Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis), J. P. Migne 132.0516B

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae

132.0507B| Reverentissimo et sanctissimo seniori meo domno DADONI, Virdunensis Ecclesiae inclyto episcopo, BERTARIUS vester presbyter devote pro vobis orando felicitatem aeternam in Christo.

Quoniam vestro tempore per triginta et sex annos vestro bono studio et inclyta fama nobis multa venerunt prospera, nunc autem, peccatis nostris exigentibus, principalis ecclesia nostra igne succensa, libri et memoriae sanctorum Patrum nostrorum ex magna parte eidem flammae sunt traditae, ne autem penitus oblivioni traderetur antecessorum vestrorum sacrosancta memoria, venerabile studium et operatio sancta: licet infirmitate et tristitia attritus, quae de sanctis antecessoribus vestris legi et a fidelibus audivi, breviato sermone comprehendere commodum 132.0507C| duxi, vobis quidem gratum, posteris autem utile.

1.

Legimus in ista ecclesia, quae est in honore sanctae Dei Genitricis constructa, jam praecessisse triginta episcopos, quorum primus sanctus Sanctinus vocatur. De quo quod sentimus notare hic studuimus. Nam legimus quod sanctus 132.0508B| Dionisius Sanctinum Meldensis Ecclesiae episcopum et Antoninum presbyterum mitteret cum gestis suae passionis Romam ad sanctum Clementem et iter illorum fuisset per istam civitatem, et in eundo ac redeundo hic primi praedicassent verbum Dei. Et ferunt quod idcirco in ordine episcoporum istius Ecclesiae primus ponatur. Legitur vero in Vita sancti Servatii episcopi, ubi de Agripinensis Ecclesiae archiepiscopi depositione res agitur, quod interfuisset Sanctinus urbis Clavorum episcopus. Ubi tamen corpus ejus sepultum sit, nusquam reperimus, nisi Meldis.

2.

Post hunc legimus fuisse sanctum Maurum, et sanctum Salvinum et sanctum Aratorem. Quorum merita ad sepulcra illorum ostendunt frequentia miracula. 132.0508C| Siquidem sancto Agerico divinitus ostensa sunt eorum monumenta, et ab eodem honorabiliter et sanctissime ordinata. De istis enim quae nostris oculis vidimus quam plurima referre possumus. Tempore etenim Lotharii junioris regis et domni Hattonis nostrae civitatis episcopi, de istis sanctissimis viris reliquiae sunt sumptae, et ad Theolegium monasterium 132.0509A| quod isti Ecclesiae est subjectum nostris temporibus sunt delatae. Deus testis est conscientiae meae, quia non possum ad memoriam reducere quae, a pueritia usque ad perfectam aetatem, meritis sanctorum istorum ad sepulcra illorum divina clementia operari vidi: quot caeci illuminati, quot surdi sanati, quot claudi erecti, quot daemoniaci liberati, quot aegroti a variis languoribus curati nullatenus stylo comprehendere queo; aliqua tamen sub compendio colligam. Duo contracti, causa orationum ecclesiam ipsorum ingressi, protinus meritis sanctorum istorum sunt erecti. Quaedam femina, nomine Emma, multis diebus lumine praesentis saeculi privata in mea praesentia ibidem est illuminata. Similiter et altera femina, quae erat muta, post peractas Matutinas me 132.0509B| audiente coepit loqui. Quidam etiam homo per quadraginta annos contractus et per multos annos in porticu sancti Stephani Mettensis ecclesiae jacens, curriculo evectus, ad istorum sanctorum sepulcra delatus fuerat. Prima vero parte noctis coepit voces emittere et, usque ad Matutinas easdem emittens voces, sospitatem meruit obtinere. Ad quod miraculum cum domno Hattone episcopo eodem die venimus, simulque cum illo vidimus coxam ejus cum crure usque ad nates excoriatam, quasi nil aliud habuisset nisi ossa et qui vix in vehiculo venerat, jam senex et plenus dierum pedes et sanus reversus est ad propria.

3.

Post hos exstiterunt sancti Pulcronius, Possessor et Firminus; de quorum memoria nihil aliud 132.0509C| scimus nisi quod a primis temporibus eorum merita Deo fuerint grata, et inter cives sanctorum sint annumerati. Legitur etiam in Vita sancti Lupi Trecassini episcopi ( an. 450), Pulchronium admirandae sanctitatis virum Virdunensis Ecclesiae episcopum praefulsisse tanta gratia curationum, ut, religatis post tergum manibus, daemoniacis imperaret, et dicto citius prius sensum reciperent quam in collisione suorum corporum cernui laberentur. Certe quando reliquiae de praedictis sanctis fuerunt acceptae tempore domni Hattonis episcopi, tunc etiam monumenta istorum honorabiliter ac venerabiliter, sicut decet sanctos, sub monumento beati Vitoni reperta sunt. Pars autem corporum illorum ab aliquibus visa satis ostendit quod animae eorum in beata felicitate gaudio fruuntur aeterno.

4.

Tempore igitur beati Firmini ( an. 500), habitatores istius civitatis rebellaverunt contra Clodoveum regem Francorum a beato Remigio baptizatum. Qui cum ab eo obsiderentur, defuncto interim 132.0510A| eodem sanctissimo pontifice, beatus Euspicius; presbyter istius Ecclesiae, egressus obtinuit apud regem pacem et salutem civium suorum. Postea cum rex praefatus creari vellet eum istius civitatis episcopum, et ille omnimodis abnegaret, beatissimus Pater Vitonus, nepos illius, hic ordinatus est episcopus; sanctus vero Euspicius cum altero nepote suo, beato videlicet Maximino qui sanctissimo Patri Vitono germanitatis propinquitate jungebatur, petitione ejusdem regis cum ipso Aurelianis perrexit et ibidem monasticam vitam ducens obiit in pace. Sanctus vero Maximinus, Aurelianis postea factus abbas, multa miraculorum copia refulget. Vitam autem beatissimi Vitoni a multis audivi se vidisse descriptam, sed hactenus a nobis est invisa. Basilica siquidem, ubi praedicti requiescunt sancti, in 132.0510B| honore sancti Petri apostoli est antiquitus constructa, quae etiam pro antiqua dignitate habet multa episcoporum sepulcra, et propterea a fidelibus cunctis multum est veneranda.

5.

( an. 520) Post hunc exstitit Desideratus episcopus, cujus tempore, sicut in gestis Francorum legimus, ingravescente fame, cives istius civitatis erant in afflictione maxima. Qui cum abisset ad Theodericum regem et de thesauro illius quingentos aureos mutuasset, distribuit eos civibus suis sub tali tenore ut de eis negotiarentur per diversa loca, et de acquisitu illorum viverent transactaque necessitate praedictam summam regiis thesauris restituerent. Quo facto, et de penuria famis sunt 132.0510C| erepti et divites effecti. Cumque episcopus praedictos aureos regi reddere vellet, rex Domino gratias agens, quod sui cives ex regis thesauro de tam flebili miseria erepti essent, praedictos aureos reddere ei jussit, quorum incremento usque hodie negotiatores effecti sunt.

6.

( an. 550) Post hujus excessum de istis civibus ordinatus est in ista Ecclesia sanctus Agericus episcopus. Cujus tempore cum vellet Childebertus rex placitum habere in ista civitate, pro amore illius tenuit eum Mettis ( an. 590), ubi depositus est Egidius Rhemensis Ecclesiae archiepiscopus. Quidam autem vir valde nobilis, cum pro suis sceleribus a rege vita debuisset privari, petitione praefati antistitis salvatus est; et ob hoc dedit ille vir fratribus quod ad Arcus et ad Mantuam habemus. Rursus rex praelibatus cum per Virdunum iter habuisset, et praedictus sanctus antistes nonnisi parum vinum in uno vasculo habuisset, et omnipotens Dominus ipsius meritis sic illud dilatasset ut rex cum suis 132.0511A| omnibus de ipso omnem sufficientiam habuisset, plus inveniretur vini in ipso vasculo in fine quam initio: rex, tanto perterritus miraculo, audivit quod ista Ecclesia non habuisset locum unde colligeret vinum. Idcirco ergo dedit isti Ecclesiae duos amandos super Mosellam et Modinum, et quidquid intra Luceium et Baiam est, et omne quod subtus Treveris habemus. Addidit etiam Marseium, et Sampiniacum, et Commenias et Mercast villam, et Hairici villam et contiguas villas isti civitati Carniacum et Novamvillam, multaque alia loca quae sunt oneri hic enumerare, quae pro reverentia tanti viri rex et sui fideles isti Ecclesiae ad habendum tradiderunt. Cujus venerationis tunc temporis vir iste fuerit ostendit sanctus Fortunatus 132.0511B| in versibus, quos ex . . . . . te in laude ipsius composuit, quos hic subinferre commodum duximus. Nam, cum idem Fortunatus esset in Italia et nimium dolorem oculorum suorum pateretur, venit ad quoddam monasterium in honore sancti Martini constructum, et visum est illi ut de oleo quod erat in lampade coram altare sub nomine sancti Martini oculos liniret. Quod ut fecit, protinus sanitatem meritis sancti Martini suscepit. Qui postea flagrans desiderio ut inviseret sepulcrum sancti Martini de Italia venit in Galliam et fuit iter illius per Virdunum. Et susceptus a sancto Agerico benigne et cum charitate, quod in eo vidit sacris expressit litteris. Versus Fortunati.

Urbs Virduna, brevi quamvis claudaris in orbe,
132.0511C| Pontificis meritis amplificata places.
Major in angusto praefulget gloria giro,
Agerice, tuus quam magis auxit honor.
Plurima magnarum fudisti semina laudum,
Quae matura opere fertilitate metes.
Tempore praesenti victum largiris egenis,
Unde futura dies centuplicabit opes.
Dogmatis arcani reseras penetralia, pastor;
Non solum dapibus pascis et ore greges,
Templa vetusta novas pretiosius et nova condis;
Cultior est Domini te famulante domus;
Egregios fontes sacri baptismatis exples;
Tam pia divino fonte repletus agis.
Candida sincero radiat haec aula sereno,
Et, si sol fugiat, hic manet orta dies.
Ad nova templa avidae concurrunt undique plebes.
Et tribuis populis plus in amore Deum.
Te solamen inops meruit, te nudus amictum,
Et solus cunctis potus et esca manes.
132.0512A| Felix qui meritis, aeternae lucis amator
Tempore tam modico non moritura paras!
Phoebus ut elatum suspendit in aethera currum
Purus et igniferum spargit ubique jubar
Effusis radiis totum sibi vendicat orbem,
Montes, plana replens, ima vel alta tenet;
Sic praesul splendore animi cum sole coruscas,
Ille suis radiis fulget, et ipse tuis,
Agerice sacer, cujus sermone colente
Ecclesiae segetes fertilitate placent,
Terrenis sterilis rebus, fecunde supernis,
Humana spernens, dives iture polis,
Illecebris mundi mundus lasciva repellens,
Nil cui subripuit carnis amarus amor.
Lubrica culpa perit neque mors de crimine gaudet,
Cum tua delictis libera membra vides.
132.0512B| In templis habitando piis, sic purus haberis
Ut tua corda, Pater, sint pia templa Dei
Eligit in tali Christus se vase recondi;
Quam sibi purgavit possidet ipse domum.
Non dolus in labiis, nec sunt fera nubila mentis;
Sinceris animis vernat in ore dies.
Doctilogum flumen salienti fonte refundis,
Et sensus steriles voce rigante foves.
Ardua coelorum pandis mysteria terris;
Per quem plus Dominum scit, timet, orat, amat.
Dogmate divino, praesul facunde, triumphas
Dans, pastor, monitis ne premat error oves.
Delictis reficis, quas coelum, arva, unda ministrat
Et satiat populos, hinc cibus, inde fides.
Sumit pauper opem, tristis spem, nudus amictum,
Omnia quidquid habes omnibus esse facis.
Hic tibi longa salus maneat, licet inde futura,
132.0512C| Atque diu, pastor, pro grege vota feras.

7.

( an. 588) Post sanctum Agericum Buciowaldus quidam abbas episcopatum ambivit, sed, quia esset superbus, nihil obtinuit. Caramerum referendarium cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri episcopum. Post Caramerum Ermenfridus fuit. De quibus nullam aliam habemus memoriam, nisi quod in ordine episcoporum episcopi sunt reperti.

8.

( an. 360) Post Ermenfridum tractus est de monasterio Theolegio sanctus Paulus, qui fuit frater sancti Germani Parisiacensis episcopi, et in ista Ecclesia episcopus consecratus. Cujus memoria aeterna est. Nam nepos Dagoberti regis Grimo diaconus, qui et Adelgisus dicitur cum fuisset a sancto Paulo ab infantia reverenter 132.0513A| educatus, pro amore ipsius antistitis suam proprietatem, id est Theolegium monasterium, sanctae Mariae in Virduno, suo pariter et multorum fidelium scripto, in sempiterno habendum tradidit, roboravit et omni auctoritate firmavit. Frasnidum vero villam idem Grimo pro sua pietate victui fratrum nostrorum delegavit. Sanctus vero Paulus Basonisvillare de suis redditibus comparavit. Privilegium etenim nostris canonicis de antiquioribus villis fecit, et suis manibus aliorumque episcorum ipsum sub divina attestatione roboravit. De virtutibus autem sancti Patris nostri istud mirabile audivimus. Cum adhuc monasticam vitam ducens in pistrinum fratrum obedientiam habuisset, et timeret ne hora statuta fratres 132.0513B| panem habere potuissent ejecto igne de clibano, ipse intus ingressus cum cuculla sua clibanum purgavit, et panem illic ad coquendum ordinavit, sanusque foras egressus panem sanctum fratribus in refectorio tempore statuto distribuit. Legi et picta vidi multa miracula quae vivens in episcopatu egit, et post excessum positus in basilica sancti Saturnini Deo cooperante fecit. Caecos namque illuminavit, surdis auditum dedit, claudis gressum praebuit, aegrotos a variis infirmitatibus curavit. Et quid plura? Istam Ecclesiam rebus temporalibus dilatavit. Et Deus omnipotens animam illius cum omnibus sanctis in aeterna gloria sine fine gaudere facit.

9.

Post hunc exstitit Gisloaldus, Gerebertus, Armoinus, 132.0513C| Agrebertus episcopi. ( an. 648) Hujus tempore sanctus Crodingus Waslogium monasterium construxit et sub ditione nostrae Ecclesiae posuit.

10.

Post hunc Bertalamius episcopus. ( an. 710) Hujus studio et industria Mactigisilus et uxor ejus Hechia Tilliacum fiscum et stagnum et Casam Petriam nostrae Ecclesiae, Frumisiacam villam fratribus nostris et alia quam plurima pro remedio animae suae dedit.

11.

( an. 716) Post hunc Abbo episcopus et deinde Peppo episcopus. Hujus tempore exstitit seditio non modica inter Carolum primum qui dicitur Carolus Martellus, et Rainfridum Francorum principem. Et, quia Peppo partibus Caroli tempore seditionis favit, obtinuit pretio cum Carolo et 132.0513D| quodam nobili vasallo ejus Calmontem villam cum omnibus appenditiis suis. Postquam vero Carolo Deus solidavit Francorum regnum, dedit etiam Ecclesiae nostrae Pontem Petrium et suo scripto nobis eam solidavit. Merlam vero et Casam Petriam, quia eas sui satellites 132.0514A| invaserant, retinuit, et adhuc Casa Petria retenta est.

12.

