Jump to content

Excerpta ex epistola ad Theodebertum (Aurelianus Arelatensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta ex epistola ad Theodebertum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Excerpta ex epistola ad Theodebertum

(PL 68 0405) Domino inclyto et ubique gloriosissimo atque in Christo piissimo domino et filio, Teudeberto regi Aurelianus episcopus. (0406D)

Licet tam sera scriptorum officia iustissime trepidatio comitetur, tamen nequaquam, reor, sermo evasa offensione iudicabitur, si apud aures clementiae sola tantum devotione animi perpendatur. Hinc praecipue quod ambientibus cunctis celsitudinem vestram, nec metum trahunt ex privilegio culminis, nec repulsam metuunt de praeiudicio tarditatis. (0407A) Vestra enim erectio ita solemnis est, ut etiam humilium amore tangatur, ac dignitatum cumulum onerata fastigia vernularum adhuc rudium primitivis cultibus praesumantur. Novis namque nunc studiis in obsequia religiosi principis informamus, et cum testimonio perfectae dilectionis ad praesentiam sacratae mentis admittimur. Haec ergo ex parte amoris nostri fiduciam, Princeps optime, metieris, cum ministeriis tuis nec territi pro tarditate subtrahimur, nec verecundia pauperis ingenii refraudamur. Suscipe igitur benigne devotionis studio tirocinia famulantum et gremia veniae largioris expande supplicibus. (0408A) Quia cum omnes generaliter bono cordis inclyti perfruantur, nos tamen, etsi exigua portio obsequii vestri, plenitudinem nobis principalis indulgentiae ad integrum vindicamus. Etenim cum de te loquimur, adest gratia, etsi eloquentia deest, et solo ornatui nostro materia sufficit, quanquam doctrina non adsit. Quae cum ita sint, praeclaram indolem laudis vestrae votis potius celebrabo quam litteris. Quoniam semper quae sunt maxima, conscientiam potius requirunt quam linguam, digniusque committuntur pectoris iudicio quam sermonis. Ac perinde non mihi in votis hoc commemorandum est, quod tempora celebrant, sed quod aeternitas probat, etc.