Migne Patrologia Latina Tomus 74
Exemplar traditionis, vel testamenti
(PL 74 1261B) Sequitur exemplar traditionis vel testamenti, quod fecit sanctus Karileffus, suadente atque hortante sancto Innocente, de monasterio Anisolae sanctae Cenomannicae matri ecclesiae, tempore et permissu Hildeberti regis et Vuldrogodae reginae eius. Quod idcirco hic inserere placuit, ut si, quod absit, aliqua negligentia ipsum authenticum perditum aut concrematum fuerit, hic reperiatur eius exemplar insertum, per quod sciatur qualiter hoc actum fuerit, sicut in eo habetur insertum.
Dum fragilitas humani generis pertimescit, ultimum vitae temporis subitanea transpositione ventura, oportet ut non inveniat unumquemque hominem imparatum, ne sine aliquo boni operis respectum migret de saeculo. (1261C) Igitur ego in Dei nomine Carileffus, indignus sacerdos atque monachus, pertractavi de Domini misericordia pro remedium animae meae et remissionem peccatorum meorum, ut aeternam mercedem in futurum apud Dominum consequi merear, ut aliqua cellula ac monasteriolum aedificare, adiuvante Domino, coeperam, ubicumque locum aptum invenirem. Dum haec cogitans et mente revolvens, ubi hoc facere poteram, quaerendo loca ire coeperam, Domino ducente, perveni in pago Cenomannico, in condita Lavarcininse, in loco quodam qui ab antiquis dicebatur Casa-Gayani, supra fluvium Anisolam, quod secundum nomen ipsius fluminis nuncupatur Anisola, ubi domnus Turibius, eiusdem parrochiae pontifex, dudum in rebus senioris et matris civitatis Ecclesiae, cui praesidebat, ecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum fecerat, quae tamen destructa propter imminentes necessitates fuerat; sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars ipsi erat. (1261D) Ibique ego Carileffus quaerendo loca, ubi auxiliante Domino aliquam cellulam facere ad animas lucrandas atque salvandas remotiori loco potuissem, adveniens, inveni quamdam partem antiquarum maceriarum, ubi et quoddam tugurium faciens in circuitu eius, prout melius potui, stirpare coepi. Haec autem agens, et in eo desudans, quadam die Childebertus rex, suam exercens venationem, usque ad nos pervenit; et haec videns, quamvis ei primo displicuisset, postea vero, instigante Domino, cum sua uxore et suis consiliariis cepit concilium ut mihi ad hoc perficiendum aliquod faceret ex rebus fisci sui adiutorium. Quod et fecit, atque concessit, ut quantum in una die circuire cum asello meo valerem, totum mihi dedit. In his autem laboriosius atque delectabilius postea laborare et stirpare, vineasque plantare coepi, ab aliis etiam nobilibus et francis personis ex rebus eorum ditatus sum. (1262B) Dum hoc agens et ecclesiam facere coepi, quodam die domnus Innocens, ipsius parochiae pontifex, ad me veniens, me valde increpavit, quare hoc absque eius consilio vel permissu facere auderem, sive in rebus in quibus antecessores sui olim ecclesiam sub eorum iure et dominatione fecerunt talia facerem. Qui et me mox recognoscens, erga illum me humiliavi, et quod antea infra me cogitabam illi patefeci idem, quod et me, et animolas quas ibi lucrare Domino cupiebam, sive res et omnia quae mihi ex qualibet parte datum vel traditum fuerat, sive futuris temporibus adquirere meruissem, ecclesiae civitatis senioris, et ipsi praedicto pontifici domno Innocenti tradere cupiebam, sub cuius mundiburde vel defensione tam ego, quam et ipsae res sive homines ibidem degentes, futuris temporibus esse meruissemus. (1262C) Cuius manibus me cum aliquibus Monachis qui mecum erant libenter tradidi, et omnes res quas adquirere potui sive quas in futuro adquirere potuissem, perpetualiter per haec strumenta cartarum ad possidendum ei, vel