( an. 725) Post hunc exstitit Voschisus episcopus et Agroinus episcopus. Et post istum fuit multis diebus episcopatus vacuus. ( an. 735) Deinde exstitit domnus Madelveus episcopus, qui fuit de familia hujus Ecclesiae, et exstitit vir sanctus et justus. Cujus industria et studio fertur per precariam obtinuisse eum Wasnaum et Warnunci curtem et Ramisbatium et alia plurima, sicut egomet in chartis ejus manibus roboratis legi. ( an. 750) Cujus etiam tempore domus istius Ecclesiae peccatis exigentibus fuit succensa. Et ob hoc per Galliam et Italiam et sic per Graetiam et Joppen cum magna viarum angustia 132.0514B| Hierosolymam pervenit et a patriarcha ipsius loci multorum sanctorum reliquias obtinuit, et eas cum calice cristallino opere mirifico sculpto Virdunum apportavit, et in principali Ecclesia nostra venerabiliter eas collocavit. Reliquias vero quae fuerunt in antiquiori Ecclesia in dextera parte altaris sanctae Mariae in crypta subterranea reposuit. Fuit enim tempore Pipini regis usque ad tempus Caroli Magni, et obiit in proxima villa quae dicitur Novavilla. Cum vero inde portaretur ad Sanctum Petrum sive ad Sanctum Vitonum, fertur quod super crucem, videntibus cunctis, duae columbae candidae sicut nix venerint et in eadem usque dum corpus ejus sepulturae traditum fuisset sederunt. Multa siquidem 132.0514C| bona in ista Ecclesia constituit. Nam et Ecclesias in ista civitate valde bene construxit, et clerum et populum istius Ecclesiae venerabiliter ordinavit, et evidens pater et episcopus istius Ecclesiae exstitit. Res etiam, quae sunt in Equitania antiquitus isti Ecclesiae subjectae, id est abbatia sancti Amantii in Rodonia sita et Maderniacum et Puliniacum frequenter visitabat, et gesta praedictorum pontificum nostrorum secum ferebat, ut per illorum merita illas res longius sitas liberius possidere quivisset. Et pro hac occasione dicunt quod miracula sancti Agerici in Massilia descripta habentur. Et Vita sancti Vitoni et sancti Pauli per contigua loca ultra Liggerim reperiri feruntur. Cujus corpus, 132.0514D| dictu mirabile! post quadraginta annos integrum repertum est, et ubi nunc jacet venerabiliter reconditum est.

13.

Post hunc episcopatus istius Ecclesiae per duodecim annos vacuus exstitit. ( an. 770) Sed quidam servus Dei, Amalbertus nomine, juxta morem 132.0515A| illius temporis coepiscopus factus, ipsam regebat Ecclesiam, et in quodam oratorio sub honore omnium apostolorum quasi solitariam vitam ducebat. Et tunc perdidit ista Ecclesia Waslogium, et Tilliacum, et Stagnum, et Merlam, et Casam Petriam et alia quam plurima. Fuit enim hoc sub tempore Caroli Magni.

14.

Post hunc exstitit Petrus, vir Italicus. Nam cum esset exercitus Francorum circa Papiam ( an. 774) et obsideret eam, ab isto, ut fertur, tradita est, et ob hoc a Carolo Magno de isto episcopatu honoratus est. Fuit enim in episcopatu per viginti quinque annos, et passus est in eo multa adversa. Certe etiam infidelitatem imperatoris objecerunt illi et ob hoc per duodecim 132.0515B| annos imperatorem videre non est ausus. Sed a filiis istius coram principe recte purgatus, ( an. 794) postea illius adiit praesentiam. Multas precarias inutiles fecit, et in diebus illius multae res ab ista Ecclesia subtractae sunt.

15.

Post mortem vero illius elegerunt sibi episcopum de regis palatio Anstrannum, cantorem ipsius, virum strenuum, cujus industria Bracenses negotiatores isti Ecclesiae redacti sunt. ( an. 800) Superfuit quinque annis.

16.

