Jump to content

Exhortatio ad Monachos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exhortatio ad Monachos
c. Saeculo III
editio: incognita
fons: incognitus

Et si quid gloriari in Christo licet, hujusmodi principiis initiati, ut sit inchoatio vestra perfectio, et ad veram vivendi frugem gradus interpositos praevolantes, apice ipsius culminis occupato, disciplinae summam teneatis, ut in votis habere debeat, et imitari quisque vos potius quam posse credat institui: mihi tamen hujus licentiam praerogativae paternus ascripsit affectus, et amplectenda mihi vestrae expostulationis exactio. Qui dum me auditis, non solum libenter, sed etiam avide impudentem me vestro amore fecistis. Praecedentes duco, et ultra mensuram meae possibilitatis extensus quos sequi cupio, ducere compellor. Pergam igitur per tramitem vitae vestrae, ut quasi qui primis litterarum imbuatur elementis depictis, adumbratas praefigurationibus notas stylo imitatore calcabo, accedentibus ad sperata beati instituti praemia, quae sequenda sunt. Primum abstinentiae cura, jejunii, patientiae, orandi assiduitas et legendi, vel si quis adhuc litterarum expers sit, audiendi sit desiderium cum cupiditate discendi. Haec enim sunt prima quasi lactentium cunabulorum in Dei agnitione crepundia, quibus homo admonitus, ortus sui divini tramitis ingredi viam velle incipiat, dum posse consuescat. Et quidem ista tradens, non de vulgi promiscua fide loquor, quod omnipotentis Dei tantum insinuata confessio, et innocentiae singularis instillata doctrina, venia sola efficit esse contentum. Quamquam Dominus noster, sicut legimus (Rom. VII, 6), omnes velit salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, tamen quia praeeminentis gratiae cuncti capaces asse non possunt: Non enim (Genes. XXI; Galat. IV) omnes, qui ex Israel sunt, Israelitae sunt (nam et Ismael a consortio fraternae haereditatis excluditur, et compugnantes Jacob et Esau, unius uteri claustra ruperunt), vel contenti puteo aquae vivae, nos in holocaustum nostri, hostiam voluntariae oblationis aptemus, desiderantes escas et parantes, ac primatibus illis ad mensuram veniae hanc sententiam largientes: Omnis creatura Dei bona, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Nos ad praemium gloriae illo labore nitentes, bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum. Et rursus: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX, 25). Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Abstinentia enim continentiae nutrix est, qua innupta sive nupta, facilius passibilitatis frenos patitur, si non deliciarum calcaribus incitetur, quam sic eos, qui ad summa nituntur, vel cupio, vel mando colere, ne putent in aliis crimen esse nupsisse, scientes scriptum esse: Bonum est nubere, melius est non nubere (I Cor. VII, 37). Qui hoc enim illicitum credunt, ipsi praemium sui laboris imminuunt. Illicitis enim cavere, jugum necessitatis est: permissa vincere, munus arbitrii. Malis abstinere, disciplinae merces est, bona supergredi, libertas meriti est, non finis imperii. Illud legis indultum est terminis, hoc gratiae reservatum est incrementis.

2. Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas valet, nisu laborantis extensa, quae praeter Dominicam semper sint solemnia, si votiva sint. His sese Moses beatissimus praeparans, affatibus Dei dignus ingessit. His praedictas per Jonam Ninivitae minas, in placidam rursus flexere sententiam. His Bethuliae populus Assyria obsidione conclusus, et usque ad deditionem sui experta plurima virtute conterritus, ab Holophernis tumentibus minis constantis manu feminae meruit vindicari. His Mardochaeus Aman crudelem superbia, praeparato sibimet ligno acceptae poenae conversione suspendit. His Jesus Salvator noster in carne hominis, quem assumpserat, eruditus, suadelas diaboli tentantis obtundit. Quas etsi aliter potuisset expellere, docendos tamen populos voluit hac imitatione formare. Orationibus vero ita frequenter instandum est, ut vix eas aliquod tempus interpolet. Scriptum est enim: Orationibus instate, vigilantes in illis (Matth. VII, 18). Et iterum: Quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VI, 19). Per has amicus dormiens excitatur: et quamvis omnem familiam sopor altus obsederit, depromi tamen sibi ac porrigi panes importunus expostulator extorquet. Has, si fieri potest, sola legendi intercapedo disrumpat: cujus rei cura in canonicis ponenda est monimentis: non quod apocrypha debeamus, praesertim ignorata, damnare, sed quod ad scientiam Dei digestam, canonis seriem putemus posse sufficere. Illa enim si consentiunt, supervacua sunt; si dissentiunt, vitanda sunt. Sine legendi studio nemo ad Dominum esse valebit intentus. Primum, quod hujusmodi opera ab aliis actibus caducae occupationis abducunt, et diversorum exemplorum insinuata cognitio, vel bonorum appetentiam, vel malorum facit esse cautelam. Neque enim alias Petrus apostolus admoneret nos, dicens: Parati semper estote ad rationem reddendam, ad omnes poscentes vos de verbo spei vestrae, et fidei (I Petr. III, 16). Et Apostolus: Non cessamus pro vobis orantes, ut impleamini agnitione ejus in omni sapientia et intellectu spirituali (Coloss. I, 9). Et rursus: Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia (Coloss. V, 16). Nam et in Veteri Testamento similem hominibus curam sacrae praeceptionis inculcavit eloquium. Sic enim David ait: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psalm. I, 1). Et ad Jesum Nave Deus loquitur: Non recedet liber iste de manibus tuis, et meditaberis in eo die ac nocte (Jos. I, 8). His quoque negotiis malarum cogitationum lubrica frequenter interserunt. Et quamvis ipsa sedulitas animum ad Deum praestet intentum, efficit tamen in sese mordax saeculi cura sollicitum.

3. Quod si haec frequenter et importune patitur religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Nunc quoniam studiorum membra digessimus, morum augmenta cumulemus. Illud autem non extra commonitionem puto, ut sit victus facilis, vestitusque vilis, cum haec tegendi corporis gratia reperta sint, non ornandi: et illa sustinendae animae potius quam obruendae. His ergo, quae supra ostendimus, actibus mancipatus, omne odium deponat inimici. Nec hoc tantum fine contentus, simultates amore commutet, iram patientiae temperet freno, avaritiam abstinentiae forti vincat imperio, et praecipue linguam custodia taciturnitatis obsepiat, ne in litigium contentiosa fervescat, ne in maledictum procax incurrat, ne in obtrectationem maledica serpat, ne in jurationem facilis prolabatur, ne in mendacium ficta simulet, ne in circumventione astuta calleat, ne in elatione superba jactetur; sed observans tempus tacendi, et tempus loquendi, omne verbum otiosum obnoxium sciat esse rationi. Nam ideo et David beatissimus ori suo custodiam deposcit. Et condiendum sale, benedicti Pauli pagina sacra, sermonem constituit. Et nullum indomabile membrum esse, quam linguam, testificata Jacobi praecepta signarunt. Sit igitur qui hujusmodi viam scandit tacitus, mitis, benignus. Et quia charitatis insolubilis habetur affectus, in studio parili semper alium judicans potiorem. Hoc enim freno adstringit invidiam, quam vicinae sibi elationis saepius incitatam judicio, dum gratias referendi sibi honoris appetit, notam miseri livoris incurrit. Nec primum adeo unusquisque percipit, si ab