Leges ludi | Educatio |
Personae:
Durerius pictor, Grynaeus, Velius.
Dur.
Facessite hinc, nam vos nihil emetis, sat scio; et estis mihi impedimento, quominus accedant emptores propius.
Gry.
Immo vero nos volumus emere, modo vel precium relinquas nostro arbitratu, et tempus ipse praescribas, aut contra, nos tempus, tu precium.
Dur.
Bella negotiatio, mihi nihil est opus tricis ejusmodi.
Gry.
Cujus est haec imago, et quanti indicas?
Dur.
Imago est Scipionis Africani, et indico sesterciis nummis quadringentis, aut non multo minoris.
Gry.
Quaeso te, priusquam verbo uno eam addicas nobis, examinemus artem Picturae; et hic Velius est sesquiphysicus, peritissimus humani corporis.
Dur.
Jam dudum intelligo me a vobis intricari, sed interea dum mercatores nulli adsunt, nugamini quantum libuerit.
Gry.
Nugas tu vocas peritiam artis tuae? quid faceres alienae?
Vel.
Primum omnium verticem contexisti capillis multis, et planis, quum vertex dicatur quasi vortex, a vertendis capillis, ut in fluviis videmus quum aqua se convolvit.
Dur.
Inepte non consideras eum esse male pexum more illorum temporum?
Vel.
Brechma habet inaequaliter deflexum.
Dur.
Acceperat vulnus miles ad Trebiam, quum servavit patrem.
Gry.
Ubi tu id legisti?
Dur.
In decadibus Titi Livii amissis.
Vel.
Tempora sunt nimis tumentia.
Dur.
Cava essent signum dementiae.
Vel.
Occipitium vellem videre.
Dur.
Verte tabulam.
Gry.
Cur dixit Cato inter cetera oracula: ‘frons occipitio prior est’?
Dur.
Quam estis fatui: an non in quovis homine prius cernitis frontem, quam occiput?
Gry.
Quosdam prius video aversos quam adversos.
Dur.
Et ego libenter, ut tales emptores et milites.
Vel.
Cato sensit praesentiam domini potiorem esse ad curationem rerum, quam absentiam: ceterum cur antias adeo longas?
Dur.
Loqueris de his caproneis?
Vel.
Etiam.
Dur.
Non habuerat multis mensibus tonsorem ad manum, velut in Hispania.
Vel.
Glabellam[1] hanc cur contra ipsius verbi etymon fecisti hirtam.
Dur.
Tu ipse vulsellis pilos detrahito.
Vel.
Et vibrissas exstantes extra nares? sed tu, quae tua est versutia, culpam abs te rejicies in tonsorem.
Dur.
Inscie non animadvertis eos fuisse aetatis illius mores, severos, tristes, rusticanos?
Vel.
Imperite non legisti Scipionem hunc ex omnibus sui temporis hominibus excultissimum et politissimum fuisse, et amantem elegantiarum?
Dur.
Expressus est quum exsularet Linterni.
Gry.
Supercilium hoc est grande, et conveniens Latio: cilium habet nimis cavum, et genas depressas.
Dur.
Ex vigiliis castrensibus.
Gry.
Tu non solum es Pictor, sed Rhetor valde versatus in translatione criminum.[2]
Dur.
Et vos quantum intelligo, in criminationibus.
Vel.
Malas habet nimium tumentes, et buccas istas.
Dur.
Inflat classicum.
Gry.
Et tu inflabas calicem quum haec pingeres.
Vel.
Immo vero utrem: sed alibi fecisti pilosum, palpebras fere nullas appinxisti.
Dur.
Ex morbo illi deciderunt.
Gry.
Quo morbo?
Dur.
Quaere ab illius Medico.
Gry.
Jamne intelligis ob tuam tantam imperitiam detrahi debere de summa centum sestertios?
Dur.
Immo ob vestras cavillationes et interrogationes adeo molestas, addi ducentos oportere.
Vel.
Pupulas habet hic glaucas, atqui ego audivi caeruleas habuisse.
Dur.
Et ego caesias, ut Minervam bellatricem.
Vel.
Hirquos[3] fecisti nimium carnosos, et sinus humentes.
Dur.
Flebat accusatus a Catone.
Vel.
Mandibulae sunt nimis longae, et barba densissima ac profusissima, tum pilos dicas setas porcinas.
Dur.
Vos sine modo ullo estis loquaces, et argutuli cavillatores: abite hinc; nam tabulae non fiet vobis amplius copia.
Vel.
Amabo, mi Dureri, dum alios non habes licitatores, sine nos hic cavillari.
Dur.
Qua mercede?
Vel.
Adscribemus ambo hic tibi singula disticha, quo tabula fiat vendibilior.
Dur.
Nihil opus est meae arti vestra commendatione, nam periti emptores, et picturam intelligentes, non emunt versus, sed artificium.
Vel.
Sed nares habet nimium patulas.
Dur.
Erat iratus accusatoribus.
Vel.
Non videmus valleculam.[4]
Dur.
Latet sub barba; ac ne mentum quidem cernitis, neque anthereonem.Anthereon, buccula sub mento.
Gry.
Horum omnium fecisti tu compendium beneficio grandis barbae.
Vel.
Collum placet mihi rectum, et musculosum, item juguli.
Dur.
Gratulandum est superis, quod tibi aliquid probatur.
Vel.
At ne nihil in hoc quoque desiderem, jugulos non habet satis cavos, quod in Socrate Physiognomon annotatum tardi esse ingenii signum pronuntiavit. Armos istos voluissem paulo erectiores et ampliores.
