Ex Callimacho

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Ex Callimacho
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

§ 1

in Palladis lavacra

Ite foras, agedum, quaecumque liquentibus undis
Membra lavaturae Pallados, ite foras.
Ipsa venit: fremitus sacrorum audimus equorum;
Ite, agedum, flavae, o ite, Pelasgiades.
Non prius ingentes lavit sibi diva lacertos, 5
Ilia quam abstersit pulvere cornipedum:
Nec tum quando armis multa iam caede cruentis
Venit ab iniustis horrida terrigenis:
Tum quoque equum subducta iugis fumantia colla
Perfudit largi fontibus oceani, 10
Dum sudor guttaeque putres dumque omnis abiret
Spuma oris circum mansa lupata rigens.
Ite, o Achivae. Sed non unguenta aut alabastros
(Audio certe ipso stridulum ab axe sonum),
Palladi lotrices, non unguenta aut alabastros 15
(Nulla etenim divae huic unguina mixta placent)
Ferte, nec huic speculum: vultu est pulcherrima semper.
Nam nec in Ida olim, iudice sub Phrygio,
Se vel orichalco magna haec dea vel Simoentis
Spectavit quamquam vertice perspicuo; 20
Nec Iuno; sed sola Venus se splendido in aere
Vidit, eamdem iterum disposuitque comam:
Bis sexaginta spatiis verum incita cursu,
Stellae apud Eurotam ceu lacedaemoniae,
Perfricuit tantum pingui se diva liquore 25
De baccis, arbor quem sua protulerat.
O puerae! Emicuit rubor illico, matutina
Quem rosa quem grano punica mala ferunt.
Ergo marem nunc tantum olei quoque ferte liquorem,
Quo se unguit Castor, quo Amphitryoniades: 30
Ferte etiam solido ex auro quo pectine crines
Explicet et pinguem caesariem dirimat.
Exi, age, iam, o Pallas: praesto tibi virgineus grex
Natae magnorum, charus, Acestoridum.
O Pallas, quin iam clypeus Diomedis et ipse 35
Fertur, ut Argivum mos vetus obtinuit;
Eumedes docuit, meditans tibi grata, sacerdos:
Cum in se composito cerneret interitu
Ire malam sortem, fugit quippe ille, tuamque
Ad montem Crion sustulit effigiem, 40
Ad montem Crion; tum abruptis imposuit te
Cautibus, hasque vocant nunc quoque Pallatidas.
Exi, age, quae expugnas urbes, cuique aurea cordi
Cassis equumque fremor cum sonitu clypeum.
Vos hodie, undiferae, ne tinguite: vos hodie, Argos, 45
Fontibus ex ipsis, non fluviis, bibite;
Vos hodie, ancillae, ferte urnas ad Physadean,
Aut ad Amymonen progeniem Danai:
Namque, auro et multis permixtus floribus undas,
Defluet e laetis Inachus ipse iugis, 50
Et purum feret huic laticem. Cave tu ergo, Pelasge,
Ne nudam imprudens aspicias dominam:
Aspiciet nudam qui Pallada, quae tenet urbem,
Ultra iam hoc Argos cernere non poterit.
Iam veneranda exi Pallas; dum quidpiam ego istis 55
Dicam. Nec meus hic sermo, sed alterius.
Unam olim, o puerae, Thebis dea Pallas amabat
Nympham prae cunctis quas habuit comites,
Matrem Tiresiae. Numquamque fuere scorsum:
Sed sive ad veterum moenia Thespiadum, 60
Sive Coroneas, seu tenderet illa Haliarton
Baeotum visens vecta iugis populos,
Sive Coroneas ubi pulcher odoribus halat
Lucus ubi ara ipsi Curalium ad fluvium,
Saepe illam curru secum dea vexit eodem; 65
Nullaque nympharum colloquia aut thyasi
Grata fuere satis, nisi praeforet ipsa Chariclo.
Verum et ei multae debitae erant lachrymae,
Quamvis chara comes magnae foret usque Minervae.
