Jump to content

Exercitatio Linguae Latinae/Ludus chartarum

Unchecked
E Wikisource
 Princeps puer Leges ludi 

Personae:

Valdaura, Tamajus, Lupianus, Castellus, Manricus.

Val.
Quam asperum tempus! quam rigens et saevum coelum! quam obscoenum solum!

Tam.
Quid nos monet hic coeli ac soli habitus?

Val.
Non egredi domo.

Tam.
Quid vero domi agere?

Val.
Ad luculentum focum studere, meditari, cogitare de rebus, quae aliquid emolumenti adferant menti et probis moribus.

Cast.
Id quidem agendum praecipue, nec aliquid esse debet homini antiquius: sed ubi ab intentione illa delassatus fuerit animus, quo divertet hoc dumtaxat tempore?

Val.
Aliis quidem aliae sunt animorum refectiones, ego vero lusu foliorum magnopere oblector ac recreor.

Tam.
Et haec temporis qualitas eo invitat ut abdamus nos in cubiculum bene clausum, et obseptum undique a vento et frigore, lucente camino, mensa posita cum chartis.

Val.
Au, minime chartas.

Tam.
Lusorias dico.

Val.
Istud placet.

Tam.
Tum pecuniae promatur nonnihil, et calculi ad computandum.

Val.
Nihil opus erit calculis, si minutuli adsint numi.

Tam.
Ego nullos habeo praeterquam aureos et argenteos crassiores.

Val.
Commuta aliquos ex argenteis minuta pecunia: heus puer, cape stuferos hos simplos, duplos, sesquiduplos, triplos, et a numulario cura nobis numos minutos, simplos, duplos, triplos, non majores.

Tam.
Quam nitidi sunt hi numi!

Val.
Nimirum recentes adhuc, et asperi.

Tam.
Concedamus in forum aleatorium, ubi omnia inveniemus parata.

Cast.
Non expedit nam haberemus arbitros plurimos: quid refert ludas illic, an via publica? Consultius fuerit, ut recipiamus nos in cubiculum tuum, et arcessamus ex sodalibus aliquot maxime animo refocillando idoneos.

Tam.
Tuum conclave est ad id commodius; nam in meo cubiculo subinde a pedissequis matris interpellaremur, aliquid semper quaeritantibus in arcis mundi muliebribus[1].

Val.
In coenatione igitur.

Tam.
Esto ita, eamus. Puer, siste hic nobis Franciscum Lupianum, et Rodericum Manricum, et Zoilastrum.

Val.
Mane, minime vero Zoilastrum, hominem iracundum, rixosum, clamosum, calumniatorem, et qui minimis de rebus excitat saepe atroces tragoedias.

Cast.
Optime profecto mones; nam si adolescens talis recreationi se nostrae admisceret, non esset id ludere, sed serio rixari: arcesse igitur pro illo Rimosulum.

Val.
Neque hunc; nisi velis, quaecumque hic fuerimus nugati, ante solis occasum notum esse toti civitati.

Cast.
Tam bonus est praeco?

Val.
Etiam, rerum quas sciri nihil attinet; nam res bonas sacratius reticet quam mysteria Eleusina.[2]

Tam.
Veniant ergo Lupianus et Manricus soli.

Cast.
Hi sunt belli sodales.

Tam.
Et mone illos ut adferant secum numulos; quicquid est autem severitatis et serii, domi commendent Philopono tetrico: veniant facetiis, lepore, gratiis comitati.

Lup.
Salvi sitis sodales festivissimi.

Val.
Quid sibi vult contractio isthaec frontis? exporrigite istos vulticulos: an non estis jussi cogitationes omnes litteratas apud Musaea deponere?

Lup.
Cogitationes nostrae litterariae sunt adeo illitteratae, ut eas Musae quae sunt in Musaeo respuant.

Man.
Salvete.

Val.
Salus est dubia, quando ad acies et pugnas vocamini, et quidem quibus reges sint interfuturi.