Deinde Herilandus suscepit istum locum vir multum simplex et ultra modum infirmus. Cujus etiam tempore multa mala perpessa est ista Ecclesia. Post viginti quatuor annos sui episcopatus obiit Aquis, et est sepultus juxta Anstrannum in basilica sancti Vitoni. ( an. 823). 132.0515C|

17.

Defuncto autem isto, abiit pars cleri et plebis ad Ludovicum imperatorem, et petierunt sibi dari domnum Hildinum de Alemannia, virum bonum et sanctum, qui construxit multas ecclesias in isto episcopatu et multa bona operatus est. Sed, post bellum in Fontanido ( an. 841) actum, a Lothario imperatore magno habitus odio in ista civitate octavis Epiphaniae ( an. 847) cum magna tristitia et dolore obiit in Christo vir plenus omni bonitate et charitate. Fuit autem in episcopatu per viginti quatuor annos. Deinde quod oculis vidi liberius valeo litteris exsequere.

18.

Domnus Hatto post istum in ista Ecclesia ordinatus est episcopus, et pro praedicto imperatoris odio invenit tunicam sanctae Mariae per 132.0515D| multa scissam et disruptam, id est, res istius Ecclesiae nimium subtractas et alienatas. Pro quarum alienatione et suorum afflictione toto nisu erexit se contra inimicos istius Ecclesiae, donec 132.0516A| miserante Deo tunicam sanctae Mariae redintegratam habuit et ad proprium statum reduxit. Insuper etiam obtinuit apud regem Lotharium juniorem Marcelliacum fiscum, et Arbereivillam, et Maureium ad opus fratrum, et Mercuringas, et Brasaidam et Walacras, et per precarias Metganis villam, et Commenarias et Gaugiacum. Et intentio ejus et labor ejus nimius in hoc exstitit ut ista Ecclesia exaltaretur et pace frueretur quod et fecit diebus vitae Lotharii junioris. Illo vero mortuo in mense Augusto ( an. 869), iste etiam obiit Kalendis Januarii ( an. 870), et sepultus est in basilica sancti Vitoni in crypta juxta corpus domni Hildini episcopi. Fuit autem in episcopatu per annos viginti et tres. Ipse etiam 132.0516B| inchoavit nostram novam ecclesiam et ex magna parte construxit.

19.

Post cujus excessum domnus et sanctissimus Pater noster Berhardus episcopus factus est; qui acclamatione cleri et plebis suscepit sub suo regimine istam Ecclesiam. Cujus intentio et studium sanctissimum fuit basilicam inceptam ad perfectionem usque perducere; quod miserante Deo et fecit. Signa grandia et honorabilia, et minora valde bona in illa basilica suo opere ibidem esse constituit. Pontificalia vestimenta et Evangelium auro gemmisque paratum, thuribulum aureum et aliud argenteum valde bonum, et feretrum ubi sunt nunc reliquiae sanctorum, honestissimo decore composuit, et alia quam plurima ecclesiastica ornamenta isti ecclesiae suae tribuit. Canonicos suos canonice 132.0516C| vivere fecit, et villanis presbyteris viam justitiae viriliter ostendit, et pueros, inter quos ego, Bertarius unus fui, in humanis et in divinis libris per se et per alios cum summa charitate instruxit. Obiit autem in Teolegio monasterio, ubi et corpus ejus conditum est, pridie Kalendas Januarii ( an. 879, Déc. 22).

20.

Christo miserante habemus nunc seniorem nostrum Dadonem venerabilem episcopum, qui suscepit istum temporibus Ludovici Germanici regis. Cum quo etiam anno secundo suae ordinationis ( an. 881) obtinuit Meinrodum fiscum per praeceptum ad opus sibi commissae Ecclesiae.

21.

Post Ludovicum accepit germanus suus Carolus 132.0516D| monarchiam totius imperii ( an. 882), apud quem adeptus est suo altari Tilliacum fiscum, qui fuerat antea de ista Ecclesia. Post Carolum accepit Arnulfus nepos illius regnum ( an. 887). (no apparatus)