Jump to content

Exemplar (Gregorius IV)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exemplar
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 118

Appendix


Exemplar

Exemplar (Gregorius IV), J. P. Migne 118.1036B

Exemplar 118.1035|

118.1035B| GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei.

Omnium fidelium dignoscentiae certum esse volumus qualiter bealae memoriae praecellentissimus rex Carolus tempore praedecessorum nostrorum, divino afflatus Spiritu, gentem Saxonum sacro cultui subdidit, jugumque Christi, quod suave ac leve est, adusque terminos Danorum sive Slavorum corda ferocia ferro perdomans docuit, ultimamque regni ipsius partem trans Albiam inter mortifera paganorum pericula constitutam, videlicet ne ad ritum relaberetur gentilium, vel etiam quia lucrandis adhuc gentibus aptissima videbatur, proprio episcopali vigore subdere decreverat. Sed quia effectum mors prohibuerat, succedente ejus praecellentissimo filio Ludowico, imperatore Augusto, pium studium sacri genitoris sui efficaciter implevit. Quae ratio nobis per venerabiles Ratoldum sive Bernodum episcopos, necnon et Geroldum comitem vel missum venerabilem, relata est confirmanda. Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam providentiam cognoscentes, instructi etiam 118.1035C| praesentia fratris filiique nostri Ansgarii, primi Nordalbingorum episcopi, per manus Drogonis Metensis episcopi consecrati, sanctum studium magnorum imperatorum tam praesenti auctoritate, quam etiam pallii datione more praedecessorum nostrorum roborare decrevimus: quatenus tanta auctoritate fundatus praedictus filius noster ejusque successores lucrandis plebibus insistentes adversus tentationes diaboli validiores existant. Ipsumque filium nostrum, jam dictum Ansgarium, legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum. necnon etiam Slavorum, vel in caeteris ubicunque illis in partibus constituis divina pietas ostium aperuerit, una cum Ebone Rhemensi archiepiscopo, statuentes ante corpus et Confessionem sancti Petri, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem: ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammaburg dictam, in honore Salvatoris sanctaeque ejus et intemeratae genitricis semper virginis Mariae consecratam, archiepiscopalem deinceps esse decernimus. Consecrationem vero succedentium sacerdotum, donec consecrantium numerus augeatur ex gentibus, sacrae palatinae 118.1036B| providentiae interim committimus. Strenui vero praedicatoris personae, tantoque officio aptae, eligatur semper successio. Omnia vero a venerabili principe ad hoc Deo dignum officium deputata, patria etiam pia ejus vota auctoritate firmamus: omnemque resistentem vel contradicentem anathematis mucrone percutimus, atque perpetua ultione reum diabolica sorte damnamus; ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum, causamque Dei pio affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus. Et quia te, charissime fili Ausgari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse archiepiscopum, nos quoque pallium tibi ad missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti et ecclesiae tuae perpetuo statu manentibus privilegiis, uti largimur. Idcirco hujus indumenti honor morum a te vivacitate servandus est. Si ergo pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia, ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanianda morsibus rapiatur, oculis semper 118.1036C| vigilantibus circumspectant; quanto sudore quantaque cura debeamus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur, attendamus; et ne susceptum officium in terrenis negotiis aliquatenus implicare debeas, admonemus. Vita itaque tua filiis tuis sit via: in ipsa, si qua fortitudo illis inest, dirigant; in ea, quod imitentur, aspiciant; in ipsa, se semper considerando, proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bonum, quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; districtum mali cognoscant, pium benivoli sentiant. Insontem apud te culpabilem malitia aliena non faciat; reum gratia non excuset. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii; quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram diu conservare dignetur incolumem, atque post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem.