Jump to content

Excerpta pertinentia ad historiam Donatistarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta pertinentia ad historiam Donatistarum
Migne - XLIII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

Auctores varii


AucVar.ExPeAdH 43 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ORIGO SCHISMATIS DONATIANI.

Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat: unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte, latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis-Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens, Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. Et Menalus , qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. Hi et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die III iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Harum namque plenitudinem in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion. Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati, homicidae, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis. Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de Imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan. II, 18, 19). Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit. Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam, feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur; et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno Imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur augustias. Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat. Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est: jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas Christianis est restituta. Botrus et Celesius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celesius de spe sua dejecti sunt. Tunc brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur. Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a Catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est, Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti. Conferta erat ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus, Lucianus et caeteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum qui ordinatus est. Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter, multos nefas admissum. Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt. Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.

Exemplum epistolae ad Caecilianum, qua Constantinus pecunias ecclesiis donat.

CONSTANTINUS AUGUSTUS, CAECILIANO episcopo Carthaginensi.

Quandoquidem placuit nobis, ut per omnes provincias Africae, Numidiae, et utriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitimae et sanctissimae religionis catholicae ministris ad sumptus necessarios aliquid praeberetur; litteras dedi ad Ursum virum perfectissimum rationalem Africae, eique significavi, ut ter mille folles tuae Gravitati numerari curaret. Tu itaque ubi praedictam pecuniae quantitatem acceperis, operam dabis, ut cunctis supra memoratis juxta brevem ab Hosio ad te directum ea pecunia dividatur. Quod si forte ad meum erga vos omnes hac in parte studium explendum deesse aliquid intellexeris, incunctanter quidquid necessarium tibi videbitur, ab Heraclida procuratore praediorum nostrorum petere debes. Nam et ipsi coram mandavi, ut si quid pecuniae Gravitas tua ab ipso postularet, absque ulla dubitatione dinumerandum tibi curaret. Et quoniam accepi quosdam non satis compositae mentis homines id agere, ut sanctissimae et catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant; scias me Anulino proconsuli et Patritio vicario praefectorum coram haec dedisse mandata, ut inter caetera hujus rei competentem curam gerant; nec, si quid hujusmodi agatur, negligere ac dissimulare sustineant. Itaque si quos ejuscemodi homines in hac amentia perseverare conspexeris, absque ulla haesitatione supradictos judices adibis; idque ipsis referes, ut in eos, quemadmodum ipsis coram mandavi, animadvertant. Divinitas summi Dei multis annis te servet.

Ut Clerici Ecclesiae catholicae, cui praeest Caecilianus, ab omnibus publicis functionibus immunes sint. CONSTANTINUS MAXIMUS AUGUSTUS ANULINO.

Ave, Anuline charissime nobis. Cum ex multis rebus constet religionem illam in qua summa divinae majestatis reverentia custoditur, spretam quidem maxima reipublicae importasse discrimina, eamdem vero rite susceptam et custoditam et nomini Romano maximam prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, divina id tribuente beneficentia, praecipuam felicitatem contulisse: placuit ut homines illi, qui cum debita sanctimonia et assidua hujus legis observantia ministerium suum divinae religionis cultui exhibent, laborum suorum mercedem reportent, Anuline charissime nobis. Quapropter eos homines, qui intra provinciam tibi creditam in Ecclesia catholica cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vocare consueverunt, ab omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conservari, ne errore aliquo aut casu sacrilego a cultu summae divinitati debito abstrahantur; sed ut potius absque ulla inquietudine propriae legi deserviant. Quippe his summam venerationem divino numini exhibentibus, maximum inde emolumentum reipublicae videtur accedere. Vale, Anuline charissime ac desideratissime nobis.

Relatio Anulini

AUGUSTIS NOSTRIS, ANULINUS V. C. proconsul Africae.

Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique Clerici vocantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent; quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita. Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini. Item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae: datum die XVII cal. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium consule.

Episcoporum partis Majorini preces ad Constantinum. Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat Pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis partis Donati.

Ut Romae concilium habeatur pro unitate et concordia Ecclesiarum. CONSTANTINUS AUGUSTUS, MILTIADI episcopo urbis Romae et MARCO.

Quoniam hujusmodi plures chartae a V. C. Anulino Africae proconsule ad me sunt missae, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensis urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari. Quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. Placuit mihi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; quatenus ibi coram vobis, et coram Rheticio, Materno, ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis. Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum litteris meis subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus lectis perpendet Gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto justitiae terminanda. Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut discidium ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.

De Romano concilio sub Miltiade. Dati sunt judices, Maternus ex Agrippina civitate, Rheticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Ad urbem Romam ventum est ab iis tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. Convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino ter et Licinio ter Coss. sexto nonas octobres die sexta feria. Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Rheticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani, et Merocles a Mediolano, Florianus a Caesana, Zoticus a Quintiano, Stemnius ab Arimino, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Savinus a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a Tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii: his decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in medium missa est. A singulis in Donatum dictae sunt sententiae: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere in Caecilianum quod dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia, qua judicium clausum est his etiam verbis: Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, juxta professionem suam non accusari, nec a Donato convictum esse in aliqua parte constiterit, suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. Sufficit ergo et Donatum tot sententiis percussum esse, et Caecilianum tanto judicio esse purgatum. Et tamen Donatus appellandum esse ab episcopis credidit. Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia! Sicut in causis Gentilium fieri assolet, appellationem interposuerunt .

Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem Donati declarant ubi sit Catholica, et sententiam a concilio Romano pro Caeciliano dictam corroborant..

Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius. Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam decem et novem episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. De his rebus habemus volumina actorum. Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Inter haec Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. Quo audito Caecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.

Purgato in Urbe Caeciliano, Felix in Africa purgari jubetur.

Sed quia in ipsa causa, jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris; postquam ordinatus in Urbe purgatus est, purgandus adhuc remanserat ordinator. Tunc Constantinus ad Aelianum proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. Sedit id cui erat injunctum. Inducti sunt Claudius Saturianus curator reipublicae qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur Callidius Gratianus, et Alfius Caecilianus magistratus: sed et Superius stationarius perductus, et Ingentius scriba publicus pependit sub metu imminentium tormentorum. Responsis omnium nihil tale inventum est, quod vitam Felicis episcopi sordidare potuisset. Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerunt in causa, id est Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis officialis publici illius temporis: post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, etc.

Gesta proconsularia quibus absolutus est Felix. Desunt plurima. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . in municipio Autumnitanorum Gallienus duumvir dixit: Quoniam praesens es, Caeciliane, audi litteras domini mei Aelii Paulini viri spectabilis agentis vicariam praefecturam, quid jubere sit dignatus secundum epistolam ad nos datam, quae declarare te compellit, et scribam quem habuisti tunc temporis administrationis tuae, et tabularium. Sed quoniam tabularius ejus temporis vita functus est, et omnes actus administrationis tuae, secundum fidem litterarum ejusdem mei domini, tecum perferre debebis, et ad Coloniam Carthaginensem cum scriba tuo proficisci necesse est: praesens est curator, sub cujus praesentiam vos compellimus: quid ad hoc respondes? Caecilianus dixit: Mox ad me epistolam Aelii Paulini viri spectabilis agentis vicariam praefecturam pertulistis, statim ad scribam Miccium misi, ut veniret, ut acta ipsius temporis confecta mihi obtulisset, et usque adhuc inquirit: quoniam non modicum tempus est, ex quo duumviratum administravi: anni sunt undecim. Itaque cum invenerit, parebo tanto praecepto. Gallienus duumvir dixit: Tua interest, jussioni parere: vides enim jussionem esse sacram. Caecilianus dixit: Devotus sum tanto praecepto. Item, cum paulo post scriba Miccius supervenisset, Fuscius duumvir dixit: Audisti et tu, Micci, quod et tu una cum Caeciliano necessarius es ire ad officium viri spectabilis vicarii, instructionem ejus temporis ut vobiscum perferatis. Ad haec quid dicis? Miccius respondit: Magistratus suppleto anno omnes actus suos domum suam tulit: si mei in cera possint inveniri inquiro. Et cum quaereret, Quintus Sisenna duumvir dixit: Quod cognovit officium, respondit. Apronianus dixit: Si omnes actus suos tulerat magistratus, unde acta, quae tunc emissa erant, vel confecta tanto tempore? Et cum diceret, Aelianus proconsul dixit: Et mea interrogatio, et singularum personarum responsio actis continetur. Agesilaus dixit: Sunt praeterea et aliae epistolae huic rei necessariae: interest ut legantur. Aelianus proconsul dixit: Lege Caeciliano audiente, ut agnoscat an ipse dictaverit. Agesilaus recitavit . . . . . . . . . . . . et Anniano consulibus, 14 calend. septembris, in jure apud Aurelium, Didymum, Speretium sacerdotem Jovis Optimi Maximi duumvirum recitavit. Splendidae coloniae Carthaginensium Maximus dixit: Loquor nomine seniorum christiani populi catholicae legis. Apud maximos Imperatores, causa agenda erit contra Caecilianum et Felicem, qui principatum ejusdem legis omnia conatur invadere. Contra ipsos documenta criminum ejus conquiruntur. Nam cum persecutio esset indicta Christianis, id est, ut sacrificarent, aut quascumque Scripturas haberent, incendio traderent; Felix qui tunc episcopus fuit Autumnis, consensum attulerat, ut de manu Galatii Scripturae traderentur, ut igni concremari possent, et erat tunc temporis magistratus Alfius Caecilianus, quem praesentem videre dignaris. Et quoniam ejus temporis officium incumbebat, ut ex jussione proconsulari omnes sacrificarent, et si quas Scripturas haberent, offerrent secundum sacram legem, quaeso, secundum sens est, et senem vides, et non potest ad comitatum sacrum pergere: apud acta deponat, utrumne jam de pactione secundum ab eodem habita litteras dederit, et utrum ea quae in litteris contulerit, vera sint: ut horum actus et fides in judicio sacro detegi possit. Astanti Caeciliano Speretius duumvir dixit: Audis quae apud acta sint deposita. Alfius Caecilianus dixit: Zamae eram propter lineas comparandas cum Saturnino. Et cum ventremus illo, mittunt ad me in praetorio ipsi Christiani, ut dicerent, Sacrum praeceptum ad te pervenit? Ego dixi: Non, sed vidi jam exempla. Et Zamae et Furnis dirui basilicas, et uri Scripturas vidi. Itaque proferte, si quas Scripturas habetis, ut jussioni sacrae pareatur. Tunc mittunt in domum episcopi Felicis, ut tollerent inde Scripturas, ut exuri possent secundum sacrum praeceptum. Sic Galatius nobiscum perrexit ad locum, ubi orationes celebrare consueti fuerant. Inde cathedram tulimus, et epistolas salutatorias, et ostia omnia combusta sunt secundum sacrum praeceptum. Et cum ad domum ejusdem Felicis episcopi mitteremus, renuntiaverunt officiales publici, illum absentem esse. Nam cum posteriori tempore adveniret Ingentius scriba Augentii, cum quo aedilitatem administravi, dictavi epistolam eidem collegae, quam feci ad eumdem episcopum Felicem. Maximus dixit: Praesens est, eadem epistola ei offeratur, ut eamdem recognoscat. Respondit: Ipsa est. Maximus dixit: Quoniam recognovit epistolam suam, hanc lego, et oro plena actis inseratur. Et recitavit: Caecilianus parenti Felici salutem. Cum Ingentius collegam meum Augentium amicum suum conveniret, et inquisisset anno duoviratus mei, an aliquae Scripturae legis vestrae secundum sacram legem adustae sint . . . . . quam Galatius unus ex lege vestra publice epistolas salutatorias de basilica protulerit. Opto te bene valere. Hoc signum quod deprecatorium ad me miserant Christiani, et ipse cujus est precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos inveneris in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos: sane vide officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat aliquis de vestris in area ubi orationes facitis, et illic ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus, et omnia tulimus, secundum sacrum praeceptum. Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae lectio apud acta recitata est, quam ipse agnovit se misisse, quae dixit, quaesumus actis haereant. Speretius duumvir dixit: Quae dixisti scripta sunt. Agesilaus dixit: Ad praesentem epistolam recognovit; residuam partem, quam nunc legit, falsam esse dicit. Caecilianus dixit: Domine, usque ad hoc dictavi usquequo habet, Opto te, parens charissime, bene valere. Apronianus dixit: Semper sic falsum, per terrorem, per scenam, per irreligiosam mentem actum est ab his qui catholicae Ecclesiae consentire noluerunt. Nam Paulino hic administrante vices praefectorum, subornatus est quidam privatus homo, qui modum cursoris habetet, qui ad Catholicae unitatem veniret, atque eos induceret et terreret. Detecta igitur factio est. Nam componebatur Felici religiosissimo episcopo per mendacium, ut videretur Scripturas prodidisse et exussisse. Ingentius quidem, cum hoc totum quidquid agebat, obesset sanctitati et religioni Caeciliani, subornatus est ut veniret cum litteris veluti Felicis episcopi ad Caecilianum duumvirum, et ei confingeret a Felice se esse mandatum. Dicat ipsa verba quibus hoc est confictum. Aelianus proconsul dixit: Dic. Apronianus dixit: Dic, inquit, amico meo Caeciliano, quod codices accepi pretiosos deificos undecim, quiaque me nunc convenit, ut illos restituam, dic quod anno magistratus tui eos exusseris, ne reddam illos. Qua de re igitur de Ingentio quaerendum est, quatenus haec machinata sint ac fabricata, et quatenus voluerit circumscribere magistrum ad mendacium, ut Felicem aspergeret infamia: dicat a quo missus sit, verumtamen machinationem istam in conscientiam Felicis, quo Caeciliani pudori et initio derogaret. Est enim quidam qui per Mauritaniam et Numidiam legatus missus sit ex adversa parte. Et astante Ingentio Aelianus proconsul dixit: Cujus praecepto ea suscepisti agenda, quae tibi objiciuntur? Ingentius dixit: Ubi? Aelianus proconsul dixit: Quoniam fingis te non intelligere quod interrogaris, dicam apertius: Quis te ad magistratum Caecilianum misit? Ingentius dixit: Nemo me misit. Aelianus proconsul dixit: Quomodo ergo venisti ad magistratum Caecilianum? Ingentius dixit: Cum venissemus, et ageretur causa Mauri ab Utica episcopi, qui episcopatum sibi redemit, ad urbem ascendit Autumnitanus episcopus Felix, ut tractaret, et dixit, Nemo communicet, quia falsum admisit. Et dixi illi ego e contra: Nec tibi, nec illi, qui traditor es. Dolui enim causam Mauri hospitis mei, quia communicaveram cum illo in peregre, quia evasi persecutionem. Exinde ivi in patriam ipsius Felicis, duxi mecum tres seniores, ut viderent an verum tradidisset, an non. Apronianus dixit: Non ita venit ad Caecilianum, quaerere de Caeciliano. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te venit Ingentius? Caecilianus respondit: Domi ad me venit: prandebam cum operariis; venit illuc; stetit in janua. Caecilianus ubi est? dixit. Respondi: Hic. Ego dico ei: Quid est? Omnia recte? Omnia, dicit. Respondi illi: Si non fastidis prandere, veni, prande. Dicit mihi: Revertor huc. Venit illuc solus. Dicere mihi coepit: Ecce sic mihi curare et inquirere an adusta fuerit Scriptura anno duumviratus mei. Dico illi ego: Molestus es mihi, tu homo immissus es: laxa hinc te a me. Et sprevi illum a me. Et venit illo iterato cum collega meo, cum quo fui aedilis. Ait mihi collega meus: Felix noster episcopus misit huc hominem, ut facias illi litteras, quia accepit codices pretiosos, et noluit revocare illos: scribas illo, quod anno duumviratus tui combusti sunt. Et dixi ego: Haec est fides Christianorum? Ingentius dixit: Domine, veniat et Augentius. Et ego honorificus sum, et honor meus pereat, et hujus latera habemus. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Revinceris alio titulo. Aelianus proconsul dixit ad Officium: Apta illum. Cumque aptaretur, Aelianus proconsul dixit: Suspendatur. Cumque suspenderetur, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te Ingentius venit? Respondit: Misit huc me Felix, dixit, noster, ut scribas illo, quia est unus perditus nescio qui, habens penes me codices pretiosos, et nolo illos restituere. Itaque fac litteras, quia adusi sunt, ne revocem illos. Et ego dixi: Christiani fides haec est? Et coepi illum corripere. Et ait collega meus: Scribe illo, Felici nostro. Et sic ego epistolam dictavi, quae paret usquequo dictavi. Aelianus proconsul dixit: Audi sine metu recitationem epistolae tuae. Recognosce quousque dictaveris. Agesilaus recitavit: Opto te, parens charissime, multos annos bene valere. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Huc usque dictasti? Respondit: Huc usque; reliquum falsum est. Agesilaus recitavit: Hoc signo, quod deprecatorium ad me misisti, nisi ego et tu et cujus est precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos invenies in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos: sane vide, officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat aliquis de vobis in areis ubi orationes facitis, et illic ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus et omnia tulimus secundum placitum, et adussimus secundum sacrum praeceptum. Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae tenor etiam apud acta recitatus est, quam ipse agnovisse ac misisse dixit, quaesumus hoc actis tuis haereat. Speretius dixit: Quae dixistis scripta sunt. Caecilianus respondit, Cillo est falsum, quousque est epistola mea, quousque dixit, Bene vale, parens charissime. Aelianus proconsul dixit: Quem dicis addidisse ad epistolam? Caecilianus dixit: Ingentium. Aelianus proconsul dixit: Professio tua actis haeret. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Torqueris, ne mentiaris. Ingentius dixit: Erravi, huic epistolae ego addidi, dolens causa Mauri hospitis mei. Aelianus proconsul dixit. Constantinus Maximus semper Augustus et Licinius Caesares, ita pietatem Christianis exhibere dignantur, ut disciplinam corrumpi nolint, sed potius observari religionem istam, et coli velint. Noli itaque tibi blandiri, quod mihi dicas, decurionem te esse, ac propterea non possis torqueri. Torqueris, ne mentiaris, quod alienum Christianis esse videtur. Et ideo dic simpliciter, ne torquearis. Ingentius dixit: Jam confessus sum sine tormento, Apronianus dixit: Dignare de eo quaerere, qua auctoritate, quo dolo, qua insania circuierit Mauritanias omnes, Numidias etiam, qua ratione seditionem commoverit catholicae Ecclesiae. Aelianus proconsul dixit: Ad Numidias fuisti? Respondit: Non, domine: sit qui probet. Aelianus proconsul dixit: Nec in Mauritania? Respondit: Negotiari illo fui. Apronianus dixit. Et in hoc mentitur, domine (nam ad Mauritaniae situm nonnisi per Numidias pergitur), quatenus dicit se in Mauritania fuisse, non fuisse in Numidia. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Cujus conditionis es? Ingentius respondit: Decurio sum Ziquensium. Aelianus proconsul dixit ad officium: Submitte illum. Quo submisso, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Falsa dicis quae dixisti? Caecilianus respondit, Non, domine. Is qui scripsit epistolam, jube veniat. Amicus ipsius est. Ipse dicet, quousque dictavi epistolam. Aelianus proconsul dixit: Quis est ille, quem venire desideras? Caecilianus dixit: Augentium, cum quo fui aedilis. Non possum probare nisi per ipsum Augentium, qui scripsit epistolam, quousque dictavi illi: ipse dicere potest. Aelianus proconsul dixit: Constat ergo falsam esse epistolam? Caecilianus respondit: Constat, domine, non mentior in sanguine meo. Aelianus proconsul dixit: Cum duumviratum egeris in patria tua, oportet fidem verbis tuis habere. Apronianus dixit: Nec novum est illis, hoc facere. Caeterum et actis addiderunt quod voluerunt. Jam artificium est illis. Aelianus proconsul dixit: Ex professione Caeciliani, qui acta falsata esse dicit, atque epistolae plurima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit Ingentius: et ideo recipiatur in carcerem. Est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas Scripturas tradiderit, vel exusserit. Omnium enim interrogatio suprascripta manifesta est, nullas Scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus, illis temporibus, neque praesens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit. Agesilaus dixit: De his qui ad Potestatem vestram instruendam venerunt, quid jubet Potestas tua? Aelianus proconsul dixit: Revertantur ad sedes suas.

Ut Ingentius ad comitatum Imperatoris mittatur. Imperatores Caesares, Flavii, CONSTANTINUS MAXIMUS et VALERIUS LICINANIUS LICINIUS, ad PROBIANUM proconsulem Africae.

Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus vicarius praefectorum per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandum, etc.

Reliquum ex lib. 3 contra Cresconium n. 81, et ex Augustini epistola 88, n. 4, repetendum.

Ad Vicarium Africae, ut Arelatem ad concilium ire jubeat partes inter quas erat controversia.

CONSTANTINUS AUGUSTUS ABLAVIO.

