Jump to content

Excerpta libri Revelationum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta libri Revelationum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

Excerpta libri Revelationum

Excerpta libri Revelationum (Audradus Senonensis), J. P. Migne 115.0029A

CAPUT VIII. 115.0023D|

Et ecce descendens Dominus, et cum eo omnes sancti. Et sedit in confinio aetheris et aeris. Tunc sol obscuratus est tribus continuis diebus, et luna tribus eisdem noctibus, et nullum radium in hoc spatio fuderunt in terram, cum nulla nube tegerentur. Jussitque Dominus ante se venire omnes principes 115.0024D| Ecclesiarum. Qui mox adfuerunt, et adoraverunt. Cumque benedixisset eos, dixit: Cujus culpae est, fratres amantissimi, quod sic atteritur et vexatur haereditas mea, quam redemit Pater sanguine meo? At quidam eorum dixerunt: Domine, culpa regum est. Dixit igitur Deus: Qui sunt hi reges? Non cognovi, non constitui. Responderunt, et dixerunt 115.0025A| ei: Ludovicus pater eorum. Dixitque Deus: Ubi est ille? Et adduxerunt eum, et dixerunt: Ecce adest. Et dixit Dominus ad eum: Quare posuisti inter filios tuos tantam discordiam, ut ob hoc tam acriter fideles mei vexentur? Respondit ille, et dixit: Domine, ego putans quod filius meus major Lotharius tibi vellet obedire, et secundum tuam voluntatem Ecclesiam tuam regere, constitui illum loco meo ad regendum populum tuum. Sed postea videns eum in superbia contra te erectum, et nolle acquiescere ut secundum te gubernaret plebem tuam, submovi eum, et parvulum quem dedisti mihi nomine Carolum videns humilem et obedientem, intellexi dona misericordiae tuae in eo esse, et ideo constitui eum loco majoris, ut humilis semper et obediens 115.0025B| secundum tuam voluntatem serviret tibi in ministerio gubernationis populi tui. Respondit Dominus, et astantibus sibi dixit: Certe verum dicit, majorem propter superbiam a regno removere voluit, minorem propter humilitatem et obedientiam regnare constituit. Ubi sunt? inquit. Qui protinus adducti sunt ante eum. Et ait Dominus: Lotharius quia dixit, Ego sum, dejiciatur. Carolus propter obedientiam et humilitatem stabiliatur. Quid, inquam, de tertio? Et dixerunt quidam de astantibus: Domine, arma movit in patrem. Cumque gravis sententia de illo jam immineret, alii de astantibus dixerunt: Domine, opus bonum inventum est in eo. Nam licet multi ejus causa de tuo sint absumpti servitio, tamen ille studet ut de alienigenis loco eorum tibi alios acquirens 115.0025C| subroget. Et ait ad haec Dominus: Lotharius, quia opus bonum inventum est in eo, stabiliatur et ipse.

CAPUT IX.

