Jump to content

Exercitatio Linguae Latinae/Vestitus et deambulatio matutina

Unchecked
E Wikisource
Vestitus et deambulatio matutina
1542

 Scriptio Domus 

Personae:

BELLINUS, MALUENDA, GOMEZULUS, JOANNIUS.

Mal.
Nempe hoc assidue? Jam clarum mane fenestras intrat.

Stertimus, indomitum quod despumare falernum
Sufficiat.[1]

Bel.
Apparet profecto insanire te, nam alioqui nec tam multo mane esses experrectus, nec versus funderes, et quidem satyricos, quo manifestius rabiem tuam patefacias.

Mal.
Accipe ergo epigrammatarios, edentulos, et salsos.

Surgite, jam pueris vendit jentacula pistor,
Christataeque sonant undique lucis aves.[2]

Bel.
Istud de jentaculo citius mihi somnium excuteret, quam clamores tui.

Mal.
Festivissime nugator, precor tibi felicem hunc diem.

Bel.
Et ego tibi faustam noctem, et bonum cerebrum, ut simul et dormire possis et soluta oratione loqui.

Mal.
Quaeso te serio responde, si modo serio potes unquam loqui: quam horam censes nunc esse?

Bel.
Medium noctis, vel plus paululum.

Mal.
In quo horologio?

Bel.
In meo domestico.

Mal.
Ubi tandem est tuum horologium domesticum? Tu ut horologium unquam habueris, aut inspexeris, cui omnis hora est semper dormiendi, edendi, ludendi; studendi vero nunquam.

Bel.
Atqui hic ego habeo horologium mecum.

Mal.
Ubi? Ostende.

Bel.
In meis oculis: vide ut nulla vi aperiri possint, obdormi rursum, obsecro, aut certe tace.

Mal.
Quid malum est carosis haec, seu verius lethargus, et mors quaedam? Quamdiu putas nos jam dormisse?

Bel.
Horas duas, vel ad summum tres.

Mal.
Ter ternas.

Bel.
Qui fieri isthuc potest?

Mal.
Gomezule, i currito ad solarium Franciscanorum, et contemplare quota sit hora.

Bel.
Apage solarium, quum sol nondum sit ortus.

Mal.
Ortus vero? Aperi fenestram istam vitream heus tu Puer, ut verberet sol hujus oculos suis radiis: plena sunt jam sole omnia, et umbrae minores.

Bel.
Quid tibi est rei cum ortu solis, et occasu? Sine illum priorem te surgere, cui majus est conficiendum iter diurnum. Gomezule, cursim contendito ad D. Petri, ibi aspicito et in horologio machinali[3] quae sit hora, et in gnomone.

Gom.
Utrumque sum intuitus, in solario parum abest umbra a secunda linea, in horologio digitus indicat horam paulo plus quintam.

Bel.
Quid narras? Aliud ergo agendum restat tibi, ut hic sistas mihi fabrum ferrarium ex vico lapideo, qui forcipe disjungat has palpebras tam affixas: dic ei revellendam esse e foribus seram aliquam, cujus sit amissa clavis.

Gom.
Ubinam habet?

Mal.
Iste vero serio accerseret. Desine jam nugari, et surge.

Bel.
Surgamus tandem, quando ita obstinasti animo. Vah, quam es odiosus sodalis. Exuscita me Christe, ex somno peccati ad vigiliam justitiae, transfer me ex nocte mortis ad lucem vitae. Amen.

Mal.
Feliciter tibi procedat haec lux.

Bel.
Et tibi haec eadem, et aliae quam plurimae laetae ac faustae, hoc est ut eam ita transigas, ne cujus virtutem laedas, neu quis tuam. Puer, adferto subuculam mundam; nam hanc jam totos sex dies gestavi; hem arripe pulicem illum saltitantem.

Gom.
Omitte nunc venationem pulicarem: quantulum erit pulicem unum in cubili hoc exstinxisse?

Mal.
Quantum guttam unam aquae DiliaeDilia, fluvius est Lovanii.huic adimere.

