Jump to content

Excerpta de aliquot Palestinae locis (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta de aliquot Palestinae locis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

HieStr.ExDeAlP 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

IN CONSEQUENTEM GEOGRAPHICAM TABULAM PALAESTINAE ADMONITIO.

Perlecto Hieronymi, sive Eusebii de Palaestinae urbibus et vicis libro, nihil utilius, nihilque ad eorum mentem probe retinendam, fructumque ex iis debitum lectu percipiendum, necessarium est magis, quam Geographica Mappa totius terrae, quam describunt, situs et loca ad se invicem uno conspectu repraesentare: quae veluti Commentarii vicem suppleat, immo cujus ope, quod prolixis Commentariis aegre admodum obtineas, percurrente picturam oculo consequaris. Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator. . . . . . Hor. de Arte Poetic. v. 180 et seqq. Verum si ad horum modo Patrum documenta Tabulam adumbrare oporteat, solisque eorum sit vestigiis insistendum, vix uniuscujusque regionis seorsim multas describas, unam quae simul universam ἐν γραφῆς τύπῳ, ut Eusebius loquitur, Palaestinam exhibeat, ne vix quidem. Nam quod cl. Relando pridem observatum est, Eusebius, ejusque interpres Hieronymus, in unaquaque regione terrae Israeliticae intervalla locorum ab urbe illius regionis praecipua definiunt: ipsam vero urbem, quo loco sita sit, dicere praetermittunt. Exemplo sit, quod ab Eleutheropoli metiuntur plusquam viginti locorum situm, ipsa vero Eleutheropolis, utpote quae in Scripturis non memoratur, quem tractum occupet, nusquam docent. Idem de reliquis fere urbibus usu venit, quas in Judaea, a Nicopoli dimetiuntur, vel Diospoli: in Samaritide, a Neapoli et Sebaste: in Galilaea, a Diocaesarea et Legione: denique trans Jordanem, a Pella et Philadelphia. Nempe supervacaneam duxerunt esse operam, primarias eas urbes, suisque temporibus longe notissimas, quibus haberentur distantiis, designare: easque adeo vel omnino dissimulant, vel πόλεις ἐπισήμους, urbes nobiles, dixisse contenti sunt. Nunc vero quando nobiles esse desierunt, suis quasque locare sedibus, habito ad se invicem respectu, si eorum tantum indiciis nitimur, non est expeditum.

Alterum accedit huic malo incommodum, quod ipsarummet urbium, quas a praecipua uniuscujusque regionis deducto intervallo Patres collocant, non usque adeo diligens notatio sit respectu plagarum mundi, cum quatuor dumtaxat vulgaribus illis Ortu, Occasu, Septentrione, et Meridie utantur, reliquas singulis hisce intermedias negligant. Minime autem credibile fit, omnes urbes Eusebio memoratas recta eam plagam respexisse, ad quam referuntur, omnesque ad eamdem veluti lineam remotas fuisse ab ea urbe, unde distantia earum petitur. Nihil jam de caeteris dico, quae in hoc scriptorum pari desiderat laudatus Relandus, ac multis exaggerat, fortasse etiam supra verum: reipsa enim aut parum negotii facessunt, aut rectissime se habent, quemadmodum in praefixa huic tomo Praefatione ostendimus. Satis ex his duobus, quae adduximus, liquet, universae Palaestinae imaginem ad Eusebii ac Hieronymi ingenium ex hisce eorum monimentis, tametsi omnium longe luculentissimis, non posse delineari; sed quaedam necesse esse prius ex aliorum Geographorum maxime veterum auctoritate constituere, quibus demum ipsa, quae in incerto apud Eusebium sive Hieronymum haerent, asserantur.