Veniant igitur ante me, et inibo foedus cum eis, quod non liceat violari. Tunc jussu Dei adductus est et Ludovicus Italorum rex, filius Lotharii, et statuti sunt hi tres ante Deum. Et dixit Dominus Carolo: Tu puer meus, si humilis et obediens fueris, et permanseris coram me, et Ecclesias meas restitueris in statum suum quo ordinavi eas, et unicuique ordini congruum suae religionis restitueris caput, et ordini unicuique propriam legem tenere feceris, et a rapinis et depraedationibus et ecclesiarum violationibus omnem populum qui tibi committitur cessare 115.0025D| feceris, et unicuique homini justitiam servaveris, et corde bono et optimo voluntatem meam semper secutus fueris, ecce do tibi sceptrum regni et coronam: et ut inter te et fratrem tuum Ludovicum Germanorum regem pax sit perpetua, et ipsa, qua partitum est regnum inter vos cum fugarem ante faciem vestram Lotharium, erit divisio regnorum vestrorum, nec tuus in partem Lotharii, nec ejus in partem tuam processus. Et tu, Ludovice, in sermonibus istis eumdem habeas mecum pactum firmatum. Similiter et tu, alter Ludovice, Italorum rex. Et inter vos tres pax perpetua in his verbis et in hoc pacto maneat. Et ob hoc quod mihi in hunc modum servieritis, do tibi, Carole, ut Hispanias, duce beato 115.0026A| Martino principe, liberes ab infidelibus, et tuo regno ad honorem nominis mei secundum libertatem fidelium meorum consocies. Nec gens Scytharum, quae regnum tuum immodice affligit, contra te tuumque regnum praevaleat, et falsi fratres ac rebelliones tui regni ante faciem tuam velut fumus ante faciem venti deficiant. Tibique tui filii et nepotes, si hoc pactum servaverint, succedendo feliciter, donec in eo coram me steterint, in regnum succedant. Verumtamen quia Ecclesias de suo statu submovere non timuisti, et propter te tantum malum affligit Ecclesiam meam, scias te sequenti anno in hoc ipso mense qui nunc est, Britanniam venturum, ibique ita ab inimicis tuis dehonestandum, ut (f. add. vix) vivus evadas. Ibique morietur perfidus et 115.0026B| nefandus Vivianus, qui non extimuit conculcare nobilitatem Ecclesiarum mearum, abbatem se glorians monasterii beati Martini et caeterorum. Devorabunt enim idcirco carnes ejus ferae silvarum. Similiter et caeteri multi corruent, et tu, ut dixi, difficulter evades. Si quidem noli tunc desperare de recuperanda salute, sed quascunque Ecclesias eo bello deliberavero, restitue in statum suum, et ego tibi omnes alias quae sunt in regno tuo deordinatae, consequenter deliberabo. Vide tu omnimodis ut neque pro aliqua ambitione, aut pristina temeritate, iterum a suo ordine vel statu eas amplius removeas, si pactum meum quod hodierna die tecum pepigi vis inviolabile permanere. Quod si hoc tu non servaveris, nec verba pacti mei tibi se conservabunt. Et tu, Ludovice 115.0026C| Germanorum rex, accipe sceptrum regni et coronam hanc in firmamento pacti hujus. Quod si conservaveris, duce beato Paulo principe, erit in gentes quae sunt adhuc infideles apud Germanias felicissima dilatatio tua. Si autem tu hoc non conservaveris, nec pactum meum quod ego tecum pepigi stabile manebit. Tu autem, Ludovice Italorum rex, accipe sceptrum regni et coronam hanc in firmamento pacti hujus. Quod si servaveris, duce beato Petro principe, erit contra gentes quae opprimunt regnum tuum, felicissima extensio tua. Sin autem, mutabitur et istud. Hi enim tres principes, quos duces et adjutores cum exercitibus suae societatis vobis dedi, ab imminenti damnatione mundum suis inaestimabilibus precibus modo eripuerunt. Sine 115.0026D| quorum ut ordinavi ducatu et protectione, nulla vestris congressibus cedet prosperitas. Servantibus quoque vobis, ut dixi, pactum hoc, quod hodie solemniter vobiscum pepigi: tunc hi duces et coram me vestram vestrorumque regnorum causam semper peragent, et quocunque, sive ad bellum, sive ad pacem, processeritis, vestri vestrorumque duces optatissimi et invicti protectores erunt. Haec complens Dominus ordinavit in omnibus Ecclesiis principes sive pastores suae bonae voluntatis, dans finem his qui falso vocabulo censentur pastores. Similiter capita plebium universorum Christianorum. Et benedixit mundum dicens: Quia pro iniquitatibus hominum modo quasi jam damnatus omnibus elementis 115.0027A| appares, nunc accipe benedictionem meam et esto fecundissimus hoc anno sequenti, ut nulli dubium maneat quin ego his tribus diebus, quibus solis et lunae radii se absconderunt, visitaverim Ecclesiam meam, ejusque causam disposuerim. Factumque est. Et haec percomplens Dominus, ascendit super omnes coelos in dextera Patris. Venit quoque anniversarii dies, et sermo Domini completus est in Carolum et exercitum ejus. Namque Vivianum ab hostibus interfectum devoraverunt ferae silvarum, et multae Ecclesiae ab oppressoribus suis, ut Dominus praedixerat, eo bello sunt deliberatae. Mandaverat hoc legatus Ecclesiarum Carolo regi per Rothbernum quemdam cubicularium regis, et omnem textum narrationis exposuerat: quod rex obedire neglexit, 115.0027B| sed inhonestissime a Britannia reversus, non restituit Ecclesias in ordine suo. Quamobrem adduxit Nortmannos in Gallias Deus, qui eas terra marique vastarent, et immanitas omnium malignantium velut ira Dei coepit undique in partem horum regum effervescere. Tunc legatus Ecclesiarum tribus diebus et noctibus continuis, tertio sine cibo et potu, coram Deo permansit, orans ut misereretur populo suo, et non subtraheret inducias datas. Qui iterum flexus ad pietatem misertus est, et utcunque ex parte mitigavit iram furoris sui, sustinens adhuc Induciarum spatium.

