Jump to content

Excerpta ex operibus deperditis S. Paulini

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta ex operibus deperditis S. Paulini
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

PauNol.ExExOpD 61 Paulinus Nolanusc.354–431 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Excerpta ex operibus deperditis S. Paulini

867 Praecepit Dominus corvis ut pascerent Heliam in torrente Choreb sedentem. Mira profecto res est ut viro sancto avis immunda vitae subsidia ministraret. Unde si et nos contemnentes etiam propria imitemur paupertatem Heliae, credite dicenti, quod immunda animalia, idest homines peccatores, devoto nobis obsequio ministrabunt.

Cur Heliseus mansuetus ac mitis parvulos legimus bestiis tradidisse? Heliseus propheta figuram Christi gerebat. Denique vocabulum istud Salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quid aliud est nisi Filius ejus qui et Salvator est mundi? Parvuli vero inludentes saluti Dei in Heliseo Judaeorum habuere personam, qui clamabant dicentes: Ascende, calve, ascende. Quod in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem, Et conversus, ait Scriptura, maledixit eis in nomine Domini. Et exierunt duo ursi de sylva, et interfecerunt 42 infantes. Et Christus post passionem et ascensionem ad coelos, sicut Heliseus ascendit in Bethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Judaeis post 42 annos ascensionis suae, et immisit duos ursos, idest duos reges horrendos, Vespasianum et Titum, qui de sylvis gentium prodeuntes, crudeli eos strage jactaverunt.

Justus septies cadit in die, et resurgit. Qui semel cadit et iterum, quomodo justus vocari possit? Ideo justus dicitur, quia cadens erigitur. Septimus autem numerus requiem docet. Qui in septimo ceciderit, cavere debet, ne ulterius cadat. Jam oportuerat post unum lapsum cavere de reliquo; sed quia misericors Deus est, patienter suffert hujusmodi lapsus, ut quis vel in septimo resipiscat. Si autem negligentior quis effectus resurrectionis transierit numerum, non potest dici justus, sed propter multitudinem delictorum in peccatorum numero deputatur. Duobus modis homo delinquit; proposito et casu, ut alius peccare velit, et alius praeveniatur peccato. Sed casus duplici dividitur modo, ignorantia et infirmitate. Judas proposito 868 peccavit dicens: Quid vultis mihi dare, et ego vobis illum tradam? Hic quod proposuit volens implevit, et ideo justam sceleratissimae voluntatis mercedem recepit. Petrus vero infirmitate Dominum negavit mortem timens, qui se mortem pro Christo passurum esse promiserat. Sed quia de repente victus fuerat, ideo velocem lapsi veniam promeretur. Paulus vero ignorans persecutor effectus celeri venia sanatur, ipso etiam attestante: Persecutus sum Ecclesiam Dei, sed misericordiam consecutus sum, quod ignorans feci. Vides ergo, alios nolentes cadere, alios elidi propria voluntate. Duo etiam quaedam in homine sunt, oblivio et ignorantia. Obliviscitur homo Deum, cum peccare proponit; ignorat autem, cum praeventione delinquit, ut puta fornicatus est quis volens, alius vero repugnans fornicationi infirmitate victus est. Unum quidem est amborum peccatum, sed non erit aequalis poenitentia, quia ille volens, hic vero nolens in certamine victus succubuit. Vides quae sit peccati distantia? Ecce quomodo cadit justus, et Domino manum supponente salvatur, etc.

Dei voluntati nostra potestate adjuvemus, ut ipse sua virtute nostrae faveat voluntati, quia scriptum est: Neque volentis, neque currentis, sed Dei miserentis est. Velle enim, et currere nostrum est; Dei autem misereri, ipsa etiam Veritate apostolos adtestante: Sine me nihil potestis facere. Et Paulus: Quid habes, inquit, quod non accepisti? Si accepisti, cur gloriaris, quasi non acceperis? etc.

Itaque si quis exacerbaverit Deum, Moysi imitetur exemplum, qui dubitationis culpam poenitentiae et humilitatis satisfactione delevit. Si sacrilegii quis crimen incurrit, imitetur Aaron, qui confessionis et humilitatis per medelam transgressionis expiatus crimine sacerdotii meruit principatum. Si quis adulterium et homicidium fecerit, consideret David et agat poenitentiam, atque medicamine sanus effectus in timore Dei permaneat. Si quis in confessione fuerit victus et tormentis cedens fidei exstiterit proditor, Petri, qui negavit, imitator existat. Egressus foras, idest egressus a perfidia, fleat amariter, et recurrat ad fidem. In magnis peccatis magnorum virorum delicta monstrantur, ut simili modo si infirmus quis aut humilis erraverit, respiciens ad exemplum magnorum virorum facilis vitae aditum inveniat, et ad fidem poenitentiamque convertatur, etc.