Excerpta (Sulpicius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73


Excerpta (Sulpicius Severus; Joannes Cassianus), J. P. Migne

Prologus.

536 Frequenter ac saepius a me, fratres, flagitatis ut vobis gratia aedificationis, regressus de partibus transmarinis, edisseram meae peregrinationis historiam, vel qualiter in Oriente fides Christi floreat, quae sit principum pax, quae sanctorum quies, quae instituta monachorum, quae eremitarum vita vel conversatio. Si vel in (0815)eremo vivere Christianis licet, quantisque signis ac virtutibus in servis suis Christus operetur, quemadmodum etiam mihi prospera navigatio fuerit, qui vel quo me iter terrenum perduxerit. Vestris ergo adjutus orationibus faciam ut desiderare vos video, et quaeso ut libentissime ad ea quae narro aurem accommodetis.

CAPUT PRIMUM De monacho solitario qui in finibus Cyrenorum in parvo tugurio commanebat.

(0815A) Ante hoc triennium, quo tempore hinc abii (Sever. Sulpic., dialogo 1, c. 2), ubi a Narbona navim solvimus, quinto die portum Africae intravimus, adeo prospera Dei nutu navigatio fuit. Libuit animo adire Carthaginem, loca visitare sanctorum, et praecipue ad sepulcrum Cypriani martyris adorare. Quinto decimo igitur die ad portum regressi, profectique in altum Alexandriam petentes, reluctante Austro, pene in Syrtim illati sumus: quod providi nautae caventes, jactis anchoris navim sistunt. Sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi, cum vacua omnia ab humano cultu cerneremus, ego studiosius (0815B)explorandorum locorum gratia, longius processi. Tribus fere a littore millibus parvum tugurium inter arenas conspicio, cujus tectum, quasi carina navis, erat contiguum terrae, satis firmis tabulis constructum. Non quod ibi imbrium ulla vis timeatur; fuisse autem illic pluviam nec aliquando quidem auditum est; sed quod ventorum tanta vis est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantum spirare flatus coeperit, majus in illis terris, quam in ullo mari naufragium 537 sit. Nulla ibi germina, sata nulla proveniunt: quippe in instabili loco arentibus arenis, ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi adversa quaedam a mari promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit, ea ovibus est pabulum satis utile. Incolae (0815C)loci illius lacte vivunt. Qui solertiores sunt, vel (ut ita dixerim) ditiores, hordeaceo pane utuntur. Et ibi sola messis est, quae celeritate proventus, per naturam solis sive aeris, ventorum casus evadere solet. Quippe fertur a die jacti seminis, trigesimo die maturescere. Consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes tributo liberi sunt. Extrema siquidem Cyrenorum ora est deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interjacet; per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum.

Ergo ut ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi, invenio ibi senem in veste pellicea, molam manu vertentem. Consalutatus, accepit nos benignissime. Ejectos nos in illud littus exponimus; et ne statim repetere cursum possemus, maris mollitie (0815D)detineri. Egressos in terram, ut est mos humani ingenii, naturam locorum, cultumque habitantium voluisse cognoscere; Christianos nos esse, id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani. Tunc vero ille flens prae gaudio, ad genua nostra provolvitur, iterumque ac saepius nos deosculans, invitat ad orationem. Deinde expositis in (0816A)terram ferinis pellibus, facit nos discumbere; apponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeaceum. Eramus autem nos quatuor, ipse erat quintus. Fasciculum herbae etiam intulit, cujus nomen mihi excidit, quae menthae similis est, exuberansque foliis saporem mellis praestabat. Hujus praedulci admodum suavitate et delectati sumus, et satiati. Septem enim diebus apud illum fuimus. Postera igitur die, cum aliqui ex incolis ad nos confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione ille celaverat. Deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus millibus a conspectu nostro, interjectu montis, exclusa aberat. Erat autem vilibus texta virgultis, non multo ambitiosior, quam nostri (0816B)hospitis tabernaculum: in quo vix quis, nisi curvus, poterat consistere. Cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum animadvertimus, nihil eos neque vendere, neque emere. Quid sit fraus atque furtum nesciunt: aurum atque argentum neque habent, neque habere cupiunt. Nam cum ego presbytero illi decem aureos obtulissem, refutavit. Et cum nollet eos accipere, aliquantulum vestimentorum ei indulsimus. Quod cum ille benigne accepisset, revocantibus nos ad mare nautis, discessimus ab eo.

CAPUT II. De dictis Origenis, quod haeretica sint. Prospero igitur cursu (Severus Sulp., dialogo. 1, c. 3), septimo die Alexandriam pervenimus, ubi foeda inter episcopos atque monachos certamina gerebantur, (0816C)ex ea occasione vel causa, quod congregati in unum saepius sacerdotes, frequentibus decrevisse synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet, qui tractator sanctarum Scripturarum peritissimus habebatur, sed episcopi quaedam in libris illius insanius scripta memorabant. Quae assertores Origenis non ausi defendere, ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant; et ideo non propter illa quae in reprehensionem merito vocarentur etiam reliqua esse damnanda cum legentium fides facile posset habere discrimen, ne falsa sequeretur, et tamen catholice disputata retineret. Non esse au tem mirum, si in libris neotericis et recenter scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset impetere Evangelicam veritatem. (0816D)Adversum hoc episcopi obstinatius renitentes, pro potestate cogebant recta etiam universa cum pravis, et cum ipso auctore damnare, quia satis super his sufficerent libri, quos ad se jam recepisset Ecclesia; respuendamque esse penitus lectionem quae plus esset nocitura insipientibus quam profutura sapientibus. Mihi autem ex illis libris quaedam curiosius (0817A)indaganti, admodum multa placuerunt: sed aliqua reprehendi, in quibus illum prava sensisse non dubium est, quae defensores ejus falsata contendunt. Ego miror unum eumdemque hominem tam diversum a se esse potuisse ut in ea parte qua probatur neminem post apostolos habeat aequalem; in ea vero qua jure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse. Nam cum ab episcopis excerpta ex libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constarent, locus ille vel maximam parabat invidiam, in quo editum legebatur: Quia Dominus noster Jesus Christus sicut pro redemptione hominis in carnem venisset, crucem pro hominis salute perpessus, mortem pro hominis aeternitate gustasset; ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus, (0817B)quia hoc bonitati illius pietatique congrueret 538, ut qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret. Cum haec atque alia hujusmodi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta est magna seditio. Quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, saevo exemplo ad regendam Ecclesiae disciplinam praefectus assumitur: cujus terrore dispersi fratres, ac per diversas oras monachi sunt fugati, ita ut, propositis edictis, in nulla constare sede sinerentur. Illud autem me admodum permovebat, quod Hieronymus vir maxime catholicus, et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur: quem nunc idem ipse Hieronymus praecipue et omnia illius scripta damnaret. Nec vero ausus sum de quoquam (0817C)temere judicare: praestantissimi tamen viri doctissimique ferebantur in hoc certamine dissidere. Sed tamen sive illud error est, ut ego sentio; sive haeresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animadversionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione crevisset. Istiusmodi ergo turbatione cum veni, Alexandria fluctuabat. Me quidem episcopus illius civitatis benigne admodum, et melius quam opinabar excepit, secumque tenere tentabat. Sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis fervebat invidia.

CAPUT III. De conversatione Hieronymi Jerosolymitani. Igitur inde egressus (Sever. Sulp., Dialogo 1, c. 4), (0817D)Bethleem oppidum petii, quod ab Jerosolymis sex millibus separabatur: ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest ecclesia loci illius, quam Hieronymus presbyter regebat. Nam parochia est episcopi, qui Jerosolymam tenet. Mihi jampridem Hieronymus, superiore illa mea peregrinatione compertus, facile obtinuerat ut nullum praeter illum mihi expetendum rectius arbitrarer. Vir enim praeter fidei meritum, dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraicis etiam litteris eruditus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. Nam sex menses apud ipsum fui conversatus. Cui jugis adversum malos pugna, perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Vere fateor, pinxisse (0818A)mihi videtur in aliquibus opusculis vitia multorum (Hier., epist. 22 ad Eustochium, de custod. Virgin.) ; imo quod nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret; praecipue avaritiam, nec minus vanitatem insectatus est. Multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit. Caeterum de familiaritatibus virginum et monachorum, atque etiam clericorum, quam vera, quam fortia disputavit? unde a quibusdam dicitur non amari. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit. Oderunt eum clerici, quia vitia eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni homines admirantur et diligunt. Nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est: totus semper in lectione, totus in libris est. (0818B)Non die, non nocte quiescit; aut legit aliquid semper, aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo, et promissum, Deo teste, ante propositum, eremum adire, vel exiguum temporis punctum a tanto viro discedere noluissem. Huic ergo traditis atque commissis omnibus meis, omnique familia, quem me contra voluntatem animi mei secuta tenebat implicitum, exoneratus quodammodo gravi fasce penitus ac liber, egressus sum ad Alexandriam. Visitatis ibi fratribus, ad superiorem inde Thebaidam, id est ad Aegypti extrema contendi. Ibi enim vastae patentis eremi solitudinis plurimum ferebantur habere monachorum. Longum est, si omnia cupiam referre quae vidi: pauca namque perstringam.

CAPUT IV. Quod abbates fratribus suis eorum licentia in eremo constitutis victum administrant. (0818C) Haud longe ab eremo contigua Nilo (Sever., Sulp., dialog. 1, c. 5), multa sunt monasteria: habitant in uno loco plerumque centeni, quibus summum jus est sub abbatis imperio vivere, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. Ex his ergo si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt. Haec illorum prima virtus est, parere alieno imperio. Transgressis ergo ad eremum abbatis illius ordinatione, panis et quilibet alius cibus ministratur.

CAPUT V. Quod frater in eremo pascitur pane coelico. (0818D) Casu per illos dies quibus illuc adveneram (Severus Sulp., dialog. 1, c. 5), cuidam solitario qui nuper ad eremum secesserat, neque amplius ab hoc monasterio quam sex millibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat. Quorum major habebat aetatis annos quindecim, minor duodecennis erat. His ergo inde redeuntibus, aspis mirae magnitudinis venit obviam: cujus occursu nihil perterritis, ubi ante pedes 539 eorum venit, quasi incantata carminibus, caerulea colla deposuit; minor ex pueris manu eam apprehensam ac pallio involutam, ferre coepit; deinde monasterium quasi victor ingressus, in occursum fratrum captivam (0819A)bestiam, resoluto pallio, non sine jactantiae tumore deposuit. Sed cum infantium fidem atque virtutem caeteri praedicarent, abbas ille altiori consilio, ne infirmior aetas insolesceret, utrumque virgis compescuit, multum objurgatos cur ipsi quod per eos operatus fuerat Dominus prodidissent; opus illud non suae fidei, sed divinae fuisse virtutis; discerent potius Deo in humilitate servire, non in signis et virtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis conscientia virtutum vanitate. Hoc ubi ille frater audivit solitarius, et periclitatos infantulos serpentis occursu, et ipsos insuper multa verbera victo serpente meruisse, abbatem obsecrat, ne sibi post haec ullus panis aut cibus aliquis mitteretur. Jamque octavus dies fuerat emensus quo se homo Christi infra (0819B)periculum famis ipse concluserat. Arebant membra jejunio, sed deficere mens coelo intenta non poterat. Corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat: cum interim admonitus abbas ille per Spiritum ut discipulum visitaret, pia sollicitudine cognoscere cupiens qua vitae substantia vir fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse abbas proficiscitur. At ille, ubi eminus senem venire conspexit, occurrit ei obviam, agit gratias, ducit ad cellulam. Cum ingressi pariter ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam, foribus affixam de poste pendere; ac primum panis calidus sentitur odore, tactu vero ac si ante paululum foco esset ereptus, ostenditur, Aegyptii tamen panis forma non cernitur. Obstupefacti (0819C)ambo, munus coeleste cognoscunt, cum ille hoc abbatis adventu praestitum fateretur, abbas vero illius fidei ac virtuti ascriberet; ita ambo coelestem panem cum magna exsultatione fregerunt. Quod cum abbas ad monasterium post regressus fratribus retulisset, tantus omnes incenderat ardor animarum, ut certatim ad eremum et sacras solitudines ire properarent.

In hoc monasterio duos ego jam senes vidi (Ibid., c. 6), qui per quadraginta annos ibi degere, ita ut nunquam inde discesserint, ferebantur. Siquidem id de eorum virtutibus, et abbatis ipsius testimonio, et omnium fratrum audierim sermone consono celebrari, quod unum eorum sol nunquam vidisset epulantem, alterum nunquam vidisset iratum. (0819D)Sed quia unius eremitae cognovistis virtutem, referam vobis adhuc pauca de pluribus.

CAPUT VI. Quod leaena tanquam animal mansuetum a sene escam cepit. Ego ubi primam partem eremi ingressus sum (Sever. Sulp., dial. 1, cap. 7), duodecim fere a Nilo millibus (habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum) pervenimus ad quemdam senem monachum, sub radice montis habitantem: ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat. Bovem unum habebat, cujus hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere, nam mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. Hortus (0820A)et illic erat multis oleribus copiosus. Id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius unquam seminis vel exiguam radicem ferunt. Verum hoc sancto illi labor cum pecude communis, et propria praestabat industria; frequens enim irrigatio aquae tantam pinguedinem arenis dabat, ut mirum in modum virere atque fructificare hortuli illius olera videremus. Ex his ergo una cum domino suo bos ille vivebat; nobis quoque ex ea copia coenam sanctus ille dedit. Post coenam autem, jam inclinante vespera, invitat nos ad arborem palmae, cujus interdum pomis uti solebat, quae fere duobus millibus aberat. Nam hae tantum in eremo arbores, licet rarae, habentur tamen: quod utrum solers antiquitas procuraverit, an solis natura gignat, (0820B)ignoro; nisi Deus praescius futurorum habitandam quandoque sanctis eremum, haec servis suis praeparaverit. Ex majore enim parte, quae inter illa consistunt secreta, cum alia germina nulla succedant, istarum arborum pomis ibi aluntur. Ergo ubi ad illam, ad quam nos hospes noster ducebat, arborem, pervenimus, leonem ibi offendimus. Quo viso, ego et ille dux meus intremuimus; sanctus ille incunctanter accessit; nos licet trepidi, secuti sumus. Fera, ab eo imperata, modesta discessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet. Cumque palmis plenam manum obtulisset, occurrit bestia, accepitque tam libere quam nullum animal domesticum. Et cum comedisset, abscessit; nos haec intuentes, et adhuc trementes, facile potuimus agnoscere quanta (0820C)in illo virtus fidei, et quanta in nobis esset infirmitas.

CAPUT VII. Quod lupa a sene pascitur, furti rea veniam precatur. 540 Alium atque singularem virum vidimus, in parvo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, habitantem (Severus Sulp., dialogo 1, c. 8). Huic lupa solita erat astare coenanti, nec facile unquam bestia fallebatur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret; et tam diu pro foribus exspectaret, donec ille panem, qui in coena supererat offerret, illa manum ejus lambere solita, atque ita quasi impleto officio et praestita consolatione discedebat. Sed forte accidit ut sanctus ille, dum fratrem qui ad eum venerat deducit abeuntem, diutius abesset, et non nisi sub nocte remearet, interim bestia ad consuetum illud (0820D)tempus coenae occurreret; vacuam cellam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa est, curiosius explorans ubinam esset habitator. Casu contigua cum panibus quinque palmicia fiscella pendebat; ex his unum sumit, et devorat, deinde perpetrato scelere discessit. Regressus eremita, vidit sportulam dissolutam, non constante panum numero. Damnum rei familiaris intelligit, ac prope limen panis assumpti fragmenta cognoscit. Sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. Ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non veniret, nimirum audacis facti conscia ad eum venire dissimulans, cui fecisset injuriam, aegre patiebatur eremita se alumnae solatio destitutum: postremo (0821A)illius oratione revocata, septimum post diem affuit, ut solebat, ante fores coenanti. Sed ut facile cerneres verecundiam poenitentis, non ausa propius accedere, dejectis profundo pudore in terram luminibus, quod palam licebat intelligi, quamdam veniam precabatur. Quam illius confusionem miseratus eremita, jubet eam propius accedere, ac manu blanda caput triste permulcet; deinde pane duplicato ream suam refecit: ita indulgentiam consecuta, officii consuetudinem deposito moerore reparavit. Intuemini, quaeso. Christi etiam in hac parte virtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saevit: lupa officium praestat, bestia furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur, vocata adest, caput praebet; et habet sensum indultae sibi (0821B)veniae, sicut pudorem gessit errati. Tua haec virtus, Christe; tua haec sunt, Christe, miracula. Etenim quae in tuo nomine operantur servi tui, tua sunt mirabilia; et in hoc ingemiscimus, quod majestatem tuam ferae sentiunt, homines non verentur. Ne cui autem hoc incredibile videatur, majora adhuc memorabo Fides Christi adest me nihil fingere, sed quae mihi bene comperta sunt explicabo.

CAPUT VIII. Quod quinque catuli leonum caeci per anachoretam illuminati sunt. Habitabant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas vocant (Severus Sulp., dialogo 1, cap. 9). Vivunt herbarum radicibus, nullo unquam certo loco consistunt, ne ab hominibus visitentur. (0821C)Ad quemdam igitur hoc ritu atque hac lege viventem, duo ex Nitria monachi, licet longe diversa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conversatione charus et familiaris fuisset, auditis ejus virtutibus tetenderunt. Quem diu multumque quaesitum, tandem mense septimo repererunt in extremo illo deserto quod est Memphis contiguum demorantem, quas ille solitudines jam per annos duodecim dicebatur habitare. Qui licet omnium hominum vitaret occursum, tamen agnitis fratribus non refugit, seque charissimis per triduum non negavit. Quarto die aliquantulum progressus, cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se venire conspiciunt. Bestia, licet tribus repertis, non incerta quem peteret, anachoretae pedibus (0821D)advolvitur, ac deinde praecedentem sequuntur. Nam illa praeiens et subinde restans, in eos intendebat, ut facile posset intelligi id eam velle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur. Quid multis? ad speluncam bestiae pervenitur, ubi illa adultos jam quinque catulos malefeta nutriebat. Qui ut clausis luminibus ex alvo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur. Quos singulos de rupe prolatos, ante anachoretae pedes mater exposuit. Tunc demum sanctus advertit quid bestia postularet; invocatoque Christi nomine, contrectavit manu clausa lumina catulorum; ac statim caecitate depulsa, apertis oculis bestiarum diu negata lux patuit. Ita fratres illo anachoreta, quem desideraverant, visitato, fructuosa laboris sui (0822A)mercede ad monasterium redierunt, et fidem sancti gloriamque Christi quam ipsi viderant enarraverunt.

CAPUT IX. Frater quidam ibicis exemplo didicit quid de herbis edere, quidve respuere deberet. Fuit et alius in illis regionibus anachoreta, qui in ea parte, quae est Syenes, habitabat (Severus Sulp., dialogo 1, c. 10). Hic cum primum se ad eremum 541 contulisset, herbis herbarumque radicibus, quas praedulcis interdum et saporis eximii fert arena, victurus, ignarus germinis eligendi, nociva plerumque carpebat; nec erat facile vim radicum sapore discernere, quia omnia aeque dulcia, sed pleraque occultiore natura virus lethale cohibebant. Cum ergo edentem vis interna torqueret, et immensis doloribus (0822B)vitalia universa quaterentur, ac frequens vomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem, stomacho jam fatiscente, dissolveret, eremita omnia penitus quae essent edenda formidans, nihil jam attrectare aut gustare audebat. Septimum quoque jejunus diem, spiritu jam deficiente, ducebat, cum ad eum fera, cui ibicis est nomen, accessit: huic propius astanti, fasciculum herbarum, quem collectum pridie attingere eremita non audebat, objecit. Sed fera quae virulenta erant ore discutiens, quae innoxia noverat eligebat. Ita vir sanctus ejus exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis evasit, et herbarum venena vitavit.

CAPUT X. Frater quidam quinquaginta annis in monte Sina constitutus, non patitur aliorum fratrum accessus. (0822C) Sed longum est de omnibus qui eremum incolunt comperta nobis memorare (Sever. Sulp., dialogo 1, c. 11). Annum integrum et septem fere menses intra solitudinem constitutus exegi, saepius tamen cum illo sene qui puteum et bovem habuit habitavi. Duo beati Antonii monasteria adii, quae hodieque ab ejus discipulis incoluntur. Ad eum etiam locum in quo beatissimus Paulus primus eremita est diversatus, accessi: jugum Sina montis vidi, cujus cacumen, coelo pene contiguum, nequaquam adiri potest. Inter hujus montis secessus anachoreta esse aliquis ferebatur, quem diu multumque quaesitum videre non potui. Qui fere jam ante quinquaginta annos a conversatione humana remotus, nullum vestis usum habebat, (0822D)sed setis corporis sui tectus erat. Hic itaque quoties eum religiosi viri adire voluerunt, cursu rapido avia petens, occursum fugiebat humanum. Uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse videndum, qui, credo, potenti fide id obtinere promeruit. Cui inter multa colloquia percontanti cur homines tantopere fugeret, respondisse ille perhibetur: Qui ab hominibus frequentatur, non potest ab angelis visitari. Unde non immerito recepta opinione multorum, fama vulgaverat, sanctum illum ab angelis visitari.

Ego autem a Sina monte digressus (Ibid.), ad Nilum flumen regressus sum, cujus ripas frequentibus monasteriis consertas, utraque ex parte lustravi; (0823A)plerumque vidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos, sed et bina et terna millia in iisdem viculis agere constabat. Nec sane ibi minorem putetis diversantium in multitudine monachorum esse virtutem, quam eorum esse cognovistis, qui se ab humanis coetibus removerunt. Praecipua, ut jam dixi, et prima ibi virtus, obedientia. Neque enim ibi aliter quis adveniens, a monasterii abbate suscipitur, quam qui tentatus fuerit et probatus, nullum unquam recusaturus, licet arduum et difficile, indignumque abbatis imperium.

CAPUT XI. Obedientiae incredibilis magna miracula. Referam vobis duo incredibilis obedientiae magna miracula (Sever. Sulp., dialogo 1, c. 12). Igitur cum (0823B)quidam frater saeculi actibus abdicatis, monasterium magnae dispositionis ingressus, suscipi se rogaret in congregationem, abbas coepit ei multa proponere: graves esse illius disciplinae labores, sua vero dura imperia, quae nullius facile posset implere patientia; aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus viveretur, expeteret, et non tentaret aggredi quod non posset adimplere. Ille vero bis terroribus nihil permoveri, sed magis omnem obedientiam ita polliceri coepit, ut si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare. Quam illius professionem ubi abbas accepit, non cunctatus probare, jubet eum in clibanum, qui coquendis panibus parabatur, intrare. At ille non distulit parere praecepto, sed statim medias flammas nihil cunctatus ingressus est. Quae mox (0823C)tam audaci fide victae, velut illis quondam Hebraeis pueris, cesserunt, et confestim fugit incendium. Et ipse qui ingressus est, et putabatur arsurus, velut frigido rore perfusum se esse miratus est. Sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non tetigit, ut nec abbatem pigeret dura mandasse, nec discipulum poeniteret obedientiam explesse. Hinc ergo intelligendum est quantum obedientia obtinere apud Deum mereamur, dum ille qui eo quo advenerat die tentatur infirmus, per agilitatem obedientiae perfectus inventus est. Merito felix, merito gloriosus probatus obedientia, glorificatus est passione.