Jam quidem antehac cum perlatum fuisset ad scientiam meam, apud Africam nostram plures nefario furore vanis criminationibus contra se invicem super observantia sanctissimae legis catholicae discedere coepisse; dirimendae dissensionis hujuscemodi causa, placuerat mihi, ut ad urbem Romam tam Caecilianus Carthaginensis episcopus, contra quem vel maxime universi saepe me convenerant, quam etiam aliqui ex his qui ei quaedam objicienda crediderant, praesentiam sui exhiberent. Nam etiam ad supradictam urbem Romam nostram quosdam episcopos ex Galliis ire praeceperam, ut tam hi pro integritate vitae suae, atque laudabili instituto, sed et septem ejusdem communionis, quam etiam urbis Romae, episcopi, atque illi qui cum iisdem cognoscerent, possent rei quae videbatur esse commota, finem debitum adhibere. Qui quidem ea quaecumque in praesentia eorum fuerunt gesta, cuncta ad scientiam meam, etiam actis habitis retulerunt, verbo insuper affirmantes quod judicium suum pro rerum fuisset aequitate depromptum, eosque potius causae obnoxios esse dicentes, qui contra Caecilianum quaedam putaverunt commovere: adeo ut istum post judicium habitum, Africam ipsos remeasse prohiberent. Inde propter haec omnia probabili rerum aestimatione speraveram, quod omnibus omnino seditionibus et contentionibus quae ab iis hominibus videbantur subito commotae, finis debitus fuisset impositus. Sed cum dictationis tuae scripta legissem, quae ad Nicasium et caeteros super hisdem simulationibus Gravitas tua mittenda crediderat, evidenter agnovi quod neque respectum salutis suae, neque, quod est majus. Dei omnipotentis venerationem ante oculos suos velint ponere: siquidem ea agere persistant, quae non modo ad ipsorum dedecus infamiamque pertineant, sed etiam his hominibus detrahendi dent facilitatem, qui longe ab hujuscemodi sanctissima observantia sensus suos noscuntur avertere. Nam id quoque te scire convenit, quod ex hisdem venerunt, asserentes quod minus dignus idem Caecilianus cultu sincerissimae religionis habeatur. Et contra id quod hisdem responderam, frustra eos id jactare, quippe cum res fuisset apud urbem Romam ab idoneis ac probatissimis viris episcopis terminata, obnixe ac pertinaciter respondendum aestimaverunt quod eorum omnis causa non fuisset audita, sed potius iidem episcopi quodam loco se clausissent, et prout ipsis aptum fuerat, judicassent. Quare cum haec tot et tanta nimium obnixas dissensiones protrahere perviderem, ita ut nullo modo finis hisdem dari posse videretur, nisi et Caecilianus idem, et ex his qui contra eum dissident, tres aliqui in judicium eorum, qui contra Caecilianum sentiunt, consensumque debent, ad Arelatense oppidum venerint; injungendum solertiae tuae duxi, ut mox has litteras meas acceperis, tam Caecilianum supradictum, cum aliquibus ex his quos ipse delegerit (sed et de Byzacenae, Tripolitanae, Numidiarum, et Mauritaniarum, et provinciis singulis quique aliquantos ex suis perducere debebunt, quos ipsi putaverint eligendos), sed etiam aliquos ex his qui contra eumdem Caecilianum dissentiunt, data evectione publica, per Africam et Mauritaniam, inde ad Hispanias brevi tractu facias navigare. Et inde nihilominus hujusmodi his in singulis episcopis singulas tractorias tribuas, ut ipsi ad supradictum locum intra diem calendarum augustarum possint pervenire; celeriter intimaturus iisdem, ut antequam proficiscantur, debeant disponere quatenus absentibus ipsis et disciplina competens habeatur, et nulla forte seditio vel aliquorum altercatio, quae ad maximum dedecus spectet, oriatur: de caetero plena cognitione suscepta finis adhibeatur. Quia cum praesentiam sui exhibuerint universi, qui nunc in contentione esse noscuntur, quaeque non immerito finem debent accipere maturum, ut protinus possint terminari atque componi. Nam cum apud me certum sit, te quoque Dei summi esse cultorem, confiteor Gravitati tuae, quod nequaquam fas esse ducam, ut ejusmodi contentiones et altercationes dissimulentur a nobis, ex quibus forsitan commoveri possit summa divinitas, non solum contra humanum genus, sed etiam in me ipsum, cujus curae, nutu suo coelesti, terrena omnia moderanda commisit, et secus aliquid hactenus incitata decernet. Tunc enim revera et plenissime potero esse securus, et semper de promptissima benevolentia potentissimi Dei prosperrima et optima quaeque sperare, cum universos sensero debito cultu catholicae religionis sanctissimum Deum concordi observantiae fraternitate venerari.

Praecipit Imperator Syracusano episcopo ut pergat ad concilium Arelatense.

CONSTANTINUS AUGUSTUS, CHRESTO Syracusanorum episcopo.

Jam quidem antea, cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute, et ab Ecclesiae catholicae sententia dissidere coepissent, hujusmodi eorum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis e Gallia quibusdam episcopis, accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt, praesente quoque Romanae urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi. Sed quoniam nonnulli, ut fere fit, et propriae salutis, et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant, prolatae jam sententiae acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent. Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi seu potius detestanda secessione dissideant; et iis hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo subsannandi occasio praebeatur. Idcirco mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum interventu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra calendas augusti jussimus convenire; tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis, quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad praedictum locum occurras, quo tum per tuam Gravitatem, tum per caeterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam, controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse jussimus, allegationibus, ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens diutissime servet.

De rebus in Arelatensi concilio gestis.

Dilectissimo papae Silvestro, Marinus, Acratius, Natalis, Theodorus, Proterius, Vocius, Verus, Probatianus, Caecilianus, Faustinus, Surgentius, Gregorius, Reticius, Ambitausus, Terminatius, Merocles, Pardus, Adelfius, Hibernius, Fortunatus, Aristasius, Lampadius, Vitalis, Maternus, Liberius, Gregorius, Crescens, Avitianus, Dafnus, Orientalis, Quintasius, Victor, Epictetus, in Domino aeternam salutem.

Communi copula charitatis et unitate matris Ecclesiae catholicae vinculo inhaerentes, ad Arelatensium civitatem, piissimi Imperatoris voluntate adducti, inde te, religiosissime Papa, cum merita reverentia salutamus: ubi graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni, effrenatae mentis homines pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas, et traditio ac regula veritatis ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi ratio subsisteret, aut accusandi modus ullus, aut probatio conveniret. Ideo, judice Deo et matre Ecclesia quae suos novit et comprobat, aut damnati sunt, aut repulsi. Et utinam, frater dilectissime, ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses. Profecto, credimus, quia in eos severior fuisset sententia prolata, et te pariter nobiscum judicante, coetus noster majori laetitia exsultasset. Sed quoniam recedere a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quotidie sedent, et cruor ipsorum sine intermissione Dei gloriam testatur; non tamen haec sola nobis visa sunt tractanda, frater charissime, ad quae fueramus invitati, sed et consulendum nobismetipsis censuimus: et cum diversae sint provinciae ex quibus advenimus, ita et varia contingunt quae nos censemus observare debere. [Placuit ergo praesente Spiritu sancto et Angelis ejus, ut et his qui singulos quos monebat, judicare, proferremus de quiete praesenti. Placuit etiam, antequam a te qui majores dioeceses tenes, per te potissimum omnibus insinuari]. Quid autem sit quod senserimus, scripto nostrae mediocritatis subjunximus. At id primo loco de vita nostra atque utilitate tractandum fuit, ut quia unus pro multis mortuus est, et resurrexit, ab omnibus tempus ipsum ita religiosa mente observetur, ne divisiones vel dissensiones in tanto obsequio devotionis possint exsurgere. Censemus ergo Pascha Domini per orbem totum una die observatum iri. De his quoque qui quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ut in ipsis locis perseverent. De his etiam qui arma projiciunt in pace, placuit abstineri eos a communione. De circissariis agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos, quamdiu agitant, a communione separari. De theatricis, ipsos placuit quamdiu agunt, a communione separari. De his qui in infirmitate sunt constituti et recedere volunt, placuit eis manum imponi. De praesidibus autem qui fideles sunt, et ad praesidatum consiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras quidem accipiant ecclesiasticas communicatorias, ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura illis agatur: et si coeperint contra disciplinam agere, tunc demum a communione excludantur. Et de his quidem qui in republica agere volunt, similiter. De Afris autem, quod propria lege sua utantur, ut rebaptizent, placuit ut ad Ecclesiam si aliquis haereticus venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu sancto esse baptizatum, manus tantum ei imponatur: quod si interrogatus Symbolum, non responderit Trinitatem, tunc merito baptizetur; et caetera. [Tunc taedians jussit omnes ad sedes suas redire.]

Constantinus Donatistarum contumaciam detestans, jubet episcopos catholicos, qui Arelatensi concilio interfuerunt, ad suas provincias redire

CONSTANTINUS AUGUSTUS, Episcopis catholicis charissimis fratribus salutem.

Aeterna et religiosa, incomprehensibilis pietas Dei nostri, nequaquam permittit humanam conditionem diutius in tenebris oberrare, neque patitur exosas quorumdam voluntates usque in tantum pervadere, ut non suis praeclarissimis luminibus denuo pandens iter salutare, eas det ad regulam justitiae converti. Habeo quippe cognitum multis exemplis: haec eadem ex me ipso metior. Fuerant enim in me primitus, quae justitia carere videbantur, nec ulla putabam videre supernam potentiam, quae intra secreta pectoris mei gererem. Equidem haec, ut dixi, aequam fortunam debuerunt sortiri, scilicet omnibus malis redundantem: sed Deus omnipotens in coelis per saecula residens, tribuit quod non merebar. Certo jam neque dici, neque enumerari possunt ea, quae coelesti sua in me famulum suum benevolentia concessit, sanctissimi antistites Christi Salvatoris, fratres charissimi. Gaudeo igitur equidem specialiter, gaudeo quod tandem habita justissima dijudicatione, eos ad meliorem spem fortunamque revocastis, quos malignitas diaboli videbatur a praeclarissima luce legis catholicae miserabili sua persuasione avertisse. O vere victrix providentia Christi Salvatoris! ut etiam his consuleret, qui jam desciscentes a veritate, quodam modo adversus ipsam arma inducentes, gentibus se copulaverunt. Qui si vel nunc vera fide voluerint obsequia sanctissimae legi deferre, intelligere poterunt quantum sibi nutu Dei sit provisum. Et hoc quidem, sanctissimi fratres, sperabam etiam in eis, quibus ingenita est maxima durities animi, posse reprehendi. Sed non profuit apud eos recta dijudicatio, neque in eorum sensus ingressa est divinitas propitia. Revera enim non immerito ab his procul abscesserit Christi clementia, in quibus manifesta luce claret hujusmodi esse, ut eos etiam a coelesti provisione exosos cernamus: quae in ipsos tanta vesania perseverat, cum incredibili arrogantia persuadeant sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a recto judicio dato, quo coelesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eorumdem pectoribus perseverat. Quoties a me jam ipso improbissimis aditionibus suis sunt condigna responsione oppressi? Qui utique si hoc ante oculos habere voluissent, minime hoc ipsum interposuissent. Meum judicium postulant, qui ipse judicium Christi exspecto. Dico enim, ut se veritas habet, sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet. Nihil enim licet his aliud sentire, vel aliud judicare, nisi quod Christi magisterio sunt edocti. Quid igitur sentiunt maligni homines, officia, ut vere dixisti, diaboli? Perquirunt saecularia, relinquentes coelestia. O rabida furoris audacia! sicut in causis gentium fieri solet, appellationem interposuerunt. Equidem gentes minora interdum judicia refugientes, ubi justitia deprehendi potest, magis ad majora judicia auctoritate interposita ad appellationem se conferre sunt solitae. Quid hi detractores legis, qui renuentes coeleste judicium, meum putaverunt postulandum, sic sentire de Christo salvatore? Ecce jam proditores, ecce sine ulla acriori disquisitione, ipsi per semet prodiderunt facinora sua. Quae ab ipsis sentitur humanitas, qui in ipso Deo immanes prosilierunt? Equidem, fratres charissimi, licet haec in ipsis videantur deprehensa, nihilominus vos, qui Domini Salvatoris sequimini viam, patientiam adhibete, data his adhuc optione, quid putent deligendum: ac si eos in hisdem videritis perseverare, protinus cum his quos Dominus dignos cultu suo judicavit, proficiscimini, et redite ad proprias sedes, meique mementote, ut mei Salvator noster semper misereatur. Caeterum direxi meos homines, qui eosdem infandos deceptores religionis protinus ad comitatum meum perducant, ut ibi degant, ibi sibi mortem pervideant. Dedi quoque litteras competentes ad eum qui vicariam praefecturam per Africam tuetur, ut quotquot hujus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum meum dirigat, ne ulterius sub tanta claritate Dei nostri ea ab ipsis fiant, quae maximam iracundiam coelestis providentiae possint incitare. Incolumes vos Deus omnipotens tribuat votis meis et vestris per saecula, fratres charissimi.

Episcopos partis Donati ad finiendam causam Caeciliani adesse jubet.

CONSTANTINUS AUGUSTUS, Episcopis.

Ante paucos quidem dies, juxta postulatum vestrum, hoc mihi placuerat, ut ad Africam reverteremini, ut illic omnis causa, quae vobis adversus Caecilianum competere videtur, ab amicis meis quos elegissem, cognosceretur, atque finem debitum reciperet. Verum diu mihi cogitanti, et in animo meo non immerito volventi, id potissimum visum est, ut, quoniam scio quosdam ex vestris turbulentos satis et obstinato animo rectum judicium et integrae veritatis rationem minime respicere, ac per hoc venire forsitan, ut si ibidem cognoscatur, non ut condecet et veritatis ratio expostulat, res finem accipiat, atque aliquid tale eveniat, nimia vestra obstinatione, quod et divinitati coelesti displiceat, et existimationi meae, quam semper illibatam cupio perseverare, plurimum impediat; placuit mihi, sicut dixi, ut Caecilianus, juxta prius tractatum, huc potius veniat; quem credo juxta litteras meas mox adfuturum. Polliceor autem vobis, quod si praesente ipso de uno tantum crimine vel facinore ejus per vosmetipsos aliquid probaveritis, id apud me sit, ac si universa quae ei intenditis, probata esse videantur. Deus omnipotens perpetuam tribuat securitatem.

Promittit Constantinus ad Africam se venturum, ut inter Caecilianum et Donatum de schismate in Africa facto judicet.

CELSO vicario Africae.

Perseverare Menalium eum quem jamdudum susceperat insania, caeterosque qui a veritate Dei digressi, errori se pravissimo dederunt, proxima etiam tuae Gravitatis scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostrae de merito seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater charissime. Unde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod enim, cum statuissem inter ipsos et Caecilianum, plenissime super allegationibus diversis requirere, praesentiae meae se suscepta fuga subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissimo facto confessi, ad ea se redire properare, quae et antea fecerant, et nunc agere perseverant: at cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum Gravitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas. Verum lecta hac epistola, tam Caeciliano, quam hisdem palam facias, quod cum favente pietate divina Africam venero, plenissime universis, tam Caeciliano, quam his qui contra eum agere videntur, lecto dilucido judicio demonstraturus sum, quae et qualis summae divinitati sit adhibenda veneratio, et cujusmodi cultu delectari videatur: adhibito etiam diligenti examine, ea quae nunc aliqui exinde in latebris mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus, atque in lucem facturus venire: easdem personas, quae res istiusmodi concitant, faciuntque, ut non cum ea, qua oportet, veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam. Cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a veritate religionis et incongruum esse videatur; eos quos contra fas et religionem ipsam recognovero, reosque violentes competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione, insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persolvere. Scire itaque pro certo quae habere debeant, ad plenissimam fidem, salute etiam teste invocata, quod tam super plebe, quam super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus, idque judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam hisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit. Nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc quod improbe fit, minime existimem dissimulandum: cum nihil potius a me agi pro instituto meo, ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque temeritatibus amputatis, veram religionem universos, concordemque simplicitatem, atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam.

Exemplum Epistolae Praefectorum praetorio ad Celsum vicarium. PETRONIUS, ANNIANUS et JULIANUS, DOMITIO CELSO vicario Africae.

Quoniam Lucianum, Capitonem, Fidentium et Nasutium episcopos, et Mammarium presbyterum, qui secundum coeleste praeceptum Domini Constantini Maximi invicti semper Augusti ad Gallias cum aliis legis ejus hominibus venerant, Dignitas ejus ad lares proprios venire praecepit; angarialem his cum annonaria competentia usque ad Arelatensem portum secundum imperatum aeternitatis ejusdem clementissimi principis dedimus, frater, qua inde Africam navigent. Quod solertiam tuam litteris nostris scire conveniat. Optamus te, frater, felicissimum bene valere. Hilarius princeps obtulit IV calendas maias. Triberis.

De Constantini judicio apud Mediolanum habito, ubi rursum absolutus est Caecilianus. In indice Collationis Carthag. 3, cap. 516, legitur, Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Caecilianum fuisse purgatum post Arelatense concilium significat Imperator. Ibid., cap. 521. Interlocutio quod inter partes sententiam tulerit Imperator. Ibid., cap. 523: Interlocutio hoc ipsum significans ex rescripto Principis superius recitato. Rescriptum istud ad Eumalium vicarium Africae, laudat Augustinus in Breviculo Collat. 3, n. 37; et lib. post Collationem, n. 56, ubi datum dicit Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres. Ipsam quoque Constantini sententiam secundum Caecilianum dictam ex eodem rescripto affert in lib. 3 contra Crescon., n. 82: Insero adhuc, ait, et verba Constantini ex litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse, et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his quae supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post episcopalia judicia partes perductae fuerint: In quo pervidi, inquit, Caecilianum virum omni innocentia praeditum, ac debita religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem; nec ullum in eo crimen reperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum. Confer epist. 43, n. 20, tom. 2.

Aliquanto post illud judicium legem contra partem Donati dedit severissimam, ut testatur Augustinus in epistola 105, n. 9. Primus adversus eorum errorem multa constituit, et eis basilicas jussit auferri, ex lib. 2 contra Litteras Petiliani, n. 205: praecepitque ut loca congregationum ipsorum fisco vindicarentur ex ejusdem Augustini epist. 88, n. 3. Legis Constantini contra Donatistas mentio fit a Gratiano in l. 2 cod. Theod., tit. Ne sanctum Baptisma iteretur.

Exemplum epistolae Constantini ad catholicam.

CONSTANTINUS AUGUSTUS, universis Episcopis per Africam, et plebi Ecclesiae catholicae.

Quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit, tentasse me per omnia humanitatis et moderationis officia optime scitis, ut, juxta magisteria legis nostrae, pax illa sanctissimae fraternitatis, cujus gratiam Deus summus famulorum suorum pectoribus immiscuit, stabilita per omnem concordiam teneretur. Sed quia vim illam sceleris infusi, paucorum licet sensibus pervicaciter inhaerentem, intentionis nostrae ratio non potuit edomare, favente adhuc sibi huic nequitiae patrocinio, ut extorqueri sibi omnino non sinerent, in quo se deliquisse gauderent: exspectandum nobis est, dum totum hoc per paucos cedit in populum omnipotentis Dei misericordia mitigetur. Inde enim remedium sperare debemus, cum omnia bona vota et facta referuntur. Verum dum coelestis medicina procedat, hactenus sunt consilia nostra moderanda, ut patientiam percolamus, et quidquid insolentia illorum pro consuetudine intemperantiae tentat aut facit, id totum tranquillitatis virtute toleremus. Nihil ex reciproco reponatur injuriae: vindictam enim, quam Deo servare debemus, insipientis est manibus usurpare; maxime cum debeat fides nostra confidere, quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse valiturum. Quid est enim aliud in hoc saeculo in nomine Dei vincere, quam inconditos hominum impetus quietae legis populum lacescentes, constanti pectore sustinere? Quod si observaverit vestra sinceritas, cito videbitis per gratiam summae divinitatis, ut languescentibus eorum institutis vel moribus, qui se miserrimae contentionis vexillarios praebent, sciant omnes non debere se paucorum persuasione pereuntes sempiterno letho dare, quo possint poenitentiae gratia, semper vitae aeternae, correctis erroribus suis, integrari. Valete voto communi per saecula jubente Deo, fratres charissimi.

Exemplum Epistolae Constantini, cum scripto episcoporum Numidarum, ubi haeretici tulerunt basilicas, ut ad aliam basilicam faciendam sibi locum vel domum eis det.

CONSTANTINUS Victor Maximus ac Triumphator semper Augustus, Zeuzio, Gallico, Victorino, Sperantio, Januario, Felici, Crescentio, Pantio, Victori, Babbutio, Donato, episcopis.

Cum summi Dei, qui hujus mundi auctor et pater est, cujus beneficio vitam carpimus, coelum suspicimus, humana etiam societate gaudemus, hanc voluntatem esse constet, ut omne humanum genus in commune consentiat, et quodam societatis affectu, quasi mutuis amplexibus glutinetur: non dubium est haereses et schismata a diabolo, qui caput est malitiae, processisse. Et ideo quidquid ab haereticis geritur, ejus instinctu fieri, qui eorum sensus, mentes, cogitationesque possidet, nulla dubitatio est. Nam cum ejusmodi homines in sua potestate redegerit, hisdem usquequaque dominatur. Quid autem boni efficere insanus, perfidus, irreligiosus, profanus, Deo contrarius, Ecclesiae sanctae inimicus potest, qui a Deo sancto, vero, justo, summo, atque omnium Domino recedens, qui nos constituit et in hac luce produxit, qui spiritum ad vitam, quam carpimus, dedit, et qui nos id quod suum esse voluit, et omnia sua voluntate perfecit, ad diaboli partem prono errore decurrit? Sed quia semel possessus animus a malo, necesse est doctoris sui operibus instare, ea perficiat quae aequitati et justitiae contraria videantur, idcirco hi qui a diabolo possessi sunt, ejus falsitati et nequitiae obsequuntur. Non autem miratum est, a bonis improbos discedere. Nam sic recte proverbio signatum est, Pares cum paribus congregari: qui malo impiae mentis infecti sunt, necesse est a nostra societate dissideant. Homo siquidem malus, ut Scriptura loquitur, de malo thesauro profert mala: bonus vero ex bono profert bonum (Matth. XII, 35). Sed quia, ut dictum est, haeretici et schismatici, qui bonum relinquentes et malum sectantes, ea perficiunt quae Deo displiceant, diabolo, qui eorum pater est, approbantur adhaerere, rectissime et sapienter Gravitas vestra facit; et secundum sanctum fidei praeceptum, ab eorum perversis contentionibus temperando; et hisdem remittendo quod iidem sibi indebitum atque alienum usurpare contendunt: ne, sicuti est eorum perversitas maligna et perfida, ad seditiones usque prorumperent, et inter turbas atque concentus sui similes incitarent, atque ita aliquid existeret, quod sedari non oporteret. Sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo eum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo patre superant: sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant, et condigna supplicia. Ex hoc quippe majus Dei summi existat justi usque judicium, quod eos aequo animo tolerat, et patientia condemnat, his omnia quae ab ipsis processerunt, sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit. Et ideo cum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis et irreligiosis, et Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindictam poscitis, et ut iidem potius ad veniam pertineant, postulatis. Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc est praeceptis insistere, hoc est feliciter credere, hoc est vere sentire, hoc est scire, quod major vindicta in contrarios Ecclesiae provocetur, cum hisdem in saeculo parcitur. Accepta igitur epistola Sapientiae et Gravitatis vestrae, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam Ecclesiae catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis quam a judicibus ex notra jussione commonitos, ut redderent quod suum non erat, noluisse: vos autem imitatores patientiae Dei summi, eorum malitiae placida mente ea quae vestra sunt relinquentes, et potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet poscere. Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum: et statim ad Rationalem competentes dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat, cum omni jure suo, ad dominium Ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis tradi protinus jussi. In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi. Ad Consularem quoque scribi mandavi Numidiae, ut ipse in ejusdem ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret. Lectores etiam Ecclesiae catholicae, et hypodiacones, reliquos quoque instinctu memoratorum, quibusdam pro moribus ad munera, vel ad decurionatum vocati sunt, juxta statutum legis meae ad nullum munus statui evocandos. Sed et eos, qui ducti sunt haereticorum instinctu, jussimus protinus molestis perfunctionibus absolvi. De caetero etiam legem meam super ecclesiasticos catholicos datam custodiri mandavi. Quae omnia ut vestrae patientiae palam fierent, harum litterarum testificatione perscripta sunt. Et utinam quidem haeretici vel schismatici aliquando suae saluti providerent, et detersis eorum tenebris ad visionem verae lucis oculos aperirent, et a diabolo secederent, et ad Deum qui unus et verus, qui omnium judex est, vel sero confugerent. Sed quia constat eos in sua malitia manere, et in suis facinoribus mori velle, sufficit hisdem commonitio nostra, et praecedens assidua cohortatio. Si enim jussionibus nostris obtemperare voluissent, ab omni malo liberarentur. Nos tamen, fratres, sequamur quae nostra sunt, mandatis instemus, custodiamus divina praecepta, ex bonis actibus vitam nostram ab erroribus vindicantes, favente Dei misericordia, per rectum limitem dirigamus.

GESTA APUD ZENOPHILUM CONSULAREM, quibus constat traditorem Silvanum, qui cum caeteris ordinavit Majorinum cui Donatus successit.

Constantino Maximo Augusto et Constantino juniore nobilissimo Caesare Coss. idibus decembribus. Sexto Thaniugadiensi inducto, et applicito Victore grammatico, assistente etiam Nundinario diacono, Zenophilus vir clarissimus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit: Professor sum litterarum Romanarum, grammaticus latinus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus dignitatis est? Victor dixit: Patre decurione Constantiniensium, avo milite; in comitatu militaverat. Nam origo nostra de sanguine Mauro descendit. Zenophilus V. C. consularis dixit: Memor fidei et honestatis tuae simpliciter designa, quae causa fuerit dissensionis inter Christianos. Victor dixit: Ego dissensionis originem nescio: unus sum de populo Christianorum. Siquidem cum essem apud Carthaginem, Secundus episcopus cum Carthaginem tandem aliquando venisset, dicuntur invenisse Caecilianum episcopum nescio quibus non recte constitutum: illi contra alium instituerunt. Inde illic apud Carthaginem coepta dissensio est: et inde originem scire dissensionis plene non possum: quoniam semper civitas nostra unam Ecclesiam habet; et si habuit dissensionem, nescimus omnino. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvano communicas? Victor respondit: Ipsi. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cur ergo intermisso eo, cujus innocentia purgata est? Et adjecit: Asseveratur praeterea te aliud certissime scire, quod Silvanus traditor sit: de eo confitere. Victor respondit: Hoc nescio. Zenophilus V. C. consularis Nundinario diacono dixit: Negat se Victor scire quod Silvanus traditor sit. Nundinarius diaconus dixit: Scit ipse num tradidit codices. Victor respondit: Fugeram hanc tempestatem: et, si mentior, peream. Cum incursum pateremur repentinae persecutionis, fugivimus in montem Bellonae. Ego sedebam cum Marte diacono, et Victor presbyter; cum ab eodem Marte quaererentur codices omnes, negavit se habere. Tunc Victor dedit nomina omnium lectorum. Ventum est ad domum meam: cum absens essem, ascensum est a magistratibus, et sublati sunt codices mei: cum ego venissem, inveni codices sublatos. Nundinarius diaconus dixit: Tu ergo respondisti apud acta, quoniam dedisti codices. Quare negantur haec, quae prodi possunt? Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Simpliciter confitere, ne strictius interrogeris. Nundinarius diaconus dixit: Legantur acta. Zenophilus V. C. consularis dixit: Legantur. Et dedit Nundinarius, et exceptor recitavit.

Diocletiano VIII et Maximiano VII Consulib. XIV calendas junias, ex actis Munatii Felicis Flaminis perpetui, curatoris coloniae Cirtensium. Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix F. pp. curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut praecepto et jussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent; sed nos quod hic habemus, damus. Felix F. pp. curator Paulo episcopo dixit: Ostende lectores, cut mitte ad illos. Paulus episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit eos Officium publicum, id est Edusius et Junius exceptores. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Manente ratione de lectoribus quos demonstrabit Officium, vos quod habetis date. Sedente Paulo episcopo, Montano et Victore, Densatelio et Memorio presbyteris, astante Marte cum Helio et Marte diaconis, Marcuclio, Catullino, Silvano, et Caroso subdiaconis, Januario, Meraclo, Fructuoso, Miggine, Saturnino, Victore Samsurici, et caeteris fossoribus, contrascribente Victore Aufidii in brevi sic: Calices duo aurei: item calices sex argentei, urceola sex argentea, cucumellum argenteum; lucernae argenteae septem, cereofala duo, candelae breves aeneae cum lucernis suis septem: item lucernae aeneae undecim, cum catenis suis: tunicae muliebres octoginta duae, mafortea triginta et octo, tunicae viriles sexdecim, caligae viriles paria tredecim, caligae muliebres paria quadraginta septem, coplae rusticanae decem et novem. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio, Silvano, et Caroso, fossoribus dixit: Proferte hoc quod habetis. Silvanus, et Carosus dixerunt: Quod hic fuit, totum hoc ejecimus. Felix F. pp. curator reipublicae Marculio, Silvano, et Caroso dixit: Responsio vestra actis haeret. Posteaquam in bibliothecis, inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam, et lucernam argenteam, quod diceret se post orcam eas invenisse. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix F. pp. curator reipublicae Silvano dixit: Quaere diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil remansit, totum hoc ejecimus. Et cum apertum esset triclinium, inventa sunt ibi dolia quatuor et orcae sex. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Proferte Scripturas quas habetis, ut praeceptis Imperatorum et jussioni parere possitis. Catulinus protulit codicem unum pernimium majorem. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio et Silvano dixit: Quare unum tantummodo codicem dedistis? Proferte Scripturas quas habetis. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Plus non habemus, quia subdiacones sumus; sed lectores habent codices. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio et Catulino dixit: Demonstrate nobis lectores. Marcuclius et Catulinus dixerunt: Non scimus ubi maneant. Felix F. pp. curator reipublicae Catulino et Marcuclio dixit: Si ubi manent non nostis, nomina eorum dicite. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Nos non sumus proditores: ecce sumus; jube nos occidi. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Recipiantur. Et cum ventum esset ad domum Eugenii, Felix F. pp. curator reipublicae dixit Eugenio: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Et protulit codices quatuor. Felix F. pp. curator reipublicae Silvano et Caroso dixit: Demonstrate caeteros lectores. Silvanus et Carosus dixerunt: Jam dixit episcopus quia Edusius et Junius exceptores omnes noverunt: ipsi tibi demonstrent ad domos eorum. Edusius et Junius exceptores dixerunt: Nos eos demonstramus, domine. Et dum ventum fuisset ad domum Felicis Sarsoris, protulit codices quinque. Et cum ventum esset ad domum Victorini, protulit codices octo. Et cum ventum fuisset ad domum Projecti, protulit codices quinque majores, et minores duos. Et cum ad Grammatici domum ventum fuisset, Felix F. pp. curator Victori grammatico dixit: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Victor grammaticus obtulit codices duos et quiniones quatuor. Felix F. pp. curator Victori dixit: Profer Scripturas, plus habes. Victor grammaticus dixit: Si plus habuissem, dedissem. Et cum ventum fuisset ad domum Euticii Caesarianensis, Felix F. pp. curator Euticio dixit: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Euticius dixit: Non habeo. Felix F. pp. curator Euticio dixit: Professio tua actis haeret. Et cum ventum fuisset ad domum Coddeonis, protulit uxor ejus codices sex. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Quaere, ne plus habeatis: profer. Mulier respondit: Non habeo. Felix F. pp. curator reipublicae, Bovi servo publico dixit: Intra, et quaere, ne plus habeat. Servus publicus dixit: Quaesivi, et non inveni. Felix F. pp. curator reipublicae Victorino, Silvano, et Caroso dixit: Si quid minus factum fuerit, vos contingit periculum. Quibus lectis, Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Confitere simpliciter. Victor respondit: Non fui praesens.

Nundinarius diaconus dixit: Legimus epistolas episcoporum factas a Forte. Et legit exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli ejus, quoniam tradiderunt quibus communicastis; id est, Silvanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum. Quod omnes vos, episcopi, presbyteri, diacones, seniores, scitis de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quo vobis conjurastis ut fieret Majorinus episcopus; et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo, vestri praesentia et populi, dedit folles viginti, ut factus esset presbyter: quod scit Christus et Angeli ejus. Et recitatum est exemplum epistolae. Purpurius episcopus Silvano coepiscopo, in Domino salutem. Venit ad me Nundinarius diaconus filius noster, et petiit has litteras deprecatorias a me, ad te, sanctissime, dirigerem, ut si fieri posset, pax inter te et ipsum sit. Hoc enim volo fieri, ut nemo sciat quid inter nos agatur. Si volueris scripto tuo . . . . . ut et ego solus ibi in re praesenti veniam, et dissensionem ipsam de inter vos amputem. Manu sua enim mihi tradidit libellum rei gestae, pro qua causa fuerit tuo praecepto lapidatus. Non est verum, ut pater castiget filium contra veritatem: et scio quia vera sunt, quae in libello mihi tradito sunt conscripta. Quaere remedium, quomodo poterit ibi malignitas ista exstingui, antequam flamma exsurgat, quae post demum exstingui non poterit sine sanguine spirituali. Adhibe tecum clericos et seniores plebis ecclesiasticos viros, et inquirant diligenter quae sunt istae dissensiones, ut ea quae sunt secundum fidei praecepta, fiant. Non declinabis ad dextram vel ad sinistram. Libenter aurem commodare noli malis instructoribus qui nolunt pacem. Omnes nos occiditis. « Et alia manu, » Vale. Item et exemplum epistolae: Purpurius episcopus clericis et senioribus Cirtensium, in Domino aeternam salutem. Clamat Moyses ad omnem senatum filiorum Israel, dixitque illis quae Dominus jubeat fieri, sine concilio seniorum nihil agebatur. Itaque et vos, charissimi, quos scio omnem sapientiam coelestem et spiritualem habere, omni vestra virtute cognoscite quae sit dissensio haec, et perducite ad pacem. Dicit enim Nundinarius diaconus quod nihil vos lateat, unde haec dissensio est inter charissimum nostrum Silvanum et ipsum. Tradidit enim mihi libellum, in quo omnia sunt conscripta. Dixit enim et vos non latere. Ego scio, quia auris non est. Bonum quaerite remedium, quomodo exstinguatur haec res sine periculo animae vestrae, ne subito, cum personam accipitis in judicio, ruatis. Justum judicium inter partes judicate secundum gravitatem vestram et justitiam. Cavete vobis ne declinetis in dextram, neque in sinistram. Dei res agitur, qui scrutatur cogitationes singulorum. Elaborate, nemo sciat, quae sit conjuratio haec. Vestra sunt, quae libello continentur, non est bonum. Dicit enim Dominus: « Ex ore tuo condemnaberis, et ex ore tuo justificaberis » (Matth. XII, 37). Item alia recitata. Silvano fratri charissimo. Fortis, in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius noster Nundinarius diaconus, et retulit ea quae inter te et illum contigerunt, per malivoli intercessum, qui vult animas justorum a via veritatis avertere. Cum haec audirem, mente defectus sum, quod talis dissensio inter vos venit. Dei enim sacerdos ut ad hoc veniat quod non nobis expediat, fiat. Nunc ergo petite eum, ut, quod potest, cum ipso pax Domini Salvatoris Christi sit. Non ad publicum veniamus, et a Gentibus damnemur. Scriptum est enim, « Videte ne dum mordetis et causamini in invicem, ab invicem consumamini » (Galat. V, 15). Ergo peto Dominum, ut tollatur de medio nostrum hoc scandalum, ut possit res Dei cum gratiarum actione celebrari, Domino dicente, « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis » (Joan. XIV, 27). Quae pax poterit esse, ubi dissensio et aemulationes sunt? Nam cum ego a milite essem ass . . . . . . separatus, et in illo venissem, cum injuria tali, Deo commendavi animam meam, et remisi tibi, quia Deus videt mentes hominum et eorum, sive a te ad illos perductus sum, sed Deus nos liberavit, et tecum servimus. Ergo, sicuti dimissum est nobis, et vos reconciliamini paci, ut in nomine Christi possimus cum gaudio pacem celebrare. Nemo sciat . . . . . .. Fratribus, et filiis, clero et senioribus, Fortis, in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius meus Nundinarius diaconus vester, et retulit ea quae contra vos sunt gesta, necnon utique debuit a vobis componi, ne ventum esset ut talem insaniam passi, a quibus lapidarentur pro veritate, quod et vos et nos scimus, sicuti nobis retulistis et scriptum est, « Non est sapiens quisquam inter vos, qui possit judicare inter fratres? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles » (I Cor. VI, 5, 6)! Sicuti vos nunc in judicio contenditis. Sic ad hoc exilitum est, ut Gentibus demus tale exemplum, ut qui per nos Deo credebant, ipsi nobis maledicant, cum ad publicum pervenimus? Ergo, ne ad hoc veniatur, vos qui spirituales estis, facite ut nemo sciat, ut cum pace Pascha celebremus, et hortemini eos paci reconciliari, et dissensio non sit: ne cum ad publicum ventum fuerit, incipiatis et vos periclitari, si hoc factum fuerit, et postea vobis imputetis. Dabitis quam plurime, tu Possessor Donati presbyter, singuli Valeri, et Victor qui omnia scitis, actatum date operam ut pax sit vobiscum. Item alia recitata. Silvano fratri, Sabinus . . . . . in Domino aeternam salutem. Pervenit ad nos Nundinarius filius tuus, non tantum ad me, sed et ad fratrem nostrum Fortem, fortem et gravem querelam referens. Miror Gravitati tuae, sic te egisse cum filio tuo, quem tu nutristi et ordinasti. Si enim aedificium terrae structum sit, non additur quid coeleste, quod per manum sacerdotis aedificatur. Sed non est tibi mirandum, Scriptura dicente, « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. » (Id. I, 19). Et iterum dicit, « Potius dilexerunt homines tenebras magis quam lucem » (Joan. III, 1, 9): sicuti et tu facis. Sufficiat vobis omnia scire: super quod et frater noster Fortis tibi scripsit. Nunc petierim de charitate tua, frater benignissime, ut suppleas dictum Isaiae prophetae, « Expellite malignitatem de animis vestris, et venite, disputemus, dicit Dominus: » et iterum, « Projicite malum de medio vestrum » (Isai. I, 16-18). Sic et tu fac: subjuga et averte seditiones, quae noluerunt esse pacem inter te et filium tuum: sed filius tuus Nundinarius in pace tecum Pascha celebret; ne res ad publicum veniat praeterea jam omnibus nobis nota. Rogaverim te, frater benignissime, mediocritatis meae compleas petitionem: nemo sciat. Item alia recitata . . . . . . Fratri Forti, Sabinus, in Domino aeternam salutem. Quae sit charitas juxta omnes collegas, certus sum peculiariter; tamen secundum Dei voluntatem qui dixit, Quosdam diligo super animam meam, Silvanum te coluisse certus sum. Quare non dubitavi haec scripta ad te dare, quia scripta tua ad eum facta dari feci propter nomen Nundinarii, et qui impigre agit, semper res Dei impetu procedit. Ne praetendas excusationem. Occupatio namque nos diebus istis stringit, et incunctanter commovet circa haec usque ante diem solemnissimum paschae, ut per te fiat pinguissima pax, ut digni cohaeredes Christi inveniamur, qui dixit, « Pacem meam do vobis; pacem meam relinquo vobis. » Et iterum peto ut facias. « Et alia manu: » Opto te in Domino bene valere, et nostri memorem esse. Vale. Sed rogo te, nemo sciat.

Quibus lectis Zenophilus V. C. consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum. Et Victori dixit: Simpliciter confitere utrum scias eum aliquid tradidisse. Victor dixit: Tradidit, sed non me praesente. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta est persecutio, et Silvanus subdiaconus fuit. Nundinarius diaconus respondit: Quando ventum est illic, ait, ut factus esset episcopus, respondit populus, Alius fiat, exaudi, Deus. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Dictum est a populo, Silvanus traditor? Victor dixit: Ego ipse luctatus sum episcopus. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ergo sciebas traditorem? de hoc confitere. Victor respondit: Traditor fuit. Nundinarius diaconus dixit: Vos seniores clamabatis, Exaudi, Deus, civem nostrum volumus, ille traditor est. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Clamasti ergo cum populo, quod traditor esset Silvanus, et non deberet fieri episcopus? Victor dixit: Clamavi et ego, et populus. Nos enim civem nostrum petebamus integrum virum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Qua causa putabatis eum non mereri? Victor dixit: Integrum petebamus, et civem nostrum. Sciebam enim causam imperatorum ad hoc nos esse venturos; dum enim talibus committitur. Item inductis et applicitis Victore Samsurici et Saturnino fossoribus, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Saturninus. Zenophilus V. C. dixit: Cujus conditionis es? Saturninus respondit: Fossor. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvanum scis esse traditorem? Saturninus dixit: Scio lucernam tradidisse argenteam. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Quid aliud? Saturninus respondit: Aliud nescio, nisi quia de post orcam eam ejecit. Et remoto Saturnino Zenophilus V. C. consularis dixit astanti: Et tu, quis vocaris? Respondit: Victor Samsurici. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit: Artifex sum. Zenophilus V. C. dixit: Tabulam argenteam quis tradidit? Victor respondit: Non vidi: quod scio, hoc dico. Zenophilus V. C. consularis dixit Victori: Licet jam constiterit ex responsione eorum qui supra sunt interrogati, tamen tu confitere utrum Silvanus traditor sit. Victor dixit: Secundo petato quomodo hoc dimisit, ut duceremur ad Carthaginem, ore ipsius episcopi audivi. Data est mihi lucerna argentea, et capitulata argentea, et has tradidi. Zenophilus V. C. dixit Victori Samsurici: A quo audisti? Victor dixit: A Silvano episcopo. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ab ipso audisti quod tradidisset? Victor dixit: ab ipso audivi quod suis manibus tradidisset illas. Zenophilus V. C. dixit: Ubi audisti? Victor dixit: In basilica. Zenophilus V. C. consularis dixit: Apud Constantinam? Victor dixit: Ibi coepit alloqui populum dicens, De quo dicunt me traditorem esse? de lucerna et capitulata? Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quid aliud putas ex his esse quaerendum? Nundinarius dixit: De cupis fisci, quis illas tulit. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quas cupas? Nundinarius dixit: In templo Serapis fuerunt, et tulit illas Purpurius episcopus: acetum quod habuerunt, tulit illud Silvanus episcopus, Dontius presbyter, et Lucianus. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Sciunt id factum qui assistunt? Nundinarius respondit: Sciunt, Diaconus Saturninus dixit: Dicebant majores nostri quia sublatae sunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: A quo sublatae dicuntur? Saturninus dixit: A Purpurio episcopo, et acetum a Silvano et Dontio presbytero, et Luciano diacono. Nundinarius dixit: Viginti folles dedit, et factus est presbyter Victor. Saturninus dixit, et cum diceret, Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Cui dedit? Saturninus dixit: Silvano episcopo. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ergo ut fieret presbyter, Silvano episcopo viginti folles praemium dedit? Saturninus dixit: Dedit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ante Silvanum positum est? Saturninus dixit: Ante cathedram episcoporum. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: A quo pecunia sublata est? Nundinarius dixit: Ipsi episcopi diviserunt eam inter se. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Donatum desideras exhiberi? Nundinarius dixit: Utique veniat, de quo clamavit populus biduo post pare, Exaudi, Deus, civem nostrum volumus. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Certe clamavit hoc populus? Respondit: Clamavit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Traditorem clamavit Silvanum? Saturninus dixit: Utique. Nundinarius dixit: Quando factus est episcopus, non illi communicavimus, quia dicebatur traditor esse. Saturninus dixit: Quod dicit verum est. Nundinarius dixit: Vidi quia Mutus harenarius tulit in collo. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Sic factum est? Saturninus dixit: Sic. Zenophilus V. C. consularis dixit: Vera sunt omnia quae dicit Nundinarius, quia ab harenariis factus est episcopus Silvanus? Saturninus dixit: Vera. Nundinarius dixit: Prostibulae illic fuerunt. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Harenarii illum gestaverunt? Saturninus dixit: Ipsi eum tulerunt, et populus. Nam cives in area martyrum fuerunt inclusi. Nundinarius diaconus dixit: Numquid populus Dei ibi fuit? Saturninus dixit: In casa majore fuit inclusus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe omnia quae dicit Nundinarius vera sum? Saturninus dixit: Vera. Zenophilus V. C. consularis dixit: Tu quid dicis? Victor dixit: Vera sunt omnia, domine. Nundinarius dixit: Purpurius episcopus tulit centum folles. Zenophilus V. C. consularis dixit Nundinario: De quadringentis follibus, quos putas interrogandos? Nundinarius dixit: Lucianus diaconus exhibeatur, quia ipse totum scit. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Hi sciunt? Nundinarius dixit: Non sciunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: Exhibeatur Lucianus. Nundinarius dixit: Sciunt isti acceptos esse quadringentos folles: sed quia episcopi eos diviserunt, nesciunt. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Scitis acceptos esse folles a Lucilla? Saturninus et Victor dixerunt: Scimus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Pauperes non acceperunt? Dixerunt: Nemo nihil accepit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Nihil de fano Serapis sublatum est? Saturninus et Victor dixerunt: Purpurius tulit cupas, et Silvanus episcopus, et Dontius, et Superius presbyteri, et Lucianus diaconus tulerunt acetum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Responsione Victoris grammatici, et Victoris Samsurici, et Saturnini, claruit vera esse omnia quae suggessit Nundinarius: submoveantur, et exeant. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quos alios putas interrogandos? Nundinarius dixit: Castum diaconum, ut dicat si non est traditor. Ipse illum ordinavit. Et inducto, et applicito Casto diacone, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit, Castus. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Cujus conditionis es? Castus dixit: Nullam dignitatem habeo. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Licet nunc per Victorem grammaticum, quam etiam per Victorem Samsurici et Saturninum venerunt in confessionem quae Nundinarius objecit: tamen etiam tu confitere utrum traditor sit Silvanus. Castus respondit: Dicebat quod invenerit lucernam post orcam. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Etiam de cupis de fano Serapis sublatis et aceto confitere. Castus respondit: Purpurius episcopus tulit cupas. Zenophilus V. C. consularis dixit: Acetum quis? Respondit Castus, quod tulerunt inde acetum Silvanus episcopus, Dontius et Superius presbyteri. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Confitere: quot folles dedit Victor, ut presbyter fieret? Castus dixit: Obtulit, domine, sacellum; et quid habuerit, nescio. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Cui datum est sacellum? Castus dixit: Ille tulit eum in casa majore. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Populo non est divisa pecunia? Castus respondit: Non est data, nec vidi. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: De follibus quos Lucilla dedit, populus minutus nihil accepit? Castus dixit: Non vidi accipere neminem. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Quo ergo pervenerunt? Castus dixit: Nescio. Nundinarius dixit: Utique vel audisti, vel vidisti, si dictum est pauperibus, Dat et vobis de re sua Lucilla. Castus dixit: Non vidi aliquem accipere. Zenophilus V. C. consularis dixit: Manifesta est Casti confessio, quod folles quos Lucilla donavit populo divisos esse nesciret, et ideo amoveatur. Et applicito Crescentiano subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Crescentianus. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Simpliciter sicut et caeteri confitere utrum scias traditorem Silvanum. Crescentianus dixit: Priores qui fuerunt clerici, ipsi retulerunt singula. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Quid retulerunt? Crescentianus dixit: Referebant quod traditor esset. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Dixerunt illum traditorem? Et adjecit: Qui dicebant? Crescentianus dixit: Qui cum illo conversabantur in plebe, dixerunt quod aliquando tradidisset. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: De Silvano dicebant? Crescentianus dixit: Utique. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Cum factus fuisset episcopus, praesto fuisti? Crescentianus dixit: Praesens cum populo fui, inclusus in casa majore. Nundinarius diaconus dixit: Campenses et harenarii fecerunt illum episcopum. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Mutus harenarius certe eum sustulit? Dixit: Manifeste. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Cupas de fano Serapis scis esse sublatas? Crescentianus dixit: Plures dicebant quod Purpurius episcopus ipse sustulerit cupas, et acetum quod ad senem nostrum Silvanum pervenisset, et filii Aelionis dicebant. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Quid audisti? Crescentianus dixit: Acetum sublatum a sene Silvano, et Dontio, et Superio presbyteris, et Luciano diacono. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Ex quadringentis follibus, quos Lucilla donavit, populus aliquid accepit? Crescentianus dixit: Nihil inde nemo accepit, nescio, nec quis illos erogaverit. Nundinarius dixit: Aniculae nunquam inde aliquid acceperunt? Crescentianus dixit: Nihil. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe quoties aliquid tale donatur, omnes inde populares publice accipiunt. Crescentianus dixit: Non audivi, vel vidi dedisse illum aliquos. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Nihil ergo datum est de quadringentis follibus populo? Crescentianus dixit: Nihil. Utique pervenisset aliqua partiuncula ad nos. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quo ergo sublati sunt? Crescentianus dixit: Nescio; nemo nihil accepit. Nundinarius dixit: Victor quot folles dedit, ut fieret presbyter? Crescentianus dixit: Vidi allatos cophinos cum pecunia. Zenophilus V. C. consularis dixit Crescentiano: Cui dati sunt cophini? Crescentianus dixit: Episcopo Silvano. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvano dati sunt? Crescentianus dixit: Silvano. Zenophilus V. C. consularis dixit: Populo nihil datum est? Respondit: Nihil. Necesse est ut et nos aliquid acciperemus, si distribuerentur, sicut solet. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quid aliud de Crescentiano putas esse requirendum? Nundinarius dixit: Ipsud est. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quoniam de omnibus Crescentianus subdiaconus simpliciter confessus est, submoveatur. Item inducto et applicito Januario subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit . . . . .

Reliqua desunt.

Postea autem Ursacio et Zenophilo persequentibus, ut objectat Cresconius in lib. 3 contra Cresconium, n. 34, cum communicare noluisset Silvanus, actus est in exsilium.

De indulgentia et arbitrii libertate Donatistis concessa a Constantino. In indice Collat. 3, cap. 544, legitur: Prosecutio. Donatistarum, qua principi Constantino libellum asserunt proprios dedisse majores, et eo principem motum agendi eis dedisse licentiam. Ibid., c. 549: Recitatur epistola Constantini ad vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis. Ibid., c. 550: Prosecutio catholicorum, quae dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Caeciliano aliquid judicatum est, sed furori suo ipsi permissi sunt. Ibid., c. 552: Donatistae petunt ut judex (Marcellinus) de permissa sibi a Constantino arbitrii libertate pronuntiet. Augustinus in lib. post Collat., n. 56, testatur has ad Valerium seu Verinum vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum furore Deo vindici dimittendo litteras datas Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum et mensem fere sextum, elapsum a tempore rescripti Eumalio directi. Confer Breviculum Collat. 3, n. 40, et epist. 141, n. 9.

De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio. Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt: sed ea quid imputatis Leontio, Macario, vel Taurino? Imputate majoribus vestris, etc., illis primo qui populum Dei diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde, Donato Carthaginis, qui provocavit ut unitas proximo tempore fieri tentaretur. Tertio, Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudinem, a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad se et ad ea quae ferebat tutanda, armati militis postulavit auxilium. Venerunt tunc cum pharetris armigeri; repleta est unaquaeque civitas vociferantium: nuntiata unitate fugistis omnes, etc. Fugerunt igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui: qui fortiores erant, capti et longe relegati sunt. Et tamen horum omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere, etc.

Quis negare potest rem, cui tota Carthago principaliter testis est, imperatorem Constantem Paulum et Macarium primitus non ad faciendam unitatem misisse, sed cum eleemosynis, quibus sublevata per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas? Qui cum ad Donatum patrem tuum venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus in haec verba prorupit: Quid est imperatori cum Ecclesia? Et de fonte levitatis suae multa maledicta effudit: non minus quam et in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime dubitavit, Gregori, macula senatus, dedecus praefectorum, et caetera talia. Cui Donato Praefectus patientia episcopali rescripsit, etc. Miserat enim (Imperator) ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant dicerent se ire per provincias singulas, et accipere volentibus se daturos; ille dixit, ubique se litteras praemisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus alicubi dispensaretur, etc.

Veniebant Paulus et Macarius, qui pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortarentur. Et cum ad Bagaiensem civitatem proximarent, tunc alter Donatus, ut supra diximus, ejusdem civitatis episcopus, impedimentum unitati et obicem venientibus supra memoratis opponere cupiens, praecones per vicina loca et per omnes nundinas misit, Circumcelliones Agonesticos nuncupans, ad praedictum locum ut concurrerent invitavit. Et eorum illo tempore concursus est flagitatus, quorum dementia paulo ante ab ipsis episcopis impie videbatur esse succensa. Nam cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagaretur, cum Maxido et Fasir, ab ipsis insanientibus sanctorum duces appellarentur, nulli licuit securum esse in possessionibus suis: debitorum chirographa amiserant vires, nullus creditor illo tempore exigendi habuit potestatem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se sanctorum duces fuisse jactitabant, etc. Unde cum a vestrae partis episcopis invidia tunc fieret, Taurino illo tempore comiti scripsisse dicuntur, hujusmodi homines in Ecclesia corrigi non posse mandaverunt, ut a supra memorato comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum epistolas ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi. Quorum corpora usque in hodiernum per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari. Ex quorum numero cum aliqui in basilicis sepeliri coepissent, Clarius presbyter in loco Subbulensi ab episcopo suo coactus est ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri quod factum est, quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluerat multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis unde contra Macarium furiosam conduceret turbam. Ex ipso genere fuerunt, qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant: inde etiam illi qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes se praecipites dabant. Ecce quali ex numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc, metu deterriti illi qui thesauros ferebant, quos pauperibus erogarent, invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Silvestro comite armatum militem postularent; non per quem vim alicui facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam prohiberent, etc.

Querelam per ordinem deponitis, sub Leontio, sub Ursacio injuriatos esse quam plurimos, sub Paulo et Macario aliquos necatos, a sequentibus eorum nescio quos ad tempus esse proscriptos. Quid hoc ad nos? quid ad Ecclesiam catholicam? Quidquid objicitis, vos fecistis, qui pacem a Deo commendatam noluistis libenter excipere, etc. Aliqui accusandam aut fugiendam aestimant unitatem, quod Marculus et Donatus dicantur occisi vel mortui: quasi omnino in vindicta Dei nullus mereatur occidi, etc. Legimus enim in Ezechiele propheta parietem dealbatum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluviam, et lapides petrobulos, et accusationes (Ezech. XIII, 13), etc. Et istae quatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Urascio: agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio: udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides ubi operarentur. Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis unitatis: dispersus est paries, sed fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt, etc.

Ex Concilio Carthaginensi I.

Gratus episcopus dixit: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem. et respexit Ecclesiam suam, ut in ejus gremium erigeret universa membra dispersa: qui imperavit religiosissimo Constanti imperatori, ut votum gereret unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei Paulum et Macarium.

Ejusdem concilii sunt canones contra Donatistas duo: I, ut baptisma in Trinitate susceptum non iteretur; II, de martyrum sepulcris et honorificentia.

Episcopi Donatistae in exsilio agentes revertendi licentiam obtinent a Juliano.

A principio suo vester jam rabidus commemorandus est furor: jam vestra retexenda impietas, jam stultitia demonstranda. In quo prius est ostendere erubescendam laetitiam vestram et gaudia criminosa, quod vobis ad pristini erroris libertatem redisse contigerit. Recensete tempora, discutite rationem rerum, dissimilia vota et personas diversas attendite. Redeat in memoriam Constantinus imperator, quem famulatum exhibuerit Deo, quae habuerit vota, ut remotis schismatibus, intermortua omni dissensione, sub toto coelo filios suos gaudens in uno videret sancta mater Ecclesia. Reddiderat una communione maritis uxores, parentibus filios, fratribus fratres: quibus rebus Deus se laetari testatur, cum dicit, Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Etenim cum Africanos populos, et orientales, et caeteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas repraesentatis omnibus membris corpus Ecclesiae coagularet, dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. Illo tempore sub Imperatore christiano, desertus in idolis, tanquam inclusus latebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes vestros merita relegaverant sua. In Ecclesia nulla fuerant schismata, nec Paganis licebat exercere sacra sacrilega. Pax Deo placita apud omnes christianos populos habitabat: diabolus moerebat in templis, vos in regionibus alienis. Deinde alter, ut omnibus notum est, secutus Imperator, vobiscum vota sinistra concipiens, ex famulo Dei factus est minister inimici, apostatam se edictis suis est ubique testatus. Quem precibus rogastis, ut reverti possetis. Quas preces si vos negatis misisse, nos legimus. Nec difficultatem praebuit, quem rogastis: ire praecepit pro voto suo, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos. Erubescite, si ullus est pudor. Eadem voce vobis libertas est reddita, qua voce idolorum patelieri jussa sunt templa. Eisdem pene momentis vester furor in Africam revertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis.

Episcoporum Donatistarum, post redditam sibi a Juliano libertatem, horrenda facinora. Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiae, subtiles in seductionibus, in caedibus immanes, filios pacis ad bella provocantes. De sedibus suis multos fecistis extorres; cum conducta manu venientes basilicas invasistis: multi ex numero vestro per loca plurima, quae sub nominibus dicere longum est, cruentas operati sunt caedes, tam atroces, ut de talibus factis ab illius temporis judicibus Relatio mitteretur. Sed intervenit et occurrit judicium Dei, ut ille qui vos jamdudum redire jusserat, Imperator profanus et sacrilegus moreretur, qui persecutionem vobis provocantibus jam miserat, aut mittere disponebat. Operata est apud loca supra dicta in Catholicos trucidatio. Memoramini per loca singula qui fuerint vestri discursus. Nonne de numero vestro fuerunt Felix Zabensis, Januarius Flumenpiscensis, et caeteri qui tota celeritate cucurrerunt ad castellum Lemellense ubi, cum contra importunitatem suam viderent basilicam clausam, praesentes jusserunt comites suos, ut ascenderent culmina, nudarent tecta, jactarent tegulas. Imperia eorum sine mora completa sunt; et cum altare defenderent diaconi catholici, tegulis plurimi cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus filius Januarii, et Donatus filius Nini, urgentibus et praesentibus coepiscopis vestris supra memoratis, ut sine dubio de vobis dictum sit in Psalmo tertio decimo, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. De qua re Primosus episcopus catholicus loci supra memorati in concilio vestro apud Thebestinam civitatem questus est, et querelas ejus dissimulanter audistis, etc. In Mauritaniae civitatibus, vobis instantibus, quassatio populi facta est, mortui sunt in uteris matrum, qui fuerant nascituri, etc. Quid tale a nobis admissum est? Nos exspectamus vindicem Deum. Et invidiam facitis Macario, qui si aliquid aspere fecit pro unitate, leve esse videri poterit, dum vos pro dissensione tanta mala, acerba, cruenta et hostilia feceritis. Quid commemorem Thipasam Caesareensis Mauritaniae civitatem, ad quam de Numidia Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, duae faculae incensae livoribus, cucurrerunt, quietorum et in pace positorum animos perturbantes? Nonnullorum officialium et favore et furore juvante, et Athenio praeside cum signis praesente, catholica frequentia exturbata et cruentata, de sedibus suis expulsa est: lacerati sunt viri, tractae sunt matronae, infantes necati sunt, abacti sunt partus, etc. Et quod vobis leve videtur, facinus immane commissum est: ut omnia sacrosancta supra memorati vestri episcopi violarent, jusserunt Eucharistiam canibus fundi: non sine signo divini judicii. Nam iidem canes accensi rabie, ipsos dominos suos, quasi latrones sancti corporis reos, dente vindice, tanquam ignotos et inimicos laniaverunt. Ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunt: et cum casum adjuvaret abjectio, non defuit manus angelica, quae ampullam spirituali subvectione deduceret: projecta casum sentire non potuit, Deo muniente illaesa inter saxa consedit, etc. Quid tale ab Operariis unitatis fieri potuit, unde nobis Catholicis vanam invidiam facere voluisti? Inde revertentes Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres. Ecce quales, frater Parmeniane, episcopos zelas: et cum pro tuis erubescere debeas, Catholicos innocentes accusas. Interea supra memoratus Felix inter crimina sua et facinora nefanda, ab eo comprehensam puellam, cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante pater vocabatur, nefarie incestare minime dubitavit. Et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedi velociter properavit: sic Donatum septuaginta annorum episcopum, hominem innocentem spoliare ausus est episcopali nomine et officio et honore, etc. Sic cuncta malignitate quadam ordinasse vos constat, ut in una specie operis vestri species alias impleretis: ut dum presbyter aut episcopus dejicitur, sic populus caperetur. Quando posset turba hominum stare, quae rectorem a vobis elisum esse conspiceret? Non aliter quam quocumque casu pastore occiso lupi grassantur. Exorcizastis fideles, et lavistis sine causa parietes: ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes, etc. Quid iniquius quam exorcizare Spiritum sanctum, altaria frangere, Eucharistiam animalibus projicere? Et ut in errorem vos vester populus mittat, laudando felices appellat: et bene nominant; et per vos jurant, et personas vestras jam pro Deo habere noscuntur, etc. Docete ubi vobis mandatum est radere capita sacerdotum, cum e contrario sint tot exempla proposita, fieri non debere, etc. Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera velamina praetendistis: ut cum sint, ut supra dixi, quatuor genera capitum in Ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, et fidelium, nec uni parcere voluistis, evertistis animas hominum, etc. Invenistis pueros: de poenitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis fideles antiquos, fecistis poenitentes. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Agnoscite vos animas evertisse, etc. Nam quae major infelicitas, quam Dei sacerdotes vivere, nec esse quod fuerant? Matronae, pueri simul et virgines a vobis coactae, nullo interveniente peccato, salva innocentia et pudicitia, vobis docentibus poenitentiam gerere didicerunt: numquid minor est infelicitas? Contrivistis sexus, vexastis aetates, etc. Indixistis poenitentiam plebibus. Neque acta est ab aliquo, sed a vobis exacta: nec plenis temporum spatiis, sed egistis omnia pro personis; alter anno toto, alter mense, alter vix toto die, imperantibus vobis poenitentiam gessit. Si unitati consentire, ut vultis, peccatum est, si est similis culpa, quare non est aequalis pro eodem reatu poenitentia?

Donatistae peregrini Romae commorantes habent episcopum schismaticum ex Africa missum, et pro collectis suis basilicae vice speluncam extra Urbem.

Vestrae cathedrae vos originem reddite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare. Sed et habere vos in urbe Roma partem aliquam dicitis. Ramulus est vestri erroris, protentus de mendacio, non de radice veritatis. Denique si Macrobio dicatur, ubi illic sedeat; numquid potest dicere, In cathedra Petri? Quam nescio si vel oculis novit; et ad cujus memoriam non accedit, quasi schismaticus, contra Apostolum faciens, qui ait, Memoriis sanctorum communicantes (Rom. XII, 13). Ecce praesentes sunt ibi duorum memoriae Apostolorum; dicite si ad has ingredi potuit, aut obtulit illic, ubi Sanctorum memorias esse constat. Ergo restat ut fateatur socius vester Macrobius, se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius. Si et ipse Encolpius posset interrogari, diceret se ibi sedere, ubi sedit Bonifacius Ballitanus. Deinde si et ipse interrogari potuisset, diceret ubi sedit Victor Garbiensis, a vestris jam dudum de Africa ad paucos erraticos missus. Quid est hoc, quod pars vestra in urbe Roma episcopum civem habere non potuit? quid est hoc, quod toti Afri et peregrini in illa civitate sibi successisse noscuntur? Non apparet dolus? non factio quae mater est schismatis? Interea ut Victor Garbiensis hinc prior mitteretur, non dico, lapis in fontem; quia nec valuit puritatem catholicae multitudinis perturbare; sed quia quibusdam Afris Urbica placuerat commoratio, et hinc a vobis profecti videbantur; ipsi petierunt, ut aliquis hinc, qui illos colligeret, mitteretur. Missus est igitur Victor. Erat ibi filius sine patre, tiro sinc principe, discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta, et quot excurrunt, basilicas, locum ubi colligerent non habebant. Sic speluncam quamdam foris a civitate cratibus sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent: unde Montenses appellati sunt. Igitur quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur, si Victori diceretur ubi sederet, nec ante se aliquem illic fuisse monstraret, nec cathedram aliquam, nisi pestilentiae ostenderet.

Valentiniani Senioris in rebaptizantes constitutio anni 373. Impp. VALENTINIANUS et VALENS AA. ad Julianum proconsulem Africae.

Antistitem qui sanctitatem Baptismi illicita usurpatione geminaverit, et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Dat. X cal. mart. Trev. Valentiniano et Valente IV AA. Coss.

Gratiani in rebaptizantes constitutio anni 377.

Impp. VALENS, GRATIANUS et VALENTINIANUS AAA. ad Flavianum vicarium Africae.

Eorum condemnamus errorem, qui Apostolorum praecepta calcantes, christiani nominis Sacramenta sortitos alio rursus Baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, ecclesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui apostolicam fidem sine intermutatione Baptismatis probaverunt. Nil enim aliud praecipi volumus, quam quod Evangeliorum et Apostolorum fides et traditio incorrupta servavit: sicut et lege divali parentum nostrorum, Constantini, Constantii, Valentiniani, decreta sunt. Sed plerique expulsi de ecclesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magnarum domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiae disciplinae. Dat. XVI. cal. novemb. C P. Gratiano A. IV et Merobaude Coss.

Theodosii Majoris in haereticos constitutio anni 392, decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis pertinere, Arcadii et Honorii rescripto postea declaratum fuit.

Impp. THEODOSIUS et ARCADIUS AA. Tatiano PF. P.

In haereticis erroribus quoscumque constiterit, vel ordinasse clericos, vel suscepisse officium clericorum, denis libris auri viritim mulctandos esse censemus. Locum sane in quo vetita tentantur, si conniventia domini patuerit, fisci nostri viribus aggregari. Quod si id possessorem (quippe clanculum gestum) ignorasse constiterit, conductorem ejus fundi, si ingenuus est, decem auri libras fisco nostro inferre praecipimus; si servili faece descendens, paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur. Tum illud specialiter praecavemus, ut si villa dominica fuerit, seu cujuslibet publici juris, et conductor et procurator licentiam dederit colligendi, denis libris auri proposita condemnatione mulctentur. Verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis, ac sibi usurpare nomina clericorum jam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus. Dat. XVII cal. jul. Constantinop. Arcad. III et Rufino Coss.

De Donatistis clericis in numero laicorum recipiendis Decretum Hipponensis Concilii anni 393, confirmatum in Carthaginensi anni 397.

Placuit etiam, ut quia in praecedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum: propter salutem quae nulli deneganda est (tantum autem inopiae clericorum ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint) servetur quidem in istis, quod jam antea creditum est: sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobus si convenerit christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. XVIII, 19). Non oportet dubitari quod remoto scandalo dissensionis universae plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quae majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione Baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.

Epistola Cabarsussitani Concilii, a Donatistis Maximianensibus contra Primianum Donatistam episcopum Carthaginensem edita.

Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam, etc., Victorinus, Fortunatus, Victorianus, etc., et caeteri qui in concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem.

Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Dei, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit, etc.

Reliqna petenda ex sermone 2 in Psal. 36, n. 20.

Bagaiensis Concilii, a Donatistis episcopis trecentis et decem pro Primiano habiti, sententia in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronuntiata.

Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes in Ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Januarius. Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Optata quidem pacis et concordiae est juncta germanitas, etc.

Reliquae partes colligendae ex lib. 3 et 4 contra Cresconium. et ex lib. de Gestis cum Emerito. Porro in lib. 4 contra Cresc., n. 46, notatur « dies concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum, octavo calendarum Maii » .

De parvulis apud Donatistas baptizatis Carthaginensis Concilii die 1 sept. vel 28 aug. an. 397 habiti canon 48.

De Donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium et Simplicianum, de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat, ne promoveantur sacri altaris ministri.

De irruptione in ecclesias lex Honorii. Impp. ARCADIUS et HONORIUS AA. Theodoro PF. P.

Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipso cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum, et curatorum, et notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam Potestatum, etc. Atque ita provinciae Moderator, sacerdotum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum, etc. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII cal. maii, Med. Honorio III et Eutychiano Coss.

De Juliani rescripto per Donatistas adulatoriis et fucatis precibus impetrato. Iidem AA. Hadriano PF. P.

Rescriptum quod Donatistae a Juliano tunc principe impetrasse dicuntur, proposito programmate celeberrimis in locis volumus anteferri, et gesta quibus est hujuscemodi allegatio inserta subnecti: quo omnibus innotescat, et catholicae confidentiae stabilita constantia, et Donatistarum desperatio fucata perfidia. Dat. V cal. mart. Raven. Stilichone et Aureliano Coss.

Concilii Carthaginensis legatio ad consulendum Anastasium et Venerium de parvulis apud Donatistas baptizatis, ut in catholica Ecclesia clerici ordinari valeant.

Post consulatum Flavii Stilichonis viri clarissimi XIV (vel XVI) calendas julias, Carthagine in secretario basilicae Restitutae, cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, astantibus diaconibus, Aurelius episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit Charitas vestra, sanctissimi fratres. Et quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata sententia, videtur mihi, ut has easdem necessitates, quas pro sollicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus: quas cum approbaverit vestra sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum e nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, orationibus vestris, et has ipsas necessitates suscipere possit et gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus et consacerdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio Sedis Apostolicae episcopo, quam etiam sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare (ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum); quo noverint communi periculo providendum: maxime quia tanta indigentia clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel illitteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus gradibus et officiis tacendum arbitror: quia, ut dixi, si ministerium diaconi facile non invenitur, multo magis superiorum honorum inveniri non posse certissimum est. Et quotidianos planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinemus: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura est.

Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et posteaquam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam, ordine antiquo per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, etc. Quanquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus atque honoribus suis ad nos transire desiderent, qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo, ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati, etc.

De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africae universale.

Vincentio et Flavito viris clarissimis consulibus, idibus septembris, Carthagine in secretario basilicae Restitutae, cum in concilio congregati in ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus provinciis episcopi, id est Aurelius ejusdem sedis episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat: recitatis epistolis beatissimi fratris et consacerdotis nostri Anastasii Ecclesiae Romanae episcopi, quibus nos paternae et fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatus est, ut de haereticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis et improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus: gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo ac sancto antistiti suo, tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage corporis constitutis inspirare dignatus est.

Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter et pacifice agere: ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivi ab ipso ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26).

Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo episcopalis auctoritas communiri in civitatibus potest: id est, ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide christiana, quid gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt, inquirant; et gestis publicis, propter firmam notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere.

Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros, et maxime ad Sedem Apostolicam, in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem propter Ecclesiae pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur; sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multarum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, in quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt. visa fuerit; non eis obsit quod contra honores eorum (quamvis salus nulli interclusa sit) in transmarino concilio statutum est, id est, ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium, sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur.

Deinde placuit, ut his peractis, legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant, quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime ut manifestum fiat omnibus per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis divinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse: ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, Baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati; neque se istorum, quos ita receperunt, communione propter intuitum pacis contaminari dicant, et nos contendant, id est, Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt.

De conveniendis Donatistis Decretum Carthaginensis ex tota Africa concilii, habiti Theodosio Augusto et Rumorido V. C. consulibus, VIII cal. septemb.. Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit Charitatis vestrae, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat Sanctitas tua. Aurelius episcopus dixit: Si videtur Charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit.

Forma conventionis Donatistarum.

Ille episcopus ecclesiae catholicae dixit: Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus Gravitatem vestram recitari, et gestis innecti, atque in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione atque actis innexa, dicat ille episcopus Ecclesiae catholicae: Mandatum ad Donatistas per vestram Gravitatem perferendum audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vox ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit, Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9): et admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis, ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere: id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis; ut et nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur, qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore, quidquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet.

Libellus ab eodem Carthaginensi totius Africae concilio datus Septimino proconsuli.

Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant: aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus Sublimitatem tuam, ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste conveniri praecipias: quod consecuti agamus Excellentiae tuae apud Deum uberes gratias. Dat. ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi D. N. Theodosio PP. Augusto et Rumorido V. C. consulibus, idibus septembris, Carthagine.

Septiminus vir clarissimus proconsul dixit: In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietis imperium gestorum conficiendorum tribuitur facultas: hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere; ut rebus in medio prolatis amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa.

Concilii Carthaginensis adversus Donatistas ad Honorium imperatorem legatio, et Commonitorium legatis datum. Gloriosissimo Imperatore Honorio Augusto VI consule, XVI calendas julias, Carthagine in basilica regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas: in quo concilio insertum est Commonitorium quod ita se continet.

Commonitorium fratribus Theasio et Evodio legatis ex Carthaginensi concilio ad gloriosissimos religiosissimosque principes missis. Cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderent de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare; quo ita sinceritas catholica, quae jampridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam vel pertinaciam resistentibus innotesceret. Sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi, ita ut multos episcopos multosque clericos, ut de laicis taceamus, insidiis oppresserint, ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint: ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines religiosis temporibus infirmos populos terrendo praevaleant, quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum, qua furunt, detestabilis manus, quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est; adversus quorum furorem possemus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando apostolus Paulus, sicut in Apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio (Act. XXIII, 12-33). Sed nos illud poscimus, ut catholicis Ecclesiarum ordinibus per civitates singulas et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam petendum, ut illam legem quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant, ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias Catholici provocati contestationem deposuerint: ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desistant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam, ut lex quae haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati in Donatistarum errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis, capiendae haereditatis aditus pateat, si adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum; quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia, praesidio opus est potestatum suarum quarumcumque provinciarum. Sane pro utilitatibus Ecclesiae quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit, ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos Imperatores et eminentissimas potestates dirigantur, quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legates a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur; petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur. Et subscripserunt. Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi et subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum et possessores praediorum Ecclesiae catholicae impertiant.

Honorii lex in rebaptizantes.

Impp. ARCADIUS, HONORIUS et THEODOSIUS AAA. Hadriano PF. P.

Adversarios catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum enim sceleris progressi dicuntur ii quos Donatistas vocant, ut Baptisma sacrosanctum, mysteriis recalcatis, temeritate noxia iterent; et homines semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos, contagione profanae repetitionis infecerint. Ita contigit ut haeresis ex schismate nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat. Facile est enim persuadere peccantibus, veniam prius praestitam denuo posse praestari; quae si concedi iterum eodem modo potest, non intelligimus cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines juri proprio subditos iterati Baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis posthac fuerit rebaptizasse detectus, judici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione mulctatus, inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur expendat. Ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant; ut si ipsos forsitan saevitas paternae depravitatis implicavit, ac reverti jam ad catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus applicentur; si tamen dominus aut domina, aut praesens forte fuisse, aut consensum praestitisse probetur: quos quidem inusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum hujusmodi facinus comprobatur, praejudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti sceleris auctores coerciti plumbo exsilium, in quo omni vitae suae tempore afficiantur accipient. Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis perpetrati intra domesticos parietes silentio celare secreto, his qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad Ecclesiam catholicam sit facultas, ut ejus praesidio adversus hujus criminis et societatis auctores, attributae libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab invitis domini tentaverint. Nec assertores dogmatis catholici, ea qua caeteros qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi; et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine conditionis aut status infusae coelitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero qui a supradictis iterare Baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaverint commodandum, sciant se viginti librarum auri poena esse mulctandos. Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem mulcta se noverint attinendos. Dat. prid. idus febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss.

Aliae leges Honorii in Donatistas eodem anno 403 datae, exstant supra ante libros contra Cresconium, col. 445-446.

Decretum Concilii habiti Stilichone iterum et Anthemio viris clarissimis consulibus, X cal. septembris, Carthagine in basilica Regionis secundae.

Ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati. Ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa, de exclusione Donatistarum, cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae sunt litterae papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant; quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur. Ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur.

Decretum Concilii habiti Honorio VII et Theodosio II Augustis Coss. idibus juniis Carthagine in basilica regionis secundae.

Ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis et habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur. Quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum. Necnon et illud suggestum est, quod plebes ante legem Imperatorum de unitate latam, quicumque converterunt episcopi ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant. Verum a lege unitatis et deinceps, oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quos loca sub haereticis pertinebant, vel conversorum ad Catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt post legem, usurpata conventi restituant.

In concilio Carthaginensi subsequentis anni 408, die 16 junii legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra Paganos et haereticos. In altero item concilio ejusdem anni 408, habito Carthagine die 13 octob. legationem contra Paganos et haereticos susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt: et propter eorum causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi sunt.

Legationis causam discere licet ex Augustini ad Olympium epistola 97, n. 2, quo nimirum per novum Imperatoris edictum noverint inimici Ecclesiae, leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas, sive dolose jactant, sive libenter putant; atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis) periculose ac vehementer infestos. Hinc vero subsequentium legum occasio.

Lex Honorii confirmans ante latas constitutiones in haereticos. Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Curtio PF. P.

Omnia quae in Donatistas, qui et Montenses vocantur, Manichaeos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci; ita ut aedificia quoque vel horum, vel Coelicolarum etiam, quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent, Ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent, etc. Dat. VII cal. decemb. Romae, Basso et Philippo Coss..

Iidem AA. Ave, Donate, K. NB.

Donatistarum haereticorum Judaeorumque nova atque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare: quae pestis atque contagionis latius emanet ac profluat. In eos igitur, qui aliquid quod sit catholicae sectae contrarium adversumque tentaverint, supplicium justae animadversionis expromi praecipimus. Dat. VIII cal. decemb. Raven. Basso et Philippo Coss..

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Theodoro PF. P.

Ne Donatistae, vel caeterorum vanitas haereticorum aliorumque error, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judaei atque Gentiles, quos vulgo Paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter praecipua quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum. Quod si quisquam judicum, loco conniventiae, exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae Clementiae subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriae contenta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione viginti librarum auri plectendum. Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII cal. febr. Raven. Honor. VII et Theod. III AA. Coss..

In concilio apud Carthaginem habito die 14 junii anni 410, legationem susceperunt contra Donatistas Florentius, Possidius, Praesidius, et Benenatus episcopi, eo tempore quo lex data est, ut libera voluntate quis cultum Christianitatis exciperet. Ea occasione datum est ab Honorio sequens istud edictum.

Honorii edictum abrogans eam legem, qua haereticis concessa fuerat libertas arbitrii.

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS, Heracliano comiti Africae.

Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum, exsecranda sceleris sui temeritate tentaverint. Dat. VIII cal. sept. Varane V. C. Cons..

COLLATIONIS CARTHAGINENSIS DIES PRIMA. Exordium.

Post consulatum Varanis V. C. calendis juniis Carthagine in secretario thermarum Gargilianarum, praesentibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris devotissimis protectoribus domesticis; astantibus Urso, Petronio, et Liboso ducenariis, Bonifacio et Evasio apparitoribus illustrium atque eminentium potestatum, Fileto apparitore illustris comitivae sedis, Exitioso adjutore corniculari, Possidio, Quodvultdeo, et Colonico adjutoribus commentariorum officii D. N. V. C. et spectabilis proconsulis, Navigio adjutore numerorum officii D. N. V. C. et spectabilis vicarii, Nampio scriba officii V. C. legati almae Carthaginis, Rufiniano scriba V. C. curatoris celsae Carthaginis; excipientibus etiam Hilaro et Praetextato exceptoribus D. N. V. C. et spectabilis proconsulis, Fabio exceptore D. N. V. C. et spectabilis vicarii, et Romulo exceptore V. C. legati almae Carthaginis; excipientibus quoque Januario et Vitale notariis Ecclesiae catholicae, Victore et Cresconio notariis Ecclesiae Donatistarum, Ursus ducenarius illustrium atque eminentium potestatum dixit:

Dudum vestra Sublimitas secundum imperiale praeceptum et nos et caeteros qui tam de sacratissimo comitatu, quam etiam de Africanis officiis Sublimitatis tuae sunt actibus deputati, ad singulas provincias destinavit, et edicta etiam per universam Africam direxit, ut tam Catholici quam Donatistae episcopi, intra quartum mensem Collationi cuncti adesse deberent: quae tempora hodierna die videntur impleri. Et quia praesto sunt universi, de omnibus scilicet provinciis Africanis, id est de provincia Proconsulari, de provincia Byzacena, de Numidia, de Mauritaniis Sitifensi et Caesareensi, sed etiam et de Tripolitana provincia, si praecipit Nobilitas tua, adsint iidem venerabiles viri, ut omnia suo ordine peragantur.

Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Adsint venerabiles viri, quos praesentes esse suggeritis. Et ingressis universis episcopis partis Donati; ingressis etiam Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio episcopis Ecclesiae catholicae, cum Novato, Florentio, Maurentio, Bonifacio, Prisco, Sereniano, et Scyllacio coepiscopis suis, Deuterio, Leone, Asterio, et Restituto, aeque episcopis et custodibus gestorum, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Optarem quidem tantae hujus multitudinis sanctitatem, quae sub unius Christi Dei religione censetur, nulla a se dissensione sejungi. Sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana religio concertatione sua spectaculum Gentibus faciat, licet supra meritum meum hoc cognoscam esse judicium, ut inter eos videar judicare, a quibus me potius decuerat judicari; tamen quia certum est hanc causam spectante Deo et Angelis testibus agitandam, quae sub fidei coelestis examine vel probata praemium afferat vel laesa judicium, ut tandem praesentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda cognitio ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis innotuisse sat clarum sit.

Praeceptum Honorii de habenda Collatione, recitatum die Collationis primo.

Imperatores, Caesares, Flavii, HONORIUS et THEODOSIUS, pii, felices, victores ac triumphatores, semper Augusti, Flavio MARCELLINO suo, salutem.

Inter imperii nostri maximas curas, catholicae legis reverentia aut prima semper aut sola est. Neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequentius non piget replicare, quae omnium retro principum devota in Deum definivit auctoritas: ne nostris temporibus si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errori suo posse proficere scaeva Donatistarum interpretatio profitetur: qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio. Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia catholicae legis plenam veritatem recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiae venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus, quae congregari Donatistas episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere. Quod si intra praestitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire, trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur; quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque, si non praeceptis nostris, vel catholicae legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quidquid etiam ante in mandatis acceperis plenissime meministi), omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere: ut et ea quae ante mandata sunt, et quae nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione submota, integra et inviolata custodias. Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles Proconsulem atque Vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis quam ex omnium judicum apparitione abunde necessarios faciant deputari. Erit jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus indicare, ut negligentes puniat digna correctio. Omnia sane, quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet; ut quid ad confirmandam catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Et divina manu: Vale, Marcelline charissime nobis. Data pridie idus octobris Ravennae, Varane V. C. consule.

Edictum Marcellini primum, quo per provincias misso utriusque partis episcopi convocantur.

Quid clementissimus princeps dominus noster Honorius pro catholicae fidei confirmatione decreverit ante latorum apicum tenore monstratur. Legationem siquidem venerabilium episcoporum libenter accipiens, Africam suo devotam semper imperio vario religionum genere diutius inquietari decolorarique non passus est. Studio namque pacis et fidei tantorum discidia populorum ex antiqua persuasione venientia veritatis voluit manifestatione sedari, ut quas sedare principalibus a se sanctionibus prorogatis ac trahi ad unam fidei sententiam non posse pervidit, habita utrarumque partium disceptatione revocaret. Cunctos etenim, tam Catholicae quam Donatianae partis episcopos, in unum voluit congregari, ut electis ab utraque parte peritioribus viris, certae fidei veritate discussa, superstitionem ratio manifesta convincat: quatenus quidquid illud est quod pro suis partibus aestimat unusquisque posse competere, proferatur in medium, et sic germanae vel sero fidei lux clarescat. Consona siquidem utriusque partis petitio ad hanc principem sententiam provocavit. Nam sicut a Catholicis nuper Collatio postulata est; sic ante brevissimum tempus Donatistarum episcopos in judicio illustrium potestatum Collationem postulasse non dubium est: et quoniam libenter assensum tribuit clementia principalis, et concilium fieri intra Africam universale decrevit, utriusque partis justa poscentibus, huic me disputationi principe loco judicem voluit residere. Unde cunctos per Africam tam Catholicae quam partis Donatianae episcopos hujus edicti tenore commoneo, ut intra tempus lege praescriptum, id est, intra quatuor menses, qui dies intra diem calendarum juniarum sine dubio concludetur, ad civitatem splendidam Carthaginensem concilii faciendi gratia convenire non differant: ne eam partem de merito propriae fidei appareat judicasse, quam defuisse constiterit. Universos etiam cunctarum provinciarum curatores, magistratus, et ordinis viros, necnon et actores, procuratores, vel seniores singulorum locorum, pari admonitione convenio, sub propriae existimationis dignitatis reatu salutisque periculo, quatenus in civitatibus locisque in quibus consistunt, utriusque partis episcopos convenire, vel sub gestorum confectione, vel sub cujuslibet scripturae documento exstante, festinent. Et si ipso in tempore in civitatibus non potuerint inveniri, per rura etiam perquisitis tam imperialis praecepti forma, quam tenor hujus innotescat edicti, quatenus intra hos quatuor menses ordinum relatione cognoscam singularum partium voluntatem. Illud etiam scire Donatianae partis episcopos volo, si quis eorum affuturum se esse responderit, ecclesiam sibi primitus cum omni jure suo, quae forte a Catholicis juxta praeceptum imperiale retinetur, sine aliqua dilatione per viros ordinis mox tradendam; si vero omnes vel singulis in locis suis positi se adfuturos esse responderint, et ecclesias et ea loca quae eorum fuisse vel eos tenuisse constiterit, per supradictorum ordinum instantiam eorum juri dominioque reddenda; ut reformato iisdem primitus statu, disputationis inchoetur initium. Et quoniam tanti mihi negotii summam committere voluit augustissimus Princeps; illud me quoque fateor libenter accipere, ut si de mea persona aliquid cunctationis affertur, alium mecum judicem, quem ipsi delegerint Donatianis partis et fidei, vel superioris vel similis dignitatis, residere non abnuam. Sive autem cum alio, sive solus in hoc negotio judicaturus interero, nihil aliud me, nisi quod allegationes partium examinatae potuerint demonstrare, et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per incarnationis Dominicae sacramentum, et per salutem supra memoratorum Principum, judicaturum me esse promitto. Nec illam sane partem potui reticere, quatenus noverint, sive pro Donatistis, sive pro Catholicis fuerit lata sententia, in nullo se Donatistarum episcopos aliquam molestiam esse passuros, sed liberos et ab omni injuriae genere alienos ad propria redituros: quod me et per tremendum judicii diem, et per sacramenta superius memorata ita facturum esse polliceor. Omnes autem qui ad singulas provincias fuerant destinati, noverint in nullo se quemquam deinceps Donatistarum aliquatenus convenire debere, vel aliquam iisdem superioris exsecutionis molestiam generare, ni malunt pro contemptu recentioris praecepti subjacere vindictae. Erit autem omnibus Donatianae partis hominibus, de eorum qui missi sunt concussionibus et depraedationibus, si quas forte admissas esse noverunt, liberum conqueri; ut in cos probata criminum qualitate, ultio digna procedat. Et alia manu: Proponatur.

Edictum Marcellini secundum, praesentibus apud Carthaginem episcopis propositum, de loco et modo Collatonis.

Magnitudo hujusce negotii, quod de veritatis ac religionis agnitione suscipitur, etiamsi parum momenti sui libraretur examine; convenerat tamen ipsa disceptantium gravitate atque auctoritate pensari. Nulli enim habetur ambiguum, quanti sit ponderis causa, quae inter episcoporum est discutienda personas. Sed cum mihi cognitionem disceptationis hujusce crediderit augusta dignatio, eisque judicem dederit, quibus inferiorem me esse pro tanti nominis veneratione cognosco; fidei sollicitudinis meae hac consideratione prospexi, ut de meo vellem judicio judicari. Hujus igitur auctoritate propositi omnes utriusque partis episcopos censui commonendos, ut ante cognoscant, non amplius quam septenos ambarum episcopos partium mutuae inter se disceptationis habituros esse colloquium, quos in officium disputandi suarum partium subrogarit electio: siquidem certum deligi ex partibus numerum praeceperit imperialis auctoritas. Aderunt alii quoque septeni, delecti judicio suae cujusque partis episcopi, qui servata primitus per omne colloquium moderatione silentii, ad hoc se tantum intelligant interesse, ut si qui ex disputantibus utrinque septenis conferre consilium cum suorum quoque voluerit, cum eodem illic secedat in partem, atque ibi communicata patienter ratione tractandi, proprium revertatur ad locum, fidem servaturus officii, ut alter cui id necesse est tacendo audienda commendet, alter cui id munus est loquendo suscepta confirmet. Erit autem Collationi aptissimus locus Thermarum Gargilianarum, in quem die calendarum juniarum eosdem episcopos solos qui designati sunt oporteat convenire. Ex quo illud profecto perspicuum est, eo nullum penitus populi fieri debere conventum, quo nec ipsos universos confluere sinatur episcopos. Nam cum patientia disputandi, quae soli amica est silentio, omnem catervatim agminis strepitum perhorrescat; nihil interest utrum eam congestio populorum, an episcoporum turba praepediat. Igitur episcopi memorati soli in praedictum locum tempusque conveniant; ita tamen ut reliqui omnes utriusque partis episcopi ante diem qui praedestinatus examini est, ratum se habituros quidquid a septenis utrinque coepiscopis suis fuerit actitatum, epistolis ad meam dicationem currentibus utrinque designent: quibus epistolis tamen etiam testimonium omnes apud me propriae subscriptionis adjungant. Aequissimum namque est, ut eorum universa Collatio rata futura promittatur ab omnibus, qui eliguntur ab omnibus. Nullus ergo vel laicus vel episcopus ultra numerum praestitutum in illum tranquillissimum concilii locum contra prohibitum moliatur accedere: quin potius etiam plebes suas pia quietis ac modestiae commonitione conveniant, hoc per ecclesias proprias ante tractantes, quatenus a die disputationis ac loco omnis se multitudo contineat, ut religioso patientiae magisterio delinitum christianae paci populum parent. Non solum enim episcopi, verum etiam rationabilis in hanc sententiam populus consentit, disputantibus supradictis, et ubi major occupatio mentium defixa constitit, de veritate quaerentibus, nihil turbidum, nihil tumultuosum, nihil denique intempestivum debere prorsus obstrepere. Nam ut quod omnium saluti proficiat, fiat postea publicum, debet discutientibus veritatem praestare ante secretum. A me vero ita per omnia promulganda sententia est, ut in publicam dimissa notitiam, toto splendidae Carthaginis populo judice ponderetur. Ita quippe oculis, non solum urbis hujusce, verum etiam universae provinciae totus emensae disputationis ordo pandetur, ut tam prosecutiones disputantium episcoporum, quam pronuntiationum mearum series subsecuta, digestis in publico voluminibus explicetur, haec enim in judice securitas fidei est, ut de se non timeat judicari. Ut igitur in eliciendae veritatis examen non inserpat aliquatenus calumniosa suspicio, lucemque perspicuam quam mentibus publicis probationum evidentium fides absoluta purgabit, nullis penitus nebulis causatio cujuslibet partis obducat; id etiam contra suspicionum fucos et commenta fallendi necessario provisum noverint omnes, non solum oportere, verum etiam expedire servari, scilicet ut interfatibus meis me primitus per omnia subscribente, etiam omnes disputantes episcopi suis in scheda prosecutionibus universis absque ulla prorsus excusatione subscribant. Exigit enim meritum fidei, ut adversus eum qui assertionibus suis perfidum forte subducere tentarit assensum et inficiari quae dixerit, etiam testimonii sui consistat auctoritas, ubi soli proficit victoria veritati. Hi autem qui excipiendi funguntur officio, praeter eos qui dicationi meae de publicis praestolantur officiis, etiam quaterni de singulis partibus ecclesiastici alternis debebunt astare notarii, quorum fides ne qua vacillet ambage, quaterni episcopi partium singularum delecti suorum judicio praeponantur, ut eosdem exceptores ac notarios pervigili ac sollicita observatione custodiant; quatenus cum eisdem exceptoribus ac notariis egressi per vices, subinde faciant perspicua digeri descriptione quae dicta sunt; ut nihilominus adhuc episcopis supradictis in disceptatione versantibus, transeat in apices evidentes profligatae pars aliqua quaestionis, ut confestim ea cum a septenis episcopis subnexa subscriptione, celerem exspectationi publicae tribuant notionem. Post primum autem Collationis diem, descriptioni subscriptionique gestorum locum diei subsequentis efficiet procrastinata cognitio: ita ut si quid forte praecedenti Collationi supererit, in diem tertium recurrat examen. Omne igitur spatium conferendi vicissim diei unius intercapedo distinguet, quo possint in medio gesta subinde subscribenda describi, memoratorum praestolante custodia, qui hoc fine suum metiantur officium, non ut aliquid dicant, sed ut dicta custodiant. Donec autem emenso exitu quaestionum, omnes expedita veritas enodet ambages, schedas subinde scriptas pariter atque subscriptas, tam mei sigilli, quam illorum octo custodum signabit impressio. Maximianistis etiam edicti hujus innotescet auctoritas, qua sibi ab illo concilio intelligant temperandum, quod inter Catholicos Donatistasque distingui omnem dijudicarique conflictum clementium Principum praeceptio religiosa constituit; nec eis opitulari aliquatenus potest, quod sibi Donatistarum nomine blandiuntur, cum a Donatistis dicantur esse damnati. Si quis ex istis, quae adversus omnes multifariae suspicionis insidias provisa sollicite, constituta fideliter, ordinata diligenter, tenor hujus propositionis amplectitur, quodlibet observare noluerit; non solum quid de causa sua sentiat confitetur, verum etiam quid moliatur ostendit. Sufficit interim Cognitori talis praerogativa justitiae, hujus commonitionis circa universos episcopos fecisse populum sibi plebis Carthaginensis testem, quem mox est habiturus judicem. Superest ut ante concilii diem universum hujusce ordinationis tenorem utriusque partis episcopi, amputata penitus mora, missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant: hoc praecipue maturato, ut eaedem quibus ad omnia hujusce edicti se consensisse profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur. Sufficit enim illis epistolis universalem, ut ita dixerim, subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum ratum se habituros esse promiserint.

