Jump to content

Ex Mussolini scriptis excerpta

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mussoliniana
latine reddita ab Ioanne Napoleone
1937
editio: incognita
fons: FLT

1. Divinum adulescentia donum; quae tamen seniorum prudentia ab insanis dissipationibus ambiguisque praecocis maturitatis instigationibus prohibeatur necesse est.

2. A luctatione omnia; vita enim contentionum tota est plena.

3. In hominum memoria populus non vivet nisi identidem sibi splendidos gloriae dies fulgere videbit.

4. Haud incassum hanc vitae meae elegi sententiam: «Periculose vivito», vobisque vetus pugnator dico: «Si progrediar, me sequimini; si recedam, necatote; si interficiar, ulciscimini».

5. Imperium, cui Fascium signum, non legibus multisque provide constituendis dumtaxat, sed et mentibus excolendis vitaeque animorum fovendae operam dat.

6. Commemorare hoc significat: animorum inire communionem, quae mortuos cum vivis, aetates praeteritas cum futuris, asperum hesterni diei dolorem cum crastini munere asperiore quidem iungit.

7. Arma tantum victoriae non sufficiunt, nisi homines tenaciter et desperanter eam consequi volunt.

8. Iuvenum vires et studia, usus sapientiā temperata, ad Italorum animos nova necessariaque virtute formandos destinata sunt.

9. Italiam, licet variorum cultuum compensatione, quidquid sibi opus est ferre et exportare quoque posse censeo.

10. Sanctis iisdem sensibus ac matres vestrae, amanda patria, communis omnium nostrum parens.

11. Quod Itali sumus, magnos gerimus spiritus, atque etiam in Siberia contenta voce clamaremus; Itali sumus.

12. Ex Fascium disciplina populus est respublica, respublica populus.

13. Si constans disciplina fuerit, si integra animorum studia, Italiae magnitudo magis magisque augebitur.

14. Victoria commemorationis annuae causa non debet esse ut trecentis sexaginta quattuor diebus somno indulgeatur.

15. Roma, quo assidue cogitationem conferimus, non tantum Italiae renovatae cor vivum et palpitans, sed etiam mirum universitatis gentium latinarum caput esse debet.

16. Cum de Italiae Romaeque fatis cogito, cum omnes nostrae gentis res recolens lustro, inducor ut videam in iis, quae in praesenti fiunt, Providentiae manum quae errare nequit, certissimumque divini numinis signum.

17. Omnes fines patriae aeque et coloniarum sacri sunt; custodiendi igitur defendendique a quibusvis minis, etiam si tantummodo cogitari possint.

18. Nemo unus est, nisi in republica et reipublicae necessitatibus obnoxius.

19. Salve, Dea Roma; salve tuis filiis, qui pro tua potentia et gloria pati et mori fuerunt et sunt et erunt parati.

20. Patria, quae continenter est in summis cogitationibus nostris, est patria ubi omnes cives variis occupationibus dediti sunt, ubi parasitis amplius non est locus.

21. Nobilis vere est qui operatur ; nobilis qui fructus ex sua opera studiove edit, qui lapidem licet exiguum fert patriae amplificandae.

22. Gens itala maximam partem rusticis rebus operam dant; ex quadragies centenis milibus, tricies et quingenta militum milia rustici erant.

23. Fascium disciplina sanctitudini praesignique virtuti, facinoribus videlicet praeclaris, ubi nullum sive remotum sive proximum commodum operatur, adhuc credit semperque credet.

24. Fatum est ut Roma toti Europae ad occasum versae iterum cultus atque humanitatis fiat magistra.

25. Roma universis gentibus cultus atque humanitatis dat signum; vias enim aperit, fines constituit, sui iuris aeterni leges dat terrarum orbi.

26. Cum de nostris finibus et de vita nostrorum militum tutandis agitur, quidquid oneris vel gravissimi suscipere parati sumus.

27. Populo non satis prodest si domi tranquillo ordine fruatur; necesse vero est instructae copiae ipsius paci et tranquillitati caveant.

28. Qui rerum civilium conversione cecidere nos primi agminis instar in pugnis hesternis praecesserunt; praecedent nimirum iidem in crastinis fortasse asperioribus, sed nobis victoriam usque daturis.

29. Pars, cui a Fascibus nomen inditum, quod ad universi humani generis progressionem atque incrementum futurum spectat, ut praesentem civilium rerum rationem omittam, pacem perpetuam neque esse neque prodesse credit!

30. Vae titubantibus, vae morantibus, vae pusillis animis, vae praesertim immemoribus.