Tam.
Este bono animo: crumenae impetuntur, non jugula.

Lup.
Crumena plerisque est pro jugulo, et pecunia pro sanguine ac spiritu: velut istis Caribus[3], quorum vitae contemptus instrumentum est Regibus ad exercendos suos furores.

Man.
Nolo ego esse actor in hac fabula, sed spectator.

Tam.
Qui sic?

Man.
Quia sum infortunatissimus; semper a ludo discedo victus et spoliatus.

Tam.
Scis quid dicunt proverbio aleatores? Ibi quaerendam esse togam, ubi amiseris.

Man.
Verum, sed periculum est, ne dum togam amissam quaero, perdam et tunicam et interulam.

Tam.
Accidit quidem hoc non raro, sed qui non periclitatur, non ditescit.

Man.
Ea est metallicidarum sententia.

Tam.
Immo etiam JanimediiJanimedii: locus est, ubi negotiatores congregantur.Antuerpiensis.

Val.
Recte habet; non possumus nisi quatuor ludere, sumus quinque, sortiemur quis erit aliorum spectator.

Man.
Ego ero sine sortitione.

Val.
Nihil tale; nulli est facienda injuria, non cujusquam voluntas id decernet, sed sors: cui primus Rex obtigerit, sedebit otiosus spectator, et si quid inciderit controversiae, judex.

Lup.
Ecce vobis fasciculos duos foliorum integros, alter est Hispaniensis, alter Gallicus.

Val.
Hispaniensis hic non videtur justus.

Lup.
Quid ita?

Val.
Quoniam desunt decades.

Lup.
Non solent illi habere, ut Gallici; chartae enim Hispanae, quemadmodum et Gallicae, in quatuor sunt genera seu familias divisae. Hispanae habent aureos nummos, carchesia, baculos, enses: Gallicae corda, rhombulos, trifolia, vomerculos, seu palas, seu spicula. Est in quaque familia Rex, Regina, eques, monas, dyas, trias, quaternio, pentas, senio, heptas, ogdoas, enneas. Gallicae habent etiam decades: et Hispanis aurei, et carchesia potiora sunt pauciora, contra enses et baculi. Gallis autem plura sunt semper meliora.

Cast.
Quo lusu ludemus?

Val.
Triumpho Hispanico, et distributor retinebit sibi indicem chartam, si sit monas, aut imago humana.

Man.
Sciamus jam quis erit ludo exclusus.

Tam.
Probe mones, cedo folia; hoc est tuum, hoc istius, hoc Lupiani, tu es judex.

Val.
Malim te mihi judicem, quam collusorem.

Lup.
Bona verba, cur isthuc quaeso?

Val.
Quia es in ludendo admodum vafer et cavillator: tum ajunt te artem tenere componendi folia[4] ut tibi expediat.

Lup.
Non habet fraudem mea lusio, sed imperitiae tuae industria mea videtur impostura, quod fere ignaris contingit. Ceterum qui tibi placet Castellus, qui simulac lucratus est pauxillum pecuniae, deserit collusores.

Tam.
Eludere est hoc quidem potius quam ludere.

Val.
Levius hoc malum; nam si vincatur, affixus erit ludo, clavo plusquam trabali.

Tam.
Sed lusuri sumus bini, duo contra duos, quomodo erimus comparati?

Val.
Ego ludi hujus insciens, adhaerebo tibi Castelle, quem audio esse callentissimum.

Tam.
Adde etiam callidissimum.

Cast.
Non est hic opus electionibus, sorti sunt committenda omnia: quibus obvenerint plura puncta, adversus eos pugnabunt, quibus pauciora.

Val.
Esto ita, assigna folia.

Man.
Ut optaveram, ego et Castellus ab eadem stamus parte; contrarias tuentur partes Valdaura et Tamajus.

Val.
Sedeamus, uti solemus decussate: da mihi illam sellam reclinatoriam, ut quietius perdam.

