXXIV, 10.] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. [CCCXXV, 10.] Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. [CCCXXVI, 1.] Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. [CCCXXVII, 10.] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. [CCCXXVIII, 1.] Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. [CCCXXIX, 4.] Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum. [CCCXXX, 6.] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent. [CCCXXXI, 1.] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. [CCCXXXII. 1.] Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. [CCCXXXIII, 4.] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. [CCCXXXIV, 1.] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et sedentes servabant eum. [CCCXXXV, 1.] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. [CCCXXXVI, 1.] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. [CCCXXXVII. 6.] Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. [CCCXXXVIII, 2.] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; confidit in Deo: liberet nunc, si vult, eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. [CCCXXXIX, 2.] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

[CCCXL, 2.] A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. [CCCXLI, 6.] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes, et audientes dicebant: Eliam vocat iste. [CCCXLII, 2.] Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. [CCCXLIII, 1.] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. [CCCXLIV, 1.] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, [CCCXLV, 10.] et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. [CCCXLVI, 2.] Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrae motu, et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere filius Dei erat iste. [CCCXLVII, 6.] Erant autem ibi mulieres multae a longe [ Al. add. spectantes], quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. [CCCXLVIII, 1.] Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [CCCXLIX, 1.] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. [CCCL, 6.] Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. [CCCLI, 10.] Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis. Et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.

[ Cap. XXVIII. CCCLII, 2.] Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. [CCCLIII, 2.] Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galileam: ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis [CCCLIV, 2.] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. [CCCLV, 10.] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ati illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem, ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Explicit Evangelium secundum Matthaeum.