Exemplar (Bonifacius II)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exemplar (Bonifacius II)
saeculo VIII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65

BonIi.Exempl 65 Bonifacius II Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Exemplar

Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare: et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Et haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices; sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes ejus omnia constituta, et per omnia spero, ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea deviare tentavero, his quos damnavi complicem mea sententia me esse profiteor. Hanc autem professionem meam manu mea subscripsi, et Bonifacio (Hormisdam habet libellus) sancto et venerabili papae urbis Romae direxi, damnans et antecessores et successores meos, et omnes qui S. Romanae et apostolicae Ecclesiae privilegia cassare nituntur. Hinc enim supernae misericordiae documentum perdocetur (Hormisdae ep. 80, act. 5, concilii CP. sub Menna), quando et mundani principes causas fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, et Ecclesiarum praesules, quod ad dispensationem suam pertinet, officii memores exsequuntur. Talibus enim indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla tendentes, sibi ascribendum indubitanter ostenderent, quidquid Domino placitum posteris pro sua imitatione fecissent. Benedicamus Dominum, fratres carissimi, nostris hoc diebus fuisse concessum, et totis orationum et curarum viribus annitamur, ut quae Dei ope bene coepta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur. Sperandum enim est ut ad compagem corporis sui reliqua, quae adhuc divisa sunt, membra festinent, et a potioribus minora non discrepent. Ad quod, cum me dilectio tua Christianae studio caritatis hortatur, debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem enim jam fidei curam gerentes, per religiosam patientiam, par etiam praemium de boni operis speramus affectu. Neque enim difficultatibus est cedendum. Non enim fatigatur asperis fides, nec ad coelorum ardua per proclive tenditur, nec remunerationem citra laboris exercitium quis meretur. Unde ne facientes bona deficiamus, specialiter admonemur etiam testante Psalmista: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psalm. CV); quia non initium laboris remunerationem praemii consuevit invenire, sed terminus. Ergo studium sollicitudinis assumentes, quibus est una in communione societas et credulitas, quemadmodum de unitate sedis apostolicae et Constantinopolitanae Ecclesiae pariter exsultamus in Domino, ita de reliquorum quoque (sicut affectione admones) redintegratione laetemur, et curemus praemium ( forte primum et ita legitur in c. Just. ), ut fidem integritatemque nostram immaculatam ab omni contagione servemus. Nosti enim, frater carissime ac sanctissime, quia ecclesiastica servant vincula concordiam, quae nos ab haereticorum tueatur insidiis, per quam etiam canonum custoditur integritas (auctoritas). His in robore suo omni circumspectione servatis, remedia sperantur. Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae, ut medicina rationabilis benigne et fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam est ita ab humanitate discretus, quem non a rigore districtionis inclinet cauta simplicitas. Sed ut caute hoc, caeterasque querelas aut errores alicujus aevi (rei) valeas expedire, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis (sicut praedictum est) quid cavendum sit, et ita omnia praevidendum, ut a te non ambigas rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam, ita tamen ut eos qui vobis fuerint communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent, quibus etiam et quam continentiam libellorum obtulerint (continentia libellorum quos obtulerint), inseratur. Sic quoque humilitatem debemus tenere in mente, ut inde (tamen) ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus in nobis, nec humilitas timida, nec ratio sit superba. Omnipotens Deus, carissime, sua te protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae (cum) multiplici animarum fructu perducat. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Amen. Datum VIII kalendas Octobris (haec falsa consulum nota) Justiniano tertium et Oreste (Valentino II et Oreste, viris clarissimis consulibus (anno Christi 530 vel 533).