CAPUT XV

Et factum est anno 853, hoc est Induciarum nono, 115.0027C| tertio mense, iterum evocavit me rex Carolus ad se. Et cum principibus Ecclesiarum, testibus Wanilone, Hincmaro, Amalrico, Leopardulo, venerabilibus archiepiscopis, praesente Christianissima regina Ermentrude, coepit percontari de his omnibus, vel si in aliquo potuissem deprehendi mendacio sciscitari. At ego in sermone Domini iterum illi ut supra scripta sunt omnia enarravi. Qui coepit iterum atque iterum promittere quod infra duos menses sancti Martini ecclesiam, seu caeteras, quae videbantur apertae, in suo ordine restituisset: quod non adimplevit. Sed ad provocandam adhuc iram Omnipotentis, accersivit quemdam diaconum, nomine Burchardum, qui erat e partibus Lotharii regis, et commendavit illi Ecclesiam Carnutensium, ut esset in 115.0027D| ea pontifex; ac si nullum in regno dignioris nominis clericum invenire potuisset. Et dixit Weniloni Senonum archiepiscopo, ut eum ordinaret episcopum. Vocavit autem me idem archiepiscopus, et dixit: Scio ad iram Dei provocandam regem nostrum Carolum egisse, ut Burchardum a partibus Lotharii evocaret, et pastorem Ecclesiae constitueret. Nam de eo per universas regni hujus ecclesias . . . . . fama et dictu horribilis divulgata est. Sed si esse posset ut Dei iracundia non provocaretur, quia apud saeculi causam strenuus esse dignoscitur, rogo te omnimodis ut ores Deum, quatenus dignetur tibi ostendere, si esse possit ullo modo, ut secundum ejus voluntatem idem Burchardus fieri mereatur episcopus. 115.0028A| Nam ego, si esse posset, satis hoc vellem. Est enim mihi consanguineus. Ago ergo ut moneo, et si aliquid inde dignatus fuerit ostendere tibi Deus, non abscondas a me illud, in fide Dei te obtestor. Cumque orarem solito pro fratrum salute, etiam et pro supradicto negotio, ecce Dominus dignatus est me audire, et descendens de coelo lumine suo circumfulsit me in loco quo eram orans, et dixit: Maledicta dies qua erit Burchardus episcopus. Et haec dicens, in coelum rediit. Unus autem ex angelis qui cum eo venerant, ad dexteram mihi remansit, et ait: Nosti quid dixerit Dominus? Et aio: Domine, apertius scire vellem. At ille dixit: Omnibus diebus, quibus fuerit Burchardus episcopus, stillabit ira Dei super omnes ecclesias usque ad ruinam illarum. Idcirco 115.0028B| excommunicando prohibet ordinatorem ejus Altissimus, ne imponat illi manus in benedictione episcopali. Et haec dicens, Dominum secutus est. Ego autem adorans et gratias agens, retuli universa archiepiscopo meo, qui mox scriptum misit oraculum istud regi Carolo. Et ego conventui episcoporum, qui ob hoc Senonas convenerunt, monente jam dicto archiepiscopo, retuli illud. Qui primo quidem noluerunt ordinare episcopum eumdem Burchardum, tam evidens Dei oraculum pavescentes. Sed imperium regis postea, et multorum episcoporum ac principum regni consensus praevaluit, et mense quarto anni Induciarum noni, ordinatus est episcopus. Cujus ordinationem aperte ira Dei mox secuta est, et sequenti mense per totum mundum vento 115.0028C| urente percussae sunt vineae, tempestates et tonitrua et pericula coelitus ultra quam dici possit emissa. Eodemque anno Nortmanni per Ligeris alveum ascendentes monasterium sancti Martini Turonense, et basilicam ejus toto orbe venerabilem, nullo obstante, mense nono incendunt. Corpus autem beati domni Martini clerici ejus inde fugientes secum portaverunt in monasterium monachorum quod dicitur Cormaricus, eidem sancto subjectum. Tunc pactum quod pepigerat Christus cum regibus irritum factum est, quia non ad emendationem se ullo modo, sed apertissime ad provocandam super se magis iram Dei omnipotentis converterunt. Idcirco et omnis pax rupta est, et omne malum iterum ceu reviviscens super omnes ecclesias velut intolerabilis 115.0028D| maris procella, superinundavit; ut nulli dubium esse posset fideli aut infideli ira Dei coelitus Ecclesias omnes et totum mundum undique et ubique conquassari. Tunc maxima pars legationis meae irrita facta est, et omnis confusio et maledictio coepit superinundare.