CAPUT XII. Aliud miraculum obedientiae. (0823D)Quidam itidem frater in eodem monasterio ad eumdem abbatem recipiendus 542 advenerat (Sever. Sulp., dialog. 1, c. 13). Cum prima ei lex obedientiae proponeretur, ac perpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam, casu abbas storacinam virgam aridam manu gerebat: hanc fixit in terram, atque illi advenae id operis injunxit, ut tam diu virgulae aquam irriguam ministraret, donec (quod contra naturam erat) virga arida in solo arente viresceret. Subjectus ille frater durae legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quae a Nilo flumine per duo fere millia petebatur. Jamque emenso anni spatio, labor non cessabat operantis, de fructu (0824A)operis spes esse non poterat, tamen obedientiae virtus in labore durabat. Sequens quoque annus, vano labore tantum effectum fratris eludit. Tertio demum anno, succedentium temporum labente curriculo, cum neque nocte neque die aquarius ille cessaret, virga floruit. Ego ipse ex illa virgula arbusculam vidi, quae hodieque intra atrium monasterii ramis virentibus quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit, et quantum fides posset, ostendit.

CAPUT XIII. Daemonia ejiciens etiam a daemone possidetur, fine tamen salubri restituitur. Quidam ex sanctis Patribus fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, multa signa faciebat (Sev. Sulp., dialog. 1, (0824B)cap. 14). Non solum enim praesens, neque verbo tantum, sed et absens quoque, interdum, cilicii sui fimbriis aut epistolis missis obsessa corpora curabat. Hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis, ex multis locis ad eum venientibus: taceo de minoribus; praefecti, comites, atque diversarum judices potestatum, prae foribus illius saepe jacuerunt. Hic enim omni potu in perpetuum penitus abstinuit, ac pro cibo septem tantum caricis sustentabatur. Interea sancto viro, ut ex virtute honor, ita ex honore vanitas coepit subrepere. Quod malum ubi ille primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est, sed repellere penitus non potuit. Ubique nomen ejus daemones fatebantur. Excludere a se confluentem populum non valebat: virus interim (0824C)latens serpebat in pectore, et cujus nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, seipsum occultis cogitationibus vanitatis purgare non poterat. Totis igitur precibus conversus ad Dominum, oravit, ut, permissa in se diaboli potestate, similis illis fieret quos ipse curaverat. Quid multis? ille praepotens, ille signis atque virtutibus toto Oriente vulgatus, ille ad cujus limina populi ante confluxerant, correptus a daemone est; ac retentus in vinculis, omnia illa quae energumeno solent fieri perpessus, quinto demum mense purgatus est non tantum daemone, sed quod illi erat utilius atque optatius, etiam vanitate.

CAPUT XIV. Eremita ad saeculum rediens quomodo punitus est. (0824D)Adolescens quidam praedives opibus (Sev. Sulp., dialog. 1, cap. 15), genere clarus, habens uxorem et filium parvulum, cum in Aegypto tribunus esset et frequentibus adversum Blembos [ Forte, Blemyes] expeditionibus quaedam eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula complura vidisset, a beato Joanne eremita verbum salutis accepit. Nec moratus inutilem militiam cum vano honore illo contemnere, eremum constanter ingressus, brevi tempore in omni genere virtutum perfectus emicuit. Potens jejuniis, humilitate conspicuus, fide firmus, facile se antiquis monachis studio virtutis aequaverat. Cum interim subiit eum cogitatio injecta per diabolum, quod rectius (0825A)esset ut rediret ad patriam, filiumque unicum ac domum totam cum uxore salvaret: quod utique et acceptius Deo foret, quam si solum se saeculo eriperet, et salutem suorum negligeret. Istiusmodi ergo falsae justitiae colore superatus, post quadriennium cellam suam atque propositum eremita deseruit. Sed ubi ad proximum monasterium, quod a multis fratribus habitabatur accessit, causam discessionis atque consilium quaerentibus confitetur. Renitentibus cunctis, et praecipue loci illius abbate, male animo fixa sententia non potuit evelli. Igitur infelici se obstinatione proripiens, cum dolore omnium digressus est a fratribus. Et vix a conspectu eorum abscesserat, mox impletur daemone, cruentasque spumas ore provolvens, suis dentibus seipsum lacerabat. Deinde ad (0825B)idem monasterium fratrum humeris reportatus, cum coerceri in eo immundus spiritus non valeret, necessitate cogente ferreis nexibus alligatus, pedes cum manibus vinciuntur. Non immerita poena fugitivo. Post biennium vero oratione sanctorum ab immundo spiritu liberatus, ad eremum, unde discesserat, mox regressus, et ipse correctus est, et aliis futurus pro exemplo, ne quem aut falsae justitiae umbra, aut incerta mobilitas inutili levitate compellat semel coepta deserere.

CAPUT XV. De habitu vel vestimento Aegyptiorum monachorum. 534 Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis quantum ad morum formulam congruentia (Cassian., l. I Instit., c. 4). (0825C)Cucullis namque perparvis indesinenter utuntur diebus ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem parvulorum jugiter custodire etiam imitatione ipsius velaminis commoneantur.

Colobiis quoque lineis induuntur (Ibid., c. 5), quae vix ad cubitos usque pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos eos habere actus et opera mundi hujus suggerat abscissio manicarum.

Post haec angusto palliolo tam amictus humilitate quam vilitate pretii, colla pariter atque humeros tegunt, quod mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupatur eloquio (Ibid., c. 7).

Ultimum est habitus eorum pellis caprina, quae melotes appellatur (Ibid., c. 8). Qui tamen habitus (0825D)pellis caprinae significat mortificata membra omni petulantia carnalium passionum, debere eos in summa virtutum gravitate consistere

Calceamenta quoque (Ibid., c. 10), velut interdicta Evangelico praecepto recusantes (Matth. et Luc. X), cum infirmitas corporis vel matutinus rigor hiemis saevit, seu meridiani aestus fervor exegerit, tantummodo muniunt pedes. Quibus tamen caligis quanquam licito utantur, utpote Domini mandato concessis (Act. XII; Marc. VI), nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda seu ad percipienda sacrosancta mysteria, illud etiam existimantes secundum litteram custodiri debere, quod dicitur ad Moysen et ad Jesum filium (0826A)Nave: Solve corrigiam calceamenti tui, locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III; Josue V).

CAPUT XVI. De canonico orationum modo, et perfecta abrenuntiatione saeculi. Itaque per universam Aegyptum et Thebaidam, ubicumque habentur monasteria, legitimum orationum modum in vespertinis conventibus seu nocturnis vigiliis tenent (Cass. l. II Instit., c. 3). Non enim illic quisquam congregationi fratrum interesse permittitur, nisi prius universis facultatibus suis reddatur extraneus. Et qui ingressus in congregationem fuerit, sic obedire cogitur cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam Domini ad infantiam pristinam noverit, nihil sibi consideratione aetatis velannorum numerositate (0826B)praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse; sed pro rudimentorum merito et tirocinii novitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam junioribus compellitur.

Igitur per universam (ut diximus) Aegyptum duodenarius psalmorum numerus (Ibid., c. 4), tam in vespertinis quam in nocturnis solemnitatibus custoditur, ita duntaxat, ut post ipsos psalmos duae lectiones, una veteris, alia novi Testamenti, subsequantur. Qui modus antiquitus constitutus, idcirco per tot saecula intemeratus perdurat, quia non humana adinventione statutus a senioribus affirmatur, sed coelitus angelico ministerio Patribus antiquis fuisse (0826C)delatus.

CAPUT XVII. Ubi angelus in congregatione seniorum duodecim psalmos visus fuit cantasse. Nam cum, in primordiis fidei (Cass., l. II Instit., c. 5), pauci quidem, sed probatissimi viri, monachorum nomine censerentur, quique jam normam vivendi a successoribus apostolorum susceperant, secedentes in secretiora suburbiorum loca, agebant vitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut omnibus stupori esset tam ardua conversationis eorum professio. Hi ergo venerabiles Patres, pervigili cura posteris consulentes, qui modus quotidiano cultui per universum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi omnes in unum locum conveniunt, ut haereditatem (0826D)pietatis ac pacis successoribus suis absolutam ab omni dispensationis lite transmitterent, verentes ne qua in quotidianis solemnitatibus inter viros ejusdem culturae dissonantia vel varietas exorta, quandoque in posterum erroris noxii germen emitteret. Cumque pro suo unusquisque fervore, diverso modo psalmorum numeros institueret, et alii quinquagenos. alii sexagenos psalmos; nonnulli vero nec hoc quidem contenti numero transcendi eum debere censerent, essetque inter eos pro religionis gloria pia contentio, ita ut tempus vespertinae solemnitatis sacratissimae quaestioni succederet; repente unus in medio eorum psalmos Domino cantaturus exsurgit. Cumque, admirantibus cunctis, undecim psalmos, orationum interjectione (0827A)distinctos, contiguis versibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub Alleluia responsione consummans, ab universorum oculis repente subtractus, quaestioni pariter et caerimoniis finem imposuit.

Exhinc sancti qui aderant seniores, intelligentes angelico magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione Domini constitutum, decreverunt hunc numerum tam in vespertinis quam in nocturnis vigiliis custodire (Ibid., c. 6).

544 Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant (Cass., lib. II Instit., c. 7), ut finito psalmo, quem Gloria subsequitur, non statim ad incurvationem genuum corruant, sed antequam genua flectant, paulisper orant; et stantes (0827B)in supplicatione, majorem partem horarum expendunt. Itaque post haec puncto brevissimo procidentes ad terram, velut orantes tantum divinam clementiam, cum summa rursus velocitate consurgunt; ac iterum expansis manibus, eodem modo quo prius stantes oraverunt, suis precibus intentius immorantes. Dicunt enim ipsi, in terra diutius procumbentem monachum, quasi in oratione enixius laborantem, non solum diversis cogitationibus, sed etiam somno gravius impugnari. Experimento didicimus quod plerique non tam orationis gratia quam refectionis obtentu in terram prostrati, diutius videntur orationem protrahere.

CAPUT XVIII. Quanta discretio et observantia in oratione tenenda sit. (0827C)Cum igitur praedictas solemnitates, quas illi synaxeos vocant, celebraturi conveniunt (Cass., lib. II Instit., c. 10), tantum praebetur a cunctis silentium, ut cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conveniat, nullius vox, excepto canentis, personet. In qua oratione non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non oscitatio somnolenta trahitur; nullaque vox absque sacerdotis precem concludentis auditur. Cum autem ille qui orationem collecturus est e terra surrexerit, ita ut nullus nec antequam inclinetur ille, genu flectere, nec cum ex terra surrexit, morari praesumat. Ideo enim orationes illi celeri fine concludunt, ne forte immorantibus eis diutius, redundantia quaedam sputi seu phlegmatis interrumpat orationis excessum; et idcirco dum (0827D)adhuc fervet, velut de faucibus inimici velociter rapienda est. Qui cum sit nobis semper infestus, tunc maxime assistit infestior, cum contra se offerre nos Domino preces videt.

Quamobrem utilius censent, breves quidem orationes, sed creberrimas fieri (Ibid., c. 11). Meliusque esse dicunt, decem psalmi versus cum contritione cordis et cum rationabili assignatione cantare, quam totidem psalmos cum confusione mentis effundere.