Hoc porro est, quod in hac exstruenda Mappa supplere debui, siquidem in promptu erat ex alienis testimoniis huic descriptioni suppetias ferre; nec erit, opinor, qui studio meo veluti propositum praetergresso succenseat homo sacrae Geographiae cupidus, quoniam ut tot singulares tabulas regionum adumbrarem, a me ipso impetrare non potui, vixque aliter fructus ab eximio hoc libro poterat obtineri. Recensui autem, ac disposui suis quaeque nominibus loca, prout ex Septuragintavirali editione hoc libro enuntiantur, nec ferme alia praetermisi, quam quae appellativae, ut vocant, significationis, non propriae sunt, aut certe ignobilium sunt viculorum, quae nullis distantiis annotantur, et quae adeo satius erat praeteriisse, quam fucum lectoribus facere, si certis incerta miscerentur. Praesto autem fuit ipse Hieronymus suis aliis scriptis, et cum primis in epistola ad Dardanum, in nostra recensione 129, ubi universae possessionis Judaeorum longitudinem quidem metitur a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur: latitudinem vero a Joppe usque ad viculum Bethleem quadraginta sex millium, cui succedit vastissima solitudo plena ferocium Barbarorum. Licuit hic intelligere totidem millium regionem contra Orientem recto ad Jordanem tramite, atque a Jordane ad Chesbon, Peraeae urbem, sive, ut Eusebio placet, ad usque Philadelphiam, quae decem supra Chesbon millibus a Jordane protendebatur. Nam et si Judaeae latitudo paulo est incertior, quod quantum ultra Jordanem excurreret, non satis inter auctores conveniat: sentiebam tamen, non ex variorum, et plerumque recentium viatorum opinione, ne dicam ex Thalmude, ac Judaeorum somniis mihi fuisse describendos Palaestinae fines, sed ex hujusmodi rerum solertissimo, tum ob eruditionis laudem, tum ob loci viciniam Caesariensi episcopo, ejusque interprete magno Hieronymo, qui sedes illas et curiosius peragravit, et multos annos incoluit. Quamobrem et multi facienda sum arbitratus ipsa ex Hieronymo Excerpta, quae ad locorum intervalla faciunt, et sic satis studiose post Martianaeum collegi, ut jam sint maximam partem auctiora. Praetermisi autem alia, quae ex temetipso recolas ex epistola 108, sive S. Paulae epitaphio, a n. 8 ad 15, atque ex illa, quae de Mansionibus ad Fabiolam inscribitur, in nostra recensione 78, quae erant ferme ex integro describendae, si quae ibi de Terrae sanctae urbibus traduntur, fuisset animus exhibere.

EX HIERONYMI LIBRIS EXCERPTA DE ALIQUOT PALESTINAE LOCIS. 293 Adadremmon urbs est juxta Jezraelem, quae hoc olim vocabulo nuncupata est, et hodie vocatur Maximianopolis, in campo Mageddon, in quo Josias rex a Pharaone cognomento Nechao vulneratus est (Zach. XII). Ahila. Mare Rubrum, in cujus littore Ahila posita est, ubi nunc moratur legio, et praesidium Romanorum (Ezech. XLVII). Anathot est viculus in tertio milliario ab urbe ( Jerusalem ) situs (Prooem. in lib. I Comment. in Osee), contra septentrionem Jerusalem in tertio milliario (Jerem. I). Apedno. Figat tabernaculum suum in Apedno juxta Nicopolin, quae prius Emmaus vocabatur, ubi incipiunt montana Judaeae consurgere (Dan. XI). Azotus. Mare autem novissimum intellige hoc quod ad occidentem est, et quod ducit in Aegyptum, in cujus littore Gaza, et Ascalon, Azotusque et Joppe, Arabia. Rex Babylonis . . . egredietur quidem uno itinere Chaldaeorum, sed cum venerit per desertum et solitudinem 294 ad bivium terrae Arabiae, quae appellatur filiorum Ammon, quarum