Jump to content

Ex quo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex quo
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus II, volumen II, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1910
fons: AAS, vol. II (1910), n. 11, pp. 437-443.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

EX QUO*

DE PIA UNIONE SANCTI PAULI APOSTOLI


Ex quo Pontificatum Maximum divinitus ingressi sumus, advertimusque, catholici nominis quae essent tempora, numquam ad hanc diem cessavimus id in primis agere, ut Clerus universe parem sanctissimo muneri se praestaret. Nam, quia ad omne vitae genus pertinet sacri ministerii virtus; neque abest a vero, salutem populi christiani in manibus esse sacerdotum: idcirco, ad instaurandos publice privatim christianos spiritus, nemo non videt caput esse, ut homines e sacro ordine officium suum ante alios studiose obeant, suumque digne teneant gradum dignitatis. Id certe perspectum habent quotquot Christi regnum subruere nituntur: quorum fere hoc unum opus est, frangere aut debilitare vires Cleri catholici: hanc enim esse quasi compendiariam viam ad id quo spectant, sibi facile persuadent. Cernere licet, quibus insidiis circumveniant administros sacrorum, ut vel a sancta disciplinae severitate deducant ad profanos mores, vel ut, inflatos falsi nominis scientia, de custodia Fidei demoveant; aut quam violenter per criminationum contumelias eorum famam dehonestent, vel per iniquas spoliationes bonorum tristem eis egestatem parent — Quum autem in universitatem Clericorum evigilare curae Nostrae debeant, tum praecipuam quamdam harum partem sibi vindicat Clerus Urbis Romae, quem aliis esse exemplo oportet. Huic Nos haud ita pridem ad refovenda identidem virtutum studia praesidium comparavimus, facta lege ut quisque sacerdotum tertio quoque anno in asceteria secederet: eidem nunc alterum providentiae Nostrae dare documentum, Nobis in animo est. Quoniam enim in quovis genere coniunctae vires pius valent quam singulae, placet interiore quadam societate invicem devinciri Clericos, ut mutuis inter se et consiliis et exemplis et officiis adiuvantes, non modo fervorem spiritus custodiant, sed ceteris suis rationibus felicius prospiciant. Iamvero, non parum commoditatis ad rem praebet urbanum illud Sodalitium, cuius in exercitatione sacrorum munerum diu late patuit utilitas, nunc autem angustis sane finibus circumscribitur. Piam Unionem dicimus Sancti Pauli Apostoli; quae quidem sub finem saeculi duodevicesimi optimo sacerdotum aliquot consilio inita iis adiutandis, qui in valetudinariis aegrotarent, deinceps aucto sodalium numero, ad quem pientissimi accessere laici, multo latius diligentiam suam protulit, adeoque crevit, ut ex illa, tamquam ex arbore rami, multiplicia sacerdotalis industriae Opera exsisterent. Horum autem pleraque, ut fit, vetustate exoleverunt; tria siquidem omnino supersunt: unum quod est de adolescentibus Clericis ad studia vel alendis vel excitandis, secundum statuta Pii VII, decessoris Nostri in Litteris apostolicis, quorum initium est « Ex quo aeternae mentis »; alterum quod ad magisterium pietatis pertinet exercendum per dies festos in pueris qui Fratrum a Scholis Christianis ludos frequentant; tertium, quo solemnes sacerdotum coetus quaestionibus de theologia morum explicandis indicuntur. — Itaque Sodalitium huiusmodi ita Nobis videtur novandum, ut Societas evadat sacerdotum, inter se cohaerentium, pietatis, eruditionis, adiumenti causa. Et quoniam procul a curis periculisve domesticis maior est sacerdoti facultas recte sancteque vivendi, placet consociatos sensim ad vitae atque victus communitatem adduci: neque enim maturum videtur hanc legem Societati in praesentia imponere, cum plerumque nimis est arduum omnia removere, quae rem impediunt. Item huic Societati nolumus proprium aliquem assignari campum, in quo se exerceat. Nam, ubi romanae dioecesis antistiti satis magna inde praesto fuerit copia sacerdotum, qui bene a virtutibus et a doctrinis instructi, promptos sese exhibeant, quocumque vocentur, dare operam saluti animarum, iam hoc ipso omnibus rationibus, quibus religiosa res in Urbe promovetur, commode erit consultum. Nos igitur, quod Clero Urbis Romae bene vertat, motu proprio et certa scientia, Piam Unionem Sancti Pauli Apostoli, ut est constituta, dissolventes, novam eodem titulo consociationem sacerdotum constituimus ad eas leges, quae infra scriptae sunt; cui novae Unioni bona et iura omnia, quae veteris fuerunt, damus, attribuimus. Praeterea ex tribus Operibus, quae ab Unione nunc dissoluta pendebant, illud, quod ad excolendos pietate alumnos Scholarum Christianarum pertinere diximus, exstinguimus, omnemque procurationem rei, cuius causa institutum est, Cardinali, Nostro in Urbe Vicario, relinquimus; duo reliqua Opera volumas permanere, ita tamen, ut non distincta a consociatione nova, sed ipsi coagmentata consistant. Denique Sodalitatem sacerdotum ab Asceterio Nocturno, cui sodalitati decessor Noster Leo XII Litteris apostolicis « Amplissima », anno MDCCCXXVI datis, templum Mariae Paciferae commisit, Unioni Paullianae adiungimus in unum corpus: eidemque Unioni usum privum eius templi aediumque continentium tribuimus, salvis tamen iuribus Presbyteri Cardinalis, qui eum Titulum obtinet, obtinebat.