CAPUT XIX. Quod in responsione Alleluia non dicatur psalmus, nisi qui hoc titulo praenotatur. Illud quoque apud eos omni observantia custoditur (Cass., lib. II Instit., c. 11), ut in responsione (0828A)Alleluia nullus dicatur psalmus, nisi is qui in titulo suo Alleluia inscriptione praenotatur.

Nullum etiam tempus ab operis exercitatione vacuum transire concedunt (Ibid., c. 12,) quia non solum ea quae diei splendor emittit omni instantia manibus exercere contendunt; sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae valeant impedire, credentes se tanto sublimiorem spiritalium contemplationum puritatem mentis intuitu quaesituros, quanto diutius fuerint erga operis studium ac laboris intenti.

Hoc quoque nosse debemus (Ibid., c. 18), a vespera Sabbati, quae lucescit in diem Dominicum, ad vesperam sequentem, apud eos genua non curvari, (0828B)sed nec totis quidem quinquagesimae diebus.

CAPUT XX. De opere manuum, et cur tertia, sexta, et nona psallatur. Ita namque ab eis incessanter operatio manuum privatim per cellulas exercetur (Cass., lib. III Instit., c. 2), ut psalmorum quoque vel caeterarum Scripturarum studium per totum diei spatium jugiter meditantes, in his officiis quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumant.

Tertiam vero horam, et sextam, atque nonam, trinis psalmis quotidie finiunt (Ibid., c. 3). His enim tribus temporibus etiam Danielem prophetam quotidie fenestris apertis in coenaculo preces Domino fudisse cognoscimus (Daniel. VI). Nec immerito haec (0828C)specialius tempora religiosis sunt officiis deputata, in his siquidem promissionum perfectio, et summa nostrae salutis est adimpleta. Hora namque tertia, repromissus olim per prophetas Spiritus sanctus, super apostolos descendit, linguarumque omnium eis scientiam dedit (Act. II). Hora autem sexta, immaculata hostia Dominus noster Jesus Christus oblatus est Patri, crucemque pro totius mundi salute conscendens, humani generis delevit peccata (Coloss. II). Eadem quoque hora Petro in excessu mentis vocatio gentium, per summissionem vasis evangelici coelitus delati, et purificatio omnium generum animantium in eodem vase consistentium, delata ad eum voce divinitus revelatur, dicente ei: Surge, Petre, occide et manduca (Act. X) Quod vas quatuor initiis de coelo (0828D)summissum, non aliud quam Evangelium designare manifeste cognoscitur. Hora vero nona Christus inferna penetrans, inextricabiles tartari tenebras coruscatione sui splendoris exstinxit (Matth. XXVII); portasque aereas ejus effringens, et seras ferreas conterens, captivitatem 545 sanctorum quae clausa tenebatur, secum transvexit ad coelos, igneaque rhomphaea submota, antiquum incolam paradiso restituit. Eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus persistens (Act. X), commemorationem orationum et eleemosynarum suarum ante Deum factam ab angelo sibi loquente cognoscit. Quibus testimoniis liquido comprobatur non immerito sanctis et apostolicis viris has horas religiosis obsequiis consecratas (0829A)a nobis quoque observari similiter oportere: qui nisi velut lege quadam solvere haec pietatis officia saltem statutis temporibus adigamur, totum diei spatium oblivione aut desidia vel vanis occupationibus involuti, absque orationis interpellatione consumamus.

CAPUT XXI. Cum quanta discretione et cautela suscipiantur in monasterio abrenuntiantes saeculo. Cum igitur quis renuntiaturus saeculi negotiis, in monasterium se suscipi rogaverit (Cass., l. IV Instit., c. 3), non ante admittitur quam diebus decem vel eo amplius pro foribus monasterii excubans, indicium perseverantiae suae, pariter humilitatis ac patientiae demonstraverit. Cumque omnium fratrum praetereuntium genibus provolutus, et ab universis (0829B)refutatus atque despectus sit, quasi qui non causa religionis, sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, injuriis quoque multis affectus, experimentum dederit constantiae suae; et qualis futurus sit in tentationibus, opprobrii tolerantia declaraverit; atque ita postmodum susceptus, diligentia summa perquiritur ne de facultatibus suis inhaeserit ei vel unius nummi contagio. Scient enim eum sub monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed nec humilitatem aut obedientiam obtinere, si in conspectu ejus quantulumcunque pecuniae latitaverit.

Quamobrem ita nudatur unusquisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem vestimentum quo indutus est habere permittatur ulterius (Ibid., c. V); sed in conventu fratrum (0829C)productus in medium, exuitur propriis indumentis, ac per manus abbatis induitur monasterii vestimentis, ut per hoc non solum se universis rebus suis antiquis noverit spoliatum, sed etiam omni mundiali fastu deposito, ad Christi paupertatem et inopiam se descendisse cognoscat.

Illa vero quae posuit vestimenta (Ibid., c. 6), tandiu reservantur in monasterio, donec profectus et conversationis ejus ac tolerantiae virtutem evidenter agnoscant. Et si posse eum ibi perdurare perspexerint, tunc indigentibus eadem vestimenta largiuntur; sin vero in quadam illum murmuratione vel qualibet inobedientia deprehenderint, exuentes eum monasterii, quibus indutus erat, vestimentis, et revestitum antiquis, quae servata fuerant, depellunt de congregatione.

(0829D)Cum igitur quis susceptus, et hac perseverantia (qua diximus) fuerit comprobatus, ac depositis propriis indumentis, habitu monasteriali fuerit accinctus (Ibid., c. 7), non statim congregationi fratrum commisceri permittitur; sed deputatur alicui seniori, qui seorsum non longe a vestibulo monasterii commanens, habet curam peregrinorum atque advenientium deputatam, eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis impendit. Cumque ibidem cum ipso integro anno deserviens, absque ulla querela suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, doctus per haec prima institutione humilitatis, admiscetur posthaec congregationi fratrum.

(0830A)Ac demum docetur primitus suas vincere voluntates, et ea illi saepius imperare student, quae senserint animo ejus esse contraria (Ibid., c. 8). Pronuntiant enim nullatenus posse monachum praevalere vel irae, vel tristitiae, vel spiritui fornicationis, nisi prius didicerit mortificare per obedientiam suas voluntates; sed nec humilitatem quidem cordis veram, nec cum fratribus concordiam firmam posse retinere, nec in monasterio diutius permanere eum qui voluntates suas non didicerit superare.

CAPUT XXII. Quod nullus in monasterio sine jussione seniorum agere aliquid praesumat. Post haec tanta observantia apud eos obedientiae regula custoditur (Cass., l. IV Instit., c. 10), ut juniores (0830B)absque praepositi sui scientia vel permissu nec ad ipsas quidem naturales necessitates progredi praesumant; et sic universa praecepta, quae eis ab abbate fuerint imperata, complere festinant, tanquam si ex Deo sint coelitus edita, ut aliquando etiam impossibilia sibimet imperata, ea fide ac devotione suscipiant, ut tota virtute perficere ea et consummare nitantur.

Itaque considentes intra cubilia sua, et operi ac meditationi studium pariter impendentes (Ibid., c. 12), cum signum aliquod audierint ad orationem eos seu ad opus aliquod invitans, certatim de cubilibus suis unusquisque prorumpit, ita ut ille qui scripturas exercet, cum repertus fuerit inchoasse litteram, finire non audeat; sed in eodem puncto quo (0830C)ad 546 aures ejus sonitus pulsantis signi advenerit, summa velocitate prosiliens, ne tantum quidem morae ei interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem.

Illam sane virtutem inter caeteras institutiones eorum magnam esse cognovimus (Cass., lib. IV, c. 13), quod nulli fiscellam, nulli peculiarem sportam, nec aliquid aliud quasi proprium possidere liceat, sed nec verbo quidem audeat quis dicere aliquid esse suum.

CAPUT XXIII. De tribus granis lenticulae negligenter dimissis. Igitur in septimana cujusdam fratris, qui officio coquinae deserviebat (Cass., lib. IV Instit., c. 20), cum praeteriens praepositus monasterii, tria grana lenticulae jacere vidisset in terra, quae fratri festinanti (0830D)ad coctionem praeparandam, inter manus, quando aqua lavabantur, elapsa fuerant, confestim super hoc abbatem consuluit. Tunc frater ille, velut interversor et neglector sacri peculii judicatus, ab oratione suspensus est: cujus negligentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi cum publica poenitentia diluisset.

CAPUT XXXIV. De duobus monachis, in quorum septimana lignum defecit. Novi alios fratres (Cass., lib. IV Instit., c. 21), in quorum septimana eum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut (0831A)xerophagia contenti essent abbatis fuisset auctoritate praeceptum; essetque hoc universis placitum, nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum; illos, velut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine vicis suae cibos fratribus non secundnm consuetudinem paravissent. tantum sibi spontanei laboris ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inveniri, neque enim in illis locis ulla reperiuntur fruteta silvestria. Igitur per extensa avia discurrentes fratres illi, et in eremum, quae versus mare Mortuum tenditur, abeuntes, festucas tennes ac spinulas, quas ventus huc illucque disperserat, colligentes, cunctam solemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praeparaverunt. (0831B)Tanta namque fide haec sua munera fratribus exhibuerunt, ut etiam cum illos honeste posset vel lignorum excusare penuria, vel abbatis imperium, pro suo fructu atque mercede noluerint abuti licentia.

CAPUT XXV. De beato Joanne, qui habitabat juxta Lyco oppidum. Necessarium reor huic operi commemorationem facere beati Joannis (Cass., lib. IV Instit., c. 23; Ruff., lib. II, cap. 1), qui commoratus est juxta Lyco, quod est oppidum Thebaidae, quique propter obedientiae virtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatur. Sic enim per totum claruit mundum, ut et regibus mundi hujus merito suo redderetur illustris. Nam cum in extremis, ut dixi, Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator (0831C)ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam illius animaretur oraculis atque responsis. Quibus confidens, velut coelitus sibi delatis, trophaea de desperatis bellis atque hostibus semper reportavit.

CAPUT XXVI. De obedientia ejusdem Joannis. Hic itaque beatus Joannes ab adolescentia sua usque ad perfectam ac virilem aetatem cuidam seniori deserviens (Cass., lib. IV Instit., c. 24), donec ille in hujus vitae conversatione duravit, tanta ei humilitate inhaesit, ut ipsi quoque seni stuporem summum obedientia illius incuteret. Cujus hanc virtutem, utrum de vera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet, volens senex manifestius explorare, (0831D)ei plura, etiam superflua et impossibilia, frequentius injungebat, ex quibus pauca narrabo. Sumpsit namque de lignario suo virgultum senex, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum, cum hoc coram ipso infixisset in terram, praecepit ei ut, advecta aqua, quotidie illud bis irrigaret. Quod praeceptum veneratione solita sine ulla impossibilitatis consideratione adolescens suscipiens, ita quotidianis diebus explevit, ut aquam per duo milliaria indesinenter apportans, nullatenus lignum cessaret rigare; atque per totum anni spatium, non infirmitas corporis, non occupatio necessitatis ullius intercedens, ab observantia praecepti hujus potuit eum impedire. Cumque hanc sedulitatem tacitus (0832A)senex latenter diebus singulis explorasset, et videret eum simplici cordis affectu mandatum suum, velut divinitus imperatum, servare, miserans tandem tam longi laboris ejus perseverantiam, accedens ad aridum virgultum, dixit: O fili Joannes, misitne radices haec arbor, an non? Cumque ille nescire se dixisset, senex, velut tentans si jam suis radicibus teneretur, evulsit coram ipso virgultum; et projiciens longius illud, praecepit discipulo ut deinceps rigare cessaret.