Tam.
Appone scabella, assideamus jam, sortire cujus sint primae partes.

Val.
Meae sunt, distribue tu Castelle.

Cast.
Quomodo? A sinistra in dextram more Belgico? an contra Hispano more a dextra in sinistram?

Val.
Hoc more, quoniam ludo Hispanorum utimur; et rejecistin decades?

Cast.
Etiam; quot folia dabo singulis?

Val.
Novena. Sed quaenam erit sponsio?

Man.
Terni in singulas manus denarii, cum geminatione sponsionis.

Cast.
Sensim mi Manrice, nimium properas, non esset is lusus, sed furor, ubi tantum pecuniae veniret in periculum: quomodo posses tu oblectari in anxietate illa, ne tot numi tibi pereant? denarii singuli sufficient, et auctus sponsionis erit dimidii, nempe assium quinque.

Val.
Recte consulis; ita nec nihil ludemus, quod est insipidum, nec quod doleat, quod est acerbum.

Cast.
Habetis singuli novena folia? cordium est familia dominatrix, et haec Regina est mea.

Val.
Nescio quam felix est omen hoc: certe est verissimum dominari vulgo corda feminarum.

Cast.
Desine speculationes, responde ad hoc, augeo sponsionem.

Val.
Ludum habeo dissipatum, et male cohaerentem: cedo tibi.

Tam.
Et ego item: distribue tu Manrice.

Val.
Quid agis? non vertis chartam indicem?

Man.
Volo prius meas computare, ne plures aut pauciores acceperim.

Val.
Unam habes plus justo.

Man.
Deponam.

Val.
Non est ea lex lusus, sed ut vicem tuam amittas distribuendi, et transeat ad sequentem: cedo folia.

Man.
Non faciam, quandoquidem nondum protuli indicem.

Val.
Immo facies per Deum.

Cast.
Apage, quid tibi venit in mentem, mi Valdaura? Jusjurandum admisces rebus levissimis, quod vix gravissimis rebus adhiberi convenit.

Man.
Quid tu dicis judex?

Lup.
Profecto ignoro quid sit in eo facto statuendum.

Man.
Qualem judicem nobis praefecimus sine judicio? ducem sine oculis?

Val.
Quid ergo fiet?

Man.
Quid tandem? nisi ut mittamus Lutetiam, qui hac de re adferat nobis aliquod Senatus consultum.

Cast.
Misce omnia, et rursum impertire.

Tam.
O qualem ludum mitto de manibus! non obveniet mihi hodie similis.

Cast.
Misce probe isthaec folia, et praebeto singulis attentius.

Val.
Rursum augeo sponsionem.

Tam.
Num non praedixi non habiturum me hodie in manibus ludum illi parem? semper sum infortunatissimus: cur ergo ludum vel aspicio oculis?

Cast.
Hoc vero non est ludere, sed se afflictare; hoc est refici, et recreari animum, ita concitari? ludum oportet esse ludum, non molestiam.

Man.
Sustine paulisper, ne abjicias folia, nam est panicum Panicum, vanus terror..

Val.
Responde igitur an recipias.

Man.
Recipio, et rursum augeo.

Val.
Quid! tu speras me ferocibus tuis verbis protelare? non concedo.

Man.
Effare tandem semel, et expedite: admittisne?

Val.
Etiam, et quidem libentissime, et animus instigat me tali ludo majore precio certare, sed istud inter amicos sufficit.

Tam.
Quid vero, me non computatis inter vivos? adeo nulla est mei mentio?

Cast.
Quid igitur tu ad haec, homo fenee?

Tam.
Ego vero augeo mea ex parte depositum.

Man.
Quid tu dicis Castelle?

Cast.
Nunc me consulis, posteaquam tua opera depositum crevit in immensum: ego incrementum hoc non auderem hoc meo ludo sustinere.

Val.
Responde affirmative.

Cast.
Non habeo quod sic respondeam, sed valde ambigue, et dubitanter, et cunctabunde, et timide, et diffidenter: estne sic satis expresse dictum?

