Jump to content

Exercitatio Linguae Latinae/Lectio

Unchecked
E Wikisource
 Euntes ad ludum litterarium Reditus domum et lusus pueriles 

Personae:

PRAECEPTOR, LUCIUS, AESCHINES, PUERI, COTTA.

Praec.
Cape tabellam abecedariam manu sinistra, et radium hunc quo indices singula elementa: sta rectus, pileum pone sub axilla; audi attentissime, quemadmodum ego has litteras nominabo, specta diligenter quo gestu oris; vide ut eodem prorsum modo reddas, cum reposcam. Sis mecum. Jam audisti. Sequere nunc me singillatim praeeuntem. Tenes probe?

Luc.
Videor mihi sic satis.

Praec.
Unaquaeque istarum vocatur littera, ex his, quinque sunt vocales, A, E, I, O, U, quae sunt in vocabulo Hispano oveja, quae est ovis, memineris hujus verbi. Hae cum una qualibet, vel pluribus aliarum, syllabamefficiunt: sine vocali non fit syllaba. Et vocalis ipsa non raro est syllaba. Itaque aliae omnes consonantes nominantur, quia per se nihil sonant nisi adhibita vocali, habent enim sonum quendam imperfectum, et mancum, B, C, D, G, quae sine E, parum sonant. Jam ex syllabis fiunt voces, seu verba: ex his sermo quo belluae omnes carent, nec tu a bellua differes, ni probe sermonem discas. Evigila, et nava sedulam operam. Ito, sede cum tuis condiscipulis, et edisce quae praescripsi.

Luc.
Non ludimus hodie?

Aesch.
Non, nam dies est operarius.Operarius, quo est operandum Cato. Eho, tu venisse te huc arbitraris lusum? Non est hic ludendi locus, sed studendi.

Luc.
Cur ergo ludus nominatur?

Aesch.
Nominatur quidem ludus, sed litterarius, quia litteris est hic ludendum, alibi pila, trocho, Trochos, graece, id est rota, a verbo trecho, id est, curro, citato gradu feror, propero. Vide Lex. Corn. Schrev. talis, et Graece audivi appellari Scholam, quasi otium, quod verum sit otium, et animi quies aetatem in studiis agere. Sed ediscamus quae injunxit Institutor summisso murmure, ne aliis alii simus impedimento.

Luc.
Avunculus meus, qui aliquando dedit operam litteris Bononiae, docuit me melius memoriae infigi quae velis, si altius pronunties, idque confirmari auctoritate nescio cujus Plinii.

Aesch.
Si quis ita velit ediscere suas formulas, in hortos secedat, aut in coemeterium Templi; ibi clamet licet, quoad excitet mortuos.

Cott.
Pueri, hoccine est ediscere? Garrire, jurgari? Agite, convenite ad Praeceptorem omnes, jussu ejus.