Ex vita S. Wironis episcopi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Recueil des historiens des Gaules et de la France
tome troisième
1869


[638]

EX VITA S. WIRONIS EPISCOPI.

Apud Bollandianos viii. Maii.

N. 7S A N C T U S Wiro Franciæ dirigitur in partes. Cumque Pippinus Dux Francorum narrante fama didicit, tales viros infra regni sui terminos peregrinari velle, totamque patriam illorum illustrasse sanctimonia; gaudio repletus, eos ad se venire fecit properè. Quos adventantes cum honore suscipiens, auditaque causa itineris, B. Wironem mox inter suos timoratum cunctisque venerandum locavit, ejusque sanctitati se cum suis committens, cum summa veneratione ut patronum excoluit. Locum namque remotum à mundi negotiis Dux ipse praefatus, providens in futurum, beato Wironi concessit ad manendum, quò liberiùs cum suis inibi cœlestes caperet fructus; qui locus ore vulgi (a) Mons-Petri dictus, in quo Oratorium sanctæ Mariæ semper Virginis Deique genitricis honore constructum et consecratum est, necnon sancti Petri Monasterium decori operis artificio constructum ex lapidibus, quod perdurat in præsens.....

N. 8
Tantae etiam venerationis apud praefatum Francorum Ducem habebatur, quòd ut præsulem animæ et tutorem vitæ ob sanctitatis insigne inter suos eum venerabatur. Nam solitus erat illi lubrica lapsùs humani detegere; nec dedignatus est gratia confessionis discalceatus eum adire, ejusque oris imperio promptè parere. Consultis etiam natu Majorum interesse saepius accitur.
(a) Mons S. Petri Bergh appellator in Diplomate Lotharii Regis; vulgò nunc S. Odilæ mons, sive Odilie-Bergh: pagus est supra Ruræmundam in Gelria, ad lævam fluvii Ruræ ripam. Templum et Monasterium penitus destructa sunt, quorum tantùm etiamnum supersunt ruinæ.