Jump to content

Ex Aliis Nostris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex Aliis Nostris
1851

editio: Acta - Pius IX
fons: p. 348

EPISTOLA ENCYCLICA


AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS GRATIAM ET COMMVNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTES


VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOL1CAM BENEDICTIONES

Ex aliis Nostris Encyclicis Litteris ad Vos hoc ipso die datis novistis, Venerabiles Fratres, quo studio eximiam vestram pietatem excitavimus, ut in tantis christianae et civilis reipublicae calamitatibus publicas in vestris dioecesibus preces peragendas curetis ad divinam implorandam misericordiam. Cum autem in iisdem Litteris significaverimus, coelestes Ecclesiae thesauros a Nobis hac occasione iterum prolatum iri, idcirco has Vobis mittimus Litteras, quibus thesauros ipsos aperimus.

Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, ex illa ligandi ac solvendi potestate, quam Nobis Dominus, licet indignis, commisit, per has Litteras omnibus et singulis vestrarum dioecesium utriusque sexus fidelibus, qui intra unius mensis spatium ab unoquoque Vestrum praefigendum atque a die, quem quisque Vestrum constituerit, computandum peccata sua humiliter et cum sincera illorum detestatione confessi, et sacramentali absolutione expiati sanctissimum Eucharistiae sacramentum reverenter susceperint, ac tres Ecclesias a Vobis designandas aut tribus vicibus illarum unam visitaverint, ibique aliquo temporis spatio pias ad Deum pro exaltatione et prosperitate sanctae Matris Ecclesiae ac Sedis Apostolicae, atque pro haeresum extirpatione ac pro pace et concordia Christianorum Principum ac totius populi christiani pace et imitate preces effuderint , atque insuper intra dictum temporis intervallum semel jejunaverint, ac aliquam in pauperes eleemosynam, piamque largitionem in religiosissimum Propagationis Fidei opus (quod episcopali vestro zelo summopere commendamus) pro sua quisque devotione erogave rint, plenissimam omnium peccatorum Indulgentiam in forma Jubilaei concedimus et largimur, quae per modum suffragii animabus in purgatorio existentibus applicari etiam poterit. Atque ut hanc Indulgentiam lucrari possint etiam Moniales, seu aliae personae in claustris perpetuo degentes, necnon quicumque in carcere existant,.vel corporis infirmitate, seu alio quocumque impedimento prohibeantur, quominus aliqua ex commemoratis operibus peragere valeant, Confessariis per eos tu infra,eligendis potestatem facimus,ut eadem in alia pietatis opera commutare, vel in aliud proximum tempus prorogare possint, cum facultate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qni nondum ad primam Communionem fuerint admissi. Item ipsis vestrarum dioecesium fidelibus tum laicis tum ecclesiasticis saecularibus et regularibus, et cujusvis Instituti etiam specialiter nominandi licentiam et facultatem concedimus, ut sibi ob hanc causam eligere possint quemcumque Praesbyterum Confessarium saecularem seu regularem ex illis, quos veluti magis idoneos ad hunc effectum designare, exiatimaveris (qua facultate uti poterunt etiam Moniales licet ab Ordinarii jurisdictione exemptae, aliaeque mulieres intra claustra commorantes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus) qui eos ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis et censuris a jwre vel ab ho mine quavis de causa tatis, praeter infra exceptas, necnon ab omnibns peccatis, excessibus, criminitas et delictis quantumvis gravibus et enormibus etiam locorum Ordinariis, aut Sedi Apostolicae speciali licet forma reservatis et quorum absolutio alias per generale hujusmodi Indultum non vntelKgeretur concessa, in foro conscientiae et hac vice tantum absolvere valeant. Insuper ut ofonibus faciliorem sternamus viam, quo ad salutis iter possint redire, iisdem Confessariis commemorato unius mensis spatio facultatem quoque impertimur, ut eos omnes qui vetitis sectis se misere adseripserunt ac vere poemtentes ad reconciliationis Sacramentum accedant, absolvere, losque ab obligatione denunciandi complices dispensare queant ad effectum consequendi eamdem Plenariam Indulgentiam, consuetis adbibitis conditionibas, et exceptis casibus in quibus ad evitanda majora et graviora damna denunciatio omnino necessaria videatur. Praeterea concedimus ut iidem Confessarii possint vota quaecumque etiam jurata et Apostobeae Sedi reservata (castitatis, religionis et obligationis, quae a tertio accepta faerit, seu in quibus agatur de praejudicio tertii semper exceptis, necnon poenalibus, quae praeservativa a pectatis nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur ejusmodi, ut non minus a peccato committendo refraenet, quam prior voti materia in alia pia opera dispensando commutare, injuncta in omnibus casibus poenitentia salutiferi et diis, quae de jure sunt injungenda. Facultatem quoque concedimus dispensandi super irregularitate ei violatione Censurarum contracta, quatenus ad forum externam non sit deducta nec facrle deducenda; praeter hanc vero Cdnfessarii praedicti nullam per praesentes Litteras facultatem habebunt dispensandi super alia quavis irregularitate sive eq dejicto, sive ex defeetu vel publica vel occulta, aut super alia incapacitate, vel inhabilitaie quomodocumque contracta. Non intendimus autem per praesentes litteras ullo modo derogare Constitutioni cum appositis declarationibus editae a fel. rec. Benedicto X1Y Praedecessore Nostro, quae incipit ( Sacramentum Poenitentiae quoad inhabilitatem absolvendi complicem, et quoad obligationem denunciationis, neque intendimus facultatem concedere ad eos absolvendos, qui a Nobis et Apostolica Sede, vel ab aliquo Praelato, seu judice ecclesiastieo nemmatim excommunicati, suspensi et interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati fuerint, praeterquam si intra praedictum mensem obligationi suae satisfecerint. Quod si intra praefinitum spatium judicio Confessarii satisfacere non potuerint, ipsos absolvi posse concedimus ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentiam hujus Jubilaei, injuncta obligatione satisfaciendi statim ac potuerint.

Haec concedimus et jndulgemus, non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis quibus cumque in contrarium facientibus, quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis, eorum totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores pro sufficienter expressis, ac formam in eis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter, nominatim et expresse ad effectum praemissorum derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Denique praecipuae Nostrae in Vos benevolentiae testem Apostolicam Benedictionem Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, omnibusque Clericis, Laicisque fidelibus corae vestrae commissis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXI Novembris anno MDCCCLI. Pontificatus Nostri Anno Sexto.