Jump to content

Exemplar symboli Athanasiani (Venantius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exemplar symboli Athanasiani
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88


Exemplar symboli Athanasiani

(PL 88 0585A) 1. Quicunque vult esse salvus, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem: quam nisi quis integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia persona Filii, alia persona Spiritus sancti, una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. (0585B) Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus immensus et unus increatus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et tamen non tres dii, sed unus Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus, et tamen non tres Domini, sed unus Dominus. Quia sicut singillatim unamquamque personam et Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres deos, aut dominos dicere catholica religione prohibemus. Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. (0585C) Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens, Patri et Filio coaeternus est. Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti.

(0586A) Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius, nihil maius, aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales; ita ut per omnia, sicut iam supradictum est, et Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut Incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quod Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, et Deus pariter, et homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationabili et humana carne subsistens; aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit, et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. (0586B) Unus autem non conversione divinitatis in carne, sed assumptione humanitatis in Deo. Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationabilis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, surrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedit ad dexteram Patris, inde venturus iudicare vivos ac mortuos. Ad cuius adventum omnes homines reddituri sunt de factis propriis rationem, et qui bona egerint, ibunt in vitam aeternam; qui mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi unusquisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. (0586C)

2. In eadem scripturae linea haec sequuntur: Lacta, mater, eum, qui fecit te, quia talem fecit te, ut ipse fieret in te. Lacta eum, qui fructum fecunditatis tibi dedit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus.