Ex Moscho

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex Moscho
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

- § 1

- 1. amor fugitivus

1. amor fugitivus

Cum Venus intento natum clamore vocaret:
Si quisquam in triviis errantem vidit Amorem,
Hic fugitivus, ait, meus est. Pretium feret index
Basiolum Veneris: quod si ad me duxeris illum,
Non tantum dabo basiolum; plus, hospes, habebis. 5
Insignis puer est: en omnia percipe signa.
Non est candidulus, verum ignem imitatur: ocelli
Acres, flammeoli: mala mens, suavissima verba;
Quod loquitur, non sentit idem: vox mellea; sed cum
Ira inflammatur, tum mens est aspera: fallax, 10
Fraudator, mendax: ludit crudele puellus.
Crispulus est olli vertex, faciesque proterva,
Exiguaeque manus; procul autem spicula torquet,
Torquet in umbriferumque Acheronta et regna silentum.
Membra quidem nudus, mentem velatus: avisque 15
More quatit pinnas, et nunc hos nunc petit illos.
Saepe viri pressans praecordia, saepe puellae.
Arcum habet exiguum, sed et arcu imposta sagitta est;
Parva sagitta quidem, sed coelum fertur adusque:
Parva pharetra olli dependet et aurea tergo; 20
Sunt et amari intus calami, quibus ille protervus
Me quoque saepe ferit matrem; sunt omnia saeva,
Omnia, seque ipsum multo quoque saevius angit:
Parvula fax olli, solem tamen urit et ipsum.
Verbere si prendes, age, ne miserare puellum: 25
Si flentem aspicies, ne mox fallare caveto:
Sin arridebit, magis attrahe; basia si fors
Ferre volet, fuge tu: sunt noxia basia, in ipsis
Multa venena labris. Si fors ita dixerit: Heus tu,
Accipe, nempe tibi cuncta haec mea largior arma: 30
Ne continge, cave, fallacia munera Amoris;
Omnia quippe igni sunt infecta illius arma.

- 2. in amorem arantem

Peram humeris habilem posito nunc induit arcu,
Et posita baculum lampade sumpsit Amor;
Subque iugum missos stimulo citat ecce iuvencos
Improbus, et cultae semina mandat humo.
Suspiciensque polos: Imple, inquit, Iuppiter, arva, 5
Ne cogam Europae te iuga ferre, bovem.


-
amorum libellus



- 1. ad Guidonem Feltrium Urbini ducem


Guido, clara Ducis Federici atque inclyta, salve,
Ausonias inter, soboles celeberrima, gentes,
Feltria, cuius iam notum est super aethera nomen.
Vix tria lustra licet tua dum non impleat aetas,
Est tamen in teneris virtus maturior annis, 5
Deque tuo forti manat prudentia praecox
Pectore, et excelsas agitas res mente: paternum
Immortale decus, priscis aequabile saeclis,
Tu virtute nova titulis augebis avitis,
Et tua maiorum superabit gloria famam. 10
Sed, quanquam laudesque tuas magnique parentis
Ipse ego sum cupidus memorandaque dicere facta,
Deficiunt vires ad tantae pondera molis;
Nam pater et natus victura volumina poscunt,
Dignus uterque sacri facundo pectore vatis. 15
Quare, age, parva me, monumenta et pignora amoris
Accipe, prae cunctis ego te quo prosequor unum:
Pellege luminibus placidis quae carmina quondam
Lusimus inculto calamo iuvenilibus annis.
Novimus et quanvis vena mihi paupere quantum 20
Effluat exiguus lutulento rivulus ore,
Me tamen audaces iussit componere versus
Imperiosus amor, quem non est temnere tutum.
Qui mortale genus non tantum regnat in omne,
Sed sua caelicolas in vincula dura coegit, 25
Impulit ut scriptis ausim committere nugas,
Profiteor sacri qui nomina nulla poetae
Nec lotum Aoniis caput immersavimus undis,
Anserulus niveos inter sed raucus olores,
Inter aves blesus vocales obstrepo corvus. 30
Iamque vale, et longaeva tibi tua fila sorores
Concordes iubeant foelicia nectere fata;
Et licet ipsa tibi longissima vita supersit,
Sis tamen ut foelix per tempora cuncta precamur.


- 2. libelli trepidatio subeuntis principis aulam


Saepe licet noster tentaverit ante libellus
Guidonis celebres velle subire domos,
Saepe licet tulerit gressus ad liminis usque
Intrepidus metas attigeritque fores;
Cum tamen aspexit nitidis exculta columnis 5
Atria, digna sacro non nisi rege coli,
Auratasque trabes, variis et marmora circum
Viva modis, veterum sculptaque busta manu,
Intus et egregios vidit clarosque poetas
Et loca facundis omnia plena viris, 10
Usque oculos adeo praestrinxit splendor ab alto
Defluus, atque ingens induit ora pudor,
Ut, maiestati potis haud subsistere tantae,
Extiterit, timidus rettuleritque pedes.
Sed tandem fretus mansueti principis aula, 15
Ecce, licet pavidus, regia tecta petit.


- 3. praefatio in librum


Forte legent iuvenes siqui mea carmina, tantum
Haec moneo, arrectis auribus, ante bibant.
Ut sit amor, discant, spes lubrica, somnia, lusus,
Perfida sitque fides, sedulus utque dolus;
Anguis ut herboso lateat sub cespite fallax, 5
Noxque sit ut fulgens, ut tenebrosa dies,
Solicitus timor ut, ratioque pigerrima, carcer,
Praecipites ducit quo via lata viros;
Exitus ut multis erroribus implicet omnes,
Multivagisque pedes ambiat ille plicis; 10
Gaudia sint illic ut tristia laetaque damna,
Cura vigil semper, dulcis inersque dolor.
Denique cognoscant, miseris mortalibus ut sint
Condita nulla solo dira venena magis,
Sed tanquam crudele nefas pestemque timendam 15
Effugiant laqueos, saeve Cupido, tuos.


- 4. libelli principium in quo narrat amoris initium |...


Ruperat ulla meos non dum anxia cura sopores
Nec me dum verus solicitarat amor,
Non dum expertus eram pharetrati numinis arma,
Nec mea dum pallens tinxerat ora color -
Tela sed imprudens hostilia nulla timebam, 5
Et metus in nostro pectore nullus erat -,
Armatus cum me iaculis aggressus inermem
In caput insiluit fortibus ille meum,
Opposuitque mihi radiantia lumina Florae,
Pulchrius in tota qua foret urbe nihil 10
Esset ut aeterno quae me consumeret igne
Collaque perpetuo subderet una iugo.
Cuius saepe licet formae mihi nota fuisset
Fama prius, nostri causa futura mali,
Hanc non ante tamen quam cum mea corda Cupido 15
Fixit, viderunt lumina nostra deam.
Tempore nanque fuit visusque et vulnus eodem:
Curaque oculis subito prompta sagicta fuit.
Nec secus imbrifero saepe alta Ceraunia vere
Igne calent, celeri fulmine tacta Iovis, 20
Quam miser ut vidi visamque repente cupivi,
Illius extemplo captus amore fui;
Ac tenerae veluti caerae quicunque caracter
Imprimitur, propere concipit illa tenax,
Sic impressa meis dominae florentis imago 25
Est oculis, ullo non peritura die;
Aeoliae nec tot fabricat Vulcanus in antro
Vincla cathenatis nexibus aut Lipare,
Quot crudelis amor circum mea colla revinxit,
Non nisi vix misera dissolvenda nece. 30
Sed licet exagitent hi nunc mea corda calores,
Ardeat assiduo pectus et igne meum,
Non tamen hoc uri rapido dedignor ab aestu,
Nec mihi difficile est haec in amore pati.
Nec Stheropes quicquid, Brontes vastusque Pyracmon, 35
Ignis habent, quicquid Sicilis Aetna vomit,
Effugiam, domina modo non contemnar amata,
Nec se difficilem praebeat illa mihi,
Dum modo se nobis saltem patiatur amari,
Si non dura Florae pectora versat amor. 40
Nam queat haec pulchris forma certare deabus,
Nam queat haec forma vincere Tyndarida.
Huic talis facies, quali te, candida, Marti
Olim, Erycina, tuo concubuisse ferunt;
Tales huic oculi, quales duo sydera possis 45
Dicere vel geminas credere nocte faces;
Huic mynio labrum certe nil distat Ibero,
Dens ebore est illi candidiorque nive;
Flavus et in nodos per lactea colla reflexus
Crinis et heroas ureret atque deos. 50
Denique tam pulchra est, tam nulla in corpore menda,
Extet ut in toto pulchrius orbe nihil.
Hanc ego, nec fallor, caelestia numina credo
Certatim manibus composuisse suis,
Altera quo terris facies humana rediret, 55
Pro qua vel rursus Troia cremanda foret.


- 5. genus suum excusat, amantis more se iactat, |...


Stemmata si veterum nequeo iactare parentum,
Ducitur a claris nec mihi sanguis avis,
Si neque maiorum possum numerare triumphos,
Si celebrat gentem gloria nulla meam,
Si mihi nec multis scinduntur iugera aratris, 5
Nec Lybiae segetes horrea nostra replent,
Nec Pario nobis insignia marmore fulgent
Tecta, nec archetypis atria nostra micant,
Si mihi nec multo digitus circundatur auro,
Sique latus nostrum dibapha nulla tegit: 10
At me Pierides non aspernantur alumnum.
Carminibusque meis doctus Apollo favet,
Integritas etiam vitae moresque probati
Me faciunt clarum nobilitantque satis.
Praeterea fastu sum non ego turgidus ullo, 15
Ambitiove animum non premit atra meum,
Nec mihi divitias, nec celsa palatia regum,
Nec scindant posco pinguia rura boves:
Sunt mihi cuncta satis quae sors obiecit amica,
Utor et ipse mea conditione libens. 20
Sed mihi tu fulvo, virtus, pretiosior auro
Sola places, probitas, ingenuusque pudor;
Haec ego, cunctarum, longe gratissima rerum,
Contulerim nullis praemia divitus.
Nam quid opes, quid regna iuvant, quid gemma, quid aurum, 25
Nomina vel priscae quid generosa domus,
Singula quandoquidem fortunae lusibus acris
Subdita sunt, nullis fortia praesidiis?
Permanet at virtus nullis obnoxia fatis,
Et comiti nunquam vellitur illa suo, 30
Eripiturque viris nunquam, seu munere functis
Vitae, seu quibus est sanguis et aura comes.
Innumeris homines opibus firmisque reponit
Sedibus, aeternos haec facit una viros,
Unica nobilitas haec est et sanguinis imus 35
Splendor, divitiae, gloria, fama, genus;
Haec praeclara hominum cunctorum stemmata reddit,
Ac titulis tollit nomen in astra novis.
Si mihi tu placidos igitur monstrabis ocellos
Teque meis votis praebueris facilem, 40
O quam te celebrem reddent mea carmina, Flora,
Et notum per me quam tibi nomen erit;
Nam dabis ingenium nobis in carmina summum:
Tu mihi Calliope, tu mihi Phoebus eris!
Te neque laude sua superabit amica Tibulli, 45
Nec cui delitiae passer amatus erant;
Cynthia non vincet numeris cantata Properti,
Praestiterit nec te pulchra Neaera magis,
Formosam poteris Galli superasse Lycorim,
Nasonis cedet bella Corimna tibi. 50
Denique tu cunctis certabis, Flora, puellis,
Carmine quas celebres Musa vetusta facit.


- 6. ad Floram


Ut solet incautus fatales piscis ad escas
Currere, quas vitreis contegit hamus aquis;
Nocturno simplex etiam ceu tempore quaerens
In tenebris, ductus lucis amore, diem,
Ardentem volitat circum, levo omine, testam 5
Papilio, donec totus ab igne perit:
Sic ego saepe mihi mocituris cogor ocellis
Offerre, et damnis sedulus esse meis,
Ad quos dura trahunt nolentem fata videndos,
Et scio me, quod edat molliter ossa sequi, 10
Nec tamen invenio quaesitum pellere morbum
Optatumque malum qua ratione queam.
Nam formosa ferox adeo tua lumina bellum
Assiduo mecum, candida Flora, gerunt,
Ut proprias his te sedes posuisse, Cupido, 15
Atque tuis alis nidificasse putem;
Improbe, letiferas promis nanque inde sagictas,
Capses, vincla, dolos, spicula, rete, faces.
In summo Titan paulatim monte resolvit
Ut gelidas calido fervidus ore nives. 20
Sic tua me lenta consumunt lumina flamma,
Exitium capiti pernitiesque meo.
Quis neget esse oculos pharetrati numinis arma,
Materiam, stimulos, vulnera, tela, manus,
Urere cum possis oculis stellantibus Hebrum, 25
Astrictis glacie cum magis horret aquis,
Et mollire queas silices, adamantaque durum,
Flectere vel tigres omnigenumque pecus?
Phorcinis mutasse viros in saxa Medusa
Dicitur et formas supposuisse novas: 30
Altera tu rursus versaris in orbe Medusa,
Cui similes vires maxima forma dedit,
Me nunc in glaciem quoniam, modo vertis in ignem,
Spe modo nostra reples et modo corda metu;
Cum libet, ingenio vires animumque ministras, 35
Cum placet, insipidum me timidumque facis;
Tempore saepe hilarem tristem me reddis eodem,
Elicis et risus, exprimis et lachrymas.
Carpatio solitum non plures vertere sese
In formas Protheum gurgite fama refert, 40
Quam tu, Flora, meos transformes, aurea, sensus,
Ingenium, mores, arbitriumque simul.
Occiduas qualis sol cum se mersit in undas
Cuncta nigris tenebris nocte silente replet,
Densa oculos talis nostros caligine complet 45
Lux tua, se postquam subtrahit illa mihi.
Ac tibi discedens, vinctamque aegramque relinquo
Tunc animam, mecum corpus inane ferens;
Anxia nam totiens ut te, sua vincla, sequatur,
Corpore, vera loquor, vellitur ipsa meo, 50
Me quotiens cupide linquis te, Flora, videntem,
Expellit quotiens clausa fenestra procul.
O quam me miserum, quam tristem reddit amantem
Hic, ubi non video te, mea Flora, locus;
Nam quicquid tota cerno te praeter in urbe, 55
Id mihi langorem moestitiamque parit.
Denique nil cupio nisi te, formosa, videre,
Aspectu quoniam stat mea vita tuo,
Est qui nostrorum requies et causa laborum
Atque mei finis principiumque mali. 60
Effugisse velim, sed me radiantis ocelli
Splendor in arbitrio non sinit esse meo,
In partem valeam cum me convertere nullam,
Quin facies oculis sit tua iuncta meis.
Mille licet rerum speties ac mille figuras 65
Aspiciamque uno tempore plura licet,
Ora tamen video tua, formosissima, tantum,
Ardenti misero cerneris una mihi.
Denique carminibus possem comprehendere nullis
Quam tua me vinctum lumina sacra tenent, 70
Quis ego cum careo, male tunc me vexat amantem,
Tunc gravis exagitat pectora nostra dolor.
At, siquando tuos erga me flectis ocellos,
Aetherei quos tu fulguris instar habes,
Nullus amans toto est tunc me foelicior orbe, 75
Aequalem me tunc regibus esse puto.


- 7. contemnit urbium cultores



Qui colitis variis studiis atque artibus urbes
Perpetuumque intra moenia fertis onus,
Nec fugitis plaebis vanos audire tumultus,
At iuvat insani turba molesta fori,
Auratasque domos penetratis et atria regum, 5
Quos agitat semper ambitiosa lues,
Quos nimium cupidos grandique libidine captos
Solicitant misere, dum cumulantur, opes,
Nil mihi vobiscum: non haec me cura fatigat.
Sit procul haec a me pestis iniqua diu. 10
Nanque movent nil me regali splendida luxu
Tecta, nec insigni marmore fulcta domus;
Non animum mentemque favor civilis et aura
Vel plausus dubiam corripuere meam;
Sarranoque iuvat nil me requiescere lecto, 15
Fessa nec in Thyrio membra fovere toro,
Assyrio vestis nec me fucata veneno,
Aurea nec Baccho pocula fusa premunt:
Sed mihi rura placent tantum villaeque salubres,
Saltus, et a variis cognita lustra feris; 20
Collis, et irrigui pictis in vallibus amnes,
Lucus, et umbrosis montibus antra placent,
Quandoquidem retinent caram dulcemque puellam,
Qua sine despiciam maxima regna Iovis:
Pro qua vel possim tutus deponere vitam 25
Atque subire queam cuncta pericla libens!
Quae postquam apricos hilaris migravit in agros
Prataque multiplici mollia flore colit,
O ego quam cupio totos perferre labores
Ruris et aestivi tedia ferre canis: 30
Insuetumque iugo possim vel subdere collum,
Scindere vel duram laetus arator humum!
Hic neque turpe mihi dominae servilia blandae
Officia extiterit quaeque subire meae,
Lilia quae manibus nunc candida carpit eburnis, 35
Nunc legit et violas purpureasque rhosas,
Nunc vario pulchras contexens flore corollas
Imponit capiti pulchrior illa suo,
Et modo narcissum viridi perfundit achanto:
Omnia sic late complet odore loca. 40
Naiades hanc ducunt circum de more choreas
Mutatisque canunt carmina docta notis;
Pan ovium custos, Fauni, Satyrique bicornes,
Cunctorumque simul rustica turba deum,
Illius a facie nequeunt avertere visum: 45
Suspirant, forma dispereuntque nova.
Gratia tanta soli est, caeli claementia tanta
Hic, ubi Flora trahit pulchra puella moram,
Mitius ut spirent illic Eurusque Nothusque,
Saeviat atque minus horrida semper hiems. 50
Deprimit insanos illic et temperat aestus
Aura levis, non huc fulmina dira cadunt;
Ipsa ferunt illic segetes foelicius arva,
Omnia sunt illo fertiliora solo;
Sponte sua veniunt illic et mitia poma, 55
Pampinea tegitur dulcior uva coma.
Denique tam rarae tanta est reverentia formae,
Insit ut huic numen, quem colit ipsa, loco.
Urbs procul esto igitur, vos o salvete, puellae,
Rura, voluptates hospitiumque meae; 60
Vosque valete mei suaves doctique sodales,
Nil quibus, hanc praeter, carius esse solet.
Forte diu posthac vos non mirabor in urbe,
Cura dominam teneant dulcia rura meam.


- 8. ad Floram excusatio, rogat eam et hortatur ad...


Hei mihi, difficile est rapidas abscondere flammas,
Difficile est morbum dissimulare gravem:
Quam miser est clauso siquis comburitur igni
Et caecum tacito pectore vulnus alit,
Quam stolidus siquis celando vincere amorem 5
Sperat, et ardentes pellere corde faces.
Hei mihi, suppressus vehementius urit amantes
Et magis extremis ossibus haeret amor:
Quove magis frenatur, eo magis ille reluctat,
Inclususque suum fortius urget opus, 10
Hei mihi, dum cupio tecum, mea Flora, calorem
Dissimulare meum, panditur ille magis.
Sic ego tela mihi, demens, nocitura paravi
Atque alimenta meis ignibus ipse dedi;
Ut male dissimulo, sic sum male percitus aestu: 15
Quam struxi, in miserum est versa ruina caput.
Saepe tuos equidem finxi contemnere ocellos,
Cum mihi siderei luminis instar erant;
Saepe tuos fugi ne possem cernere vultus,
Inspicerem cum te saepe iuberet amor; 20
Saepe graves iras expressimus ore minaci,
Cum mea nimirum mitia corda forent.
Nec puduit varias interdum quaerere causas,
Siqua animum posset laedere forte meum.
Denique tentavi quicquid leniret amorem, 25
Quave meus fieret mollior arte calor:
Sed nihil inveni, quod non cumulaverit ignem,
Uxerit et quod non arida corda magis.
Haec ego tentavi, sed non meus ardor habenas
Laxavit misero duraque frena mihi. 30
Urimur haud aliter quam cum spirantibus Euris
Ardet in extructo pinea taeda rogo;
Urimur, ac teneras est mollis flamma medullas:
Braccius indomitis ignibus ardet amans.
His igitur laqueis ego cum sim, colla revinctus, 35
Ex illis ut me solvere nemo queat -
Tu nisi propitias herbas viresque salubres
Addideris, in nos ni fuerisque pia
Non pudet idcirco victumque humilemque precari,
Meque tuis pedibus flectere utrunque genu. 40
Supplicis exaudi querulas, mitissima, voces,
Da tua sit votis aura secunda meis.
Parce, precor, tecum si sum conatus amorem
Occulere, et vulnus dissimulare meum,
Sed, pia, da veniam, nostrum miserata laborem, 45
Atque citam misero, dextera, perfer opem.
O decus eximium, nostrae spes unica vitae,
Fac repetas meritis praemia digna tuis.
Per tibi siqua mei pietas est, cara puella,
Per tua quaeque magis lumina sole micant, 50
Per Venerem, quaeso, natique Cupidinis arma,
Perque deos omnis, te, mea nympha, precor:
Flecte, ferox, animum, iam iam succurre labanti;
Tu potes auxilio me retinere tuo.
Me tibi servandi soli est concessa potestas, 55
Una manus vitam continet, una necem.
Tolle moras, properansque meo medicare dolori,
Me miserum tantis exime, Flora, malis.
Est regale quidem facinus succurrere fessis:
Hoc opus humanos caelicolasque decet. 60
Si precibus surdas hominum det Iuppiter aures,
Nulla suis aris victima caesa cadet;
Tu quoque si immitis nostris atque aspera votis
Extiteris, precibus duraque, Flora, meis,
Nullus amator erit, nulli tua forma coletur, 65
Deficiet turpi sed magis illa situ.
Mitia quid prodest ficum sua poma tulisse,
Haec sua si nulli carpere poma licet?
Quid rhosa vel prodest hortis sit plurima cultis,
Quam sit odori ulli si cadat illa prius? 70
At neque prata quidem tantum quod flore decorem
Illa ferant prae se versicolore iuvant,
Sed quoque quod suaves illinc haurimus odores,
Quod legere et flores quoslibet inde licet.
Ergo age, dum plena floret tibi forma iuventa, 75
Dum tibi purpureus circuit ora color,
Lactea dum tremulis implentur pectora mammis,
Membra tibi dum sunt candidiora nive,
Si sapis, alterno mecum certabis amore,
Dulcia nocturno proelia Marte geres: 80
Et mihi forma decens, aetas est apta labori;
Cetera nec desunt digna favore tuo.


- 9. ad Floram



Cur miserum, formosa, fugis, cur temnis amantem,
Candidior tenera frigidiorque nive?
Conspicuae ne adeo tumidam fiducia formae
Te facit, ut scopulis surdior esse velis?
Heu, tibi nota nimis facies tua: causaque fastus 5
Est speculum tanti, Flora superba, tui,
Quod, nisi compta prius fueris, non aspicis, illinc
Discedis quoniam semper acerba magis.
Sic tibi duritiam, fastum sic forma ministrat
Cognita, sic fidum spernis, iniqua, procum. 10
Et Venus Anchisem sacro dignata cubili est:
Non homini puduit concubuisse deam,
Sit licet haec reliquis formosior una deabus,
Furta sui quanvis dulcia Martis amet.
Quem latet Aegeriamque Numae, Nereida Phthio 15
Quisve Thetim nescit concubuisse duci?
Immitis quam poena manet, quae temnit amantes,
Multarum exemplo cautior esse potes.
Quod renuit Daphne Phoebum, Peneia virgo,
Fit laurus duro cortice, nympha prius; 20
Pana fugit dum stulta deum Syringa, palustres
Vertitur in calamos rusticitate sua;
Montibus elusit nymphas, Cephisius altis,
Nec precibus flecti nec lachrymis potuit;
Exigit ergo ultrix meritas Rhamnusia poenas, 25
Nanque suae formae captus amore perit;
Aurorae Cephalus stulte connubia liquit,
Ore licet nitido nobilis illa foret;
Indignata dolum nectens dea, Procrin amatam
Fecit ut uxorem perderet ille suam. 30
Crede mihi, similis tibi sors miserabilis instat,
Ni minuas tantum, Flora, supercilium.
Formosas scelus est odisse Cupidinis arma:
Pulchra quidem nulla est, sit nisi corde pio.
Tu quoque, ne, mea lux, Tuscas spectabilis inter, 35
Sola, nurus frustra bella puella sies,
Non me despicias, cum sim tibi fidus amator,
Cum per me clarum nomen habere queas.
Nam, nisi tu nostris cantaberis una libellis,
Materiamque meis versibus una dabis, 40
Quid te forma iuvat, formae si perdere caros,
Stulta, putas annos ac iuvenile decus?
Deficit, heu, furtim rapiturque volatilis aetas,
Labitur et velox non reditura dies.
Perpetuus non est aevi flos: lilia sole 45
Marcescunt uno, purpureaeque rhosae.
Forsitan ipsa putas me dissimulanter amare
Et dare formosae subdola verba tibi.
Esse mei possunt certissima signa caloris
Et color et macies sedulitasque procax, 50
Demissi vultus, suspiria, lumina saepe
Humida, quin etiam continuata fides.
Sint mihi dii testes: oculis pulcherrima nostris
Semper es; e cunctis tu mihi sola places.
Me nivea torquent redimiti fronte capilli, 55
Lumina syderibus lucidiora poli,
Et facies, quae sola meos conturbat ocellos,
Pectora Sithonia candidiora nive.
Te queat, heu, nemo spectare impune puellam,
A quo non ullus vulnere sanus abit! 60
Hoc quoque non potui infoelix avertere telum,
Quod spiculo fodit pectora nuda suo;
Et licet ipse diu pugnarim, vertere terga
Cogis et ante pedes prostituisse tuos.
Perdere sola potes me, reddere sola beatum: 65
Elige utrum malis, iam, mea Flora, precor!
Conveniens annis Venus est placidissima nostris -
Formosa es, fateor, sum neque turpis ego -
Florentes ambos iuvenilis coppulat aetas,
Sunt et quas noster solicitarit amor, 70
Inque meos cupiant amplexus ire: sed una
Me prohibes cunctis, Flora, quod una places.
Ut facie pulchra es, sic debes mitior esse;
Non bene forma simul rusticitasque sedent.
Esto igitur claemens, vultus depone severos: 75
Iam pia, iam precibus annue, victa, meis!


- 10. ad Floram


Principio vidisse satis pia lumina Florae
Cervicem rhoseam satque videre fuit,
Principio mihi castus amor, quem prorsus alebat
Rustica simplicitas ingenuusque pudor.
Improbus at stimulis me mox dirusque Cupido 5
Incautum coepit solicitare suis,
Qui mea furtiva paulatim pectora flamma
Occupat, atque frui cetera posse docet.
Ergo cupidinibus tantum rationis habenas,
Arbitrio tantum libera iura dedi, 10
Ut modo, factus inops penitus rationis et expers,
Eximere, heu, nequeam subdita colla iugo,
At sibi quotidie vires mea magna libido
Vendicat, et partes praeripit usque novas.
Aeger ut indulgens nimium sibi, robora morbo 15
Adiicit, atque sua confovet arte malum,
Sic ego materiam studui praebere furori
Et capiti insidias imposuisse meo.
Sed licet haec plane norim, nec, fallar amantum
More, tamen nequeo consuluisse mihi: 20
Ipse volens pereo, me nec medicina iuvare
Ulla potest; renuo, si tamen ulla potest.
Uror et intentus flammis alimenta ministro;
Sponte premor, pressum me tamen esse piget.
Quis modus est igitur tantum sedare furorem, 25
Quis modus hanc miseram vincere posse vicem?
Siccine fata iubent perimi? Nunquamne querelis
Finis erit nostris? Num sine fine labor?
O Tuscas inter nimium formosa pullas,
Tu ne mihi semper causa doloris eris? 30
An tibi propterea talem natura decorem,
Et talem faciem, talia membra dedit,
Ut mea continuo vexares pectora morbo
Meque novis posses excruciare modis,
Triste meum posses collum vincire cathenis, 35
Ac libertatis iura tenere meae?
Ergo age, cum data sit de me tibi summa potestas,
Atque sub imperio sit mea vita tuo:
Aut remove mihi, saeva, faces aut mitior esto,
Et mihi captivo libera colla sine. 40
Traiice letali vel iam mea pectora ferro,
Iniice mortiferas, Flora superba, manus,
Ne miser hoc diro semper consumar ab igne,
Vivaque perpetuus neu voret ossa rogus,
Postquam aliter tantos nequeo mollisse calores, 45
Nec causam tantae pellere moestitiae.
Nanque tuis manibus memet periisse iuvabit,
Quae mihi non fuerit gloria visa levis.
Et mea condideris cum frigida membra sepulchro,
Haec tumulo impone verba notata meo: 50
"Braccius hic situs est nimio consumptus amore,
Intulit huic misero dura puella necem. "


- 11. carmina Petrarcae in latinum versa


Caesar, honoratae cervicis proditor illi
Postubi Niliacus tristia dona dedit,
Gaudia nota tegens, lachrymas expressit inertes
Ex oculis, docet ut pagina prisca, foras.
Hannibal, imperio postquam tot fluctibus acto. 5
Sors foret ut vidit facta molesta suo,
Moesta inter, simulans, lachrymosaque lumina, risit,
Ut premeret luctum corde gemente magis.
Sic animus cunctas vario sub tegmine curas
Nunc tegit ore hilari, nunc tegit ore nigro. 10
Invita quare siquando splene cachinnos
Exprimo, quin etiam carmina siqua cano,
Id facio, quoniam nobis via nulla supersit,
Haec nisi, qua lachrymas tristitiamque tegam.


- 12. conqueritur secum



Si video quae damna sequor, quae pestis adurat
Me miserum, nostri quaeve sit esca mali,
Quid facit a vero tantum procul inscius errem,
Quid facit ut penitus sim rationis inops?
Erratum si nosco meum vanumque laborem, 5
Quid prohibet nequeam iuris ut esse mei?
Si dedit humanos caelum mortalibus actus,
Atque ego fessa iugo solvere colla velim,
Invitum quid me cogit prohibetque volentem,
Quid libertati vim parat usque meae? 10
Nosco mali causas, morbum me vincere posse
Hunc scio, si vellem: velle tamen nequeo.
Ergo voluntati quae vis tam magna resistit
Arbitrioque adhibet frena proterva meo?


- 13. Floram ad amorem hortatur



Tantum insanus amor tuus in me crescit in horas
Et sibi iam tantum possidet ille mei,
Totus ut in te sim iam iam conversus amando,
Atque ego quod fueram sim modo, Flora, quod es.
Intra me videor tenuem resolutus in umbram, 5
Sensibus et nullis ac sine mente vagus,
Iure tuo ut vitam me corpore ducere credam,
Iure mihi vivo mortua membra putem.
Quandoquidem sine te vitae mihi nulla supersit
Pars, sit et in rebus actio nulla meis, 10
Quo tua me ducunt vestigia, devehor illuc,
Quo facies, illuc imperiosa trahis.
Nil ago seu meditor quin coram protinus adsis,
Quin tua sint cordi lumina fixa meo.
Te sic perpetua retinemus mente repostam 15
Atque tenaci adeo me tibi fune ligas,
Te malus ut livor nequeat turpisque vetustas,
Improba, nec saeva mors abolere manu.
Sed prius inverso labentur flumina cursu,
Luna die, noctu sol agitabit equos, 20
Ante procelloso gaudebunt sydera ponto,
Oderit et fretum piscis, et antra ferae,
Mitia convenientque feris et mollia duris,
Bruma tepens, aestas frigida semper erit,
Denique cuncta prius vertet natura creatrix 25
Inducetque novum prodigiosa chaos,
Sit potis ex animo quam fors extinguere vultus
Ulla tuos, medio qui mihi corde sedent:
Nestoreos etiam si me contingeret annos
Vivere, non poterit ulla placere magis. 30
Quare age, cum tecum nos immutabile fatum
Iunxerit, ac sine te vivere posse vetet,
Da mihi te facilem, fastus depone superbos
Et placidas misero porrige, Flora, manus.
Rumpe moras, animique audi pia verba rogantis, 35
Flecte meis precibus mitia corda libens:
Nulla potest nostro ferri medicina dolori,
Tu nisi quam dederis mota meis lachrymis.
Ne differre velis, fugientia suscipe dona,
Muneribus prudens utere facta bonis, 40
Dumque licet, lubricos agnoscas utilis annos,
Ne tuus infoelix, stulta, senescat ager;
Nanque dies pereunt tenerae, velut umbra, iuventae,
Obrepit celeri prompta senecta pede.
Ipsa dies formam turpes commutat in annos: 45
Quae modo formosa est, mox ea turpis erit.
Aethere non rapidus spirat velocius Auster,
Ocius haud caelo fulmina missa cadunt,
Quam subito fugiunt redeuntia tempora nunquam,
Quam celer assidua vertitur hora rota; 50
Saepe etiam dirae praerumpunt stamina Parcae,
Ante diem saepe mors inopina venit.
Ut flos mane virens suaves emittit odores
Gratus et est oculis, est et odore bonus;
Verum, cum, radiis arescit vespere solis, 55
Gratus non oculis est, nec odore bonus:
Sic tu, floridulo quae tam nunc ore nitescis,
Grata procis extas, es Venerique bona;
At, cum te viridem mutarit grandior aetas,
Grata procis ullis non eris aut Veneri. 60


- 14. se ipsum increpat


Ergone crudelem sequeris, vesane, puellam,
Quae fugit et fidum spernit inepta procum?
Quid miser ingratam frustra sectaris amicam?
Praecipitem cur te sponte dedisse iuvat?
Nonne vides ut iam, tenues consumpseris arctus, 5
Et macies toto corpore serpat iners?
Quo ruis, ah demens, quo te furor impius egit?
Sic ne iuvat gravibus te cruciare malis?
Sic ne volens, insane, peris causamque doloris
Tam gravis assiduo, stulte, labore foves? 10
Cur fragilem tantis lembum revocare procellis
Spernis et adverso te placet ire mari?
Sume animum tandem, prudensque obsiste periclis:
Hanc misero tristem, subtrahe corde luem.
Hanc sine: sunt multae, possis quas laetus amare, 15
Cum quibus unus amor, ardor et unus erit,
Quae dare vel cupient ultro tibi brachia collo
Et stabilis tecum semper amoris erunt.
Ast alium nunquam posthac iactabitur illa
Incautum tantis implicuisse malis, 20
Sed moerebit iners, talem quod lusit amantem,
Atque iterum frustra te revocare volet.
At demens, heu heu, cur frustra haec omnia iacto,
Cur levibus ventis irrita verba cano?
Hei mihi, non illi facies est talis, ut ignem, 25
Quo me corripuit, perdomuisse queam.
Haec nisi, nulla potest nobis formosa videri,
Pulchrior et siqua est, non tamen illa placet:
Candida Flora meos tantum delectat ocellos,
Impedit haec vitae liberioris iter. 30
Stulte, quid est mirum? Pudor est, qui praestat in illa,
Et facies, gravitas, virgineumque decus.
Haec decet incessu, rhoseo spectabilis ore est,
Telaque luminibus insidiosa iacit.
Syderibus similes oculos instarque micantis 35
Solis habet, visum quis hebetare queat,
Quis nebulas omnis possit tenebrasque fugare
Inque diem noctes vertere, quando libet;
Estque potens illis quoscunque haec perdere, rursus
Defunctis vitam reddere corporibus. 40
At, cum virgineum suffuderit ora ruborem,
Dicere tunc ausim pulchrius esse nihil;
Candida cumque comit crispo sua tempora crine,
Per sua cum spargit lactea colla comas,
Tunc lapides mollire queat, tunc saeva furorem 45
Ponere tune iubeat pectora quaeque suum.
Quam formosa illi facies, frons alta nitensque,
Quam nec parva quidem ruga molesta secat!
Sicque Fluentinas inter formosa puellas
Emicat, ut stellas sol nitet ante alias. 50
Serra pares miro discernit et ordine dentes,
Qui candore nives aequiparare queant.
Quid referam spetiem mentique gulaeque decorem,
Pectora quid referam, marmoreasque manus?
Pulchra quidem tota est Thyrioque nitentior ostro; 55
Quodque latet multo pulchrius esse decet.
Aspicit hanc nullus, stimulos quin prorsus amoris
Sentiat urgentes, invideatque viro.
Certatim laudant omnes faciemque comasque,
Miranturque humeros, brachia, colla, manus; 60
Verbaque laudantur salibus condita facetis,
Dulcia facundis vocibus eloquia,
Ut, quicunque illam cernitque auditque loquentem,
Hanc Charitum matrem dicere iure queat,
Corneliam possit Grachorum dicere matrem, 65
Cuius ab ore velut Attica mella f1uunt.
Praeterea digitis citharam sic pulsat eburnis,
Ut rapidis possit sistere flumen aquis,
Possit ut infernis Manes accersere tristes
Sedibus, atque canis ora trisulca feri. 70
Sic canit ut Syren, possitque ut saxa movere,
Et mulcere feras, vincere Pieridas.
Haec dea, vel saltem nympha est superumque propago,
Coniugio tantum digna puella Iovis.
I nunc, atque adeo praestantem, stulte, puellam 75
Desere; conceptas, i modo, pone faces.


- 15. ad Amorem conqueritur


Quid me tam longo miserum consumere bello
Te iuvat, o capitis hostis acerbe mei?
Assiduis quare torques mea pectora flammis,
Nec requiem capiant languida membra sinis?
Tu ne novas adeo semper, deus improbe, tendes 5
Insidias misero pernitiemque mihi,
Ut requiem tanto nullam velis esse labori,
Sed terere assidua pectora nostra rota?
Nonne diu, nimiumque diu, crudelia corde
Vulnera gestavi, saeve Cupido, tua? 10
Vix mea bis septem messes conspexerat aetas
Et lanugo meis non erat ulla genis,
Cum tua me tenerum traxisti in castra rudemque
Teque sequi cogis militiamque tuam.
Et modo ter nonum vitae traducimus annum, 15
Terque novem soles lumina nostra vident,
Ex illo duram cogis me ducere vitam,
Et mea, crudelis, devorat ossa calor.
Iamque adeo infoelix ego sum consumptus amando,
Hoc onus ut cupiam ponere morte grave; 20
Nanque mori satius, plenam quam ducere vitam
Mortibus, et leti mille subire vias;
Atque minus laedit subito pulsarier ictu
Assiduo vulnus quam trepidare metu.
Te tamen ulla mei pietas movet, improbe, nusquam: 25
Perfide, quid mecum tam fera bella geris?
Non adamante, puer, circundata pectora duro
Sunt mihi, nec circum stat mea corda silex.
Emoniae non sunt artes, nec Phasidos herbae,
Philtra minus, nec sunt Marsa venena mihi, 30
Ipse quibus valeam duram flexisse puellam,
Vel facere ut victas porrigat illa manus.
O ego quam, malim bustum nunc marmoris esse
Atque etiam nullis sensibus esse miser,
Stare vel in mediis undis immobile saxum 35
Aequoris et liquidas frangere linter aquas,
Quam mea perpetuis ageretur cymba procellis
Et iactaretur fluctibus assiduis!
Desine, saeve puer, neu me crudelius ure,
Ulteriusque tua neu preme corda face. 40
Sum satis expertus quam sint tua fortia facta,
Quantaque vis animo, robora quanta tuo.
Novimus heroas cunctos hominesque deosque
Viribus imbelles succubuisse tuis.
Me quoque vicisti: fateor nil fortius armis 45
Esse tuis, ac te vincere posse nihil.
Non ego saevitiamque tuam durosque labores
Amplius infoelix, non ego ferre queo.
O igitur, dexter, tantos extingue calores
Et medicam nobis ocius affer opem! 50
Per pharetras arcusque tuos validasque sagictas,
Perque tuum numen imperiumque rogo:
Effice, si precibus, lachrymis si flecteris ullis,
Ut sit pulchra minus vel pia Flora magis.
Longius at si te miserum delectat amantem 55
Urere, meque novis solicitare modis,
Et si perpetuo me vis cruciare labore,
Nec spatium tantis vis superesse malis,
Quid cessas igitur finem properare cadenti,
Quin celeri potius perdere morte velis, 60
Quam variis nostrae producere tempora vitae
Suppliciis, omni deteriora nece?
Ergo iube in cineres vertant se membra rogales,
Et cita mors arctus occupet una meos;
Et, vacuas postquam fuero dilapsus in umbras, 65
Pallida fac talis contegat ossa lapis:
"Braccius hac humili positus requiescit in urna
Quo cum bella diu fortia gessit amor.
Victus ab hoc tandem est, qui vincit cetera; telis
Illius infoelix obrutus occubuit". 70


- 16. invehitur in somnum


Nonne satis nostrum lux nutrit iniqua dolorem,
Nonne dies extant ad mala nostra satis,
Quod mihi, nox, etiam capses ac vincula tendis,
Vincula quod mihi, nox, insidiasque paras?
Somne, quid heu fallax totiens alimenta furori 5
Materiamque igni suggeris ipse meo?
Saepe etenim per te videor lasciva puellae
Basia candidulis figere nocte genis,
Per te saepe meis visa est iacuisse lacertis,
Saepe etiam lateri iuncta fuisse meo, 10
Est quoque visa imo suspiria ducere corde
Dicere: 'Me miseram, Braccius urit amans',
Et mihi blanditias optataque dicere verba,
Delitias et me visa vocare suas;
Oscula quin etiam molli confundere lingua 15
Lubrica, sola meae causa, futura necis.
Plura referre pudet, quae sint licet omnia vana,
Pectora nostra tamen certa sagicta ferit.
Quid mecum, insidiose, tibi? Quid gaudia falsis
Ludis imaginibus, pernitiose, mea? 20
Quid prohibes sana memet dormire quiete?
Cur animum noctu cogis adesse vagum?
Hei mihi quod, lassis dulcem praebere quietem
Quique levare solet corpora fessa, sopor,
Ille novas nostro vires superaddit amori, 25
Atque mihi causa est cur mage tristis amem,
Quandoquidem nulla possum requiescere nocte
Quin aliquid nostris nexibus addat amor:
Sed, postquam sensus deludunt somnia nostros,
Utilius nobis evigilasse foret. 30
Nil te, Somne, magis miseros frustratur amantes,
Somne, pharetrati lusus et arma dei:
Ipse, die siquis praeduros solvere nodos
Tentat amans certa se ratione tuens,
Corda novis rursus vincis tu nocte cathenis 35
Et faculis mira subiicis arte faces;
Insuper iratam dominam vultuque minacem
Concilias, arctus dum sopor altus habet.
Vidi ego qui, factus longo post tempore victor,
Dira Cupidineae fregerat arma manus, 40
Vani duntaxat lusum sub imagine somni,
Rursus, amor, castris aera merere tuis.
Ergo tuae si stat menti sententia talis,
Flora sit ut per te saepe videnda mihi,
Coniunctis Manibus, precibus si tangeris ullis, 45
Caelicolas inter Somne relate deos:
Iratam solum dominam vultuque minacem
Mi referas duram difficilemque, precor,
Extremi tandem mihi ne sis causa furoris,
Neve mori tandem cogar amore miser. 50


- 17. ad Floram gratulatio consecuti desiderii



Tandem optata meis fulsit lux candida votis,
Venit post miseros una beata dies:
Flora meas tandem est longas miserata querelas,
Audiit assiduas facta benigna preces.
Advenit iucunda quies memorabilis omni 5
Tempore, carminibus saepe notanda meis.
O mihi lux merito niveis numeranda lapillis,
Delitias inter semper habenda meas!
O mihi lux superum nutu concessa benigno,
O faustos inter lux redigenda dies, 10
Qua mihi vel dabitur nunquam foelicior ulla
Eveniet posthac candida nulla magis,
Sole magis splendens, radiis cum fulget obortis,
Sydere lucidior, candidiorque nive!
O lux, cui similis mihi si contingat amanti 15
Altera, me superis feceris esse parem -
Nam mea tum latis non mutem gaudia regnis,
Nulla mea certe gloria maior erit -,
Foelix ille quidem, placidam est qui nactus amicam,
Foelix, cui dominae ianua blanda patet! 20
Non mihi si dono Florentia tota daretur
Ac fierem princeps solus in urbe mea,
Promissam domina tentarem spernere noctem,
Dulcia desererem dona parata mihi.
O ego quae vidi, feci, tetigique, tulique, 25
Haec animo nunquam sunt abitura meo:
Singula quae posset vel mens comprehendere nulla,
Pagina vel doctis nulla referre notis,
Quae tantum meminisse iuvat, ut nulla voluptas
Extiterit maior, sitque futura mihi. 30
Attalicos alii nummos, ac divitis aurum
Possideant Croesi, lataque regna petant,
Ipse ego, dum teneras potero tetigisse papillas,
Dum Veneris facili sumere poma manu,
Suppositos et dum potero pressisse lacertos, 35
Et dum furtivum carpere basiolum,
Cetera despiciam, nec me res ulla movebit:
Haec ego divitias imperiumque puto.
Talia vos nobis concedite gaudia, divi,
Saepe, et opes aliis imperiumque date. 40
At tibi pro meritis quae munera digna rependam,
Flora, tuis, gratus quae tibi dona feram?
Nam tibi si quicquid tellure includitur auri,
Fert Tartesiaci quicquid harena Tagi
Donarem - tantum tibi nos debere fatemur - 45
Officio facerem non satis ipse meo:
Sed me perpetuis devinctum nexibus, omne
In tempus voveo, cara puella, tibi;
Iusseris et si me nudos Garamantas et Indos
Ire vel ad Tanaim Sauromatasque feros, 50
Multa viae non me terrebunt tedia longae,
Tardabitque meum nec labor ullus iter.

- 18. Amoris servitium


Esse quid hoc dicam, nisi sit vesana cupido,
Sit nisi praecipitans indomitusque furor?
En amo, re tandem potior laetorque cupita:
Venit in amplexus cara puella meos;
Quin aditus ad se raro negat illa roganti, 5
Atque est ad nutus officiosa meos.
Me colit ac reliquis unum praeponit amantem,
Nulla viget maior pectore cura suo;
Me vocat illa suum regem dominumque salutat,
Et sibi me iurat carius esse nihil. 10
Saepe deos illi me servent fida precatur,
Quaeque suis votis numina solicitans.
Blanditiis mecum certat vincique reluctat,
Optat amore suo me retinere diu;
Nec mea rivalis conturbat gaudia quisquam: 15
Flora procos temnit, altera Penelope.
Et tamen insani sunt omnia plena timoris,
Solicita nunquam suspitione vaco.
Dum fruor, interea me mille pericla futuri
Visa mei torquent invidiosa boni; 20
Et quod possideo vereor cito perdere posse,
Cum res nulla diu firmior esse queat.
Haec bona tot forsan subitus mihi casus amanti
Eripiet - mecum saepe loquor tacitus -,
Forsitan et livor nocuus mihi retia tendit, 25
Sors quoque me miserum, sors inimica manet.
Nunc queror: heu, quanvis mea sit modo Flora, timendum est
Ne cras illa quidem facta sit alterius;
Nunc timeo ne me fastidiat, inque priorem
Duritiam redeat, rustica ut ante fuit; 30
Prodita me vexant nimium modo iura pudoris
Et laedi vereor artibus ipse meis.
Tristior at solito nobis siquando videtur,
Sentio tunc diro vulnere corda premi;
Sique domi festis se continet illa diebus, 35
Hei mihi, curarum milia quanta nocent -
Dicimus: aegrotat, sive est irata, vel ardor
Hanc aliquis coepit solicitare novus -;
Lumine si praeter solitum me forte minaci
Aspicit, omne mihi tunc perit ingenium, 40
Frigidus et circum trepidat praecordia sanguis,
Supplicium maius tunc milii morte subit;
Durior at nostris siquando nutibus obstat,
Qui vivant, reliquis sum miser ipse magis;
Interdum niveo si pallor inhaeserit ore, 45
Aggreditur quantus pectora nostra dolor;
Si socia adfuerit non cognita, lena timemus
Ne sit ab impuro fallere missa proco.
Dispeream, si ferre queo det ut oscula mater,
Si solito hanc frater laetior inspiciat; 50
Invideo, secum quod dormiat illa sorori,
Tangere quod dominae pectora nuda licet.
Omnia me laedunt, timeo secura, fateri
Cuncta pudet ne sim fabula nota nimis:
Tam grave servitium miseros comitatur amantes, 55
Implicat et dire tam grave colla iugum!
A me siquis amor quid sit nunc forte requirat,
Is mea verba, precor, pondus habere putet:
Est amor immitis speties male sana furoris;
Solus amor nescit rebus habere modum. 60


- 19. Flora loquitur



Me miseram, quales torserunt corda dolores,
Aegrotum cum te fama proterva refert:
Ilicet heu, vittae frontisque honore soluto,
Discrucior mentis ac rationis inops.
Haud aliter subitus consternat pectora langor 5
Vitalisque suum, deserit aura locum,
Quam cito contabuit moribundo in pectore sanguis
Frigidus, exanimis sumque relicta solo.
Ast, ubi vix tandem mihimet sum reddita, obortae
Ore natant lachrymae subsequiturque rigor. 10
Heu, timui ne te graviora incendia febris
Corriperent, morbi neu tibi causa forent.
Si te febris habet similis me febris habebit:
Aegrotem, si tu protinus aeger eris.
Nanque eadem fortuna mihi est, vitaeque futurus 15
Terminus, inque tua sors mea certa sedet.
Te quicunque manet casus, me fata subire
Hunc statuere, pares disposuere vices.
Dii prohibete nefas igitur: nanque una duobus
Mors foret, utrisque par foret exitium. 20
Hunc servate, precor: procul, o procul, atra, recede,
Atropos, atque tuas contine saeva manus.
Num te dira pudet febris temerariaque et audax
Egregium iuvenem sic voluisse premi?
Vos, quibus est vatum tutela et cura novorum, 25
Phoebe volens adsis, Bassareuque fave;
Et quae Parnaso gaudetis fonte, sorores,
Vocalis citharae tuque repertor, ades:
Pellite torrentes aestus, violentaque febris
Spicula propitia frangite, quaeso, manu. 30
Vester alumnus erit, cuius facundia grandis
Largius amne fluet ex Helicone sacro;
Regia bella canet, Mavortia nobilis arma,
Ac teneros elegos Pindaricosque modos.
Alma Venus, succurre tuo, mitissima, vati, 35
Neu sine delitias sic laborare tuas;
Dulciter hic blandos quoniam sic ludit amores,
Molliat ut precibus pectora dura suis.
Ipsa ego, qua fuerat minus exorabilis ante
Nulla, tamen flector carmine victa suo. 40
Incolumem nobis igitur si reddes amantem,
Pro meritis aram talibus instituam,
Effundamque preces ae vota solemnia solvam,
Et te perpetua relligione colam.


- 20. responsum


Dum male me vexat febris, dum magnus adurit
Aestus et in vitam vim parat ille meam,
Dumque mihi superest spes nulla aut parva salutis,
Iam miser ut leto proximus ipse forem,
Ecce, Venus subito, gemmis auroque decora, 5
Fassa suum numen, constitit ante torum.
Qualis in obscura lucet fax candida nocte,
Seu renidet Titan nubibus in mediis,
Alma Venus talis fulsit splendore corusco,
Hosque mihi rhoseo protulit ore modos: 10
"Sum dea, ne dubita, venio quae nuper Olympo
Sydereo, spuma quae feror orta maris.
Me lachrymae tetigere tuae, fletusque puellae
Aedibus e superis huc rapuere pii:
Illa quidem pulchra facie spectanda vel una 15
Aethereos possit solicitare deos.
Oscula sunt illi vernos redolentia flores,
Hyblaeos sapiunt dulcia verba favos;
Est cui purpureo suffusus corpore candor,
Pestanis credas lilia mixta rhosis. 20
Illa Iovis possit fulmen mollire parentis,
Herculea clavam surripuisse manu;
Ob quam dura suam rabiem deponere Colchis
Mitis et hanc propter Cerberus esse queat;
Ipse furens Athamas crudeles flecteret arcus, 25
Atque iram Procne protinus exueret.
Haec igitur terris cum sit mea maxima cura,
Illius assiduas sum miserata preces.
Fortunate nimis tali dilecte puella,
Est quae inter Tuscas gloria prima nurus: 30
Hanc mihi tu propter curae es non ipse minori,
Nec te dissimili prosequimur studio-
Veni igitur latura tibi, Iove nempe volente,
Auxilium, medicas impositura manus. "
Dixerat, et placido pressit mea lumina somno, 35
Ac simul invisit sydera celsa poli.
Dormieram paulum, subito mea pectora sensi
Robore inassueto convaluisse mihi.
Plurimus haud aliter lympha restinguitur ignis
Apposita, rapidum nec magis urget opus, 40
Consumptum febris quam mox extincta reliquit:
Pristinus ingreditur pectora tota vigor.
Ereptus vitae sic sum discrimine votis,
Flora, tuis; certa est sic mihi parta salus.
Per te vivo equidem, per te revocatus ab Orcho 45
Aetherea rursus, lux mea, luce fruor.
Obvenient nobis vitae quae tempora posthac,
Haec ego iure uni debeo cuncta tibi.
Si mihi Titonis dent fata ut metiar annos,
Assiduo tecum foedere iunctus ero; 50
Perpetuam patiar tibi me vincire cathenam,
A qua me poterit solvere nulla dies:
Tantum in amore tuo foelicem ducere vitam
Opto, voluptatis sola alimenta meae.
Verus amans nullum finem proponit amori: 55
Quicquid agit semper officiosus amat.
Non ego divitias, non regia munera iacto,
Iura libertatis do tibi cuncta meae.
Si sit opus mortem nostra cum morte redemptam
Esse tuam, possem non ego velle mori? 60
Nam modo principium vitae causamque dedisti,
Debetur finis ultimus ergo tibi.
Nulla tuis meritis possem condigna referre
Praemia, si regum, si mihi dentur opes:
Siqua tamen virtus animi, si corporis ullae 65
Sunt vires, iuris sunt ea facta tui.
Non minus Aesonides Maedaeae debuit olim,
Aurea qua victor vellera surripuit;
Nec minus Aegides Ariadnae debuit olim,
Carcere Daedalio qua duce rexit iter. 70
O me foelicem, merui servire puellae
Qui tibi, qua nunquam pulchrior ulla fuit,
Nec magis ardenter carum dilexit amantem;
Non aliquam maior solicitavit amor.
Terra prius solitos proventus falsa negabit 75
Et prius e caelo sydera lapsa cadent,
Nox erit alba, dies tenebris obscura, natabit
Frigidus in sicco litore pisciculus,
Quam te destituam, quam prava oblivio tantum
Officium tollat, quam meus absit amor. 80
At tibi nulla licet, Venus aurea, praemia possim
Exhibuisse, tamen tu mihi semper honos,
Atque tuum semper numen venerabor amicum
Imponamque aris plurima thura tuis.


- 21. Flora loquitur


Ad te cogit amor querulas emittere voces,
Qui facis, heu, vitae tedia ferre nimis:
Rumor ait Mariam te perdite amare puellam,
Ac te propterea non meminisse mei.
Crudelis nimium, duroque e robore nate, 5
Me teneram ac pulchram spernere tu ne potes?
Haec mihi non de te promisi, perfide, quondam,
Dum face furtiva pectora nostra premis,
Ac dum me incautam fallacibus, improbe, captas
Blanditiis, lachrymis solicitasque tuis. 10
Nunquid inexpertam fas est deludere amantem,
Quam cogis sacri frangere iura tori?
Gloria quanta tibi fuerit tribuisse puellae
Exitii causam materiamque, gravis
Est cui forma, genus, cui digna favoribus aetas, 15
Quae viget ingenio, casta Minerva, tuo!
Lux, mea lux, nostri tandem miserere laboris:
Quod scelus est, si me deseruisse voles.
Ah, veteris meminisse velis primordia flammae,
Quae tam concordi nos tenuere iugo. 20
Siqua mihi de te meritorum praemia restant,
Si tibi me pura simplicitate dedi,
Et colui semperque colam, dum vita manebit,
Si sequor imperium fida puella tuum,
Brachia, si pateris, supplex ad sydera tendo: 25
Ne me destituas, dulcis amice, precor.
Ad te confugio, vitae pars maxima nostrae:
Unus habes vitae iura necisque meae.
Stat tibi si dure sententia condita menti,
Ut mea tam diro corda dolore premas, 30
Tolle moras saltem iam iam, finemque labori
Tandem pone meo, durior Hippolyto;
Inque caput nostrum letali cuspide saevi,
Quo miseram valeam sic superare vicem.
Aspice quam niveos macies iam possidet arctus, 35
Et sedeat quantus pallor in ore meo.
Nil miserae superest, nisi claudat lumina somnus
Perpetuus, servet frigida membra lapis.
Omnia sic unus consumet funera luctus,
Sicque mihi vitae finis acerbus erit! 40


- 22. responsum



Sancta ad vos clamo rutilantis Numina caeli,
Syderaque et tellus testor et oceanum:
En, iustas audite preces, audite querelas,
Spargere quas miserum dura puella facit.
Barbiton esto procul citharaeque lyraeque sonorae, 5
Haud equidem vos haec carmina moesta decent;
At magis hic opus est lugubrique nigroque cothurno,
Mixtaque cum lachrymis tristia verba decent.
Siqua fides vero est, nullus me vivit amantum
Tristior, aut patitur vulnera saeva magis, 10
Trux ubi me tantum verbis crudelibus urget,
Insimulat falsis Floraque criminibus.
Impia letiferis cur me tot perdere telis
Te iuvat, inque caput prosiluisse meum?
Ah, nimium infoelix, quo me sors improba vexit, 15
Excruciant quantis noxia fata modis!
Num tibi sic notus, sic exploratus habetur
Noster amor, num sic sum tibi carus ego,
Ut suspecta fides mea sit, suspectus et ardor,
Alterius captum me quod amore putes? 20
Scilicet hoc misero tribuis solamen amanti,
Haec fuerat morbi num medicina mei?
Ante, mihi nullae stimularant pectora curae,
Retia vel noram nulla Cupidinea:
Rudis eram, neque adhuc Veneris versatus in armis 25
Submiseram nulli corda premenda iugo,
Cum me pestiferis rapiunt tua lumina flammis,
Et mea mortifero cuspide corda feris.
Hinc, heu, tantorum manavit causa malorum,
Prodiit excidii principiumque mei, 30
Atque ita non solito imprudens correptus amore
Subcubui, longo tempore vulnus alens:
Nec pietas tamen ulla modo durissima tangit
Pectora, sed validas congeris usque faces.
Grande quidem scelus est cepisse et ludere capto, 35
Atque preces duro spernere corde pias.
En, ego te primis sine crimine perditus annis
Dilexi, floret dum iuvenile decus,
Laeta dies ex quo nobis, heu, praestita per te
Rara fuit, vita est sed cumulata malis. 40
Et modo, quo tantum foveas non aequa dolorem,
Insimulas nostram destituisque fidem;
Spernis amatorem, quo non est firmior alter,
Ac miserum cogis, iniuriosa, mori;
Accumulas nostri causam viresque laboris, 45
Pasceris et lachrymis non satiata meis.
Languescit veluti cura flos subcisus aratro
Purpureus, quem vis parva secuta necat,
Vis ita parva caput poterit confringere nostrum:
Debilitas adeo corpora fessa terit. 50
Torqueor, et vires animum corpusque relinquunt,
Sunt mihi singultus tristitiaeque comes,
Et spes omnis abest, moestum solatur amantem
Nil, nisi mors arctus solvat amica meos.
Militiam cupio tam saevam ponere tandem: 55
Me quicunque velox exitus excipiat,
Dum modo sit finis luctus, modo vincula rumpam,
Ac fugiam poenae tristia damna meae!


- 23. deplorat absentiam ab amica


Non tulit exilium gravius qui vellera Colchis
Aurea fretus ope Phasidos eripuit,
Nec magis indoluit patrias cum linqueret oras
Cadmus et ignotam quaereret exul humum,
Plura nec Archadia profugus suspiria traxit 5
Evander, dubiam matre docente viam,
Quam me nunc miserum crudelia fata secutum
Cura premit vehemens, excruciatque dolor,
Infoelix quoniam moerens invitus et aeger
Tam procul a domina cogor abesse mea, 10
Cuius in aspectu posita est mea summa voluptas
Ac residet vitae portio magna meae.
Illa suis rhoseis laetissima praebet ocellis
Gaudia, me cuius ora serena beant;
Haec facie insanas expellit pectore curas 15
Atque animum luctu sevocat illa gravi;
Haec mihi solamenque mali requiesque laborum,
Praesidium vitae portus et aura meae.
O mea cunctarum lux formosissima rerum,
O mihi delitiae perpetuumque decus! 20
Quando erit, ut niveos vultus flavosque capillos
Visam, qui circum lactea colla f1uunt,
Ac tantum possim teneros complectier arctus,
Figere purpureis oscula rapta genis?
Non aliter gelidaeque nives tenuesque pruinae 25
Paulatim in stillas solis ad ora madent,
Absentem quam nunc dominam me cura videndi
Anxia consumit nocte dieque simul.
Aut igitur, redeam, dexter, da, Iuppiter, oro,
Da cito me Floram cernere posse meam, 30
Aut properet mors atra manus imponere saevas
Extremumque mihi claudat amica diem.


- 24. de amoris solicitudine


Unica me, Bracci, semper nimiumque molesta
Solicitat miserum cura, diserte comes:
Muneribus neu quis nostram precibusque puellam
Se putet in votum ducere posse suum.
Flora quidem simplex tota est ac retia nulla 5
Novit et incauto se movet illa pede,
Callidus at meus est nimium rivalis et audax,
Milleque praebet amor fraudibus usque modos.
Nanque docet quo saepe modo, qua fraude, quot armis,
Quisque suam dominam fallere, possit amans; 10
Difficilem reddit facilem quencumque laborem
Occultumque ullum non sinit esse dolum.
Ignaras hinc saepe vides peccare puellas,
Quas variis audax decipit ille modis;
Hinc dulci coniunx imponere saepe marito 15
Cogitur et fidum frangere connubium;
Hinc timor insomnes igitur me ducere noctes
Suspectosque dies semper habere facit.
Idaeus me nunc pastor, me nunc et Abydi
Fidus amans Hero solicitat iuvenis, 20
Et modo rivalem timeo Martemque Iovemque,
Attalicae me nunc divitiaeque movent.
Ac video siquem nostram spectare puellam,
Illius hunc factum credimus esse procum;
Quin vereor ne sit communis nostra voluptas 25
Pluribus, ad dominam neu pateatque via,
Dulcia neu furtim rapiant mea poma latrones,
Neu carpant violas purpureasque rhosas.
Et, quanvis nostra haec, Bracci, pomaria semper
Aggeribus coner reddere septa novis, 30
Non tamen a variis furum tuta esse putarim
Insidiis, quorum copia magna viget.
Ergo meis nequeo securus amoribus uti:
Nulla dies misera suspitione vacat.
Sic me curarum stimulis urgentibus actum 35
Excruciat longus solicitusque timor,
Nec mihi praebet amor quicquam dulcedinis urens,
Quod non, felle citus misceat ille suo;
Sic mihi nulla datur stabilis seu longa voluptas,
Quin celer hanc turbet diripiatque timor. 40
Adde quod et laedunt mox quae iuvasse videntur,
Siqua iuvant, paulo post tamen illa nocent;
Haec sed habent finem: lachrymas, suspiria, luctus,
Pernitiem, caedes, iurgia, bella, minas.
Talibus, heu, miseri pariter cruciamur amantes 45
Suppliciis; heu, sic vexat iniquus amor.
Praemia tantorum sunt haec fructusque laborum,
Nec requies tantis sumitur ulla malis.
O igitur foelix, cui non est cognita, Bracci,
Dira Cupidinea missa sagicta manu! 50


- 25. queritur se privatum amica


Sydereis miserum quis me spoliavit ocellis,
Quis mihi iucundam surripuit dominam?
Dulcis ab aspectu quis me seiunxit amicae,
Tam grave quis potuit substinuisse nefas?
Laeta quis in tristes vertit mea gaudia luctus, 5
Quaeve meam in Syrtes impulit unda ratem?
Dulcia quis nobis infecit pocula felle,
Miscuit et tantis quis bona nostra malis?
O me infoelicem, quidnam nisi flebile amantem
Nunc decet et lachrymae perpetuusque dolor? 10
Cur ego nunc vitae spatium mihi longius optem,
Quin cupiam extremum claudere morte diem,
Cum mihi nunc desit propter quod vivere tantum
Optabam, multos et superesse dies,
Lux mea sola, meae spes maxima et unica vitae, 15
Solamenque mali praesidiumque boni?
Postubi fata simul foelicem ducere vitam
Nos prohibent, nostris invida fata bonis,
Vive memor nostri saltem, pulcherrima Flora,
Haereat et cordi Braccius usque tuus, 20
Qui te constanti est semper veneratus amore
Et coluit firma perpetuaque fide,
Diliget et semper, fuerit dum vita superstes,
Atque etiam fuerint cum sua membra cinis -
Si modo vivaces curae defuncta secuntur 25
Corpora, defunctis suntque viris comites.
Nec, quia, Flora, procul distem, minuentur amores,
Nec minor ignis erit frigidiorque calor,
Tempus edax quem non poterit delere, nec ulla
Carmina, qui nulla sorte perire queat. 30
Iamque vale, et miseri maneat tibi pectore lixum
Nomen Alexandri, candida Flora, tui.


- 26. similis querela


Huc, infoelici quicunque teneris amore,
Huc ades, et miseros excipe, quaeso, sonos,
Huc, cui surripuit sors importuna puellam,
Fer gemitus tecum tristitiamque simul!
Evocat ad lachrymas huc vos mea Musa peremnes, 5
Quas me crudelis fundere cogit amor:
Hic, ubi conspicuus magnus bellator in armis
Me miserum fregit ceu solet hostis atrox,
Victor ut impositis vinclis spoliisque potitus
Exitio premeret me magis ille gravi. 10
Proh dolor, heu, cara memet seiunxit amica,
Heu, dominam rapuit perfidus ille mihi!
Propter quam fuerat non me foelicior alter,
Nec fuerat nostro laetior ullus amor:
Hanc modo sed nequeam cum cernere, ut ante solebam, 15
Heu, nostro non est tristior ullus amor.
Sed, postquam amisi solatia, gaudia, risus,
Atque voluptates, delitiasque simul,
Nil, nisi mors, nostrum potis est sanare dolorem,
Quae me iam tantis eximat una malis. 20
Sed, prius emoriar, versis ad sydera palmis,
Hoc rogo vos supplex numina sancta deum:
Ut possim dulcem praestate videre puellam,
Et possim tantum dicere: "Flora, vale"!


- 27. querela


Siquis amans unquam crudelia sensit amoris
Vulnera vel saevas sensit habere manus,
Ille ego sum, iaculis ictum gravioribus ipse
Quem miseris fodit dissecuitque modis.
Hic etiam assiduis adeo mea colla cathenis 5
Continuit vinctum ferreus ille puer,
Ut iam nulla meum requies lenire dolorem
Auxiliumque mihi res dare nulla queat,
Cum mihi nunc fuerit lepidissima rapta puella,
Quae fuerat vitae portio magna meae, 10
Quae dum captivum memet vinctumque tenebat,
Tunc ego liberior omnibus unus eram;
Hocque iugum nobis semper iucundius ipsa
Quam modo libertas, servitiumque fuit.
Hei mihi, qui poteram deflectere lumina nusquam 15
Illius a facie sole micante magis,
Nunc miser, heu, cogor cara procul esse puella,
Nec possum dominam cernere ut ante meam,
Amissam quam nunc fatis urgentibus amens
Fletibus et luctu prosequor assiduis, 20
Pro qua tot lachrymas fudi, miserabile dictu,
Flumina quot prorsus constituisse queant.
Integra nam poterat me delectare voluptas
Nulla, meae praeter ora serena deae,
Purpureos praeter vultus oculosque nitentis, 25
Et praeter Florae dulcia verba meae.
Sic ego, sic pereo: sed nostra puella soluta est
Sic ego nunc uror: illius alsit amor.
Lex iniusta nimis, crudelia vincla tyramni
Me quoque conveniens rumpere nonne fuit? 30
Nunc video ut nostram pietas non tangat amicam,
Sitque oblita modo protinus illa mei,
Quaeritet utque alios iuvenes quoque perdere fallax
Utque dolos aliis insidiasque paret.
Ut studium, curas, operam totumque laborem, 35
Tempus et officium substulit una dies!
Cernimus ut sanctum foedus vindicta puellas
Rumpere formosas poenaque nulla manet.
Omnia sint in amore ingrata atque irrita, fidos
Tam male facta procos quam bene facta iuvent: 40
Nunc scio possit amor quantum, quot semper amantes
Solicitet miseros discrucietque modis,
Multaque pro minimo dulci gustentur amara,
Finita ut requies, ut sine fine labor,
Immensusque dolor, brevis et fugitiva voluptas, 45
Ut glacies ardens, frigidus utque calor.
Novimus, heu, tandem lachrymis quam pluribus ut sit
Rebus in humanis peius amore nihil.
A quo me potero siquando excludere morbo,
O ego quam foelix quamque beatus ero! 50


- 28. similis querimonia


O mihi saeva dies, nigro signanda lapillo,
Tristis origo mei principiumque mali,
Lux infausta nimis, tenebris obscurior atris,
Lux magis, heu, cunctis pernitiosa mihi,
Tu me foelicem quondam, nunc tristia cogis, 5
Improba lux, querulis aedere verba notis.
Quae mihi, quae postquam tantorum causa malorum
Maxima debueras initiumque fore,
Hora meae saltem vitae supprema fuisses,
Ultima luminibus hora videnda meis - 10
Dulcis enim mors est miseris et vivere triste:
Illa graves finit, haec alit usque vices -;
Nam modo me diris non frangeret unda procellis,
Nec iactaretur nostra carina mari.
Quid mage pestiferum contingere possit amanti 15
Quam dominam solito non retinere sinu?
Me miserum mallem Floram sprevisse rogantem
Quam precibus victam succubuisse meis,
Immitem nobis mallem duramque fuisse
Quam lachrymis nostris se exhibuisse piam. 20
Tantus enim me nunc luctus, suspiria, curae
Haud premerent, capiti pernitiosa meo,
Non adeo graviter domina caruisse dolerem,
Nec tam languerent pectora fessa diu.
Laeteas potasse magis conduceret undas, 25
Esseque Leucadiae non grave pondus aquae,
Ora serena meae quam mente tenere puellae,
Ureret et quam me semper acerbus amor.
Tantorum ut fierem vel sic oblitus amorum,
Urenti vel sic liber ut igne forem! 30
O quotiens illam fallacia somnia nobis
Restituunt, quotiens basia nota damus;
O Veneris quotiens solitis luctamur in armis,
Iungimus et quotiens pectora nuda suis!
Sed, postquam ostendunt tantum mihi somnia Floram, 35
Somnia fulgenti lucidiora die,
Est et amara dies postquam, causamque doloris
Praebet et in luctu me facit esse diu,
O ego quam vellem totis dormire diebus,
Clauderet et longus lumina moesta sopor! 40


- 29. excusat amoris sui intemperantiam



Corporis insanos longa valitudine morbos
Ulla levare hominum vix medicina potest,
Nanque solet quodcunque magis vexatque premitque
Corpus, id infectum reddere posse magis,
Atque ope tunc medica multo maiore necesse est 5
Longius et multo est omnis, amice, labor.
Durius at tanto est animi languentis acerbam
Atque aegrotantis pellere posse luem,
Corporibus quanto est praestantior ille caducis
Et refugit quanto noxia quaeque magis. 10
Sed non est animo pestis mortalior ulla
Nec peior quam sit pernitiosus amor:
Dirum nanque infert atque immedicabile vulnus
Et ferit invicta pectora nostra manu.
Illius auratis etiam sacra numina telis, 15
Victa deum huic uno colla dedere iugo.
Ille Iovem solio summum detrusit ab alto
Compulit et terras visere saepe suas.
Vertit et in formam bovis et candentis oloris,
Falleret Europen fecit Agenorida, 20
Atque per impluvium grando cum decidit auri
In gremium Danaes, hoc quoque suasit amor.
Flumen ad Amphrysum Phoebum pavisse iuvencos
Admeti niveos impulit ille deum;
Et quem nullus amor dominum tetigisset Averni, 25
Hunc Cereris natam vi rapuisse facit.
Quid Bacchum referam, Venerem Martemque tremendum,
Quid genitum Maia caelicolasque alios?
Quid memorem heroum tot milia sive virorum,
Perdidit ut miseris impius ille modis? 30
Nanque tot haud bellis hominum periere malignis,
Tot neque sustinuit Thessala terra neces,
Sanguine Pharsaliam nec foedavere Quiritum
Corpora civili tot quoque caesa malo,
Perfida nec vidit tot strages Africa diras, 35
Quot dedit humano saevus amor generi.
Es mihi, Troia, nimis locuples, moestissima, testis,
Infoelix nihil es quae nisi pulvis iners:
Tu quondam Phrygiae dominatrix maxima toti,
Nunc Helenam propter, ob Paridemque iaces; 40
Ac Simois Xanthusque mihi sunt flumina testes,
Nam vos sanguineas saepe tulistis aquas.
Improbus ille patriam cum sanguine saepe nefandas
Impulit, heu, natas commaculare manus.
Ausa nefas dirum Scylla est, patriamque patremque 45
Prodidit, ut Minoi concubuisse queat;
Quod tu, Nise, doles natamque per aera, poscis,
Ut sceleris tanti praemia digna ferat.
Impulit hic matres caros et perdere natos:
Testis es o Procne, Phasias esque mihi. 50
Impulit hic etiam fraterno sanguine fratres
Spargere crudeles et scelerare manus.
Hunc igitur miserum cum me delectet amantem
Nexibus implicitum detinuisse suis,
Non ego sum fortis tantum validusque gravisque, 55
Solus ut haec possim vincere bella virum:
Et me vexat amor, viresque exercet iniquas
In nostrum semper ferreus ille caput.
Quod, si forte miser totiens erumpere voces
In querulas videor sive dolere nimis, 60
Nec possum tantos extinguere pectoris aestus,
A quibus infoelix tam premor ipse diu:
Lector parce, precor, tanti miserere laboris,
Ac sine me tristes aedere saepe sonos,
Est quoniam nostri melior medicina doloris 65
Nulla, nec afflictum cor magis ulla levat.


- 30. ad Floram obiurgatio


Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis?
Sic ne iuvat captum fallacibus, improba, verbis
Implicitumque dolis detinuisse tuis?
Novimus, heu, sero fueris quam fallere docta 5
Et tibi quam non sit perfida nulla fides,
Quam tibi sit casti reverentia nulla pudoris,
Nec moveant dextrae conscia iura datae.
Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis? 10
Heu, memini quotiens iurasti, perfida, nunquam
Posse datam nobis te violare fidem,
Dixisti quotiens protendens brachia collo
Praeter me nullum posse placere tibi;
Sed rapidi secum venti tua verba tulere 15
Irrita, non uno vindice digna deo.
Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis?
Quid facis ah demens? Tota iam spargitur urbe
Dedecus in magnum fabula nota tuum. 20
Quae semel a turpi maculatur crimine fama,
Candorem nunquam vendicat illa suum;
Quae mulier rari metas limenque pudoris
Praeterit, errantes haec habet usque pedes.
Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem 25
Illecebris miserum blanditiisque tuis?
Hei mihi, quid potuit contingere tristius ullum,
Quam te furtivo secubuisse toro?
Conqueror ergo fidem laesam laesumque pudorem,
Tristius et nequeo tam grave ferre nefas. 30
Est ubi nunc studium, quo me coluisse tot annos
Finxisti, mendax, quove recessit amor?
Siccine me tandem lusisti perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis?
Corda ne sunt adeo duro tibi condita poste, 35
Ut modo nullus amor tangat iniqua mei?
Ille ego sum, qui te propter contemnere vitam
Non timui, pro te qui mala tanta tuli,
Exposuique caput magnis variisque periclis,
Quo tibi fidus amans non magis alter erit. 40
Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis?
Ipse ego, te postquam coepi male cautus amare,
Altera mi potuit non placuisse magis;
Tam cunctis qui te dilexi viribus amens, 45
Quam dilecta magis nulla puella fuit;
Te propter rapidis qui languida pectora flammis
Gestavi infoelix, perfida Flora, diu.
Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem
Illecebris miserum blanditiisque tuis? 50
At tu, qui nostro frueris modo laetus amore
Uteris et nostris, insidiose, bonis,
Haec precor in lachrymas vertantur gaudia tristes;
Te malus excruciet exagitetque furor.
Ac te nulla iuvet, sit quanvis summa, voluptas, 55
Et requiem nullis rebus habere queas,
Nec te delectet nisi quod sit flebile et atrum
Et nisi quod gemitum tristitiamque ferat.
Concubitus adeo vexet te dira cupido,
Te iuvet ut tantum concubuisse feris; 60
Ac tua perpetuo crucientur corda dolore,
Praecipitem donec te male sanus agas.
Sed tu, Flora, tuae iam tandem consule famae,
Inque bonam redeas, iam verecunda, viam,
Et meminisse velis sancitae foedere legis, 65
Servandamque fidem iam meminisse velis!
Turpia quod si te minime periuria terrent,
Nec curare deos improba facta putas:
Veh tibi, nanque dabis meritas pro crimine poenas
Tam grandi, meritum suppliciumque feres! 70


- 31. se ipsum increpat et consolatur


Iam tandem a lachrymis revoca tua lumina, Bracci,
Tristibus, et luctus excute corde graves,
Pone modum tanto, demens, finemque dolori,
Hoc neque mortiferum pectore vulnus ale,
Nec patere ut vehemens adeo te cura fatiget 5
Haec, miserum langor neu premat iste diu,
Deseruit quoniam tua te lasciva puella
Immeritum, atque illi quod placet alter amor.
Haud haec transfodit solum tua corda sagicta,
Hoc neque inauditum est insolitumque nefas: 10
Passus idem est ferme quisquis mulieris amorum
Subdidit imprudens inscia colla iugo.
Nam mutabilius, Bracci, quam foemina nil est,
Cuius amor nescit firmior esse diu.
Sol neque frigoribus densas glaciesque nivesque 15
Aureus in liquidas tam cito solvit aquas,
Tam cito nec rapido flores siccantur ab aestu,
Nec mare tam subito saeva procella ciet,
Quam cito foeminei torpescunt pectoris aestus,
Inque leves cineres tam cito fiamma perit. 20
Hyblaeas ut apes varius delectat in arvis
Flos, hominum varius ut iuvat ora sapor,
Foemina diverso sic delectatur amore,
Sic varias iuvenum quaeritat illa dapes.
Haec levior foliis et verna incertior aura est, 25
Cuius verba fide dissimulata carent.
Nulli fidus amor, sancti neque cura pudoris
Est ulli, casto non cubat ulla toro;
Corpore casta licet, tamen ulla haud mente pudica est:
Siqua tamen renuit, post renuisse dolet. 30
Dulcibus illecebris miseros deludit amantes
Atque novis fallax decipit illa modis;
Mille habet urendique vias artesque magistras
Atque est ad laqueos ingeniosa nimis:
Stultus at est verbis, quorum illi copia, blandis 35
Crediderit siquis, sunt quia plena dolis;
Non iurata movent ullam sacra numina divum,
Perfidiae poenas non timet ulla suae.
Ergo sit inconstans, Bracci, cum foemina, mendax,
Instabilis, fallax, perfida, vana, levis, 40
Cur lachrymis, demens, luctus ita pascis inanes
Turpibus? Ah, fortem te decet esse virum.
Sume animum tandem, lascivam sperne puellam,
Hanc sine, cui pietas nec pudor ullus inest,
Ac fuge fallaci deinceps plus fidere amori, 45
Nec patere esse tibi mollia corda: vir es.

ù