Notoria Donatistarum, Marcellini edicto respondentium. Post consulatum viri clarissimi Varanis, VIII cal. jun. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarius, Primianus, et caeteri sincerae Christianitatis episcopi et catholicae veritatis.

Notum facimus Sinceritati tuae, nos edicto tuo conventos, ex diversis partibus Africae convolantes, ingressos fuisse Carthaginem XV die calendarum juniarum: cujus nostri adventus et omnes quos Carthago continet testes sunt, et tua Sinceritas non ignorat. Tanta enim vis jurisjurandi tui edicto tuo expressa est, ut exceptis his quos adversae valetudines corporum in sedibus retinent, aut aegritudo in via comprehendit, nec gravissimos senes annositas, nec prolixi itineris labor potuerit prohibere. Quod cum solum edictum ante causam sufficeret; alterum quoque dignatus es edere, in quo cum multa nos moveant, tum praecipue magnam sollicitudinem facit, quod nos ipsos edicto tuo epistolis nostris astipulari oportere censuisti; cum hoc nec mos publicus habeat, nec judicum consuetudo. Qua de re Sinceritatem tuam plurimum exhortamur, ut prioris edicti fide servata, cunctos nos ad te venire praecipias; ut quam primum de numero nostro constet, quos adversarii paucos esse saepe mentiti sunt: ut rite omnibus ordinatis quae nostris partibus competunt, disceptatio subsequatur; ne aut edicta se tuae Sinceritatis impugnent, aut nobis quidquam praejudicet, ut cum omnes venire praeceperis, paucos nunc adesse velle videaris. Hoc enim decet et expedit, ut cunctis praesentibus commune negotium pauci loquantur. Hujus Notoriae parem apud nos retinuimus. Et alia manu: Januarianus episcopus subscripsi. Et alia manu: Primianus episcopus subscripsi.

Litterae Catholicorum, edicto Marcellini respondentium. Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus et universi episcopi catholici.

Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae Collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus, etc.

Exstant inter Epistolas Augustinianas, tom. 2, epistola 128.

Litterae Catholicorum ad Marcellinum datae, quibus Notoriae Donatistarum respondent.

Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus, et universi episcopi Catholici.

Multum nos sollicitos reddidit Notoria vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt, etc.

Exstant hae Litterae tom. 2, epistola 229.

Mandatum Catholicorum, quo tota causa comprehensa est, et electis ad disputandum septem episcopis injuncta est Catholicae defensio.

Post consulatum Varanis viri clarissimi, III calendas junias, Mandatum factum in Ecclesia Carthaginensi ab universo concilio episcoporum Catholicorum, praesidente Aurelio episcopo Ecclesiae Carthaginensis, et Silvano primate Numidiae. 1. Quamvis causa Ecclesiae catholicae adversus omnes falsas criminationes, quibus eam usquequaque diffusam schismatici et haeretici per suas quasque regiones vel provincias vel divisi atque separati vaniloquis et sacrilegis insectantur erroribus, satis superque divinis testimoniis defendatur; in Africa vero adversus Donatistas etiam ecclesiasticis atque imperiali judicio, sicut oportebat vel necesse fuerat, terminata sit: tamen quia idipsum hominibus qui ista nesciunt quo eos ad aeternam salutem christianae charitatis acquiramus, instantius manifestandum atque declarandum est; placuit nobis ex Dei Domini voluntate in hanc Carthaginensis civitatis convenire ecclesiam, et eligere idoneos fratres collegasque nostros, ad gerendam hujus causae defensionem, qui crimina falsissima Ecclesiae catholicae, quae toto, sicut de illa divina testantur eloquia, terrarum orbe diffunditur, a parte Donati objecta redarguant.

2. Ecclesia quippe Christi, sanctis patribus nostris Abrahae, Isaac et Jacob, et populis omnibus per imitationem fidei posteris et filiis eorum, ita divina et veridica voce promissa est, ut nulla humana et maledica possit voce convinci. Ad Abraham namque ita locutus est Deus: Per me juravi, dicit Dominus, propter quod fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum, tanquam stellas coeli, et tanquam arenam quae secus oram maris est; et haereditatem possidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam (Gen. XXII, 16-18). Ad Isaac quoque ista de hac re verba sunt Domini: Statuam jusjurandum meum quod juravi Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in nomine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham pater tuus meam vocem, et servavit praecepta mea et justitias meas et legitima mea (Id. XXVI, 3-5). Ad Jacob etiam loquens, hoc idem attestatione praeclarissima pollicetur: Et erit semen tuum sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo (Id. XXVIII, 14). Unde propheta Isaias his vocibus consonans, istam Ecclesiam in Spiritu sancto futuram praevidens, sic alloquitur: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aularum tuarum: fige palos, noli parcere, longos fac funiculos tuos, et palos tuos confirma; adhuc in dexteram et sinistram extenderis, et semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam praevalebis: neque verearis quod detestabilis fueris; confusionem enim in aeternum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi; et qui liberavit te Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1-5). Item alio loco: Et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes gentes usque ad intima terrae salutem quae a Deo est (Id. LII, 10). Item dicit: Posui te in testamentum generis, in lucem gentibus, ut sit salus usque in fines terrae (Id. XLIX, 6). Malachias etiam propheta praevidens sacrificium primi populi cessaturum, et toto orbe terrarum, id est, a solis ortu usque ad occasum, aeternum sacrificium glorificato in gentibus nomine Domini celebrandum, ita loquitur ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum clarificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11). Jeremias quoque gentes ab extremo terrae venturas ad Dominum, damnatis simulacrorum superstitionibus, sic praedicit: Domine, virtus mea et adjutorium meum et refugium meum in die malorum; ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent:

Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis utilitas (Jerem. XVI, 19). Quia vero non in unum aliquem terrae locum ex aliis locis ad Deum gentes venturas esse praedictum est, sed in locis suis eum adoraturas, in quem damnatis simulacris fuerant crediturae, sic Sophonias propheta testatur: Praevalebit Dominus adversus eos, et disperdet omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). His atque aliis multo pluribus testimoniis Legis et Prophetarum asserentibus Ecclesiam toto terrarum orbe diffundi, Psalmi etiam divini ita concinunt: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Item in alio psalmo de Domino Christo in figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos finis terrae. Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 8-11). Item in alio psalmo: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2). 3. Propterea ipse quoque Dominus Jesus, qui locutus fuerat ante per ora Prophetarum, posteaquam resurrexit a mortuis, jam per os proprium sic promisit Ecclesiam: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47): tanquam illud testimonium Psalmi, quod recentissimum posuimus, verbis aliis exponeret. Nam quod ibi positum est, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc Dominus ait, per omnes gentes: et quod ibi positum est, ex Sion species decoris ejus; hoc Dominus ait, incipientibus ab Jerusalem. Quis enim nesciat Sion et Jerusalem unam esse civitatem, unde coepit passio et resurrectio Domini Jesu Christi per orbem terrarum populis mundandis atque salvandis illustrissimo praeconio praedicari? Proinde et ascensurus in coelum, providens unde fuissent carnales homines pro suis divisionibus et separationibus litigaturi, cum quaesiissent discipuli audire ab eo aliquid de fine saeculi: Non est, inquit, vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti, et eritis mihi testes in Jerusalem et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 7, 8). Hanc auctoritatem magisterii coelestis secuti Apostoli Ecclesiam commendant in toto mundo fructificantem atque crescentem (Coloss. I, 6): et ne se in partes membra Christi per hominum nomina dividant, ita carnales, qui jam hoc facere coeperant, Apostolus alloquitur: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum enim est mihi, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli estis baptizati (I Cor. I, 10 13)? Unde et istos, contra quorum errorem et pro quorum salute nomine Christi elegimus qui eorum criminationibus falsis vanisque respondeant, in Sacramentis Christi fratres nostros agnoscimus, nec eorum detestamur perversitatem, sed ipsa Christi Sacramenta in eis approbamus, et rescindere non audemus. Meminimus enim per prophetam esse praeceptum: Audite, qui pavetis, verbum Domini, dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt, et qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur; et appareat illis in jucunditate (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Jam quod sequitur, ipsi sibi salubriter dicant, vel a Propheta potius quam a nobis hoc audiant. Nos leviora dicimus, ut pacem potius cum correctis, quam litem cum perversis habeamus. Fratres nostros esse dicimus, ut nomen Domini honorificetur; qui ideo nos oderunt et detestantur, et esse fratres nostros negant, quia nomen hominum ab eis magis quam Domini honorificatur. 4. Ac per hoc fratres et coepiscopi nostri, quos ad eorum criminationes redarguendas elegimus, in hac Collatione quae cum eis habenda est, Ecclesiam sanctam adversus eorum objecta defendant. Dicunt enim quod haec Ecclesia, quam in Lege et Prophetis et Psalmis accepimus praenuntiatam, opera Salvatoris expressam et sanguine redemptam, Apostolorum laboribus disseminatam atque plantatam, incipientibus ab Jerusalem, ubi in centum viginti animas simul congregatas sanctus Spiritus venit, eosque in quos venit linguis omnibus gentium loqui faciens, evidentissimo signo docuit Ecclesiam per omnes gentes futuram, et linguis omnium gentium locuturam: hanc ergo Ecclesiam, quae isto modo, ut praedictum et impletum est, ab Jerusalem sumpsit exordium, atque inde se in Judaeam et Samariam aliasque orbis terrae partes Apostolorum praedicatione diffudit, in quorum Litteris atque Actibus civitates et provincias invenimus longe lateque distentas, in quas eam suis speciosis pedibus invexerunt, unde et in Africam cresceret; hanc, ut diximus, Ecclesiam dicunt isti, contra quorum errorem collegis nostris Collationem defensionemque mandamus, Caeciliani episcopi quondam Carthaginensis Ecclesiae et sociorum ejus nescio quibus peccatis periisse pollutam, atque in parte Donati ejus reliquias remansisse. Hanc vanam et sacrilegam criminationem hi, quibus mandamus, ita redarguant et refellant, ut primitus Ecclesiae causam a causa quorumdam hominum distinguant atque discernant. Quoniam Ecclesia permixtos malos habitura praedicta est, quousque messis tempore a tritico zizania segregentur, vel a frumentis palea ventilata discedat, vel oves ad dexteram, haedi ad sinistram, qui nunc eisdem pascuis permixti sunt, segregentur; vel mali pisces a bonis, qui nunc intra eadem retia simul trahuntur ad littus, in eodem littore, hoc est in fine saeculi, dirimantur. Homines autem quilibet in Ecclesia, si boni sunt, triticum vel frumenta ejus sunt, oves ejus sunt, pisces ejus boni sunt: sin autem mali sunt, zizania, palea, haedi, pisces mali ejus sunt. Non ergo propter eos tota messis, tota area, grex totus, piscatio tota damnata est: ne cum ante tempus audemus quasi de malis temere judicare, et aliis aliorum objectare peccata, bonos propter malos sacrilega separatione deseramus; cum potius malos propter bonos pia unitate tolerare debeamus. Urgendi ergo sunt isti harum evangelicarum similitudinum, et tam perspicuae veritatis inimici, ut doceant quod intendunt, ac prius ostendant, si valuerint, quomodo Ecclesia, quam incipientem ab Jerusalem in Scripturis sanctis per propinqua et longinqua fructificantem atque crescentem accepimus et tenemus, quorumlibet quos accusant contagione perierit, et in Donati parte remanserit. Si enim hoc fieri potuisse monstraverint, tunc utique ad causam Ecclesiae pertinebit, aliam fortasse suscipere atque discutere quaestionem: utrum Caecilianus ejusque collegae vel tales fuerint quales ab istis fuisse dicuntur, sic innotescere potuerint christianae quae jam tunc erat unitati usquequaque diffusae, ut eam usque ad ultimas terras ipsius notionis contagione macularent et perderent. Fatentur quippe etiam ipsi neminem peccatis alienis maculari posse quae ignorat. Unde si demonstrare voluerint, tam latam per tantas terras communionem gentium christianarum peccatis Caeciliani et sociorum ejus contaminari ac perire potuisse; non sufficit ut ostendant, tales eos fuisse quales accusando criminantur, nisi etiam ostendant vera crimina eorum omnibus innotuisse, quos ipsa contagione periisse contendunt. Si autem non potuerint demonstrare, catholicam Ecclesiam per omnes gentes, in quibus eam divina commendant eloquia, ullis alienis peccatis destrui potuisse; sequestrata paululum causa Caeciliani et eorum quos cum illo accusandos esse putaverunt, quae ad Ecclesiae causam omnino non pertinet, quoniam etsi mala fuisset, eam contaminare non posset; quod nos dicimus ad eorum crimina repellenda ab eis quibus officium defensionis hujus imponimus, evidentissime et exemplis cumulatius ostendatur, id est, Ecclesiam Christi nullorum malorum usque in finem sibimet permixtorum, non solum ignotorum, verum etiam cognitorum, quasi corruptione pestifera posse inquinari atque deleri, primum exemplis propheticis, qui populum peccatorem et Deum multis exsecrabilibus abominationibus offendentem tam severis vocibus arguebant, et flagellis correptionis duros atque indomitos animos usque ad inimicitias adversum se horribiles excitabant, nec tamen se ab eo populo, in quo utique etiam boni inter malos erant, corporali discrimine dividebant, melius judicantes per patientiam ferre malos, quam per calumniam relinquere bonos. Ipse Dominus Jesus Christus exemplum singulare patientiae traditorem suum, utique pessimum, non solum cognitum in discipuli numero pertulit, verum etiam praecognitum in discipulorum numerum assumpsit. Dixit etiam discipulis suis, Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10): ut eo modo scirent munditiam suam aliena immunditia non posse sordescere. Apostolorum temporibus testis est apostolus Paulus, inter falsos fratres gemens (II Cor. XI, 26), et quosdam per invidiam, quod utique vitium diabolicum est, Christum annuntiantes in Epistola sua notans (Philipp. I, 15), quemadmodum boni malos, propter unitatem Christi pietate sollicita conservandam, sine ulla sua perditione in Sacramentorum communione tolerabant, a quorum malitia longe abhorrebant. Post Apostolos etiam episcopi boni, quemadmodum propter unitatem Christi, non solum quoslibet laicos, verum etiam coepiscopos toleraverunt malos, testes sunt litterae martyris Cypriani, ubi gemit avaritiam quorumdam collegarum usque ad crudelitatem fenoris, rapinasque fundorum; nec tamen malorum contagione factus est talis, sed bonorum dilectione pertulit tales; non tantum id exemplo admonens, verum etiam praecepto instruens. Nam in quadam epistola sua dicit: Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum, nunc 54). Ipsorum etiam qui huic veritati adversantur judicio probandum est, quam sit hoc verum; qui cum Maximianum damnassent merito sacrilegi schismatis, sociis ejus qui cum illo ab istis foras exierant, seque ab eorum communione separaverant, dilationem ad redeundum dederunt, dicentes eos illius sacrilegi surculi plantariis non esse pollutos. Quod quidem cum omnes unius schismatis societas connexos teneret, quemadmodum recte dici potuerit non invenimus. Sed tamen vel sero hinc intelligere cogantur, multo potius in unitate catholica malos bonis tanquam paleam frumentis obesse non posse, si in concisione schismatica, ubi palea sola est, putatus est Maximianus ejusdem concisionis suae socios, tantum quia ordinationi ejus praesentes non fuerunt, non potuisse maculare: et videant quam inconsiderate dicant, Caecilianum, qualiscumque ille fuerit, et ejus quoscumque collegas, in tot longinquis gentibus unitatem christianam perdere potuisse; cum Maximianum arbitrentur nec Afros participes sui schismatis perdidisse. Sic apparebit, ad Ecclesiae causam cujus injungimus defensionem, non pertinere Caeciliani causam, qualemlibet habeat quaestionem. 5. Quod autem accusant Baptismum nostrum, vel potius Baptismum Christi, quem habemus et ministramus, eumque in eis quos deceperint ingemiscendo errore rescindunt, sic ferendum est, quemadmodum ipsa Ecclesia cujus donum est. Non enim audebunt amplius Baptismum accusare quem damus, si ab eorum criminibus Ecclesia purgabitur quam tenemus. Sed si illud, ut assolent, objiciendum putaverint, quod Baptismum Christi etiam foris a nostra communione traditum agnoscimus potius quam improbamus, nec rescindere audemus: respondeatur eis quantiscumque rationibus et testimoniis responderi potuerit, divina Ecclesiae dona et apud fures vel usurpatores vel etiam raptores inventa, agnoscenda esse potius quam neganda. Nam sicut Apostolus de quibusdam dicit, quia veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18): ita omnes qui extra Ecclesiam Christi habent vel ministrant Baptismum Christi, veritatem Sacramenti divini in iniquitate detinent erroris humani; unde humana iniquitate correcta, non est veritas divina violanda. Qui autem putant negandum esse Baptismum Christi, quia eum et haeretici tradunt; possunt putare negandum esse etiam ipsum Christum, quia eum et daemones confitentur. Et ideo ad Ecclesiam venire debent, qui extra ejus communionem Baptismum ejus habent; non ut quod deerat adsit, sed ut quod inerat prosit. Neque putandum est illos hinc jam diuturnum habituros esse conflictum; quandoquidem etiam de hac re suo judicio et exemplo poterunt admoneri. Baptismum quippe Christi extra suam communionem in Maximiani schismate datum, in eis quos inde cum illis quos damnaverant susceperunt, agnoscere quam rescindere maluerunt. Proinde et illud quod non recte intelligentes solent dicere, Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22) (neque enim hoc corporum segregatione, sed morum dissimilitudine faciendum est); in eis coguntur attendere quemadmodum intelligendum sit, quos cum Maximiano damnato sacramenta communicantes impollutos fuisse dixerunt. Et quod de Baptismo solent accipere, quod dictum est, Qui baptizatur a mortuo (Eccli. XXXIV, 30), et caetera hujusmodi, in eis ipsis nosse coguntur quomodo accipienda sint, quando ab illis, quos cum damnarent mortuos esse dixerunt, Baptismum in schismate datum improbare atque iterare non ausi sunt. Et quod nobis objicere consueverunt, quod ad eos corrigendos pro unitate Christi apud terrenas potestates aliquid agere cogimur, in ipsis identidem Maximianistis compellendi sunt approbare, quos cum apud judices terrenos tanquam schismaticos suos vel haereticos accusarent, ut de basilicis pellerent, etiam Bagaiense concilium, quo eos damnaverunt, aliquoties allegarunt. Quae omnia ideo dicenda sunt, ut et suo judicio commoneantur dissensionem tandem deponere, et consumpta vel abjecta falsarum et vanarum animositate criminationum, diligere catholicam pacem, amplecti individuam charitatem, sine qua nullus hominum bonus esse poterit, quidquid boni aliud habere potuerit. 6. Quibus peractis, nec ipsam Caeciliani causam volumus deserant; sed eam non tanquam Ecclesiae matris, sed tanquam episcopi fratris suscipiant; nec sic ut iterum discutiatur finienda, sed ut demonstretur jam olim esse finita ecclesiasticis et publicis documentis: quorum nonnulla sufficient, si eis cum a nobis proferuntur fidem habere voluerint; potuerunt archivis etiam contestantibus declarari, quibus appareat, et causam Caeciliani eos per Anulinum proconsulem ad imperatorem Constantinum accusando misisse, et eumdem imperatorem post ecclesiastica judicia quibus Caecilianus fuerat absolutus, causam totam partibus praesentibus cognovisse, atque innocentem Caecilianum, illos autem calumniosissimos judicasse. Felicis quoque Aptugnensis ordinatoris Caeciliani innocentiam, Aeliano proconsule ex praecepto ejusdem imperatoris cognoscente claruisse, quem malorum fontem in concilio suo ipsi dixerunt. Quaecumque autem crimina quibuslibet collegis nostris, non jam more conferentium vel disputantium, sed maledicentium et litigantium, objicienda putaverint; respondendum est eis, nec eorum causas ad Ecclesiae causam quam nunc defendendam injungimus pertinere, nec ipsas tamen eis discutiendas auferri, sed pro temporis quod nunc instat necessitate differri; ut cum Ecclesiae causam, quam nunc clementissimus Imperator cognoscendam et demonstrandam recenti praeceptione curavit, fuerit terminata, quaecumque quibuscumque nostris objicienda arbitrantur, apud quos voluerint judices et nostros et suos, cum jam catholicae unitati fuerint sociati, vel purgata monstrentur, vel convicta puniantur. 7. Haec eo modo quo conscripta sunt, et si quid uberius vel firmius eis Dominus dederit, exsequenda mandamus fratribus et coepiscopis nostris, Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio. Quod mandatum se suscepisse testantur subscriptionibus suis, sicut nos mandasse testamur subscriptionibus nostris, ratum habituri quidquid adjuvante Domino in hac defensione peregerint. His autem adjungimus, cum quibus ubi opus fuerit consilium habeant, Novatum, Florentium, Maurentium, Priscum, Serenianum, Bonifacium, et Scillatium. Ad custodiendam vero conscriptionem gestorum, Deuterium, Leonem, Asterium, et Restitutum. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc Mandatum suscepi et subscripsi. Item alia manu: Silvanus primae sedis provinciae Numidiae praesente viro clarissimo Marcellino tribuno et notario Carthagini constitutus Mandato a nobis facto consensi et subscripsi. Item alia manu: Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis Carthagini constitutus praesente V. C. Marcellino tribuno et notario mandavi et subscripsi, etc. COLLATIONIS DIES SECUNDA. Exordium.

Post consulatum Varanis V. C. tertio nonas junias, in secretario Thermarum Gargilianarum Carthagini, astantibus Sebastiano, Maximiano, etc., Libosus ducenarius illustrium potestatum dixit: Quoniam in hodiernum diem comperendinata cognitio est, et praesentes sunt utriusque partis episcopi, si jubet Sublimitas tua, intromittentur. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Veniant. Et ingressis Aurelio, Alypio, Augustino, etc. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Et superiore judicio saepe me obtulisse certissimum est, et nunc deprecor ut sedere dignemini. Cumque episcopi Catholici consedissent, Petilianus episcopus dixit: Quod priore judicio factum non est, facere non audemus, etc. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Licet et superiore judicio me obtulisse meminerim, tamen illa arbitror tunc minime factum esse ratione, quia multis sacerdotibus convenientibus locus considendi esse non poterat. Unde quia nunc definitas video convenisse personas, deprecor ut vel nunc sedere dignemini. Petilianus episcopus dixit: Patribus nostris absentibus non sedemus, maxime cum lege divina consessus prohibeatur, ne cum hujusmodi adversariis nostris considere velimus. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Si petitionem meam Sanctitas vestra audire neglexit, ut considere dignaretur, hoc mihi extorqueri non poterit, quominus stando cognoscam, etc.

NOTORIA DONATISTARUM, Quae recitata est in secunda cognitione.

Post consulatum Varanis viri clarissimi, quarto nonas junii, Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Primianus, Petilianus, Emeritus, Prothasius, Montanus, Gaudentius, Adeodatus, episcopi et defensores ecclesiasticae veritatis, per Notoriam haec dicunt:

Hesterna die calend. junii inter nos et adversarios nostros Spectabilitas tua audire dignata est. Et quoniam evoluto pene die partibus patientiam praebens, aliquanta quae principia negotii fuerant audire dignatus es, opusque est ad causam, ut Mandatum quod adversarii nostri obtulerunt, nobis in notitiam perferatur; quoniam series actorum propter sui prolixitatem non potest explicari; ne imparati ad judicium venire videamur, id Mandatum quod adversarii nostri legendum dederunt, in exemplaribus nobis hodie, quod est quarto die nonarum juniarum, dari praecipias; ut instructi negotio nobis injuncto adesse valeamus. Et alia manu: Primianus episcopus huic Notoriae subscripsi quarto nonas junias Carthagini.

Prosecutiones quaedam Augustini. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Hoc solum constet, ipsos rem velle differre. Ut concedat Sublimitas tua, petimus te. Humanum est, considerare volunt, discutere volunt, paratiores volunt venire: ne nolentes differre prolixiora gesta faciamus, et ipsa gestorum prolixitas majores nobis moras incutiat.

Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Licet jam de professionibus dubietas mihi magna nascatur, tamen denuo, utrum sexto iduum juniarum die, omnibus ambagimus amputatis, negotium sit principale tractandum, pars utraque designet.

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Nos et hodie volumus, et si fieri posset vellemus. Tamen quia humanum fuit, hoc concedere fratribus nostris, quod nobis non injuste videntur postulasse, ad diem sextum iduum juniarum, adjuvante Domino Deo nostro adfuturos nos ad peragendum principale negotium Ecclesiae pollicemur.

COLLATIONIS DIES TERTIA. Exordium. Post consulatum Varanis viri clarissimi, sexto idus junias, Carthagini, in secretario Thermarum Gargilianarum, astantibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris devotissimis, etc., Ursus ducenarius illustrium potestatum dixit: Praeterito judicio Donatianae partis episcopi in hodiernam diem, ut exinde instructi in judicio Sublimitatis tuae responderent, causa sibi edendorum gestorum inducias postularunt. Nunc utraeque partes pro foribus sunt: si praecipis, intromittentur. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Veniant. Et ingressis episcopis, etc., Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Certum est ob hoc dilatum fuisse negotium, ut hodierno die gestis editis principalis actio tractaretur, etc.

Prosecutiones Augustini.

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae, dixit: Principale negotium jam diu est ut cupimus terminari. Proinde, si vel sero conceditur, probent quoniam ex parte adversa esse desiderant, toties objecta Ecclesiae sanctae catholicae toto orbe diffusae crimina, et nunquam probata.

(Cum Donatistae flagitarent, ut prius exprimerentur qui petissent Collationem fieri, volentes ut constaret Catholicos esse petitores, ut ex forensi jure possent discutere personas petitorum) Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si ad rem judicas pertinere, prudentiae tuae est considerare. Catholicis episcopis vel legatis Catholicorum episcoporum concessum esse habendam Collationem, tenor rescripti imperialis ostendit. Venimus, utrique hic sumus; et Deus nos disputatores et collatores magis quam litigatores esse praecepit, et nihil aliud voluit Deum timens et Deo serviens clementissimus Imperator. Astitisse legitimas personas, et confirmata esse mandata primo die conflictus nostri judicavit Sublimitas tua. Non interponantur quae ad rem necessaria non sunt. Ecclesia est quam asserimus testimoniis divinarum Scripturarum, omnibus nota, in monte, sicut scriptum est, altissimo constituta, ad quam veniunt omnes gentes (Isai. II, 2, 3, et Matth. V, 14). Si est aliquid contra istam Ecclesiam quod dicatur, jam dicatur, et nullae morae interponantur. Si nihil est quod dicatur, cedat veritati, qui criminationem suam affirmare et ostendere et probare hominibus non potest. Quamdiu ista tanta populi exspectatio suspensa est? De anima sua omnes cogitant, et nos moratorias praescriptiones ad hoc interponimus, ut ad finem cognoscendae veritatis nunquam veniatur.

(Item post aliquot prosecutiones Donatistarum et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Advertat Nobilitas tua quanta aguntur, ut nihil agatur, etc.

Augustinus dixit: Praesentes sunt, utrique convenimus, locus iste episcopis pene refertus est, Mandata recitata atque firmata sunt. Non negatur a partibus nostris postulatam esse Collationem, ut in ea Collatione tandem aliquando vel probent, vel probare non potuisse monstrentur, quae solent non nobis, non unicuique nostrum, sed universo orbi christiano objicere crimina: qui christianus orbis non opinione humana, sed divinis testimoniis et promissus est et impletur. Quid adhuc nescio quae tergiversationes moratoriae ab eis interponuntur, qui se episcopos Christi dici volunt. Exspectatio, non dico hujus civitatis, sed universi pene generis humani suspensa est, aliquid de Ecclesia cupit audire, et nos adhuc forenses formulas discutimus et miserrime litigamus. Jam advertat Nobilitas tua quid agatur. Jam aliquando nos de hoc negotio, amputatis omnibus morulis, adjuvante Deo liberare dignare.

(Et post aliquot prosecutiones partium et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Collatio petita est a legatis nostris. Lex ipsa hoc continet, quae ad tuam Nobilitatem data est, etc. Omnes fatemur nos petisse Collationem, quoniam eam recusabatis, ut tandem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus Collationis et disputationis et demonstrandae veritatis gratia veniremus. Factum est: venimus, et nihil vultis prodesse quod venimus. Confitemur nos Collationem petisse. Nihil aliud Imperator quam nos Collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa Collatio. Videamus quid dicatur contra Ecclesiam toto orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, et nunc ita exhiberi, ut caecorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat. Ad hanc demonstrandam nolunt pervenire fratres nostri, ut demonstretur quod latere non potest. Edicant crimina: videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quae crimina istam promissionem jurantis Dei delere potuerunt audiamus, discamus, noverimus. sequamur. Si autem nihil est, quod contra dici possit, aut pronuntia, aut tolle omnes moras, et aliquando negotium finiatur.

(Item post alias partium prosecutiones et Judicis interlocutiones) Augustinus dixit: Ecclesia, quod audire non vultis, et necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proclamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur tenere, falsis criminationibus a vobis appetita est unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istae criminationes quibus insectari soletis Ecclesiam toto, sicut promissa est, orbe diffusam, hodie audire volumus, an verae sint. Si enim verae sunt istae criminationes, quas Ecclesiae memoratae objicere consuestis, si eam pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare potueritis; supererit ut quaeramus utrum apud vos remanserit, quam ubique periisse clamatis. Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, et litem tandem aliquando finiatis.

(Item post prosecutiones aliquot et interlocutiones) Augustinus dixit: Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis tuae forma declaravit. Sed quia dicit cum peregrinis Christianis non se habere aliquam rationem, sed hoc totum quod agitur, inter Afros agi, Afrorum Christianorum catholicorum haec vox est: Nos universo orbi christiano communione cohaeremus. Hanc Ecclesiam elegimus retinendam, quam in eis Scripturis invenimus, etc. Nos eam Ecclesiam retinemus, quam in illis Scripturis invenimus, in quibus etiam cognovimus Christum. Scripturae quippe nostrae, quarum auctoritati utrique subdimur, Christum et Ecclesiam tanquam sanctum commendant conjugium, Christum sponsum, illam sponsam. Ubi illum cognoscimus, ibi et illam invenire debemus. Si itaque nunc exorti essemus, et cogitaremus in Africa cui communioni Christianorum sociari deberemus, procul dubio eam tenere deberemus, quam in Scripturis inveniremus, et criminatrices opiniones hominum repudiare, ad sola eloquia divina, quae mentiri nesciunt, nos tenere. Hoc fecerunt Christiani Afri, et appellantur et merito sunt catholici, ipsa sua communione nomen testantes. Καθ' ὅλον enim, Secundum totum dicitur. Qui autem a toto separatus est, partemque defendit ab universo praecisam, non sibi usurpet hoc nomen, sed nobiscum teneat veritatem.

Gaudentius episcopus dixit: Catholicum nomen putant ad provincias vel ad gentes referendum; cum hoc sit catholicum nomen, quod sacramentis plenum est, quod perfectum, quod immaculatum, non ad gentes, etc.

(Et post quasdam prosecutiones et interlocutiones) Augustinus dixit: Solent Ecclesiae quam tenemus, crimina traditionis objicere, et nescio quorum peccatis eam contendere esse destructam et exstinctam; atque his criminationibus fallere corda simplicium, de quorum salute satagimus. His nos permoti, convenimus eos, ut nobiscum conferrent, et quod intendunt, utrum probare possent in Ecclesiam cui intendunt, ostenderent. Quam conventionem nostram quoniam recusaverant, cum nuper in Comitatum venissent quidam illorum, apud acta etiam praefectoria dixerunt audiri se velle et discuti velle; amplectentes nos aliquando eorum de Collatione consensum, petendum ab Imperatore credidimus, ut Collatio ad hoc fieret, ut ea crimina quae solent dicere in universam Ecclesiam, aut probarent, ut veritas appareret, aut non probarent, ut nihilominus veritas appareret. Haec crimina, si volunt aut possunt ostendere, proferantur et demonstrentur. Si autem non possunt, aut nolunt; jam tuae Sublimitatis est de re tota, sicut ratio ipsa indicat, judicare.

(Et post prosecutiones quasdam et interlocutiones) Augustinus dixit: Nos Collationem poposcimus, ubi objecta diluamus, non ubi objiciamus diluenda; quandoquidem cum illi objecta probare non potuerint, quid sint, quid remaneant, nobis non dicentibus manifestum erit omnibus, et a tua Sublimitate judicabitur. Nunc ingressi sumus diluere criminationes eorum, quas solent Ecclesiae quam tenemus objicere. Mandatum quoque ipsorum hoc continet. Adversus traditores et persecutores nostros. Quondam autem Primianus, si dignatur, frater noster, conventus pro ipsa Collatione respondit: Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Haec crimina diluenda suscepimus, ut haec crimina diluantur, istam Collationem poposcimus: concessa est, aut probentur, aut purgentur.

(Et cum Donatistae quaesiissent, utrum testimoniis Scripturae divinae, an publicis gestis Catholici agere mallent; dixissentque, ut si Scripturae testimonia eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque jacturam; si autem publicis legibus et gestis agere potius vellent, omitterent Scripturae testimonia) Augustinus dixit: Ad ea quae prosecuta est modo pars adversa, paucis advertat Sublimitas tua. Nos Ecclesiam catholicam retinere ipsa nostrae communionis testificatione monstramus: quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant, non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam. Ut autem leges, vel gesta, vel quaecumque de archivis prolata offeramus in hac Collatione recitanda, ipsi cogunt, qui talibus agunt. Nam si remotis hujuscemodi omnibus chartis, nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus. Crimina dicunt traditionis: ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt. Itaque pervidet Praestantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere, quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiae nonnisi divinis eloquiis terminari.

(Et cum Donatistae instarent, ut ederetur sibi Catholicorum Mandatum, quod legatis ad petendam ab Imperatore Collationem directis injunctum fuerat) Augustinus dixit: Jam toties conclamavimus. Mandatum quod injunctum est legatis episcoporum ab episcopis, flagitant sibi recitari: hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum quod nobis propter Collationem cum his faciendam injunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quae ipsos scire nolumus? Sufficit quod Imperator Collationem nos petisse suo testimonio declaravit. Haec concessa est, ad hanc venimus, haec aliquando agatur: veritati aures hominum patent.

Adeodatus episcopus dixit: Confessus es quae olim tacuisti. Ostendisti te multa adversus nos mandasse quae scire non facile debeamus, etc.

Augustinus dixit: Non hoc dixi. Non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi: planius hoc dicimus, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi, studio brevitatis, quod percipere nequiveris. Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum: et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufficit tibi quod Collationem me petiisse in causa tua, ipse testis est clementissimus Imperator. Nihil ultra quaeras, si negotia aliena non quaeris. Negotio tuo sufficit quod de ipsa Imperatoris lege recitatum est, quod nostro Mandato subscriptionibusque firmatum est.

(Et cum rursum instarent Donatistae, ut eligerent Catholici utrum publicis legibus agere vellent, an divinis testimoniis, utque illarum jacturam facerent, si his uti cuperent) Augustinus dixit: Ecclesiae quam tenemus, sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui Mandati tenore declararunt; Ecclesiae, inquam, quam tenemus crimina solent traditionis objicere. Si horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nihil proferimus. Si autem in eadem criminatione persistunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab hujusmodi objiciendis criminibus cessavisse. Unde nunc Collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis, quam Caeciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam; ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianae salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quaeritur, quae sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominibus crimina intendunt, quanquam Ecclesiae causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes ponenda est Ecclesiae, si boni sunt; neque, si mali sunt, judicanda est Ecclesia Dei periisse: sed tamen etiam ipsorum causam tanquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt: non objiciant crimina hominibus, et chartae cessabunt; sola divina loquetur auctoritas, sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur.

(Et post plures prosecutiones et interlocutiones, cum Petilianus dixisset, Quis est iste qui agit? Caeciliani filius est, an non?) Augustinus dixit: Ne vobis dicatis Patrem in terra (Matth. XXIII, 9), simul audivimus, simul legimus, simul populis praedicamus. Quid de me quaeris utrum sim filius Caeciliani? Caecilianus si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in ejus innocentia me spem meam ponente. Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo (ut a similitudinibus dominicis non recedam), sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis haedos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire.

(Et post aliquot prosecutiones Donatistarum et interlocutiones) Augustinus dixit: Caeciliani causam vel collegarum ejus solent ipsi Ecclesiae catholicae objicere, vel, ut sine controversia loquar, ipsi Ecclesiae quam tenemus. Proinde, ut video, magnum volunt afferre compendium: si hanc causam non objiciunt Ecclesiae quam tenemus, dicant quid ei objiciant. Si enim nihil, quare separamur? Si aliquid praeter causam Caeciliani, idipsum offerant, id ostendant.

Petilianus episcopus dixit: Tu quis es? Filius es Caeciliani, an non? Tenet te crimen Caeciliani, an non, si fuerit?

Augustinus dixit: Ego in Ecclesia sum, in qua Caecilianus fuit.

Petilianus episcopus dixit: Unde coepisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, haereticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem.

Augustinus dixit: In Ecclesia sumus, in qua Caecilianus episcopatum gessit et diem obiit. Ejus nomen ad altare recitamus, ejus memoriae communicamus, tanquam memoriae fratris, non tanquam patris aut matris. Quaeris autem a me unde communio mea sumat exordium. Dominus ipse Christus asserit exordium communionis meae, dicens: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Coepit ista praedicatio ab Jerusalem: inde se ab illustrissimo exordio diffudit, diffundens Ecclesiam quam tenemus, primo per vicina, deinde per longinqua, etiam in Africam venit. In hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis et testimoniis, sicut ipsum Dominum Christum et Redemptorem nostrum, comperimus. Ab illo Deo patre, ab hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nullius calumniae separabunt.

(Et post alias quasdam prosecutiones et interlocutiones) Augustinus dixit: Ecce dico, quoties voluerint dico: Caecilianus non est pater meus; quia audio Dominum meum dicentem, Ne vobis patrem dicatis in terra; unus est pater vester Deus. Dico Caecilianum fratrem, bonum fratrem, si bonus; malum fratrem, si malus est: quoniam propter communia Sacramenta frater meus est. Si autem judicium de illo meum vis audire, etiam innocentem credo, appetitum falsis criminationibus existimo: sed tanquam homo de homine existimans, non tanquam certum aliquid credens. Tu si objicis Ecclesiae crimina Caeciliani, assisto, defendo tanquam fratris, ostendens non pertinere ad Ecclesiam, nec ad ejus causam, nec ei praejudicare: et sic demonstro nihil te objicere Ecclesiae catholicae, etiamsi vera fortasse, quod nullo modo poteris demonstrare, sint crimina Caeciliani. Si autem nec ipsa vera potueris demonstrare, etiam te judice vides ubi remanseris, et quid rejecta tandem animositate erroris eligere debeas, ut nobiscum teneas veritatem, nobiscum amplectaris damnato errore charitatem.

(Et cum contenderent Donatistae, Caecilianum Catholicis radicem fuisse vel caput) Augustinus dixit: Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio dicentem, Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 22, 23). Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatem crederemus, addidit, Per Evangelium ego vos genui (Id. IV, 15). Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur. Honorificentiae causa patres appellamus eos qui nos vel tempore vel meritis praecesserunt. Aliud est cum quaerimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem aeternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una Ecclesia nec in iisdem Sacramentis constitutis dicimus, Frater. Sodomitis etiam dixit Lot, Fratres: utique ad leniendum eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem et quasi unius haereditate consortium. Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula quae hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requirimus. Pro salute aeterna, pace Apostoli dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem aeternam, qui mihi dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 6, 7). De hoc Dominus dixit, Nolite vobis dicere patrem in terra. Utique scivit dicturum Apostolum, Per Evangelium ego vos genui. Non enim Domino dicenti, Ne vobis dicatis patrem in terra, contrarius futurus erat Apostolus dicens, Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui. Sed quia distinxit ad quam rem patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia etiam Apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria dominicae veritati. Patres igitur quoscumque agnosco in terra, honorificentiae causa agnosco. Patrem salutis meae non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit, Ne vobis patrem dicatis in terra; et cui quotidie dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9).

(Et cum Donatistae quaererent quis ordinaverit Augustinum) Augustinus dixit: Superflua quaeri video a fratribus nostris e diverso sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem; dum tamen Ecclesiae causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo collocetur. Ego, cujus ordinatorem requiris, homo sum christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, catholicus, unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce; in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas; humanas calumnias consectaris: et quae soleatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit, primas Ecclesiae Numidiae catholicae, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi: prosequere, profer quae praeparas: ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum: profer jam calumnias tuas.

Donatistarum litterae, hac tertia die prolatae, quibus Mandato Catholicorum prima die Collationis allegato respondere conantur. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit. 1. Quia apud acta Nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet praecavere: maxime cum populos edictis invites de audientiae tuae libramine judicare. Adversarii igitur, traditores, persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praejudicio equidem nostro libenter audisti: quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causae sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris.