Dur.
Non tam erat miles bellator, quam Imperator. Non audivisti apophtegma hujus? de quo quum milites quidam dicerent, non adeo eum esse valentem militem, ac Imperatorem sapientem, is respondit: Imperatorem me genuit mater mea, non militem. Sed discedite si non estis empturi, nam video accedentes quosdam negotiatores publicanos.
Vel.
Eamus deambulatum, et inter nos de humano colloquemur corpore sine Scipione, ac tabula: simus nasus non decet generosam faciem.
Gry.
Quid bosimus[5] quales fuerunt Hunni.
Vel.
Apage monstra.
Gry.
Silones non sunt minus deformes; Persae aquilos venerabantur, propter Cyrum quem ferunt ea fuisse forma.
Vel.
Ancon et campe sunt in brachio quod in crure poples et genu: lacertus inde usque ad manum, a cujus musculis etiam crura dicuntur lacertosa.
Gry.
Nonne is est cubitus, ut apud mensores?
Vel.
Est is quidem cubitus, et ancon ipse cubitus.
Gry.
Unde ergo Rex Romanus Ancus?
Vel.
Ab incurvo cubito.
Gry.
Manus sequitur, maximum omnium instrumentorum, secta in digitos, pollicem, indicem, medium sive infamem, minimo proximum, minimum.
Vel.
Cur medius infamis? quid designavit flagitii?
Gry.
Institutor noster dixit se quidem scire causam, nolle tamen edisserere, quod esset turpis: ne quaesieris igitur, non enim decet bonae indolis adolescentes turpia scrutari.
Vel.
Atqui minimo proximum Δακτυλικόν Graeci appellant, quasi annularem.
Gry.
Ita plane, sed in sinistra, non in dextra, quod in eo soliti essent olim annulos gestare.
Vel.
Qua de causa?
Gry.
Ajunt a corde protendi illuc venam, quae cum annulo redimitur velut cor ipsum coronatur. Nodi digitorum sunt condyli, et pro pugni percussu vox ea usurpatur; inter nodos sunt internodia, et generali verbo artus, atque articuli. Tiberium Caesarem memoriae produnt tam firmis fuisse digitorum articulis, ut digito recens malum terebraret.
Vel.
Didicisti chiromantiam?
Gry.
Ne nomen quidem ipsum audieram: quid ita?
Vel.
Divinasses hic nobis aliquid ex incisuris.
Gry.
Negavi me scire, et res sic habet; sed si nunc me nosse aliquid profiterer, et attentius manum tuam contemplarer, libenter me auscultares, et homini hujusce imposturae imperitissimo fidem non omnino abrogares.
Vel.
Qui sic?
Gry.
Quia id est hominum ingenium, ut libenter eos audiant, qui se recondita, vel eventura profitentur enuntiaturos.
Vel.
Unde sunt Scaevolae?
Gry.
Quasi scaevae, a scaeva, quae est sinistra. Ajunt in sexu femineo esse scaevas plures, quam in nostro.
Vel.
Quae est vola?
Gry.
Cavum manus, ubi incisurae.
Vel.
Quid involare?
Gry.
Id quod tu agis libenter; furari, surripere, quasi vola abscondere, et quod rabiosa Lucretia, involare in oculos pedissequarum. Reliquum corpus dempto capite est truncus, et ex trunco thorax: concavum pectoris usque ad ventriculum et costas; concavum quidem interius: nam exterius inter brachia et pectus, sinus est: sub ventriculo est venter, et in ventre imo pecten, et pudenda.
Vel.
An non pudendus magis podex, sive anus?
Gry.
Utrumque pudendum: posterius ob turpitudinem, anterius ob flagitium et dedecus. Femur, et ut olim loquebantur, femen, nunc malunt plurative femina: a genu est crus, cujus os tibia dicitur. Carnosum vero illud posterius, sura: postremo pes, manui non absimilis, nam et digitos habet, et volam, quae et vestigium dicitur, et solum pedis.
Vel.
Quid? num non vestigium, quod a pede imprimitur?
Gry.
Et illud ipsum, et solum pedis.
Vel.
Nostin quae sint in corpore virtututum sedes?
Gry.
Quae tandem?
Vel.
In fronte pudor, in dextera fides, in genu misericordia.
Gry.
Planta pedis non est ipsum solum pedis.
Vel.
At sic putant multi.
Gry.
Atqui Plinius scribit esse gentem, quae sibi umbram faciat in meridie planta pedis, quam habent vastam admodum atque enormem: qui fieri id potest?
Vel.
Profecto planta est a cruris vertebra ad digitos.
Notae
- ↑ Glabellam. Hispane: entre ceja, y ceja quod interstitium superciliorum glabrum, id est sine pilis est: nonnulli pilosum habent, quos cejiguntosvocamus.
- ↑ In translatione criminum. Translatio criminum apud Rhetores est, quum crimen quidem non diffitetur reus, sed causas quaerit quibus id elevet, a tempore, a loco, a natura, a consuetudine, a necessitate. a reliquis ejusmodi.
- ↑ Hirquos, alii cum aspiratione scribunt, el lagrimal del ojo.
- ↑ Valleculam, concavum illum, et depressum, quod est inter labrum inferius, et mentum.
- ↑ Bosimus, id est valde simus, quales fuerunt Hunni bovina facie: Hunni autem, qui e Saematia Europae egressi, postea Attilam ducem secuti Pannoniam occuparunt, et a suo nomine Hungariam dixerunt.