CAPUT XVIII.

Audi me, frater. Hic est fons, de quo multo labore et studio edidisti venerabilem librum quem bene titulasti de Fonte vitae. Et dixit mihi doctor: Recognosce scyphum istum: de eo quidem carmina clara in memorato Libro vitae fontis composuisti.

CAPUT XXIV.

Et tunc coepit (Deus Pater scilicet) a principio 115.0029A| universa dolendo repetere, dicens: In die, Fili, qua secundum tuam humanitatem resurrexisti a mortuis, postulasti a me omnipotente Patre tuo, omnipotens Fili, mihi per omnia coaequalis, et consubstantialis, et dedi tibi gentes in haereditatem. Et nunc vides quomodo quos redemisti te deserunt, et contra te, qui te cognoverunt et adorare didicerunt, arma tyrannica cum sacramento militari partis adversae sumere non sunt veriti. Ego quidem, Fili, multas inducias, te volente, ut ab hac nequitia poenitendo resipiscerent, pro eis me aeque et te, ac Spiritum nostrum a te meque aeque procedentem, nobisque per omnia coaequum et consubstantialem, exorantibus sanctis tuis illis concessi: quas neglexerunt, et in superbia omnia haec pro nihilo duxerunt. 115.0029B| Auxeruntque potius sibi opera nequitiae, et absque 115.0030A| ulla poenitentia in eis perdurant. Cumque in hoc crebro ab illis dispectus afficerer taedio, evanginavi gladium meum ut interficerem eos, et quantae infelicitatis essent, ac quantae apud me dejectionis, ostendens, diem sanctissimum et celeberrimum Paschae ritu pagano in medio eorum apud urbem Parisiacam maculari permisi; ut vel sic experirentur mortem sibi instare vicinius, qui Pascha sacrum in celeberrimis suorum locorum basilicis digni celebrare minime viderentur. Sed illi mente superba in suis sceleribus obstinatissime obduruerunt, et ego exsurrexi in ira ut delerem eos omnes. Sed tu continuisti me, et has decennes inducias voluisti illis mecum inseparabilis voluntas ad poenitentiam adhuc dare, etc.