Bel.
Immo vero mari ipsi Oceano. Nolo hanc subuculam collari rugato, sed alteram illam plano: nam rugae hae quid aliud sunt hoc tempore quam nidi aut receptacula pediculorum et pulicum?

Mal.
Inepte, existes repente dives: habebis pecus album, et pecus nigrum.

Bel.
Peculium numerosum magis quam quaestuosum: et comites, quos malim semper videre in vicinia, quam domi meae. Jube famulam resuere latera hujus subuculae, et quidem filo serico.

Gom.
Non habet.

Bel.
Lineo igitur aut laneo, aut etiam si ita libet ei, sparteo; nunquam famula haec habet quod est opus, quod vero non est opus, affatim: te vero Gomezule, nolo ego esse divinatorem, exequere mandatum meum, et renuntia: ne arioleris quid sit futurum. Excute pulverem e feminicruralibus concussu: hinc purga diligenter muscario illo setaceo.Muscarium setaceum, scopula vocatur vulgo. Udones Udones, sunt calceoli lintei.dato itidem mundos; nam hi sunt jam exsudati, et paedore olidi: Φεῦ, amove eos isthinc continuo, offendit me foetor gravissime.

Gom.
Vis interulam?Interula, est indusium subuculae proximum, quod per hyemem gestatur.

Bel.
Non, nam ex luce solis colligo diem fore calidam, sed cedo mihi thoracem illum dimidiis manicis serici gausapini,Sericum gausapinum, vulgo vellutum. et tunicam simplicem fustadicam Fustadica, pannus laevis, qui in Britannia texitur.cum vinculis vestiariisVincula vestiaria, sunt astrigmenta.oblongis.

Mal.
Immo fustanicam.Fustanica, pannus ex gossipio, qui texitur in Germania.Quid isthuc rei est? Quonam ire cogitas, ut tam ornes te praeter morem tuum, praesertim quum sit dies profestus? et poscis ligulas devinctorias castrenses?

Bel.
Et tu cur induisti bombycinam levem, recentem ab officina, quum habeas capripiliam, Capripilia, quae vulgo undulata. et damascenam detritam?

Mal.
Dedi haec resarcienda.

Bel.
Ego vero in hisce meis magis commoditatem specto vestitus, quam ornatum; Uncinuli isti et orbiculi sunt laxati, tu improbe inconsiderate semper dissolvis.

Mal.
Ego potius utor globulis, et ocellis, Uncinuli, orbiculi, globuli et ocelli, haec omnia sunt, quibus ad pectus, et manicas vestes astringuntur.quod est decentius, et minus in induendo et exuendo molestum.

Bel.
Non est idem omnium judicium in his, ut in reliquis omnibus. Pectorale hoc tunicae condito in arcam, nec proferas tota aestate; astrigmenta haec strenue sunt exarmata suis ferris; limbus hic est dissutus et discerptus; cura resarciendum: sed vide ne assuantur deformes commissurae.

Gom.
Non poterit id perfici ante sesquihoram.

Bel.
Affige ergo acicula ne pendeat, dato periscelides[4].

Gom.
Adsunt. Calceolos cum crepidis longi obstraguli paravi tibi, pulvere bene excusso.

Bel.
Calceos potius exterge situ, ac nitida.

Mal.
Quid est ligula in calceo? De qua inter Grammaticos fuit controversia peracerba, ut solet de omnibus, dicendum esse ligula, an lingula.

Bel.
Illa assuitur calceis Hispanicis in summa planta, hic non habent.

Mal.
Et in Hispania jam desuescunt apponere calceatu Gallico.

Bel.
Accomoda mihi tuum pectinem eburneum.

Mal.
Ubi est tuus ligneus, et quidem Parisiensis?

Bel.
Non audisti me heri objurgantem Gomezulum?

Mal.
Objurgare vocas tu ferire.

Bel.
Hoc illud erat: fregerat quinque aut sex radios pectinis ex densis, ex raris paene omnes.

Mal.
Legi nuper scriptorem quendam praecipere ut eburneo pectine pectamus caput quadragies ducto a brechmate ad verticem, et inde ad occipitium. Quid agis? Hoc non est pectere, sed mulcere: cedo pectinem.