CAPUT XXVII. De immani saxo, quod idem Joannes per obedientiam advexit. 547 Itaque cum jam fama obedientiae ejus per monasteria universa fragraret (Cass., lib. IV Instit., (0832B)c. 25), quidam fratres probationis, imo aedificationis ejus causa venerunt ad senem. Tunc senex vocans discipulum suum, ait ad eum: Curre, Joannes, et saxum illud huc advolve quantocius. Qui confestim saxum immane, applicita nunc cervice, nunc toto pectore, tanto nisu atque conatu provolvere contendebat, ut sudore membrorum suorum, non solum totum infunderet vestimentum, sed etiam saxum ipsum suis cervicibus humectaret. In hoc quoque parum metiens impossibilitatem praecepti vel facti, pro reverentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat tota fide, senem nihil posse incassum ac sine ratione praecipere. Hucusque abbatis Joannis pauca de multis dixisse sufficiat; nunc abbatis Mutii factum dignum memoria comprehendam.

CAPUT XXVIII. De mirabili patientia abbatis Mutii. (0832C) Hic namque abbas Mutius, abrenuntiare desiderans huic mundo, monasterium petiit (Cass., lib. 4 Instit., c. 27). Qui tam diu pro foribus monasterii cum parvulo filio octo circiter annorum excubavit, donec suscipi mereretur. Cumque tandem recepti fuissent, confestim ab invicem separati sunt, ne scilicet jugi visione parvuli, reminisceretur pater quam abjecerat facultatem; et quemadmodum divitem se jam non esse sciebat, ita et patrem se esse nesciret. Quod ut plenius probaretur, utrum ipse plus faceret affectione sanguinis an obedientiae, negligebatur parvulus, pannis potius quam vestimentis indutus. Sed et colaphis atque alapis expositus diversorum, quos plerumque (0832D)sub oculis suis pater innocenti parvulo etiam gratis cernebat inferri, ita ut nunquam genas ejus nisi lacrymarum sordentibus vestigiis videret infectas. Cumque taliter infans sub oculis ejus per singulos dies ageretur ille pro amore Christi et obedientiae virtute, rigido semper et immobili viscere perduravit. Non enim reputavit jam suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo, nec curabat de praesentibus ejus injuriis. Sed magis exultabat quod ille nequaquam districtionem mentis illius atque immobilem rigorem emolliret. Quod videns Pater monasterii, ad comprobandam magis ejus constantiam, cum vidisset quadam die infantem plorare, simulans se iratum, praecepit patri ejus ut tollens eum, jactaret (0833A)in aquam. Tunc ille velut a Domino hoc sibi esset praeceptum, confestim celeri cursu rapiens filium, ad ripam fluminis jactaturus advexit. Quod profecto furore fidei et obedientiae ejus fuisset opere consummatum, nisi procurati fuissent ab abbate fratres qui sollicite ripam fluminis possiderent ad parvulum eruendum, projectumque jam quodammodo de fluminis alveo parvulum confestim rapuerunt et cum summa devotione praecepto patris completo, ab effectu operis revocaverunt.

Cujus fides atque obedientia et devotio in tantum fuit Deo accepta (Ibid., c. 28), ut statim divino testimonio comprobata sit. Revelatum namque est continuo seniori hac eum obedientia Abrahae patriarchae opus implesse. Cumque, brevi tempore exacto, idem (0833B)abbas migraret de saeculo, hunc patrem Mutium pro obedientia cunctis fratribus proponens, successorem sui atque abbatem monasterio reliquit.

CAPUT XXIX. De manacho cujusdem comitis filio, qui sportas per plateas jussus fuerat portare. Novimus quemdam fratrem, secundum saeculi hujus ordinem, summae familiae, nam patre comite et ditissimo oriundus fuit (Cass., lib IV Instit., c. 29). Qui relictis parentibus cum ad monasterium pervolasset, ad comprobandam ejus humilitatem, statim ei a seniore praeceptum est ut decem sportas grandes, quas necesse non erat tunc vendere, cervicibus suis impositas, distrahendas per plateas circumferret; adjecta conditione, quo diutius in hoc officio ipse detineretur, (0833C)ut si forte unus eas emere pariter voluisset, non cederet, sed sigillatim eas quaerentibus venderet. Quod ille tota devotione complevit; et omni verecundia pro Christi desiderio calcata, sportas humeris suis imponens, et per plateas portans, statuto pretio distraxit, et pecuniam ad monasterium reportavit.

CAPUT XXX. De abbate Pinuphio, qui pro humilitate fugiens, de monasterio longius secessit. Vidimus et abbatem Pinuphium (Cass., lib. IV Instit., c. 30), qui cum esset immanis monasterii presbyter, quod est in Aegypto, non longe a Panephysi civitate, et pro ipsa reverentia vel vitae suae vel aetatis vel sacerdotii, cunctis honorabilis existeret; videns se pro hoc (0833D)ipso humilitatem tenere non posse, occulte fugiens de coenobio, secessit solus in Thebaidis ultimas partes; ibique deposito indumento 548 monachorum, assumpta saeculari veste, monasterium Tabennensiotarum expetivit, quod sciebat cunctis monasteriis esse districtius, et in quo se pro longitudine regionis credidit ignorandum. Ubi dum diutissime pro foribus perseverans, cunctorum fratrum genubus provolutus, ut susciperetur summis precibus ambivit. Cumque multo despectu probatus, et tandem fuisset admissus, continuo ut seni, nullique operi penitus apto, horti cura diligentiaque mandatur. Quam ille operam sub alio fratre juniore, qui eum sibi creditum retinebat, exercens, sic eidem subdebatur, ut non solum ea (0834A)quae ad horti diligentiam pertinebant, sed etiam universa officia, quae erant cunctis fratribus aspera vel indigna, tota quotidie sedulitate compleret: complura vero etiam nocte consurgens, ita furtim nullo teste operabatur, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. Cumque ibidem triennio delitescens, per universam Aegyptum dispersis ubique fratribus quaereretur, a quodam tandem visus fratre, qui de Aegypti partibus advenerat, vix potuit pro humilitate habitus sui ac vilitate officii, quod gerebat, agnosci; nam sarculo deorsum incurvus, praeparabat oleribus terram; deinde stercus humeris suis apportans, eorum radicibus ingerebat. Cumque haec intuens frater, super agnitione ejus diutissima haesitatione fuisset detentus, propius tandem accedens, non solum vultum, (0834B)sed etiam sonum vocis ejus diligenter explorans, ad pedes ejus cominus se projecit. Tunc fratres stupere coeperunt, et inquirere cur hoc fecisset ei qui, apud ipsos velut nuper de saeculo egressus, nabebatur extremus. Cumque eis frater ille rei ordinem et nomen ipsius abbatis indicasset, majori miraculo sunt perculsi, quoniam et apud ipsos magna opinione fuerat compertus. Tunc ignorantiae suae veniam ab eo postulabant, quod eum tanto tempore inter juniores ac parvulos deputassent. At ille flebat multum et lugebat, quod scilicet invidia diaboli fuisset proditus, nec licuisset ei diutius in tali humilitate atque abjectione perdurare. Tunc eum fratres invitum ac flentem ad proprium monasterium reduxerunt, custodientes cum summa diligentia, ne similiter quoque (0834C)delapsus aufugeret.

Ubi cum fuisset modico tempore demoratus (Cassian., l. IV Instit., c. 31), eodem rursus humilitatis desiderio accensus, captans nocturna silentia, ita defugit, ut jam non vicinam provinciam, sed incognitas regiones expeteret. Nam conscendens navim, in Palaestinae partes commeare curavit, credens se tutius latiturum, si ad illa semetipsum asportasset loca, in quibus nec nomen quidem suum fuisset auditum. Quo cum advenisset, nostrum monasterium protinus expetivit, quod non longe erat a spelaeo in quo Dominus noster ex Virgine nasci dignatus est. In quo monasterio modico tempore supradictus abbas Pinuphius delitescens, secundum sententiam Domini, tanquam civitas supra montem posita, diutius abscondi (0834D)non potuit (Matth. V). Nam continuo quidam fratrum, qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa venerant, agnitum eum cum multa prece et maxime invitum, ad suum iterum coenobium revocaverunt.

CAPUT XXXI. Exhortatio optima ad novitium monachum. Hunc igitur senem, pro illa quae nobis fuerat apud ipsum in nostro monasterio familiaris amicitia, cum post haec in Aegypto requisissemus, contigit ut nobis illic commorantibus, fratrem quemdam in monasterio suo reciperet (Cass., lib. IV Instit., c. 32). Cui miram exhortationem sub nostra praesentia indidit, quam mihi animus fuit huic opusculo intexere. Ait (0835A)ergo ad eum: Nosti, fili, quot diebus pro foribus excubans, bodie sis receptus. Cujus difficultatis causam primitus debes agnoscere. Poterit enim tibi in hac vita quam ingredi concupiscis multum conferre, si, ratione ejus agnita, ad servitium Christi sicut oportet accesseris.

Sicut namque immensa gloria fideliter servientibus Deo ac secundum institutiones hujus regulae ei cohaerentibus repromittitur in futurum (Ibid., c. 33), ita poenae gravissimae praeparantur his qui tepide eam negligenterque fuerint executi; et secundum hoc quod professi sunt, vel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. Melius est enim non vovere, quam vovere et non reddere (Eccles. V); et maledictus qui (0835B)facit opus Domini negligenter (Jerem. XLVIII). Igitur ob id a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam vel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti, sed ne temere receptus, et nos apud Deum levitatis, et te reum gravioris supplicii fecerimus, si ad praesens facile susceptus, nec pondus professionis hujus intelligens, vel destitutor posthaec, vel tepidus exstitisses.

Noveris ergo hodierna die te huic mundo et actibus ejus esse defunctum (Cass., lib. IV Instit., c. 34); teque secundum Apostolum, mundo huic esse crucifixum, tibique hunc mundum (Gal. VI). Sed forte dicis: Quomodo quis vivens potest esse crucifixus? Audi breviter rationem.

Crux nostra timor Domini est (Cass., lib. IV Instit., (0835C)c. 35). Sicut 549 enim quis crucifixus jam non pro animi sui motu membra sua quoquam movendi vel convertendi habet potestatem, ita et nos voluntates nostras ac desideria, non secundum id quod nos delectat ad praesens, sed secundum praeceptum Domini, quo nos constrinxit, applicare debemus. Et sicut ille qui patibulo crucis affigitur non jam praesentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, nulla jam possidendi concupiscentia permovetur, seque cum adhuc spirat in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum; ita nos quoque timore Domini oportet esse crucifixos omnibus carnalibus vitiis, et illuc semper habere oculos mentis nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis esse migraturos.

(0835D)Cavendum est ergo ne quid aliquando eorum praesumamus quae renuntiantes abjecimus (Cass., lib. IV Instit., c. 36). Non enim qui coeperit haec, sed qui perseveraverit in his usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, XXIV).

Versutus enim serpens calcanea nostra semper observat (Cass., lib. IV Instit., c. 37), id est, insidiatur exitui nostro, et usque ad finem vitae nos semper supplantare conatur; et idcirco bene coepisse nihil proderit, si bene consummatum non fuerit (Gen. 3)

Quapropter, secundum Scripturae sententiam, ingressus ad serviendum Domino (Cass., lib. IV Instit., c. 38), sta in timore Domini, et praepara animam (0836A)tuam non ad requiem, non ad delicias, sed ad tentationes et angustias (Eccli. II); per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV). Angusta namque est porta, et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII).