Nam se olim peplis utraque depositis 70
Dum lavat in lymphis heliconidos Hippocrenes,
Utque die vacuus mons tacet in medio,
Dum lavat ergo utraque et mediae sunt tempora lucis,
Dumque est in toto plurima monte quies,
Tiresias unus canibus comitantibus ibat 75
Per loca sacra, levi flore genas nitidus;
Immensamque sitim cupiens relevare, petito
Fonte, videt quae non cernere fas homini.
Hic irata licet sic illum affata Minerva est:
Quis te, non ullis iam rediturum oculis. 80
O Everida, malus haec deus in loca duxit?
Sic ait. At pueri lumina nox pepulit;
Astitit, obticuit, dolor illi ut glutine vinxit
Genua, sonum tenuit vocis inops animus.
At nympha exclamans: Quid nato, ait, o dea, factum est? 85
Numquid vestra, deae, talis amicitia?
Lumina mi pueri rapuisti. Pectora, nate,
Vidisti, infelix. Pallados iliaque;
At non et solem cernes iterum. Heu misera! O mons,
O Helicon rursum non peragrande mihi! 90
Magna nimis parvis mutas, quae lumina nati
Pro cervis paucis dorcadibusque habeas.
Sic puerum ambobus charum complexa lacertis
Mater, flebilium carmen aedonidon
Triste gemens iterat. Sed enim miserata Minerva 95
Tunc sociam, verbis talibus alloquitur:
Dia, inquit, mulier, verte haec quae protulit ira;
Non per me captus luminibus puer est,
Nam pueris auferre oculos haud dulce Minervae:
Verum Saturni legibus haec rata sunt, 100
Ut quicumque deum aspiciat, nisi iusserit ipse,
Mercede ingenti scilicet aspiciat.
Dia, igitur, mulier, fieri haec infecta nequit res;
Quippe ita parcarum fila voluta manu,
Editus ut primum puer est. Sed tu accipe contra, 105
O Everida, quod maneat pretium.
Munera Cadmeis proh quanta adolebit in ignes,
Quanta et Aristaeus! Votaque suscipient
Natus ut impubes Actaeon, unicus illis,
Tantum oculis careat. Namque erit et Triviae 110
Concursor: sed non cursus, non aemulus illum
Tela arcus iaciens montibus eripiet,
Cum divam, licet invitus, se fonte lavantem
Viderit; at fiet, qui modo erat dominus,
Esca suis canibus. Sed enim nemora omnia lustrans 115
Dum genetrix nati colliget ossa sui,
Tunc te felicem, tunc dixerit esse beatam,
Cui mons vel caecum reddiderit puerum.
Parce queri, mea grata comes. Nam plurima contra
Huic ego, te propter, praemia contribuam. 120
Esse dabo egregium vatem, quem protinus omnis
Perpetuo celebret nomine posteritas:
Cognoscet volucrum quae prospera quaeque volatu
Irrita, cuius item triste sit augurium;
Plurima Boeotis oracula, plurima Cadmo 125
Hic canet, et magnis plurima Labdacidis.
Huic ingens baculum dabo, quod vestigia ducat
Qua velit; huic vitae tempora longa dabo.
Mox et honoratus Diti colet infera regna,
Inter et extinctos unicus hic sapiet. 130
Adnuit his Pallas dictis: quodque adnuit illa
Perficitur; soli Iuppiter hoc tribuit,
Natarum e turba, quae sint patris omnia ferre.
Lotrices, mater nulla deam peperit,
Imo Iovis vertex: vertex Iovis omnia nutu 135
Perficit; et natae prorsus idem licitum est.
En vere nunc Pallas adest. Eia ergo, puellae
Queis Argos curae est, ite, deam accipite
Cumque bonis verbis et cum prece cumque ululatu.
Salve, o diva, urbem protege et inachiam: 140
Salve hinc abscedens, iterumque huc flecte iugales;
Ac rebus Danaum sis, precor, auxilio.