Bel.
Neque istuc est pectere, sed radere, aut verrere: credo habere te caput testaceum.

Mal.
Et ego te butyraceum: adeo non audes attingere.

Bel.
Vin tu igitur ut mutuo arietemus capita?

Mal.
Nolo tecum contendere insania, nec committam bonam mentem meam cum tua dementia. Ablue jam tandem manus et faciem; sed os potissimum, ut mundius loquaris.

Bel.
Utinam adeo cito animum perpurgarem, ut manus, dato malluvium.

Mal.
Confrica paulo diligentius nodos istos manus, quibus haerent sordes densissimae.

Bel.
Falleris; nam puto esse potius decoloratam pellem et rugatam. Abjice has malluvias Gomezule in cloacam illam, et cedo mihi reticulum, et pileum clavatum;Pileum clavatum, clavis, vel aureis, vel ejusmodi effixis. affer jam ocreas.

Gom.
Itinerariasne?

Bel.
Non, sed urbanas.

Gom.
Vis cucullionemCucullionem, Pallium Hispanicum.an pallam? Pallam, Vestis est longa et lata.

Bel.
Sumus foras prodituri?

Mal.
Quid ni?

Bel.
Adfer igitur lacernam.Lacernam, Pallium itinerarium.

Mal.
Prodeamus jam tandem, ne amittamus e manibus deambulandi tempus.

Bel.
Duc nos Christe per vias tibi gratas, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. O quam formosa aurora! vere rosea, et (ut Poetae vocant) aurea, quam gaudeo me surrexisse! Exeamus Urbe.

Mal.
Exeamus: nam ego hac tota hebdomade pedem porta non extuli; sed quo ibimus primum? Inde qua?

Bel.
Ad arcem, an ad moenia Cartusiana?

Mal.
An potius ad prata Divi Jacobi?

Bel.
Minime illuc de mane, ad serum potius.

Mal.
Ad Cartusianos ergo per Franciscanos et Bisthum, inde per portam Bruxellensem: tum redibimus per Cartusianos ad rem divinam. Ecce tibi Joannium. Sis salvus Joanni.

Joan.
Et vos plurimum. Quid isthuc est insolitum? Tam bene mane surrexistis?

Bel.
Ego vero arctissimo somno eram consopitus: sed Maluenda hic clamando et tundendo, avellit me e lectulo.

Joan.
Recte fecit; nam totum te reficiet, ac recreabit haec deambulatio. Eamus ad pomoerium. O admirabilem et adorandum Artificem tantae pulchritudinis! Non immerito vocatur opus hoc Mundus, et a Graecis κόσμος, quasi ornatus, et elegans.

Mal.
Ne contente deambulemus, sed lente ac molliter. Conficiamus quaeso in hac moeniali ambulatione duo aut tria spatia, ut otiosius et liberius tam decoram speciem contemplemur.

Joan.
Attende: nullus est sensus, qui non egregia aliqua voluptate perfundatur, oculi primum: quae varietas colorum, qui vestitus terrae et arborum, qui tapetes, quae picturae comparari huic possunt? Haec sunt naturalia et vera, illa altera ficta et falsa. Non injuria vates ille Hispanus Vates Hispanus, Joannes Mena. Majum appellavit pictorem mundi. Jam aures: qui concentus avium, et potissimum lusciniae? Ausculta eam e salice, a qua (ut Plinius inquit) perfectae musicae scientiae modulatus editur sonus. Animadverte accurate, et annotabis varietates omnium sonorum: nunc non interquiescit, sed continuo spiritu in longum aequabiliter sine mutatione: nunc inflectitur: jam minutius et concisius canit: nunc intorquet, et quasi crispat vocem: nunc extendit, jam revocat: alias longos concinit versus, quasi heroicos: alias breves, ut saphicos: interdum brevissimos, ut adonicos. Quin etiam quasi musicae ludos, et scholas habent. Meditantur aliae juniores, versusque quos imitentur accipiunt. Audit discipula intentione magna (utinam nos praeceptores nostros pari) et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Sed illas ducit natura recta, nos voluntas prava. Adde his, qui odor spirans undique, sive ex pratis, sive ex segetibus, sive ex arboribus, etiam ex ipsis agris cessantibus et squalidis. Sapor, quicquid ori admoveas, vel ex ipso aere, qualis primi et tenerrimi mellis.

Mal.
Hoc puto esse quod a nonnullis audivi, apes consuesse mel suum colligere mense Majo ex coelesti rore.

Joan.
Ea fuit multorum opinio. Si aliquid vis dari tactui, quid mollius aut salubrius hac aura, ubique spirante, quae salutari spiritu per venas, et universum corpus sese insinuat? Venit mihi nunc in mentem versuum aliquot Vergilii de Vere, quos utique cantillabo, si me potestis ferre voce mea non olorina, sed anserina: tametsi hanc malo, si non alias cygnus canit dulce, nisi fato suo proximus.

Bel.
Ego quidem ut pro me respondeam, vehementer eos versus aveo audire, qualicunque voce modo etiam exponas eos nobis.

Mal.
Nec ego ab hoc dissentio.

Joan.
Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri;
Quum primum lucem pecudes hausere, virumque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis, et sidera coelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret, frigusque caloremque
Inter; et exciperet coeli indulgentia terras.[5]

Bel.
Non satis intellexi.

Mal.
Ego ut reor multo minus.

Joan.
Ediscite nunc eos, alias intelligetis: sunt enim desumpti ex intima Philosophia, ut alia vatis illius permulta.

Mal.
Quaeramus ab Orbilio litteratore, quem habemus obvium.

Joan.
Immo est homo non admodum obvius: salutemus modo, et sinamus abire hominem rabiosum et plagosum, ingentis supercilii, imbutum magis litteris,Imbutum magis litteris, id est instinctum, per fussum.quam eruditum: tametsi persuasit sibi serio, se esse litteratorum alpha. Ceterum diximus de corpore: quid porro animum et mentem? Quantopere exhilarat et excitat hujusmodi aurora? Nullum est tempus ad ediscendum aeque idoneum, nullum ad percipiendum, continendumque quae audias, quaeque legas; nec aliud ad meditandum et excogitandum, quocunque applicaris animum: non immerito quidam dixit: 'Aurora gratissima Musis'.

Bel.
Sed ego jam extimulor appetentia: redeamus domum jentatum.

Mal.
Quid tandem?

Bel.
Panem, butyrum, cerasa, pruna cereola, quae tantopere videntur nostris Hispanis placuisse, ut illarum nomine pruna omnia nuncupent: vel si haec non sint domi, decerpemus folia aliquot buglossae et salviae, quae addamus butyro.

Mal.
Bibemus vinum?

Bel.
Minime vero, sed cervisiam, et quidem tenuissimam ex flava ista Lovaniensi, vel aquam puram et liquidam, haustam e fonte Latino aut Graeco.

Mal.
Quem tu fontem Latinum vocas? Quem Graecum?

Bel.
Illum, qui juxta portam est, Graecum solet nominare Vives: ulteriorem illum, Latinum: causas ipse reddet tibi quum illum convenies.


Notae

  1. Persius Satyr. 3, v.3.
  2. Mart. lib. 14. Epigram. ult
  3. In Horologia machinali, et in Gnomone. Machinale horologium est, quod machinalibus ferreis movetur, pulsusque malleoli in tintinabulo hora dignoscitur. Porro Gnomon, gnomonis, cremento brevi, stylus est, sive manus horas indicans. Item ferrum prominens in umbilico linearum, aut filum transversum in solari horologio, cujus umbra internoscuntur horae. Sunt Gnomonens etiam dentes jumentorum, ex quibus eorum aetas dignoscitur.
  4. Periscelides: nomen hoc pro Armillis a nonnullis usurpatur, hic tamen, ut apud alios auctores, pro seminalibus, seu bracchis accipe, auctore Hieronymo. Coelius Rhodiginus adnotat, Periscelides etiam esse, quae vulgo gremialia vocant.
  5. Virg. lib.2. Georg. v.336.