una via Jerusalem ducit ad dexteram partem, sinistra vero ad Rabbath filiorum Ammon, quae est civitas metropolis, et hodie Philadelphia nominatur, etc. (Ezech. XXI). Ar, civitas metropolis regionis Moab, quae provincia est Arabum. Hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita, Areopolis nuncupatur; non ut plerique aestimant, quod Ἄρεος, id est, Martis civitas sit (Isai. XV). Arnon, est terminus Amorrhaeorum et Moabitarum (Ibid). Bersabee. Ubi et Bersabee usque hodie oppidum et Caesarea, et caeterae urbes maritimae sitae sunt (Joel. II). Carmelus. Duo sunt montes, qui vocantur hoc nomine; alter in quo fuit Nabal Carmelius, maritus Abigail, ad Australem plagam: Alter juxta Ptolemaidem est: quae provincia ante 295 non grande tempus ex divisione Praesidum Palaestinae, Salutaris est dicta (Quaest. ad Gen. XVII, 30). Beth-aven. Quae quondam vocabatur Bethel, est urbs in tribu Ephraim, post Benjamin; ubi enim tribus finitur Benjamin, haud procul in tribu Ephraim haec urbs condita est (Osee V). Bethulia. Cum infinito agmine prosequentium venit Bethuliam . . . quinto die venit Pelusium ( In Vit. S. Hilarionis ). Cadesbarne. In deserto est, quod extenditur usque ad urbem Petram (Ezech. XLVIII). ( juxta Phoenicis terminos ), quae prius vocabatur Acho, mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluvias impetravit (Amos. I). Carmelus. Si absconditi fuerint in vertice Carmeli, vel juxta Phoenices terminos, in Septentrionali plaga ad meridiem, propter eremi vastitatem, ubi habitavit quondam Nabal Carmelius (Amos, VIII). Carmelus mons in confinio Palaestinae et Phoenices Ptolemaidi imminet, licet et alius in Scripturis sanctis mons Carmelus appellatur, in quo fuit Nabal Carmelius (Isai. XXIX). Cedar, quae quondam inhabitabilis fuit, regio trans Arabiam Saracenorum (Isai. XLII). Dan in terminis terrae Judaicae, ubi nunc Paneas est (Amos. VIII). Duma Regio Idumaea, quae ad Austrum vergit, et ab urbe Palaestinae, quae hodie dicitur Eleutheropolis 20 Dan. Septima Dan usque ad Joppem, ubi sunt turres Ailon, et Selebi, et Emmaus, quae nunc appellatur Nicopolis, licet postea legerimus, quod ceperint sibi, transcensis aliis tribubus, urbem Lesem in tribu Dan, quae hodie appellatur Paneas (Ezech. XLVIII). Dimon et Dibon. Ne quis Scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat; una urbs et per m et per b litteram scribitur: e quibus Dimon, silentium interpretatur; Dibon, fluens; indito utroque nomine propter latices, qui tacite fluant. Usque hodie indifferenter et Dimon et Dibon hoc oppidulum dicitur (Isai. XV). distat millibus (Isai. XXI). Edomia. Unus ergo atque idem tribus nominibus appellatur, Esau, Edom, 296 Seir, posseditque eam regionem, quae nunc Gebalena dicitur, et in finibus est Eleutheropoleos, ubi ante habitaverant Horraei, qui interpretantur liberi, unde ipsa urbs postea sortita vocabulum est. Quod ergo Hebraice Edom, et Graece dicitur Ἰδουμαία, nunc viculus Palaestinae est, a conditore sic imposito nomine (Abdiae I). Emath minor, ad distinctionem Emath magnae, quae nunc Antiochia vocatur, urbs est in terminis Terrae sanctae, qui solem respiciunt. Postea dicta est Epiphania ab Antiocho, cui cognomentum Epiphanes (Amos, VI). Emmaus. Juxta Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, ubi incipiunt montana Judaeae consurgere (Dan. XII). Emmaus. Judae Macchabaei significat tempora, qui, de vico Modin, fratribus ac propinquis secum annitentibus, et multis de populo Judaeorum, Antiochi duces superat juxta Emmaus, quae nunc Nicopolis dicitur (Dan. VIII). Engallim in principio est maris Mortui, ubi Jordanus ingreditur. Engaddi vero, ubi finitur, atque consumitur (Ezech. XLVII). Esebon. Inter Esebon et Sabama vix quingenti passus sunt (Ibid., XVI). Gabaa. Urbs est in tribu Benjamin, juxta Rama (Osee, V). Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse, trans Jordanem Scriptura commemorat. In quo monte Laban fugientem consecutus est Jacob, et mons juxta Genesim nomen accepit σωρός, id est, tumulus testimonii, eo quod ibi Jacob Labanque juraverint in acervum lapidibus congregatis. Est autem caput, sive principium Libani montis excelsi, qui universus cedris consitus est (Hieronym., in c. XXII Jeremiae). Genesareth. Lacus Jordane influente efficitur, in cujus littore Chapharnaum, et Tiberias, et Bethsaida, et Chorozaim sitae sunt (Isai. IX). Geraris. Notandum, quod de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem Templi, iter dierum trium sit (Quaest. in Genes. c. XXII, 3). Helkesi usque hodie in Galilaea viculus est, parvus Geth (ut Regnorum quoque testatur historia) una est de quinque urbibus Palaestinae, vicina Judaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam, nunc usque vicus vel maximus; unde fuit et Goliad ille Getthaeus, quem David occidit in praelio (In cap. I Mich. haec urbs abs Hieronymo ibid. vocatur Palaestinae metropolis). 297 Geth, quae est in Opher, haud grandis est viculus in secundo Sephorim milliario, quae hodie appellatur Diocaesarea euntibus Tyberiadem; additur Opher, ad distinctionem aliarum Getth urbium ( Hieron. Prooem. in Jonam ). Geth vicina atque confinis est Azoto quae Hebraice dicitur Esdod (Jerem. XXV). Jerusalem in tribu Benjamin sitam nullus ignorat. quidem, et vix ruinis veterum aedificiorum indicans vestigia; sed tamen notus Judaeis, et mihi quoque a circumducente monstratus ( Prooem. in Nahum ). Jasa, urbs quae Mortuo mari imminet, ubi est terminus provinciae Moabitarum (Isai. XV). Idumaea. Idumaeos quoque a Meridiana plaga vix septuaginta quinque millibus ab Jerosolyma separatos ( In epist. ad Dardan ). Idumaea. Omnis Australis regio Idumaeorum de Eleutheropoli usque Petram, et Ahilam (haec est enim possessio Esau) in specubus habitatiunculas habet (Abdiae I). Thecuam quoque viculum esse in monte situm, et duodecim millibus ab Jerosolymis separatum quotidie oculis cernimus (Jerem. c. VI). Jezrael, quae nunc juxta Maximianopolim est, fuit metropolis regni Samariae; prope quam sunt campi latissimi, et vallis nimiae vastitatis, quae plusquam decem millium tenditur passibus. In hac commisso certamine, ab Assyriis caesus est Israel (Osee, I). Joppe. Joppen portum esse Judaeae et in Regnorum, et Paralipomenon libris legimus, ad quem Hiram quoque Rex Tyri ligna de Libano ratibus transferebat, quae Jerusalem terreno itinere perveherentur . . . sed et juxta regionis naturam de montanis et arduis ad Joppen et campestria veniens propheta, recte dicitur descendisse (Jonae I). Rabbath. Metropolis nomine Rabbath, quae hodie Madian. Nulli dubium est, Madianitas et totam eremi vastitatem adjacere terrae Arabiae (Ezech. XXV). Mambre. A Mambre usque ad Montem Moria vix unius diei iter plenum est (Quaest. in Genes. c. XXII, 3). Morasthi usque hodie juxta Eleutheropolim urbem Palaestinae, haud grandis est viculus ( Prooem. Comm. in Michaeam ). Nemrim, oppidum super mare Mortuum (Isai. XV). 