Jump to content

Ex parte carissimae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex parte carissimae
1238
editio: incognita
fons: incognitus

Ex parte carissimae (1238)

Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monialium inclusarum Sancti Francisci pragensis Ordinis S. Damiani salutem et apostolicam benedictionem

1. Ex parte carissimae in Christo filiae Agnetis sororis monasterii vestri et vestra fuit propositum coram Nobis quod seculi vanitate postposita, pro Redemptoris gloria religionis habitum assumpsistis, vos ad certam jejunii observantiam obligastis, videlicet, ut a sororibus quae sanae sunt et validae omni tempore tam diebus ferialibus quam festivis, exceptis diebus dominicis et die Natalis Domini, quotidie in cibis quadragesimalibus jejunetur, ita tamen quod in omni pascha et solemnitatibus B. Virginis ac etiam apostolorum, nisi forte in feria sexta venerint, jejunare minime teneantur.

2. In quinta vero feria, praeter quam in maiori quadragesima et minori, quae jejunare noluerint non jejunent. Hanc enim jejunii et abstinentiae legem corpore imbecilles aut debiles observare minime permittantur, sed secundum earum infirmitatem vel imbecillitatem, tam cibariis quam jejuniis cum eis ab abbatissa, seu majori sorori, misericorditer dispensentur. Nos igitur cupientes ut habendo quietem conscientiae de bono in melius proficere valeatis,

3. universitate vestrae praesentium auctoritate concedimus ut a vobis dumtaxat, hujusmodi forma jejunii non obstante, jejunium quod continetur in Regula vobis tradita observetur.

4. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerário contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani XV Kalendas januarii pontificatus nostri anno duodecimo.