hominibus id requirit: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5). Qui cum de hujusmodi studio discipulos erudiret, ipsum pronuntiat maximum, qui minimus velit esse cunctorum. Esto ab aliquibus frater tuus propensius honoretur, nec illos quasi minus amicos habeas, nec hunc quasi aemulum praelatae venerationis attendas. Quinimo judica circa te augmentum illius honoris accrescere, sciens scriptum: Si enim gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 26). Nam quicunque aliquem vestrum diligit, omnem dignitatem Deo, in quem vos coitis, adscribit. In hoc mite silentium placet, in hoc affabilitas blanda diligitur. Hunc rudis et innata simplicitas, hunc scientia erudita commendat. Hujus in jejunii jugitate patientia, hujus in abstinentiae virtute contemptus, hujus in lectionis assiduitate sedulitas, pro divinorum munerum diversitate laudatur. Haec autem, sicut scriptum est: Operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult. Sicut enim corpus unum membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Omnes enim nos in uno spiritu, in unum corpus baptizati sumus (Ibid., 11). Singuli vobis potestis omnium bonorum summam praesumere, si nullus se incipiat in eo quod alter praecellit efferre. Sed cum vos invicem nexu astrictae charitatis arctabitis, tunc eos qui foris sunt, et in saeculari actu adhuc mundialibus vinculis colligantur, nolite attentioris vitae austeritate damnare, scientes scriptum: Nolo judicetis, ne judicemini (Luc. VI, 37). Et iterum: Tu quis es, qui judicas alienum servum (Rom. XIV, 4)? Domino suo stat aut cadit. Potens est enim statuere illum Deus. Magis benignitatis adhortationibus et illiciente blandimento via veritatis ostensa, nubem erroris aperite, ut non trahi incipiat unusquisque, sed sequi praecedentem.

4. Semper duriora flectenda sunt, ne viribus inclinata curvatio, priusquam in circulum veniat fatiscens fragmen offendat. Hic enim saepius scandala vulgi dicaciter gignuntur, dum ad religionis jugum, censorium arrogatur imperium. Vita nostra jubeat, lingua persuadeat, quia plus auctoritatis gestat exemplum, et ingerit appetentiam sui morum lenis formatio. In omni igitur actu vestro, quasi speculo relucente, fulgete. Ubique circumspecti, ubique solliciti, ne quid livor inveniat, ne quid rumor falsus infligat. Feminas probas et religionis studio vero deditas cum mensura venerationis honorate, ut nec austeritas inhumana, nec sedulitas sit remissa. Accessus ad vos invicem vester non ingestus sit, sed innatus, quem causa fecerit, non quem supervacuitas relaxarit. Plures audite cum pluribus, aut si quando alterius sexus frequentia deerit, vel annorum cujusdam et probata gravitas, vel celebritas loci, vel ratio temporis id honestet, quia praecipue vobis aetas, hora, solitudo, vitanda sunt. Non quo mihi fas sit de his qui vere semel devota Deo pectora dicaverunt secus aestimare aliquid, sed ut ex abundanti sic omne quod fingi potest, tanquam possit et credi caveamus, ne in nullo famae nostrae vulnere serpat nata ab occasione suspicio. Ipsa famae semina, priusquam linguis nutriantur, intereant. Non tamen nobis fides facti, sed possibilitas etiam religanda mendacii. Beata enim vita est et praeclara, de qua nihil licet falsitati. Neque enim ego hoc judicium meum austerus censor arripui, sed coeleste imperium monitor blandus assumpsi: nam et sic ait Apostolus: Zelans vos Dei zelo, despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2), sciens scriptum esse: Ne ponatis offensionem, vel scandalum fratri (Rom. XIV, 13); et iterum: Sine offensione estote Judaeis et Gentibus, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32); et iterum: Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Rom. XIV, 16); et iterum: Ut quid enim libertas nostra judicetur ab infideli conscientia (I Cor. X, 29); et iterum: Omnia autem vestra, honesta fiant (I Cor. XIV, 40); et iterum: Commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo (II Cor. IV, 2), et iterum: Provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17); et iterum: Ut is, qui adverso est, confundatur, nihil habens dicere mali (Tit. II, 8). Neque me praeterit saecularis livoris invidiam in obtrectationem semper religionis ardere, et