298 Petra. Quae et ipsa urbs Palestinae est (Isai. XLII). Pharan. Vicinus est locus monti Sina (Abac. III). Samaria. Altera urbs fuit metropolis decem tribuum, quae postea ab Augusto Caesare appellata est a rege Aegypti Ptolemaeo, cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit, cum Judaea Philadelphia nuncupata est (Ezech. XXV). Rama est urbs in tribu Benjamin, in septimo lapide ab Jerosolymis sita (Osee, V). Ramoth Galaad. Urbs trans Jordanem in possessione tribus Gad. Ipsa fugitivorum civitas fuit. Rhinocorura est oppidum in Aegypti Palaestinaeque confinio (Isai. XXVII). Rhinocorura. Urbs ad torrentem deserti, sive occidentis, ut LXX transtulerunt; inter eam et Pelusium rivus Nili sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur (Amos, VI). Augusta, id est, Sebaste: in qua et ossa Joannis Baptistae condita sunt (Osee, I). Saron omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur (Isai. XXXIII). Segor in finibus Moabitarum sita est, dividens ab iis terram Philistiim. Thecue est oppidum quod sex millibus ad meridianam Sochoth. Est usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos (Genes. XXXIII, 17). Solitudo. Quae a Majoma, Gazae emporio, per littus euntibus Aegyptum ad laevam flectitur ( In vit. S. Hilarionis ). Thabatha. Hilarion ortus vico Thabatha, qui circiter quinque millia a Gaza urbe Palaestinae ad austrum situs est (Ibid.). Thabor est mons in Galilaea, situs in campestribus, rotundus atque sublimis, et ex omni parte finitur aequaliter (Osee, V). Tharsis vel regio Indiae est, ut vult Josephus: vel certe omne pelagus Tharsis appellatur, et coeli habet similitudinem (Jeremiae X). Thophet. Ara Thophet, quae est in valle filii Ennom, illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur; plagam abest a sancta Bethleem, quae mundi genuit Salvatorem; et ultra nullus est viculus, ne agrestes quidem casae. Tanta est eremi vastitas, quae usque ad mare Rubrum, Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur ( In Prooem. Com. in Amos ). Thecuam viculum esse in monte situm, 299 et duodecim millibus ab Jerosolymis separatum quotidie oculis cernimus (Jerem. II, 7). Theman Idumaeorum regio est, et vergit ad Australem plagam; quae provincia non solum Theman, sed et Daron, et Nageb dicitur, eo quod Eurum et Austrum, Africumque respiciat (Ibid.). et est amoenissimus atque nemorosus, hodieque hortorum praebet delicias. Hic autem gentilitatis error omnes provincias occupavit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos victimas immolarent, et omnis pravae superstitionis religio servaretur. Thopheth lingua Hebraea interpretatur latitudo: scriptumque fertur in libro Josue filii Nun, de hoc loco qui 300 est in valle filii Ennom, et Hebraice dicitur ge Ennom. Ge quippe φάραγγα, hoc est, vallem; et Ennom vel hominis nomen, vel gratiam sonat. Traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam Gehennam, quod scilicet omnis populus Judaeorum ibi perierit, offendens Deum. In quo loco etiam filios suos in igne idolis consecrarint, sive holocaustum obtulerint, quod non praeceperit eis, nec ulla legis jusserit sanctione (Jerem. VII). Tyrus et Sidon in Phoenicis littore principes civitates . . . quarum Carthago colonia (Jerem. XXV). Vallis, seu Torrens spinarum, est locus juxta Liviadem trans mare Mortuum, sexto ab ea distans milliario, ubi quondam cum Madianitis fornicatus est Israel (Joel. III).