suis successoribus, per licentiam et permissum, sive concessum, domni Childeberti, benefactoris mei regis, una cum suo misso nomine Wilirico comite legaliter tradidi atque confirmavi. A praedicto enim domno Innocente episcopo de rebus ecclesiae suae idem sanctae Mariae et sancti Gervasii et Protasii valde ditatus sum ad ipsum monasteriolum perficiendum, ipsiusque pontificiis adiutoriis fultus, cellulam ibi aedificare merui. (1262D) Quam, ut dictum est, ipsi vel ecclesiae suae sedis perpetualiter ad possidendum, iubente et hortante praedicto domno Childeberto rege, contradidimus atque confirmavimus; eo videlicet modo, ut futuris temporibus monachi ibi semper regulariter viventes sub potestate pontificis permaneant; et hoc illis coram Deo committentes, ut ita fiat humiliter supplicamus, ea scilicet ratione atque praetexto, ut rem datam pontificis, simulque ecclesiasticorum omnium pontificalium, seu publicorum omnium potestate privandas, nullas functiones vel exactiones, neque exquisita et lauta convivia, neque gratiora, vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum partus, aut paravereda, vel angaria, aut quodcumque functionis titulum iudiciaria potestate dici potest, de praescripta facultate penitus non requiratur, sed sub integra emunitate facultaticula, sicut a nobis hucusque possessa est, in iure oratorio sancti Petri et sancti Martini, et praedictorum sanctorum apostolorum, sub iure et potestate ac dominatione sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi, vel sanctorum Martyrum Gervasii et Protasii, et eorum rectoribus atque pontificibus debeat, Deo protegente et opitulante, eo nomine insistere. (1263A) Licet in cessionibus poenam adnecti non sit necesse, sed nobis pro omni firmitate placuit inserendum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus nostris, seu quaelibet persona calliditate commotus aut cupiditate praeventus, ullo umquam tempore comprehensam epistolam cessionis nostrae, quam propter nomen Domini et veneratione ipsius sancti loci spontanea voluntate fieri decrevimus, venire aut aliquid agere voluerit, aut tergiversator exstiterit, anathema sit; et cum suprascriptis sanctis ante tribunal Christi deducat rationes; insuper inferat iuxta poena saeculi, eum cogente fisco, partibus ipsius ecclesiae vel eorum rectoribus auri lib. D, argentum pondera mille solvere faciat, et quod repetit nullatenus valeat vindicare, sed praesens cessio atque voluntas nostra omni tempore inviolata permaneat cum stipulatione subnixa. (1263B) Et ut haec cessio firmior habeatur et inviolabiliter conservetur, manu nostra subterfirmavimus, et aliorum bonorum virorum decrevimus roborari. (1264A) Actum monasteriolum Anisola. Data VIII Id. Ianuarii, anno XIIII regnante Childeberto rege. Ego Karileffus indignus monachus hanc donationem a me factam subscripsi, et affirmare rogavi. In Dei nomine Turonicae urbis episcopus, peccator, deprecante misso Karileffo monacho subscripsi. In Christi nomine Landolenus episcopus subs. Ego Magnolenus, acsi peccator episcopus, subs. Winimundus, licet indignus episcopus, subs. Oldomarus, quamvis indignus episcopus, subs. Abbo, misericordia Christi episcopus, subs. Rotfredus indignus subs. In nomine Domini Hildemannus, indignus episcopus, subs. Signum Gundoino comite. Signum Hostremundo comite. Signum Gundeleno comite. Signum Wilirico comite. Signum Wintemaro comite. In Christi nomine Bernehardus, indignus episcopus, subs. Ego Landolenus abbas subs. Signum Aldauvino vicecomite. Signum Octrumum. Signum Hildericum. Signum Richardo. Signum Emmonem. Heriardus subs. Signum Inghilgatio. Signum Wistremaro. Signum Bernericho. (1264B) Ego Winitmundus scripsi et subs.