Principium ergo nostrae salutis timor Domini est (Cass., lib. IV Instit., c. 39). Per hunc enim et initium conversionis, et virtutis custodia acquiritur. Qui cum penetraverit hominis mentem, contemptum omnium rerum parit, et mundi gignit horrorem. Contemptu autem ac privatione omnium facultatum, humilitas vera acquiritur. Humilitas autem his indiciis comprobatur: primo, si mortificatas in se monachus omnes habeat voluntates; secundo, si actus et cogitationes (0836B)non celaverit seniorem; tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio ejus universa committat; quarto, si in omnibus praeceptis servet obedientiae mansuetudinem, et patientiae constantiam; quinto, ut nulli inferat injuriam, sed et illatas sibi patienter toleret; sexto, si nihil agat praeter regulae exempla; septimo, si, ad omnia quae sibi imperantur, velut operarium malum se judicaverit et indignum; octavo, si semetipsum cunctis inferiorem pronuntiet; nono, si linguam suam cohibeat, et non sit clamosus in voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu. Talibus namque indiciis humilitas vera dignoscitur.

Sed et haec quoque tibi in congregatione necessario custodienda sunt (Cass., lib. IV Instit., c. 41), ut scilicet secundum Psalmistae sententiam, sis tanquam (0836C)surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVII), nihil discernens, nihil dijudicans ex his quae tibi fuerint imperata.

Ergo patientiam tuam non debes sperare de aliorum virtute (Ibid., c. 42), id est, ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris irritatus.

Principium nostrae salutis (sicut jam dictum est) timor Domini est (Ibid., c. 43). De timore Domini nascitur compunctio salutaris; de compunctione cordis procedit contemptus omnium facultatum ac nuditas; de nuditate humilitas procedit; de humilitate generatur mortificatio voluntatum; de mortificatione voluntatum exstirpantur universa vitia; expulsione vitiorum virtutes fructificant atque succrescunt; pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur; puritate (0836D)cordis apostolicae charitatis perfectio possidetur.

CAPUT XXXII. De monacho qui ante constitutam noram peregrinos reficere coegit. Cum de Syriae partibus Aegypti provinciam petissemus (Cass., lib. V Instit., c. 24), quidam monachus senex probatissimus gratifice nos suscipiens, refectionem nobis ante constitutam horam jejunii praeparavit. Percontantibus ergo nobis cur ante canonicam refectionis horam nos prandere cogeret, respondit et ait: Jejunium, fratres, semper est mecum; vos autem continuo dimissurus, mecum jugiter tenere non potero. Itaque Christum in vobis suscipiens, reficere (0837A)eum debeo; et cum vos deduxero, districtionem jejunii in memetipso potero compensare. Non enim possunt filii sponsi jejunare, donec cum illis est sponsus; cum autem discesserit, tunc licito jejunabunt (Luc. V; Matth. IX).

CAPUT XXXIII. De monacho qui nunquam solus escam sumere solitus erat. Vidimus et alium in solitudine commorantem (Cass., lib. V Instit., c. 26), qui nunquam solus cibum sumere consueverat; sed etiam si per totos quinque dies ad ejus cellulam nullus ex fratribus advenisset, refectionem jugiter differebat, jejunus permanens, donec Sabbatorum vel Dominico die congregationis obtentu 550 procedens ad ecclesiam, peregrinum (0837B)quempiam reperisset; quem exinde reducens ad cellulam suam, cum ipso pariter sumebat cibum.

CAPUT XXXIV. De Machete sene monacho. Vidimus et alium senem (Cass., l. V Instit., c. 29), Machetem nomine, solitarium, cui hanc gratiam donaverat Dominus, ut si quando in conventu fratrum per totam noctem et diem agitaretur collatio spiritalis, nunquam ille somno opprimeretur; si quis vero detractionis verbum seu otiosum tentasset inferre, statim ille in somnum concidebat.

Huic etiam seni (Ibid., c. 32), cum aliquando epistolae patris ejus ac matris amicorumque multorum de provincia Ponti transmissae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum, diuque apud semetipsum (0837C)volvens, dixit: Quantarum cogitationum causa erit mihi istarum lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent? Quantis diebus horum recordatione qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt? Et haec volvens in suo pectore, non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare; ne scilicet eorum qui scripserunt, vel nomina recensendo, vel vultus recordando, a spiritus sui intentione cessaret. Itaque ut eum constrictum acceperat, igni tradidit cremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini, nec me ulterius ad ea quae fugi revocare tentetis.

CAPUT XXXV. De Theodoro abbate. (0837D) Vidimus et alium abbatem Theodorum (Cass., lib. V Instit., c. 33), summa sanctitate ac scientia praeditum non solum in actuali vita, sed etiam notitia Scripturarum, quam ei non tam studium lectionis contulerat, quam sola puritas cordis. Hic cum explanationem cujusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis Domino revelante cognosceret. Hic idem beatus Theodorus, cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte venisset, quidnam novus adhuc eremita solus (0838A)agerem, paterna curiositate latenter explorans, cumque ego, jam finita vespertina solemnitate, lassum corpus coepissem reficere, et me incubantem psiathio reperisset; protrahens ex intimo corde, suspiria, meoque me vocitans nomine, dixit: Quanti, inquit, o Joannes, de Deo loquuntur, eumque in semetipsis amplectuntur, et tu fraudaris isto lumine, inerti sopore solutus? Itaque excitato me, salubriter deinceps vigilare compulit.

CAPUT XXXVI. De anachoretis in vastissima eremo habitantibus. Itaque, cum de Palestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, venissemus, ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam vidissemus (0838B)(Cass., lib. V Instit., c. 36), alium quoque ordinem, qui excelsior habetur, id est, anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus. Hi namque in monasteriis primum sub districtione regulae diligenter edocti, durissimis daemonum praeliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta. Hujus ergo propositi viros comperimus citra [ Al., circa] Nili fluminis alveum commorari, in loco qui uno latere Nilo flumine, alio maris vastitate circumdatus, insulam reddit, nullis aliis hominibus quam monachis secretum expetentibus optabilem. Nec enim cuiquam culturae aptam esse terram illam salsitas soli ac sterilitas patitur arenarum. Ad istos ergo summo desiderio festinantes, supra modum summos eorum labores, quos in (0838C)solitudine tolerant, admirati sumus. Nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali di igentia dispensent, quali nemo facit pretiosissimum vinum. Tribus namque millibus et eo amplius, eam de Nilo flumine necessariis usibus apportant; quod tamen intervallum, arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur.

CAPUT XXXVII. De Archebio monacho. His igitur visis, cum nos imitationis eorum ardor accenderet (Cass., lib. V Instit., c. 37), unus eorum probatissimus eremita, Archebius nomine, humanitatis gratia perduxit nos ad suam cellulam. Qui cum comperisset nos ibidem vel commorari, finxit se (0838D)eumdem locum velle derelinquere, ac nobis cellulam suam, velut exinde migraturus, coepit offerre. Dicebat autem hoc se facturum, etiam si nos non advenissemus. Tunc susceptam cellulam ipsius cum omnibus utensilibus possedimus. Erat itaque illic paucis diebus, quibus construendae cellae pararet impendia, de illo loco discedens. Reversus post haec, aliam sibi summo labore construxit, quam rursum non longe post supervenientibus fratribus similiter 551 charitatis causa cum universo tradidit instrumento. Ipse vero erga opus charitatis infatigabilis perseverans, tertiam sibi cellam, ubi commaneret, instruxit.

CAPUT XXXVIII. De duobus adolescentibus qui ficus ad aegrotum ferentes in itinere defuncti sunt. (0839A) Quidam autem frater (Cass., lib. V Instit., c. 40), cum ficus de Mareote, abbati Joanni in eremum Scythim detulisset, ille statim eas ad senem quemdam, qui in interiore deserto mala valetudine laborabat, per duos adolescentulos misit, siquidem decem et octo millibus longe ab ecclesia commanebat hic solitarius. Qui adolescentes, acceptis pomis, cum ad praedicti senis tenderent cellulam, infusa repente densissima nube, tramitem recti itineris perdiderunt. Cumque tota die ac nocte discurrentes per aviam eremi vastitatem, nequaquam potuissent eremitae aegnotantis cellulam invenire, tam itineris lassitudine (0839B)quam inedia sitique confecti, fixis in terram genubus, dum orarent, spiritum Domino reddiderunt. Qui post haec vestigiorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis arenosis tanquam nivibus impressa designantur, donec ea levi flatu ventorum tenuis arena discurrens cooperiret, inventi sunt tandem sicut oraverant jacentes, et ficus intactas, ut acceperant, reservantes. Elegerunt enim animam magis quam fidem depositi perdere, ne scilicet absque jussu abbatis quidquam victus praesumerent; vitamque potius voluerunt amittere temporalem, quam senioris violare mandatum.

CAPUT XXXIX. Quanta sit jugitas operum apud Aegypti monachos. Per totam itaque Aegyptum monachi nullo modo (0839C)patiuntur esse otiosi (Cass., lib. X, Instit. c. 22), sed victum suum labore manuum consequuntur; et non solum de laboribus suis peregrinos et advenientes fratres secum reficiunt, sed etiam per loca Libyae, quae fame laborant, necnon etiam per civitates his qui in carceribus et diversis vinculis tenentur, immanem conferunt alimoniae substantiam, de fructu manuum suarum rationabile sacrificium Domino tali oblatione se offerre credentes.

Dicunt enim operantem monachum daemone uno pulsari semper, otiosum vero innumerabilibus spiritibus devastari (Ibid., c. 23).

CAPUT XL. De abbate Paulo. Denique abbas Paulus probatissimus Patrum (Ibid., (0839D)c. 24), cum in eremo vastissima consisteret, quae Porphyrio nuncupatur, tantum palmarum fructibus et horto modico sustentabatur; nec poterat aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab hominibus vel habitabili terra amplius quam septem mansionibus aberat in deserto. Hic ergo ne momentum temporis penitus otiosus staret, colligebat palmarum folia; et quotidianum pensum, velut exinde sustentandus, ipse a semetipso exigebat jugiter. Cumque opere totius anni spelunca ejus fuisset impleta, et non haberet qui hoc distraheret, neque ipse otiosus posset manere, totum quod sollicita cura laboraverat, annis singulis igne supposito concremabat. Intantum probans, sine opere manuum nec in loco (0840A)posse monachum perdurare, nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere

CAPUT XLI. De fratre blasphemo, qui intolerabili aestu libidinis urebatur. Novi alium fratrem qui probatissimo cuidam seni, vitio carnis semetipsum gravissime confessus est impugnari; intolerabili namque aestu libidinis urebatur (Cass., lib. XII, Instit., c. 20). Tunc senex velut spiritalis medicus, interiorem causam et originem morbi hujus protinus pervidens, graviterque suspirans, ait: Nequaquam, fili, tam nequam spiritui te Dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eo. Quod frater audiens, statim procidit ad pedes ejus in terram, summaque admiratione perculsus, (0840B)confessus est in Filium Dei cogitatione impia blasphemasse. Unde perspicuum est eum qui in Deum blasphemus existit, tanquam qui irroget illi injuriam, perfectionis integritate privari, et sanctificationem castimoniae non mereri

CAPUT XLII. Ubi plurimi convenerunt seniores ad sanctum Antonium gratia consolationis. Quodam autem tempore convenerunt plurimi seniorum ad beatum Antonium, commorantem in Thebaidae partibus, perfectionis inquisitione et collationis gratia (Cassian. Collat. II, cap. 2). Cumque a vespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta collatio, quaestio discretionis maximum noctis spatium consumpsit. Nam diutissime inter eos quaerebatur (0840C)quaenam virtus vel observatio monachum a diaboli laqueis custodire posset illaesum, vel certe ad Deum recto tramite firmoque gressu perduceret. Cumque pro captu mentis suae unusquisque sententiam proferret in medium; et alii quidem hoc in jejuniorum vigiliarumque studio collocarent, alii in nuditate et contemptu 552 rerum, alii remotiorem vitam et eremi secreta censerent; et nonnulli in primis sectanda charitatis, id est, humanitatis officia definirent; quia ipsa pie erga fratres et peregrinos studio susceptionis impenduntur. Cumque in hunc modum pia contentione decertarent, essetque jam noctis maximum tempus consumptum, respondens demum beatus Antonius universis, dixit: Omnia quidem haec quae dixistis, necessaria sunt et utilia (0840D)sitientibus Deum: sed his principalem tribuere gratiam, nequaquam nos innumerabiles multorum fratrum casus et experimenta permittunt. Nam saepe vidimus fratres has observationes tenentes, repentino casu deceptos, eo quod in bono quod coeperant, discretionem minime tenuerunt. Nec etiam alia causa lapsus eorum deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti, nequaquam potuerunt rationem discretionis hujus adipisci, quae viam regiam docet monachum semper incedere, et nec excessu continentiae modum transire permittit, nec deflectere ad vitia concedit. In omnibus ergo quae agimus, discretio anteponenda est. Manifestissime enim declaratur nullam sine discretionis gratia perfecte posse vel (0841A)perfici vel stare virtutem. Et haec dicente Antonio, universorum sententia definitum est, discretionem esse quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, et praedictas virtutes jugiter conservet illaesas. Omnium namque virtutum genitrix et custos atque moderatrix discretio est.

CAPUT XLIII. De Herone sene. Et ut haec exemplis certioribus approbemus (Cassian., Collat. II, cap. 5), referam vobis de quodam sene, Herone nomine, qui discretionem minime retinens, omnes pristinos labores perdidit, et insuper miserabiliter vitam finivit. Ante paucos etenim dies illusione diaboli a summis ad ima dejectus est. Hic itaque quinquaginta annis in eremo commoratus, (0841B)singularem vitae districtionem tenuit, et solitudinis secreta miro fervore ultra omnes sectatus est. Hic igitur post tantos labores ab insidiatore delusus, gravissimo lapsu corruens, cunctos in eremo constitutos luctuoso dolore percussit. Qui minime cecidisset, si bonum discretionis tenere voluisset. Tanto siquidem rigore animi sui immutabilem jejunii continentiam semper exercuit, et solitudinis ac cellulae secreta jugiter sectatus est, ut nec die sancti Paschae rigorem abstinentiae solveret. Cumque omnes eremitae pro tanta solemnitate ad ecclesiam pariter convenissent, solus ille non adfuit, ne quantulacumque perceptione leguminis parvi, a suo proposito videretur relaxasse: qua praesumptione deceptus, angelum Satanae velut angelum lucis suscipiens cum summa (0841C)veneratione, ejusque praeceptis obediens, semetipsum in puteum profundissimum praecipitem jactavit, magnum scilicet virtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset illaesus: de quo puteo cum grandi fratrum labore semivivus extractus, vitam tertia die finivit; et quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei nullatenus potuisset persuaderi, quod daemonum calliditate fuisset delusus.

CAPUT XLIV. De duobus monachis, qui euntes per desertum, decreverunt non sumere cibum, nisi Deus illis transmitteret. Quid dicam de illis duobus fratribus qui habitantes ultra illam eremum (Cassian., Collat. II, cap. 6), (0841D)ubi quondam fuerat beatus Antonius commoratus, minus cauta discretione permoti, euntes per extentam solitudinis vastitatem, nullam escam penitus sumere decreverunt, nisi quam per semetipsum illis Dominus praestitisset? Cumque errantes eos per deserta, et deficientes jam fame, conspexissent a longe Mazices, quae gens cunctis nationibus immanior atque crudelior est: non eos ad effusionem sanguinis desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat. Visis ergo eis, contra naturam ferocitatis suae cum panibus illis occurrerunt: tunc unus ex illis fratribus subveniente discretione, velut a Deo porrectos sibi panes cum gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi divinitus ministrari, nec sine Dei jussu (0842A)factum esse dicens, ut illi qui semper hominum sanguine gauderent, nunc deficientibus eis vitae substantiam largirentur. Alius vero recusans cibum, velut ab homine sibi oblatum, inediae labore consumptus, mortuus est: quorum scilicet quamvis initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen subveniente discretione, id quod incaute conceperat, emendasse cognoscitur: alius autem stulta praesumptione perdurans, mortem quam Dominus ab eo avertere voluit, ipse sibi conscivit.

CAPUT XLV. De monacho qui, deceptus a diabolo, voluit filium suum immolare. Quid etiam de illo monacho commemorem, cujus nomen, quia adhuc superest, sileo (Cassian., collat. (0842B)II, cap. 7). Qui dum longo tempore 553 daemonem in angeli suscepit claritate, revelationibus ejus saepe deceptus, credidit eum internuntium esse justitiae. Nam per omnes noctes in cellula ejus lumen absque ullius lucernae officio praebebat diabolus: ad extremum vero jussit eum ut filium suum, qui cum eo pariter in eodem monasterio commanebat, devotus Deo offerret victimam, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis coaequaretur. Cujus verbis ille intantum est seductus, ut hoc confestim opere perfecisset, nisi puer de cella manibus ejus elapsus, concitus aufugisset.

CAPUT XLVI. De monacho cui ostendebat diabolus exercitum Christianorum et Judaeorum. (0842C)Fuit et alius monachus (Cassian., collat. II, cap. 8), qui nimiam semper tenuit abstinentiam, quique per annos multos singulariter in cella reclusus, perpaucis imitabilem exhibuit abstinentiam. Hic ad extremum ita est diabolicis revelationibus delusus, ut post annuos labores atque virtutes, quibus alios monachos excesserat, ad Judaismum et circumcisionem carnis miserabiliter sit lapsus. Post multa namque tempora diabolus, velut nuntius veritatis, ostendebat illi per vana somnia et per quasdam inanes revelationes, Christianorum atque monachorum exercitum tenebrosum ac tetrum, omnique macie tabidum atque deformem; et econtra ostendebat illi Judaeorum plebem summa laetitia tripudiantem, ingentique lumine coruscantem. Ac proinde commonebat eum, ut si (0842D)mallet beatitudinis illorum particeps effici, circumcisionem quoque suscipere festinaret. Ex quibus profecto constat quod ex memoratis viris tam lugubriter nemo fuisset illusus, si rationem discretionis assequi laborassent. Quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus experimentis declarat.

CAPUT XLVII. De abbate Serapione. Abbas Serapion solebat frequenter junioribus fratribus, instructionis gratia, de seipso narrare (Cassian., collat. II, cap. 11), dicens: Cum adhuc essem puerulus, et cum abbate Theone commanerem, haec mihi consuetudo erat inimico imminente, ut postquam (0843A)refecissem cum sene hora nona, unum paximatium quotidie in sinu meo latenter absconderem: quem sero, ignorante sene, occulte comedebam. Quod furtum licet quotidie perficerem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta, ad meipsum revertens, super admisso furto acrius cruciabar, quam super esum illius fueram jucundatus. Cumque istud molestissimum opus singulis diebus explere non sine cordis mei dolore compellerer, et clandestinum furtum patefacere seni confunderer, contigit per Dei providentiam, quosdam fratres aedificationis obtentu cellulam senis avidissimos expetisse. Cumque refectione transacta, confabulatio spiritalis interesse coepisset, respondensque senex propositis interrogationibus eorum, de gastrimargiae vitio et occultarum (0843B)cogitationum exponeret, ad ultimum intulit, dicens: Nihil sic noxium est monachis, et laetificat daemones, quam si celent cogitationes suas spiritales Patres. Tunc ego compunctus corde, existimavi seni secreta pectoris mei patefacta, et in occultos primum gemitus excitatus, deinde cordis mei compunctione crescente, in apertos singultus lacrymasque prorumpens, coepi amarissime flere; et continuo ejeci de sinu meo paximatium quod vitiosa consuetudine clanculo paraveram comedendum. Cumque in medium proferens, quomodo quotidie involvens eum occulte ederem, prostratus in pavimento, cum veniae postulatione confessus sum; et ubertim profusis lacrymis, orationibus eorum veniam apud Deum postulabam. Tunc senex dixit: Confide, fili, quia liberavit te a captivitate (0843C)ista confessio tua; victorem namque adversarium tuum hodie triumphasti, validius eum tua confessione elidens, quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate dejectus. Et idcirco post hanc publicationem tuam iste malignus spiritus non dominabitur tibi, nec in te latibulum sibi teterrimus serpens hactenus usurpabit, quia de tenebris cordis tui per hanc confessionem projectus est. Necdum senex haec verba compleverat; et ecce statim velut lampas magis accensa, de meo sinu procedens, tanto fetore cellam replevit, ut vix in ea residere possemus. Resumensque senex, dixit: Ecce probavit tibi Dominus veritatem sermonum meorum, ut passionis illius incentorem de corde tuo confessione salubri fugatum oculorum fide perciperes, patefactumque hostem nequaquam (0843D)locum in te ulterius habiturum, aperta ejus expulsione cognosceres. Itaque secundum sententiam senis, ita est in me virtute confessionis dominatio diabolica exstincta, ut nunquam mihi ulterius nec memoriam concupiscentiae hujus tentaverit inimicus ingerere.

CAPUT XLVIII. De monachis a Saracenis interfectis. In Palaestinae partibus (Cassian., collat. VI, cap. 1) juxta vicum Thecue, qui Amos prophetam meruit procreare, 554 solitudo vastissima est, usque Arabiam ac mare Mortuum (quo ingressa deficiunt fluenta Jordanis, et cinis Sodomorum) amplissima extensione porrecta pertingens. In hac solitudine (0844A)summae sanctitatis monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus interempti Sarracenis. Quorum corpora tam a populo regionis illius, quam ab universa Arabum plebe, tanta veneratione sunt percepta, ut innumeri populi concurrentes ex utraque parte gravissimum sibi certamen pro reliquiis eorum indixerint, pie inter se pro sancta rapinae devotione decertantes, quinam justius mereretur eorum sepulturam ac reliquias possidere; illis scilicet de vicina commoratione ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus.

CAPUT XLIX. De abbate Daniele. Inter caeteros eremitas, abbatem quoque vidimus Danielem, aequalem caeteris in omnibus virtutibus, (0844B)sed peculiarius gratia humilitatis praeditum (Cassian. collat. IV, cap. 1). Qui merito puritatis ac mansuetudinis suae, a sancto Paphnutio ejusdem solitudinis presbytero, ad diaconii officium est praeelectus. Intantum enim idem beatus Paphnutius virtutibus ipsius aggaudebat, ut quem vitae meritis et gratia parem sibi noverat, coaequare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret. Denique optans sibimet successorem dignissimum providere superstes, presbyterii honore eum provexit. Qui tamen prioris consuetudinem humilitatis non omittens, nihil unquam sibi illo praesente de sublimioris ordinis adjectione donavit; sed semper abbate Paphnutio offerente spiritales hostias, ille velut diaconus in prioris ministerii permansit officio. In quo tamen beatum Paphnutium, cum (0844C)talis vir esset ac tantus, ut in multis etiam praescientiam gratiae possideret, haec spes de substitutionis electione frustrata est. Nam non longe post, hunc ipsum quem sibi paraverat successorem, ante se ad Deum praemisit.

CAPUT L. De abbate Sereno. Summae sanctitatis et continentiae virum, nominisque sui speculum, abbatem vidimus Serenum, quem singulari veneratione prae caeteris admirati sumus (Cassian., collat. VII, cap. 1). Cui supra omnes virtutes quae non solum in actu ejus vel moribus, sed etiam ipso vultu per Dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut nec se ipsis quidem naturalibus incentivis inquietari vel (0844D)in sopore sentiret. Ad quam tamen carnis puritatem quomodo pervenerit, quia supra conditionem humanae naturae videtur, necessarium esse reor explicare.

Hic igitur beatus Serenus (Ibid., cap. 2), pro interna cordis atque corporis castitate, nocturnis diurnisque precibus, jejuniis quoque ac vigiliis infatigabiliter insistens, cum se vidisset orationum suarum obtinuisse vota, cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae exstinctos, velut suavissimo gustu puritatis accensus in majorem suam sitim zelo castitatis exarsit, et intensioribus coepit jejuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis hujus, quae interiori homini solo dono Dei fuerat attributa, (0845A)ad exterioris etiam puritatem eatenus perveniret, ut ne ipse quidem vel ullo simplici ac naturali motu, qui etiam in parvulis atque lactentibus excitatur, ulterius pulsaretur. Cumque petitioni coeptae supplicatione jugi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens ad eum angelus in visione nocturna, eique velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis strumam de ejus visceribus evulsit atque projecit, suisque locis, ut fuerant, omnia intestina restituens, dixit ad eum: Ecce, inquit, incentiva carnis tuae abscisa sunt, et obtinuisse te noveris hodierno die perpetuam corporis puritatem, quam fideliter postulasti. Haec de gratia Dei, quae memorato viro peculiariter attributa est, breviter dixisse sufficiat.

Caeterum cum ad eum die quadragesima venissemus (0845B)(Ibid. c. 2), ac de diversis quaestionibus eum flagitaremus, ad extremum de impugnatione daemonum eum requirebamus. Tunc ille, ut semper erat, placidissimo vultu respondens (Ibid., c. 22), dixit: Non enim daemones habere potestatem quemquam hominum laedendi, exemplum beati Job manifesta ratione demonstrat (Job II), ubi non amplius eum tentare audet inimicus, quam divina ei dispensatione conceditur.

CAPUT LI. De eo quod non eamdem vim habeant nunc daemones contra monachos, quomodo anteriori tempore. Satis tamen nobis experientia nostra et seniorum nostrorum relatione compertum est non eamdem vim daemones nunc habere contra monachos, quam anteriori (0845C)tempore inter anachoretarum principia, in quibus adhuc raritas monachorum in eremo commanebat (Cassian., coll. VII, cap. 23). Tanta namque tunc erat daemonum feritas, ut vix paucissimi tolerare habitationem solitudinis possent. Siquidem in ipsis coenobiis, in quibus commorabantur decem vel duodecim, ita eorum atrocitas grassabatur, et frequenter 555 visibiles sentiebantur aggressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire; sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes, psalmis et orationibus seu lectionibus inhaerebant. Cumque illos ad soporem naturae necessitas invitasset, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam, similiter vigiliae tradebantur. Unde dubitari non potest unum e duobus nunc esse; aut enim virtute (0845D)crucis etiam deserta penetrante, et ejus gratia ubique coruscante, retusa est nequitia daemonum; aut negligentia nostra illos ab impugnatione pristina reddidit lentiores, dum dedignantur adversum nos illa intentione confligere, qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeviebant.

Caeterum corporaliter traditos Satanae vel infirmitatibus magnis etiam viros sanctos novimus (Cassian., coll. VII, cap. 25), pro levissimis quibusque delictis, cum in illis nec tenuissimum quidem peccatum aut maculam in illo judicii die patitur invenire divina clementia, ut eos tanquam aurum probatum, ad illam perpetuitatem gloriosam, nulla indigentes poenali purgatione, transmittat, juxta illud: Vir justus (0846A)probatur in fornace humiliationis (Eccl. XXVII). Et illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII; Prov. III).

Quod nostris quoque temporibus satis evidens ostendit et aperta probatio in abbate Paulo vel Moyse, qui habitaverunt locum hujus solitudinis qui Calamus nuncupatur (Cassian., coll. VII, cap. 26). Nam Paulus commoratus est in eremo quae adjacet Panephysi civitati, quam solitudinem jam olim factam aquae salsissimae inundatione cognovimus: quae quoties flaverit spiritus Aquilonis, de stagnis impulsae ac superfusae adjacentibus terris, ita omnem illius superficiem contegit regionis, ut antiquos ibidem vicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt (0846B)habitatore deserti, faciat velut insulas apparere.

CAPUT LII. De abbate Paulo. Hic igitur abbas Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam vultum femineum, sed ne vestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri (Cassian., collat. VII, cap. 26). Nam cum quadam die pergeret ad cujusdam senioris cellam, casu mulier ei obviavit: quam cum vidisset, tanta fuga ad suum rursum monasterium, praetermisso quod arripuerat itinere, cucurrit, quanta nullus a facie leonis vel immanissimi draconis aufugeret. Quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum (0846C)est, sed observantia disciplinae excessus est moderatus, ne elatio eum invaderet, talique confestim correptione percussus est, ut totum corpus ejus paralyseos valetudine solveretur, nullumque in eo membrum penitus suum officium praevaleret explere. Siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motum, ipsaeque aures ita auditus proprii amiserunt sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam immobilis statuae figura remaneret. Et ad hoc redactus est, ut infirmitati ejus nullo modo virorum diligentia deservire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministraret. Nam portato eo ad monasterium sacrarum virginum, cibus ac potus femineo ei ingerebatur obsequio; explendisque omnibus naturae necessitatibus, eadem illi (0846D)diligentia per annos ferme quatuor, id est, usque ad vitae suae terminum serviebat. Qui cum tanta esset membrorum omnium debilitate constrictus, ut nulli in eo artus vivacem motum retentarent, tanta ex eo virtutum gratia procedebat, ut cum de oleo quod corpore suo tetigerat ungerentur infirmi, statim a cunctis valetudinibus curarentur; ita ut super hac ejus valetudine evidenter claresceret, et debili tatem membrorum ejus amore Domini contributam, et sanitatum gratiam pro testimonio et manifestatione meritorum ejus Spiritus sancti virtute paratam.

CAPUT LIII. De abbate Moyse. Secundus vero, quem diximus, Moyses in hac (0847A)eremo commoratus (Cassian., collat. VII, cap. 27), cum et ipse singularis et incomparabilis vir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium durius protulit, tam diro daemoni est confestim traditus, ut humanas egestiones ori suo ingereret. Quod flagellum purgationis divinam ei intulisse dispensationem, ne vel momentanei peccati macula in eo resideret, velocitate curationis ejus demonstratum est. Nam continuo abbate Macario in orationem prostrato, dictu citius malignus spiritus ab eo fugatus discessit.

Ex quo manifeste perpenditur, non debere eos abominari vel despici quos videmus diversis tentationibus vel malignis spiritibus tradi (Ibid., c. 28); quia duo haec credere immobiliter nos oportet: primo, (0847B)quod sine Dei permissu nullus omnino tentetur; secundo, quod omnia quae a Deo nobis inferuntur, velut a piissimo patre ac clementissimo medico, pro nostris utilitatibus irrogentur.

CAPUT LIV. De monacho, qui in solitudine noctu vidii multitudinem daemonum. 556 Quidam autem frater (Cassian., collat. VIII, cap. 16), cum per solitudinem iter ageret, advesperante die speluncam quamdam reperiens, ibidem substitit. Ubi dum psalmos ex more cantaret, tempus mediae noctis excessit. Cumque finita vigilia, refecturus lassum corpus, paululum resedisset, repente coepit innumerabiles catervas daemonum undique confluentium intueri; quae infinita constipatione procedentes, (0847C)aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur: qui princeps eorum, et magnitudine procerior cunctis, et aspectu terribilior videbatur. Cumque in quodam solio sublimissimo consedisset, uniuscujusque actus diligenti examinatione coepit discutere; illosque qui necdum se circumvenire aemulos suos potuisse dicebant, velut inertes, a conspectu suo cum injuria jubebat expelli, spatia tanti temporis et opus inaniter expensum cum fremitu furoris eis exprobrans. Illos vero qui nuntiabant se consignatos sibi homines decepisse, summis laudibus cum exsultatione ac lavore cunctorum, ut fortissimos pugnatores, ad exemplum cunctorum, gloriosissimos coram omnibus emittebat. Inter quos cum quidam nequissimus spiritus, utpote magnum (0847D)triumphum nuntiaturus, laetior advenisset, nomen monachi optime cogniti designavit, asserens se post quinque [ Cassian., quindecim] annos, quibus eum jugiter obsideret, vix eadem nocte in ruinam fornicationis mersisse. Super cujus relatione cum im mane cunctorum gaudium fuisset exortum, summis a principe eorum laudibus elevatus, magnisque praeconiis coronatus abscessit. Aurora itaque superveniente, cum omnis multitudo daemonum ab oculis ejus evanuisset, dubitans frater ille de assertione spiritus immundi, memor etiam evangelicae sententiae, quod in veritate non stetit, et quia non est veritas (0848A)in eo; et cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur (Joan. VIII): Pelusium petiit, ubi illum fratrem noverat commorari, quem malignus spiritus asseruit esse deceptum. Erat etiam ibi et alius frater illi notissimus, quem interrogans de eodem fratre, reperit quod eadem nocte, qua teterrimus ille daemon ruinam ejus suo principi nuntiaret, monasterio pristino derelicto, vicum petiisset, et in fornicationem miserabiliter cecidisset. Haec autem audiens frater, suspirans et flens, reversus est in locum suum.

CAPUT LV. De duobus philosophis, qui ad sanctum Antonium perrexerunt. Quodam autem tempore duo quidam philosophi (0848B)audientes famam beati Antonii, perrexerunt ad eum (Cassian., collat. VIII, cap. 18). Qui cum inter se quasdam quaestiones habuissent, despicientes philosophi sanctum Antonium, velut imperitum et sine litteris virum, reversi sunt ab eo. Volentes autem eum, si nihil amplius potuissent laedere, vel de cellula ejus magicis praestigiis et circumventione daemonum perturbare, immiserunt ei nequissimos daemones ad impugnationem, hac invidia et livore perculsi, eo quod multi hominum ad illum, velut Dei famulum, quotidie convenirent. Cumque, illo nunc quidem imprimente pectori suo et fronti signaculum crucis, nunc vero orationi suppliciter incubante, nec appropinquare quidem durissimi daemones eidem auderent, revertebantur ad eos qui illos direxerant, sine effectu. (0848C)Tunc illi alios rursum, quasi potentiores, miserunt. Cumque et illi fatigati revertissent, iterum alios nihilominus potentiores ac vehementiores adversus militem Christi destinaverunt, qui nihil penitus praevaluerunt, Antonio viriliter reluctante. Eo itaque nihil profecerunt tales tantaeque eorum insidiae, tota magica arte et necromantia quaesitae, ut per haec evidentissime comprobarent magnam virtutem inesse professioni Christianorum, quibus illae tam saevae umbrae nihil Antonium, non solum laedere, sed nec puncto quidem de habitaculo suo valuerunt perturbare.

Pro hac ergo admiratione stupefacti philosophi (Ibid., c. 19), confestim ad sanctum Antonium venerunt, impugnationum suarum magnitudinem et (0848D)causas atque insidias livoris sui ei patefecerunt, Christianos se fieri protinus poposcerunt. Cumque diem ab illis proditae impugnationis requireret, indicaverunt; asseruit autem se beatus Antonius amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum.

Eumdem beatum Antonium ita nonnunquam in oratione novimus perstitisse (Cassian., collat. IX, cap. 31), ut eodem in excessu mentis frequenter orante, cum solis ortus coepisset infundi, audierimus cum in fervore spiritus sic proclamantem: Quid me impedis, sol, qui ad hoc oriris, ut me ab hujus veri luminis abstrahas claritate.

(no apparatus)