mordacem malignis rumoribus dentem impressum dicacitatis infigere. Utatur sua mundus natura, dum nihil in nostra inveniat disciplina. Falsitas ex more jactetur, dum nec verisimile quidem possit esse quod dicitur. Nemo ideo debet contemnere vulnus infamiae, quia semper consueverit rumor simulare; sed eo attentius praecavere, quod soleat etiam ficta componere. Nemo ab obtrectationis metu redditur obtrectandi solemnitate securus. Neque est negligentiae causa sollicitudinis continuata materia. Sit igitur pudoris ac reverentiae vestrae tuta ac circumspecta custodia. Necessarius e domo, et rarus egressus, quem aut religionis ratio extulerit, aut ad substantiam victus causa exercendi operis ordinarit. Muneribus cunctis, nisi quae ad quotidianum cibum annuumque vestitum suppetant, abstinentes. Scientes scriptum esse: Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus (I Tim. VI, 8); et iterum: Ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV, 12). Nec quidem praebendae eleemosynae gratia ultra supradictos victus ab ullo quippiam praesumatis, scientes scriptum: Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet acceptum est, non secundum id quod non habet. Sic illa Evangelici sermonis divina sententia, anum pauperem inter larga locupletum munera gemina tantum aera mittentem, magnifica accepta largitione ditavit. Quia non potest parum esse, quod totum est. Neque quisquam amplius dedit, quam qui sibi nihil reservavit.

5. Haec si cui praeter vos nimium videbuntur adstricta, qui Dei claustra pulsare tentaverit, prout ratio sua tulerit, relaxabit: ne quis forte aut connexus sit conjuge, aut liberis impeditus. Habet praeter haec arcta substantia plurima quae sequantur. Neque se repulsum credat, sed aditu alterius vocationis admissum, sicut scriptum est: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (I Cor. VII, 24). Non tamen ut propensiorem curam patrimonio, quam religioni in caducis magis occupatus impendat, agnoscens scriptum esse; et possidentes tanquam non possidentes. Si quem tamen posteritatis compede felicior natura, si intelligatur, absolverit, causam haerendi in mundo, nisi ignarus est Dei munerum, non habebit. Cur enim vivendi voluntate non solvat, quod moriendi lege rumpendum est, faciens de sorte mercedem, ut de necessitate virtutem augeat? Quinimo, qui in sua re familiari de parvis magna, de vilibus pretiosa, aeterna facit de caducis, solus est, postquam pervenerit ubi sempiternus patrimonii sui possit esse possessor. Si avarus non est, debet terminanda contemnere; si avarus est, debet desiderare perpetua, sciens scriptum esse: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminant, et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. XIX, 20). Hoc enim ei, qui non caret filiis, hortamentum est: qui caret, imperium. Ista vos cuncta congrua temporibus, apta personis, referta exemplis, condita blanditiis, affatu illice, hortamenti mitis integritate, facilius potest persuadere qui facit. Neque enim aliquo horum omnium fructu invidi estis, cujusquam aestimatione fraudandi. Erat vobis certe corpus firmum, aetas integra, rudes animi, quamvis angusta pro humani generis varietate patebant, vel negotiandi usus, vel studium militandi, diversae artes, innumera in actibus mundi augendae facultatis officia. Postremo non deerat, vel pauper uxor, quae vivendi pararet voluptatem et insita humanis sensibus pignorum blandimenta. Quae vos omnia quidem corpore et castis sensibus respuentes, divinae sententiae formam religiosis actibus custoditis, dicente Scriptura: Quicunque plus me fecerit domum, aut uxorem, aut filios, non est me dignus (Matth. X, 27). Vestra igitur intuentes exempla, nec illi de meritorum summa angusta sui aestimatione desperent, qui substantia parili ad studium vitae hujus advenerunt. In hoc ergo filii charissimi vivendi tramite constituti, vacate et videte quoniam suavis est Dominus. Dies noctesque lectionibus atque orationibus ducite, et mei semper, quem in opere et scientia abortivum omnium sacerdotum, praeceptorem vobis tanti habuistis eligere, mementote: Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini, omnia vestra in charitate fiant, et Deus pacis erit vobiscum (I Cor. XVI, 13).