2. Adversarii enim nostri decursis testimoniis, quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos qui Ecclesiae defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi dicant esse praedictam. Cujus rei causa nos magis ostendimus, Ecclesiam Domini in Scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Isaiam: Exsurge, Sion; indue fortitudinem tuam, Jerusalem civitas sancta; non adjiciet transire per te incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1). Et iterum: Dic, filia Sion, Ecce tibi salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Id. LXII, 11, 12). Et iterum: Confortamini, manus dissolutae; et genua debilia, confortamini: qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster judicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus. Quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti. Et adjecit: Illic via munda, et via sancta vocabitur; et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi (Id. XXXV, 3-10). De qua in Canticis canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te (Cant. IV, 7). Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam aquae lavacro in verbo, et adjungens sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed sanctam et immaculatam (Ephes. V, 25-27). Et iterum: Desponsavi enim vos uni viro virginem sanctam assignare Christo (II Cor. XI, 2). 3. His ergo tot et tantis documentis de Ecclesiae puritate, quae per Spiritum promittebatur, spretis, atque contemptis, malos in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat semen bonum, Filius est hominis. Ager autem est hic mundus; bonum autem semen ii sunt filii regni; zizania autem filii sunt maligni; inimicus autem qui seminat ea, diabolus est; messis autem, consummatio saeculi; messores autem Angeli sunt (Matth. XIII, 37-39), et caetera. Ager, inquit, est mundus: non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simul et mali usque ad messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere. Quoniam si Apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, nunquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, caeterosque consimiles Ecclesiae liminibus ejecissent. Imo si ita esset, vacaret totum praeconium Scripturarum divinarum, quo jubentur polluti e medio sanctorum, sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysen: Legitimum, inquit, aeternum in progenies vestras, dividere inter sanctos et profanos, inter mundos et immundos (Levit. X, 9, 10). Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam; profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXII, 26). Ad hanc parabolam illud quoque adversarii subjungunt, paleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Jeremias repercutit, dicens, Quid paleis ad frumentum (Jerem. XXIII, 28)? et Paulus apostolus, Quae particula est fideli cum infideli? aut quae communio luci ad tenebras (II Cor. VI, 15, 14)? et Salomon, Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo (Eccli. XIII, 21). Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, justos et injustos usque in finem saeculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum; quoniam reticulum in mari positum quid habeat, a piscatoribus, id est, a sacerdotibus ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur. Ita et latentes et in Ecclesia constituti et a sacerdotibus ignorati, in divino judicio proditi, tanquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti reo qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur dicens: Intrans, inquit, Rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti? Ille autem obmutuit. Et dixit Rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. XXII, 11-13). Secundum hanc igitur rationem frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari; cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et sejunctionem maximam provocare alio loco Dominus indignatus ostendat. Pro eo, inquit, quod facta est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes aeramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum; propterea dicit: Haec dicit Dominus, Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo ego recipio vos in medio Jerusalem, sicut recipitur aeramentum, argentum et ferrum et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur: ita recipiam vos in ira mea, et concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis irae meae; et conflabimini in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos (Ezech. XXII, 18-22). 4. Contra haec et talia, quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarios qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla Prophetarum, qui licet eos increparent pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt: cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus, in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant permittebatur. Tamen etiam sic, inveniuntur iidem Prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Jeroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere: qui circumventus, violato praecepto, a leone confectus est. Elias etiam et Elisaeus altaribus schismatis Samariae nunquam communicaverint, neque consenserint; qui magis in solitudine morabantur. Osee quoque propheta ostenditur non interfuisse mysteriis eorum, quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tanquam panis luctus; omnis qui tetigerit ex eis inquinabitur (Osee IX, 4). Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit, dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel; non potest terra supportare sermones ejus (Amos VII, 10)? Et ob hoc insuper expellitur. Jam vero in ipsa Jerusalem quomodo poterant Prophetae sacrificiis peccantium hominum communicare, quae ipsi divino Spiritu pleni damnabant, Isaia dicente, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocaustomata arietum et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare aulam meam non adjicietis: si attuleritis similaginem, vanum; incensum abominatio est mihi. Neomenias vestra et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et ferias et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Jam non parcam peccatis vestris. Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 11-15). Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem porcinum; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus (Id. LXVI, 3). Aggaeus etiam non modo sacrificia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste et sic gens ista, et si quis illuc accesserit, inquinabitur (Aggaei II, 15). Et Malachiel: Vos, o sacerdotes, qui profanatis nomen meum, et dixistis, In quo profanavimus nomen tuum? Et ponentes in altari meo panes pollutos; et dixistis, In quo polluimus illos? In eo ut diceretis, Mensa Domini benedicta est, et quae superponebantur annullastis (Malach. I 6, 7). Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocibus condemnabant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo inter eos erant, commorationis fuit, non communionis. 5. In defensionem deinde sceleris sui auctoritatem sibi exemplo traditoris Judae assumunt, quo eum dicant a Domino, et praecognitum assumptum, et cognitum toleratum: cum utique sine praejudicio praescientiae suae Dominus Christus Judam in numerum Apostolorum assumpserit; cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et bodie perferre videtur occultos. Scriptum est enim: Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta, vobis et filiis vestris (Deut. XXIX, 29). In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis (Psal. XLIII, 22). In Regnorum primo: Homo videt in facie, Deus autem videt in corde (I Reg. XVI, 7). Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quoniam ego sum scrutator renum et cordis (Apoc. II, 23). Denique Domino cum discipulis recumbente et dicente, Unus ex vobis me tradet; atque respondente eodem Juda, Numquid ego sum, Domine? et ab eodem Domino audiret, Tu dixisti (Matth. XXVI, 21, 25): detectum se protinus videns, confusus abscessit; sed cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit. Vadant ergo cum suo Juda patrono, inimici dominicae veritatis, qui suo more defendere reos manifestissimos elaborant. 6. Item ad defensionem pollutae permixtionis suae verba Apostoli objiciunt, quibus ait, Sive per occasionem, sive per veritatem (Philipp. I, 18) . . . . . . . . . . miserebor quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater ipsorum; dedecoravit eos, quae peperit eos (Osee II, 4, 5). Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti, non manebis in aeternum tempus, semen nequam. Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant (Isai. XIV, 20, sec. LXX). Et in Regnorum libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini quod locutus est de domo Heli in Selom (III Reg. II, 27). 7. Jamvero quod dicunt, Baptismum Christi ita defendi, sicut ipsa Catholica defenditur ubique et apud omnes esse, decretis patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevitatis excluditur. Illud autem quam incaute immemores sui inimici veritatis oppugnant, apud fures et raptores quoslibet extraneos datum Baptisma suscipi debere, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli, quod scriptum est, Qui veritatem Dei in injustitia detinent: hoc in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de Gentilibus agens et incredulos increpans ita locutus est, dicens: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent; quoniam quod cognoscibile est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Etenim quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum. Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt; et immutaverunt claritatem Dei incorrupti, in similitudine imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam (Rom. I, 18-24). Unde secundum hunc sensum etiam Gentilium inquinata mysteria se suscipere profitentur. Secuti autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemiis, quo dicant eos qui haereticorum Baptisma reprobant, posse Christum reprobare quod eum daemonia confessa sunt. Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis parati sunt daemoniorum, quia Christum confessi sunt, communioni misceri. Quod autem subtili brevitate ita dixerunt, eum qui foris baptizatus fuerit, suscipi debere, non ut quod deest adsit, sed ut quod inest prosit: in utroque se ipsos circumvenisse monstrantur. Omnia enim haec, ut supra dictum est, sanctorum martyrum sententiis evacuantur. Unde enim fieri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus Baptismum consequatur? 8. Quod vero sibi a nobis objici dicunt: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22); et quasi respondentes occurrunt, moribus potius debere homines quam corpore separari: ad hoc non modo moribus, sed etiam corpore a malis debere disjungi, multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI, 26). Item Isaias: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere; discedite de medio eorum, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Item Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 16-18). 9. Illud vero quale est, ut cum nos eis objiciamus persecutiones et immanes crudelitates, quibus ipsi et majores eorum nos patresque nostros per annos centum vel amplius sine cessatione afflixerint, atque vexaverint, illi isto non erubescant uti suffugio, quod dicant ab aliquibus nostrorum Maximianistis fuisse persecutiones illatas? Cum utique longe aliud sit usurpata ecclesiastica et compauperum civiliter repetere voluisse, nec ullum ad communionem nostram nolentem invitumque coegisse; et aliud sit aperto furore per universum populum christianum omnia mala crudeliter exercere. Quis enim nesciat istos traditores persecutoresque nostros, ab ipso exordio condemnatae traditionis commentitiis precibus cunctis in nostram necem hujus saeculi principibus supplicasse, atque ad suam communionem contra Dei praecepta minis et proscriptionibus coarctasse? Nam ut omittamus quantus sanguis christianus effusus sit per Leontium, Ursacium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque exsecutores, quos in sanctorum necem a principibus saeculi meruerunt, quando plurimi venerabiles sacerdotes occisi, alii in exsilium relegati, Christianitas late vexata, sacrata stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes: nostro nunc tempore quanta commiserint nullus ignorat. Episcopis ingesserunt exsilia, Christianis fugientibus praecipitia: oppresserunt populos, praedati sunt clericos, invaserunt basilicas, intulerunt consentire nolentibus plagas, postremo in uno tantum oppido Bagaiensi eorum causa multorum Christianorum sanguis effusus est; et nec sic satiati in hodiernum cessare contenti sunt. Unde quia ad hoc tantae immanitatis eorum acerbissimos titulos de Scripturis divinis, quibus ista flagitia prohibentur, superfluum sit documenta subnectere, cum talia nec mundanis legibus permittantur; satis sit eorum nos errori respondisse, et quae superfluo responderunt divinis testimoniis eluisse. Et alia manu: Dominus te incolumem conservet; quod optamus. Augustini responsiones ad litteras Donatistarum. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesiae non diutius superfluis immorari. Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moratorios sermones suos protulissent, ut jam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus. Animadvertit ergo Nobilitas tua in hac epistola, duo quaedam genera vel objectionum vel rerum inserta, quibus respondere debeamus: unum de divinis Scripturis et sanctae legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quae objicienda nescio qui invidiosius potius quam verius putaverunt. Ad haec duo paucis, si Dominus adjuverit, respondebimus, ne prolixum sermonem tantae prolixitati reddamus. Quaestio est de Ecclesia, utrum permixtos malos usque in finem habitura praedicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc saeculo isto etiam tempore usque in finem ultimum saeculi. Utraque testimonia divina sunt, et utique repugnantia esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Aream esse Ecclesiam non ego dixi, non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est, venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum aream suam, frumenta recondet in horreo.

Emeritus episcopus dixit: Non legis aream.

Augustinus dixit: Joannes dixit, Mundabit aream suam, frumenta recondet in horreo (Matth. III, 12).

Petilianus dixit: De occultis reis hoc dixit Evangelista, non de evidentibus, quos tu vis tecum esse permixtos.

Augustinus dixit: Prosecutio nostra pro ipsorum epistola habeatur. Legi coepit, nullus a nobis relatus est strepitus, nulla interturbatio, nulla interruptio: permittat ut finiam quod coepi eloqui, et sic respondeat. Quare non rependitur nobis quod praerogavimus? Animadvertit Nobilitas tua patientiam nostram, cum tam longa recitaretur epistola.

Emeritus dixit: Nos gravat, cum se dicit esse patientem; et non debet de se ferre sententiam, de quo alius judicat.

Augustinus dixit: O si esses et tu patiens donec finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere coeperam, divina sunt testimonia de zizaniis et tritico ea quae intelligere conati. Verumtamen de retibus aliquando confessi sunt, quod malos et bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non praejudicare bonis, quoniam ignorarentur. Ego autem possem qualibuscumque facultatulae meae assertionibus ostendere illum esse veriorem intellectum, quod Ecclesia habeat et bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiae nomine; quandoquidem Dominus ipse dicit, Non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam.

Emeritus dixit: Mundus te non cognovit (Id. XVII, 25). Ergo Deum Ecclesia non cognovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Deo (Rom. III, 19). Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc, quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Joan. XV, 19). Et iterum: Ipsi de mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Joan. IV, 5). Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (Id. II, 15).

Augustinus dixit: Omnia ista possemus et nos dicere, et velut contraria primo proposita solvere. Itaque sine causa interrumpunt isto strepitu; quia epistolae ipsorum potuissemus talia facere, ne recitaretur. Patienter audiant. Admoneantur a Sublimitate tua facere, quod sponte facere debuerunt. Patienter audiant: non est res levis quae tractatur a nobis. Suscepimus hodie respondere, si Deus adjuverit, prolixae epistolae eorum. Nec rogamus ut edatur nobis, et consideremus, et postea respondeamus, sicut ipsi de Mandato nostro fecerunt. Praebeant nobis aliquam patientiam per incolumitatem tuam.

(Et post aliquot interlocutiones) Augustinus dixit: Quando legebatur epistola, sic habebamus, tanquam ipsi prosequerentur: prosecutioni ipsorum praebuimus silentium (nolo enim dicere patientiam, quia id calumniantur); praebeant nobis et ipsi silentium.

Montanus episcopus dixit: Quando omnia in animo retinentur, si non ad singula respondeamus?

Augustinus dixit: Ideo et illa conscripta sunt, et haec excipiuntur: si quid memoriam fallit, et ego possum petere, ut mihi de epistola recitetur; et ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur. Praebeatur silentium, agamus aliquid. Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus invenimus in Scripturis, mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Nam mundi nomen in malo, sicut ipsi dixerunt: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); et, si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (I Joan. II, 15): et caetera. Mundi autem nomen in bono: Ut credat mundus quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21). Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono: Non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo. Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista Scripturarum rixa, si intellectore careat; adhibe lumen intelligentiae: vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per universas gentes; vide mundum in bono omnes fideles et spem gerentes aeternae vitae per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus, de quo dictum est quia non est charitas Christi in eo qui dilexerit mundum, judicent qui loquuntur. Audiat ergo patienter Nobilitas tua. Video Scripturam sanctam per commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus jam confessi sunt, praesignasse Ecclesiam.

Petilianus dixit: Quid sit mundus, quid sit Ecclesia, apertissime definitum est ab ipso auctore mundi atque factore, per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil est factum. Ipse enim Dominus dixit: Mundus hic ager (Matth. XIII, 38). Potuisset dicere, Mundus Ecclesia est. Quis igitur hominum audet definire quid mundus sit, cum ipse Dominus hujus factor atque opifex jam dignatus fuerit definire?

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Qui mundus sit, qui salvandus dicitur, evidenter ostendite.

Petilianus dixit: Homo dictus est mundus, ubi dixit, Mundum reconcilians sibi. Non enim sibi Deus belluas, sed homines voluit reconciliari.

Augustinus dixit: Mundus ergo (non enim aliter et nobis videri potuit) in hominibus intelligitur. Non utique ita stulti simus, ut belluas etiam et quaecumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus. Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), homines sunt: Ut credat mundus quia tu me misisti, homines sunt: Mundum reconcilians sibi, homines sunt: et caetera quae in malo dicta sunt homines illi, homines illi. Per totum enim mundum utrique, mali mixti bonis. Sic et Ecclesia, quam confessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere piscatores, constat jam quod habeat bonos et malos: de latendo et de non latendo quaestio est; utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne desererent bonos, an propter malos totum deserere voluerint, quibus mali quid in Ecclesia apparuerit, ipsa quaestio est: hoc probamus. Dicimus enim nos, non negligendam quidem ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quaerant, ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio salutis fraternae: sicut quodam loco etiam ipse Apostolus evidentissime declarat dicens, Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo (II Thess. III, 14) . . . . .

Desunt reliqua diei tertiae capita.

Sententia Cognitoris.

Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Vellem quidem, quod et omni de votorum intentione nunc cupio, ut quanta ex demonstratione veritatis et tandem proditi erroris orta laetitia est, tanta ex conversione superstitionis antiquae et in melius mutatae sententiae gratulatio nasceretur. Magna enim gaudia esse quis dubitet, cum inveteratae aegritudini provenit insperata curatio? causamque exsultationis in talibus majorem facit sanitas restituta, quam semper retenta. Sed quia obstinatio mentium perditarum, quas pravae simul persuasionis vincula nexuerant, ad viam salutis ostensae aut redire dissimulat, aut, quod est deterius, impudentia reformidat; exserenda jam legum est et exercenda sententia, ut quos ad bonam valetudinem leniora, post apertam cominus veritatem, medicamina non revocant, acrior restituat curationis intentio. Cui enim ratio proxima, sicut gestorum series subjecta demonstrat, sicut divinorum quoque voluminum indita exempla testantur, non liquido declaret, alieni, etiamsi probari potuisset, sceleris noxa alium fieri reum omnino non posse, et universalis Ecclesiae statum Caeciliani insimulatione, de quo nihil reprehensibile potuit approbari, non debere subverti, nec absentiam eorum qui se a corpore Ecclesiae separarunt, lata adversus eum praejudicare valuisse sententia: sicut nec a Maximianistis recenti tempore in absentem Primianum prolata damnatio eidem nocere praevaluit? Cui etiam illud ad correptionis causam non omni ex parte sufficiat, tot judiciis patefacta Donato auctore schismatis comprobatio, Caeciliani persolutio atque purgatio, ultimaque sententia trium habitis memoriae Constantini, qua evidentius docetur expressa et Caeciliani innocentia, et Donati sociorumque ejus calumniosa criminatio, Felicis quoque Aptugnensis ordinatoris ejus proconsularis sententiae documentis ostensa purgatio? Unde, si haec tam perspicua atque manifesta inveterato mederi nequeunt morbo, putris est vulneris sanies reprimenda; ut libertate praeclusa, sibi tantum nocere, quia hoc potius elegit, incipiat. Per haec enim fiet ut velit aliquando sanari. Declaratae igitur veritati detecta falsitas colla submittat. Unde universos ordinis viros, dominos etiam fundorum, actores, conductores tam domus divinae, quam etiam privatarum possessionum, senioresque omnium locorum, hujus edicti auctoritate commoneo, quatenus memores legum, dignitatum, aestimationis salutisque propriae, Donatistarum conventicula in omnibus civitatibus et locis prohibere contendant; ita ut ecclesias, quas eis humanitate mea absque imperiali praecepto usque ad diem sententiae constat indultas, Catholicis tradere sine ulla dilatione festinent, ni malunt tot sanctionum laqueis irretiri: quas quidem, si unitati catholicae consentire voluerint, eorum esse sat certum est. Majore autem causa atque solertia post detectam modis omnibus unitatem superstitionemque convictam, a proprii debent facinoris intentione depelli. Hi autem qui post vetita legum, eorum se coetibus miscuerint, indubitanter intelligant, poenam se imperiali arbitrio praestitutam ulterius vitare non posse, quos principe loco post agnitae catholicae reverentiam legis, ad profanos eorum coetus communionemque redisse sat clarum est. Quod ut ante non fieret, patientiae tantum consideratione et spe correptionis aliqua ex parte distuleram. Hactenus igitur inimicos fidei christianae legibus insultasse sufficiat: maxime cum eorum notas certum sit esse personas, quid necesse est tot sanctionum, quoniam nulla emendatio subsecuta est, nexibus subdi? Ipsam vero catholicorum episcoporum, etiam post victoriam veritatis, noverint Donatistae manere sententiam, ut completis Collationibus, quas eis et ante oblatas publica conscientia retinetur, et nunc offerri sine dubitatione sat certum est, sese suscipi posse cognoscant. Superioris autem edicti fidem in omnibus certum est reservari. Unde unusquisque Donati communionis episcopus ad loca propria sine ulla debet inquietudine ac molestia remeare; quatenus in propriis constitutus, aut ad unam veramque Ecclesiam revertatur, aut satis legibus facere sine dissimulatione non differat. Ii autem qui in praediis suis Circumcellionum turbas se habere cognoscunt, sciant, nisi eorum insolentiam omnimodis comprimere et refrenare gestierint, maxime ea loca a fisco mox occupanda. Siquidem tam catholicae legi, quam quieti publicae, ut eorum conquiescat insania, in hac parte consulitur. Gestorum autem relectio qua profertur, superius memoratum a Donatistis errorem schismatis exstitisse, atque Caecilianum et caeteros quos improbe crediderant accusandos, fuisse purgatos, Sanctitatem vestram plenissime poterit edocere. Proponatur. (Dat. Carthag.) post consulatum Varanis V. C. sexto calend. julii.

Honorii imperatoris leges in Donatistas, post Collationem datae.

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Seleuco PF. P.

Cassatis quae pragmatici vel annotatione manus nostrae poterint impetrari, et manentibus his, quae etiam dudum super hoc definita sunt, et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatae legis omnes Donatistae, tam sacerdotes quam clerici laicique, Catholicae se, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc illustres singillatim poenae nomine fisco nostro auri pondo quinquaginta cogantur inferre, spectabiles auri pondo quadraginta, senatores auri pondo triginta, clarissimi auri pondo viginti, sacerdotales auri pondo triginta, principales auri pondo viginti, decuriones auri pondo quinque, negotiatores auri pondo quinque, plebeii auri pondo quinque, Circumcelliones argenti pondo decem. Qui nisi a conductoribus, sub quibus commanent, vel procuratoribus exsecutori exigendi fuerint praesentati, ipsi teneantur ad poenam, ita ut nec domus nostrae homines ab hujuscemodi censura habeantur immunes. Uxores quoque eorum maritalis segregatim mulcta constringat. Eos enim, quos nequaquam illata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur. Servos etiam dominorum admonitio, vel colonos verberum crebrior ictus a prava religione revocabit: hi malunt ipsi ad praedicta dispendia, etiamsi sunt catholici, retineri. Clerici vero ministrique eorum ac perniciosissimi sacerdotales ablati de Africano sole, quod ritu sacrilego polluerunt, in exsilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur: ecclesiis eorum vel conventiculis praediisque, si qua in eorum ecclesias haereticorum largitas prava contulit, proprietati potestatique Catholicae, sicut jamdudum statuimus, vindicatis. Dat. III calend. febr. Raven. Honor. IX et Theodos, V. AA. Coss..

Iidem AA. Juliano proconsuli Africae.

Donatistas atque haereticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli; quatenus evidenti praeceptione se agnoscant et intestabiles et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua onustos infamia, a coetibus honestis et a conventu publico segregandos. Ea vero loca in quibus dira superstitio nunc usque servata est, Catholicae venerabili Ecclesiae socientur: ita ut episcopi, presbyteri, omnesque antistites eorum et ministri spoliati omnibus facultatibus, ad singulas quasque insulas atque provincias exsulandi gratia dirigantur. Quisquis autem hos fugientes propositam ultionem occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis aggregandum, et se poenam quae his proposita est subditurum Damna quoque patrimonii poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis et dignitatibus pro qualitate sui quae debeant irrogari. Igitur proconsulari aut vicariano vel comitivae primi ordinis quisque fuerit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere, fisci nostri utilitatibus aggregandas. Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, toties mulctam exigatur; et si quinquies eumdem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida ejus substantia ac de statu acerbius judicemus. Hujusmodi autem conditionibus etiam honoratos reliquos obligamus; scilicet ut senator qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege Donatistarum, centum libras solvat argenti, sacerdotales eamdem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. Conductores autem domus nostrae, si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur inferre, quantam in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis astringet. Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem praediis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per judicem ad scientiam dominorum; quorum intererit, si poenam volunt sacrae jussionis evadere, aut certantes corrigere aut perseverantes commutare, ac tales praediis suis praebere rectores qui divina praecepta custodiant. Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate mulctentur; ut quod ad compendia eorum pervenire poterat, sacro jungatur aerario. Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomino teneantur; ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint, coerciti verberibus exsilio mancipentur. Servos vero et colonos coercitio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur; atque omnia quae ex hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras illice dirigantur. Dat. X cal. jul. Ravennae, Constantio et Constante Coss..

Iidem AA. Juliano proconsuli Africae.

Notione et sollicitudine Marcellini spectabilis memoriae viri contra Donastistas gesta sunt ea quae translata in publica monumenta habere volumus perpetim firmitatem. Neque enim morte Cognitoris perire debet publica fides. Dat. III calend. septemb. Ravennae, Constantio et Constante Coss..

Ad Donatistas etiam spectat lex ab iisdem imperatoribus data Heracliano comiti Africae, die 25 augusti anni 415, in Codice Theodosiano, l. 56, de Haereticis. Item lex Valentiniani III Georgio proconsuli Africae data die 4 augusti anni 425, in Codice Theodosiano lib. 63, de Haereticis. Inter caeteros quoque haereticos nominantur in Theodosii Junioris lege data Florentio P. Flamini perpetuo, die 30 maii anni 428, in Codice Theodosiano l. 65, de Haereticis. Neque his tam severis imperatorum constitutionibus aboleri potuit Donatistarum schisma; quod quidem tempore Gregorii Magni Romani Pontificis per Africam adhuc vigebat, ut discimus ex eodem Gregorio, lib. 1, Epist. 75, ad episcopos Numidiae; lib. 2, Epist. 35 lib. 3, Epist. 32 et 35; et lib. 5, Epistt. 36 et 61.