NOVA LEGUM STATUTA PIAE UNIONI SANCTI PAULI APOSTOLI CONSTITUENDAE GUBERNANDAE.

CAPUT I. DE NATURA PIAE UNIONIS.

§ I. Quae Pia Unio Sancti Pauli Apostoli dicitur, consociatio est sacerdotum sub patrocinio Doctoris Gentium Romae anno MDCCXCVII instituta, cui nova hic constitutio, Apostolica auctoritate, datur.

§ II. Unionis huius quadruplex est finis: ut conservet et foveat in consociatis sacerdotalem spiritum, non modo quod ad fructum singulorum, sed etiam quod ad bonum christiani populi quaerendum attinet: ut promoveat in Clero studia doctrinae, praesertim sacrae; ut rem ipsam oeconomicam consociatorum curet, idque per instituta eiusmodi, quae, salva Cleri dignitate, ex usu fore videantur; ut legitimam Cleri defensionem paret, utcumque, vel singulorum vel totius ordinis causa, opus erit.

CAPUT II. QUIBUS MODIS MULTIPLEX UNIONIS FINIS ASSEQUENDUS.

§ I. Spiritus sacerdotalis alendi gratia, consociati crebro statis diebus concionem inter se habebunt de officiis clericorum; iidem singulis mensibus et quotannis in asceterium secedent; nihil denique missum facient, quod ad rem conducat.

§ II. Eruditionis promovendae causa, Unionis Paullianae erit coetus tum de re morali, tum de re liturgica indicere; bibliothecam parare sociis, exedramque diariis libellisque lectitandis; item magisteria instituere de theologia pastorali, deque ceteris rebus, quae ad sacra munia rite obeunda pertinent; ad haec, propositis praemiis constitutisque studiorum subsidiis, clericos sacerdotesve urbanos vocare in doctrinae certamina, unde qui superiores discesserit, ad attingendos in quibuslibet disciplinis academicos gradus satis habeant facultatis.

§ III. Quod ad causam oeconomicam attinet, duae apud Piam Unionem erunt arcae communes: altera ad subveniendum sociis aegrotantibus, altera ad pecuniam mutuam suppeditandam; utrique autem propria lex dabitur. Praeterea quidquid in hoc genere convenire videatur, experiri licebit.

§ IV. Denique Piae Unioni aderit advocatorum laicorum decuria, qui et sociorum consultationibus de iure respondeant, et Clerum, quoties iniuriis affici contigerit, quod saepius per publica scripta usuvenit, in iudicio defendant.

CAPUT III. DE COOPTATIONE DEQUE OFFICIIS SOCIORUM.

§ I. Sacerdotes tantum saeculares, qui e dioecesi romana sint aut in Urbe Roma domicilium habeant cooptari in Unionem Paullianam licebit.

§ II. Qui cooptari vult, id litteris a Moderatore Unionis Primario petat, quibus litteris adscriptum sit, per Vicarianam Curiam nihil obstare quominus petitioni satisfiat.

§ III. De petitione facta Moderator Primarius ad Consilium Unioni dirigendae referet, cuius Consilii est de sociorum admissione decernere.

§ IV. Socii, pro sua quisque facultate, operam ad ea conferent, quae Unioni proposita sunt.

§ V. Socii singuli singulis mensibus libellam unam italicam in commune solvent.

§ VI. Socii sint omnes unius eiusdemque ordinis. Si qui tamen aut opibus aut opera insignenti aliquam utilitatem Unioni praebuerit, in generali sociorum coetu, ex rogatione summi Consilii, titulum ei socii benemeriti decernere, ius esto.

CAPUT IV. DE RATIONE UNIONIS GUBERNANDAE.

§ I. Patrocinium Unionis Cardinalis, vice sacra antistes Urbis, gerit, cuius in Unionem ipsam et in omnia Unionis Opera plenum ius et potestas est.

§ II. Cardinalis patronus Antistiti, ipsius in Urbe vices gerenti, patronatus partes delegare potest.

§ III. Moderator Primarius qui dicitur, Unioni praesidet. Moderatori Primario ministri consiliorum octo, scriba et arcarius assident, ex quibus Consilium Unioni dirigendae constat.

§ IV. Maximus natu e Consiliariis Moderatoris Primarii absentis muneri vicarius succedit.

§ V. Quoniam, pro quatuor Piae Unionis finibus, totidem provinciae curam Consilii postulant, Consiliarii bini singulis provinciis curandis praesunt. Hi autem in suo quique munere si quid bonum factu existimarint, non ipsi quidquam constituent, sed omnia Consilio deliberanda permittent.

§ VI. Moderator Primarius et ministri consiliorum tertio quoque anno in generali sociorum coetu creantur.

§ VII. Continuare cuipiam munus in triennium alterum, ius est: ultra, non est, nisi Cardinalis Patroni ratihabitio accedat.

§ VIII. Si, triennio vertente, locus Moderatoris Primarii vacaverit, socii, in generali coetu, alium sufficient, qui eum locum usque ad triennii exitum obtineat. Eadem conditio est suffectorum in aliis muneribus: verumtamen in his sufficiendi potestas Consilio Unionis dirigenti esto.

§ IX. Consilium singulis mensibus minimum semel habeatur. Numerus autem consultantium legitimus erit, si una cum Moderatore Primario aut eo qui Moderatoris personam gerat, Consiliarii minimum quatuor adsint.

§ X. Consiliariorum suffragia deliberandi vim habent. Consulta vero non valebunt, nisi suffragiis dimidio praesentium pluribus probata sint.

CAPUT V. DE GENERALI SOCIORUM COETU.

§ I. Quotannis in mense Ianuario coram Cardinali Patrono aut Antistite, eius vices gerente, omnes, quotquot Piae Unioni adscripti sunt, in unum convenient. Hic primum series rerum anno superiore gestarum explicanda est, atque in oculis omnium status rei oeconomicae exponendus. Tum duo Syn di ei deligendi, qui rationes excutiant, ratas que habeant. Denique quas res Consilium in disputationem deduxerit, de iis agendum.

§ II. Generalis coetus extra ordinem toties habeatur, quoties Moderator Primarius cum Consilio habendum censuerit, aut sociorum pars minimum quinta postulaverit.

§ III. Generali coetui Moderator Primarius, aut qui eius locum teneat, praesidem. Qui autem Consilii scriba est, ipse ab actis coetus generalis sit.

§ IV. Generali coetui sua non est auctoritas, nisi decima minimum pars sociorum adsit. Quod vero plurimis praesentium suffragiis probatam sit, id dumtaxat vim legitimi decreti habeat.

§ V. Generalis coetus, convocatus iterum, legitimi coetus auctoritatem habebit, quantuluscumque praesentium numerus fuerit.

§ VI. In generali coetu personam socii gerere socio licet nemini; nec per procuratorem aut per litteras suffragium ferre.

§ VII. Sociorum cuique licet, quae sibi videantur in generali coetu ordinario deliberanda, ea Moderatori Primario proponere. Verum proposito eiusmodi, ut mature in Consilio excuti possit, ne fiat, nisi mense antequam Consilium cogatur.

§ VIII. Si quid in legibus Piae Unionis novandum est, non minus quinta parte sociorum adesse, et praesentium duae tertiae partes eidem sententiae suffragari debent. Quod si coetus semel et iterum habitus sit, non legitimo aut praesentium aut suffragiorum numero, tertium convocetur: tum demum nulla ratio habeatur, quot adsint; sufficiet ut, qui aderunt, maximam partem in idem placitum consentiant.

§ IX. Nulla legum socialium derogatio aut novatio deducatur in usum, nisi eam Cardinalis Patronus ratam habuerit.

§ X. Quidquid in generali coetu statutum est, id Moderator Primarius aut qui eius partes gerit, impedire potest, ne adducatur ad effectum, antequam ipse Cardinalem Patronum de re certiorem fecerit.

CAPUT VI. DE SEDE PIAE UNIONIS.

§ I. Ad Mariae Paciferae in aedibusque continentibus sedes Piae Unionis esto.

§ II. Quotannis VIII Cal. Febr. in eo templo sacra solemnia Paulo Apostolo designato socii omnes celebrabunt.

§ III. Sacerdotes consociati, pro sua quisque facultate, sacra eius templi procurent; maximeque ad Poenitentiae tribunal et e suggesto operam saluti animarum dare studeant.

§ IV. Duodeni a Pia Unione sacerdotes a summo Consilio deligantur, qui in eo templo omnem divini cultus administrationem habeant; eamque secundum certa praescripta exerceant.

Atque haec omnia et singula, uti supra decreta sunt, ita firma, stabilia, rata in perpetuum esse volumus; non obstantibus Constitutionibus et sanctionibus Apostolicis - nominatim Litteris Pii VII « Ex quo aeternae mentis », quod attinet ad statuta dumtaxat Operis, de quo ibi agitur; et Litteris Leonis XII « Amplissima » - aliisque contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVI Maii MCMX, in solemnibus Corporis Christi, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X.

  • AAS, vol. II (1910), n. 11, pp. 437-443.