Ex litteris tuis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex litteris tuis
1887

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS (1886), pp. 465-467.

TERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM QUOAD LEGES,
LIBERTATI ECCLESIAE CONTRARIAS,

EMENDANDAS IN REGNO BORUSSICO*


Venerabili Fratri Philippo archiepiscopo Coloniensi.

Ex litteris tuis XIII Cal. April, datis facile agnovimus, id quod iam erat Nobis persuasum, maximae tibi curae esse rei catholicae in patria tua statum. Idque tibi laudi libentes damus: propterea quod iste animus, commune bonum tam studiose appetens, congruit cum tuae dignitatis gradu, nec est alienus temporibus, quibus nunc apud vos Ecclesia defungitur. Nostrarum vero partium arbitramur esse cum tibi ad ea respondere, quae vis ipse cognoscere, tum palam ostendere quid Sedes Apostolica sentiat de ea rogatione nuperrima, quae ad res catholicas pertinet in regno Borussico ordinandas: de qua ipsa aliquot S.R.E. Cardinales sententiam rogavimus. — Nos quidem vel ab initio Pontificatus multum et serio cogitare de vobis instituimus, atque, ut ratio Nostri ferebat officii, consilium cepimus omnia conari, si qua ratione liceret pacatam tranquillitatem cum libertate legitima catholico nomini restituere. Cuiusmodi voluntatem Nostram litteris consignavimus, nec solum iis quas vel ad augustum Imperatorem, vel ad serenissimum Dynastam dedimus, sed iis etiam quas ad tuum in Archiepiscopatu Coloniensi decessorem proximum misimus.

Quamobrem, ut erat proclive factu, a diuturna sollicitudine respirare, laetamque in spem ingredi coepimus, ubi placere intelleximus, contrarias libertati catholicorum leges, emendandi caussa, retractari; quo facto iter ad componenda dissidia muniebatur. Quae vero consecuta sunt, magis ad spes augendas, quam ad infirmandas valuerunt. Partim enim data est, partim datur temperandis iis legibus opera: et quamquam non est impetratum de omnibus rebus, quas merito catholici adipisci cupiunt, plura tamen constituta sunt, quibus efficitur eorum conditio melior. Et sane illud vides quanti sit, romani Pontificis auctoritatem posse iam libere exserere atque explicare sese in multiplici et vario rerum genere, quae Sedi Apostolicae vel cum potestate publica, vel cum Episcopis populoque catholico intercedant. Deinde, quod tam sollicite studio expetebamus, plurium Dioeceseon consultum est regimini, longinqua orbitate sublata; paroeciis ad magnum numerum sui curiones praepositi : impedimenta, quae potestatem episcopalem in disciplina regenda exercendisque iudiciis prohibuerant, amota. Restituta unum iam annum videmus Clericorum Seminaria quatuor: proximeque alterum instituendi in Limburgensibus, alterum in Osnabrugensibus facultas erit: quibus dioecesibus Seminarium suum nec sit, ex iis dioecesibus alumnos alio intra regni fines in Seminariis instituendos mitti licebit. Semel autem religiosorum sodalium revocatis vel aliquibus ordinibus, manabit latius vitae actio christiana, plurimique ad perfectionem absolutionemque virtutis niti sine offensione poterunt. Qua re et catholicorum satis factum est honestissimae voluntati, constat enim ordines religiosos in magno eorum fuisse desiderio, et ipsi civitati ad caritatis officia, ad fingendos mores populares, ad omne humanitatis lumen provehendum utilia adiumenta comparata. Hac igitur ratione facile intelligis, Venerabilis Frater, immitibus illis legibus aut abrogari, aut certe tantum derogari, ut tolerari minus moleste posse videantur. — Nihilominus erit Apostolicae Sedis summam providentiam semper adhibere, omniaque circumspicere, ut eiusmodi rerum conditioni, quae ab optimo abest, plura et ampliora quaerantur. Ex altera parte conscientia Nos Apostolici muneris atque ipsa rerum gerendarum prudentia admonent, ut bonum praesens idque certum anteponamus dubiae spei atque incertae expectationi maioris. Nam quemcumque rerum germanarum cursum tempora invexerint, illa certe magna sunt et Ecclesiae profutura, praeesse Clero populoque sacra cum potestate Antistites: multitudinem catholicam posse praecepta fidei et morum a pastoribus suis accipere: sacrorum alumnos ad spem sacerdotii in Seminariis sancte erudiri: sodales ordinum quorumdam religiosorum ad omne decus evangelicarum virtutum animose contendere in luce atque oculis civitatum. — Illud restat, renunciare parochorum designatorum nomina. Sed ad hanc rem, quam sit Clerus vester sanctitatis officii retinens, testantur ea quae edidit integritatis ac fortitudinis in maximis rerum difficultatibus documenta. De Clericis autem adolescentioribus, iure sperandum, fore ut, ad munera sacerdotalia vobis auctoribus et ducibus instituti, illa ipsa virtutum exempla aliquando renovent. — Ceterum, quod ad hoc caput pertinent, iam septem ante annis recepimus, ipsoque anno proximo superiore idem confirmavimus, Nos quidem nolle in hac parte, si e re esse visum esset, Borussiae postulata abnuere: proptereaque cum refigi reformari ve leges, de quibus agitur, coeptae sunt, aequum fuit obligatam fidem exsolvere.

Neque est praetereundum, hanc esse unam omnium conditionem, quam Nos denique non recusavimus. Postremo totum hoc negotium, quod est de prodendis Curionum destinatorum nominibus, cum inter Nos et administros regni Borussici agatur, quemadmodum ex litteris eminet ultro citroque missis, dabimus operam ut amice conveniat qua ratione rem interpretari, et quam sequi normam oporteat, si quando aliud Episcopus velit, aliud Praefectus Provinciae contendat. Atque illae ipsae litterae summatim sententiam continent Episcopi Fuldensis in eo quod attinet ad potestatem caussasque exceptionis opponendae. — Igitur, spectatis maxime rogationibus eiusdem Episcopi Fuldensis, quas quidem Senatus sancivit, cum lata lex, de qua loquimur, multorum incommodorum remedium idque non commentitium, nec sane contemnendum afferat, eademque aditum ad pacem tam diu tantoque opere expetitam patefaciat, idcirco opus esse iudicamus ut catholici viri eiusmodi rogationi, de qua ad alterum coetum legumlatorum referetur, assentiri ne recusent. Tute autem, Venerabilis Frater, pariterque Collegae tui, quantum hortatione et auctoritate potestis, tantum conamini et efficite, ut quotquot istic catholici numerantur, omnino Apostolicae Sedi confidant, in eiusque consiliis securi acquiescant: ipsa enim catholici nominis caussam eadem semper vigilantia eodemque tenore caritatis, uti debet, in Borussia tuebitur. Hac demum animus Noster cogitatione laetatur, futurum ut, deletis dissidiorum caussis, et Clerus et populus catholicus universus animum gerant cum Episcopis suis perpetuo consentientem, imprimisque vereantur et colant, uti faciunt, Pontificem romanum, qui in Ecclesia et principium unitatis est, et vinculum incolumitatis.

Interea, caelestium munerum auspicem et benevolentiae Nostrae testem, tibi, Venerabilis Frater, et clero populoque tuo Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VII Aprilis an. MDCCCLXXXVII Pontificatus Nostri Decimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XIX (1886), pp. 465-467.