Man.
Deum immortalem quanta copia! non tam densa nuper cadebat grando. Sed quaeso te, periclitemur paulisper.

Cast.
Experiamur quando ita tibi placet: a me vero ne speraris magnam opem.

Man.
Feres tamen quas poteris suppetias.

Cast.
Nihil necesse id habes admonere.

Man.
Plane victi sumus.

Tam.
Vicimus denarios quattuor: misce.

Val.
Addo asses quinque.

Cast.
Nescio an cedam, nam scio me certo victum iri.

Tam.
Rursum alteros quinque.

Cast.
Quid tu ad hanc provocationem dicis?

Man.
Quid dicam? fugio.

Cast.
Tu perdidisti proximum ludum; sine me hunc arbitratu meo perdere. Sentio me esse inferiorem, sed sustinendum est, quamdiu aliquid videro superesse virium.

Val.
Quid ergo dicis? recusas?

Cast.
Non, immo addico.

Tam.
Tu Valdaura non nosti hunc Castellum? superiorem habet ludum tuo, sed ita solet calidos provocatores illectare in suum rete. Vide, ne quo progrediaris temere, ubi tenearis irretitus.

Val.
Divum fidem! quomodo potuisti divinare folium mihi postremum restare hujus nationis?

Cast.
Novi omnia folia.

Val.
Non omnino est isthuc incredibile.

Cast.
Ita plane novi a facie.

Val.
Forsitan etiam a tergo.

Cast.
Nimium suspiciosus es.

Val.
Tu me facis: eat hoc cum tua bona venia.

Tam.
Dispiciamus num quae sint chartae aversae maculatae, unde possint noscitari.

Val.
Faciamus, quaeso vos, ludendi finem: angit me hic ludus, tam infeliciter cedendo.

Cast.
Ubi voles: sed fortasse non in ludo est vitium, sed in tua imperitia, qui nescis ludum scienter ad victoriam accommodare, sed jacis folia absque arte, ut sors tulerit, ratus nihil interesse, quid prius, quid posterius mittas, quis quo loco sit jacturus.

Tam.
Omnium rerum est sacietas, etiam voluptatum; et ego defessus sum jam sedendo; assurgamus aliquantisper.

Lup.
Cape testudinem hanc, et aliquid nobis cantilla.

Tam.
Quid tandem?

Lup.
De ludo quippiam.

Tam.
Carmen Vergilii.

Lup.
Isthuc ipsum: aut si mavis Vivis nostri, quod ille nuper canebat deambulans in pomoerio Brugensi.

Val.
Anserina voce.

Lup.
Cane tu olorina.

Tam.
Deus meliora! nam olor non canit, nisi fato jam urgente.

Ludunt et pueri, ludunt juvenesque senesque.
Ingenium, gravitas, cani, prudentia, ludus.
Denique mortalis, sola virtute remota,
Quid nisi nugatrix, et vana est fabula, vita?

Val.
Possum vobis confirmare esse carmen bene expressum, tamquam ex spongia arida.

Lup.
Tanta cum difficultate componit carmen?

Val.
Magna, sive quod raro, sive quod non libenter, sive quod alio fert eum ingenii pronitas.


Notae

  1. Arcis mundi muliebris. Hispane cofres: ubi ea quae pertinent ad ornatum muliebrem reponuntur: qui mundus muliebris, sive mundum in neutro, ut ait Gell. dicitur.
  2. Mysteria Eleusina, id est sacrificia Cereris, quae ad Eleusin oppodum Atticae celebrabantur, nullo magis (ut Justinius ait) quam silentio sacra: quae quoniam evulgavit Alcibiades accusatus est.
  3. Velut istis Caribus. Cares ex caria regione, qui primi suam bellis operam locarunt, unde Cares pro vilibus, avaris, sordidis, et contemptibilibus vulgo accipiuntur, de quibus multa extant proverbia.
  4. Componendi folia, Hispane: armar.