Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
Migne Patrologia Latina Tomus IV
AuInCyC.ExAdPo 4 Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MONITUM.
Meminerit lector quam nos paulo supra, dum appendicem primam instruxerimus, piguerit non potuisse, licet huc illuc enixe quaeritantes, sat opportune J. C. Trombellii anecdota reperire, ut ea suo loco apprime inserta ederentur, nec tamen desperasse iisdem fore interdum bono numine occurrendum. Jam non nos spes ea fefellit. En, nondum hoc tomo absoluto, in optima seminarii S. Sulpitii bibliotheca, favente pia ipsius procuratorum comitate ac benevolentia, incidit in manus hoc ultimum D. Cypriani opus tamdiu irrepertum. Quo igitur ac simul eximiis ejusdem Trombellii commentationibus, datis quibus debentur gratiis, utere, bone lector, et fruere.
JOANNIS CHRYSOSTOMI TROMBELLII PRAEFATIO.
I.
Tametsi accurate summaque diligentia codices nostros perlustraverim, atque eos praesertim qui veterum auctorum epistolas et opuscula continent, saepe enim in iis latent pretiosae quaedam veterum scriptorum reliquiae, quas colligere evulgareque litterariae reipublicae plurimi interest, ubi tamen ad eos perveni, qui Cypriani scripta continent, diligentiam auxi, sperans scilicet quod Erasmo Manutio, Morelio acciderat, id mihi quoque eventurum. Cypriani codices cum illi studiose, exquisiteque per volverunt, quaedam reperere, quae superiores typographos latuerant; quae tamen ob praestantiam suam videbantur exposcere, ut proferrentur in lucem. Mea me non prorsus fefellit opinio. E duobus quos possidemus, Cypriani codicibus alter altero copiosior est, atque adeo, ut universas fere Cypriani epistolas et opuscula complectatur: quae dum solertissime perquiro comparoque cum editis, se mihi libellus obtulit, quem inter evulgatos frustra perquisivi: inscribitur autem in dicto codice: « Exhortatio Cypriani de Poenitentia: » titulo nimirum (ut deinceps ostendam) ab amanuensi illi aptato. Quanta hujusce opusculi praestantia sit atque utilitas, deinceps dicam. Hoc sane audacter affirmare audeo, immerito illud hactenus in tenebris delituisse: tametsi enim nullum insit historicum monumentum, nulla in eo emineat eloquentia, careat quoque argumentis a ratione, aut veterum auctoritate petitis, sed Scriptura tantum innitatur, eaque jejune, ac sine ullo ornamento exposita; non continuo tamen est contemnendum: alioquin contemnas necesse est egregios eos Cypriani libros, qui « testimonia ad Quirinum » continent; in iis quippe sine ullo eloquentiae verborumque apparatu, sine ullo rationum veterumque subsidio, sola Scriptura adversus errores pugnatur, et fidei nostrae dogmata stabiliuntur.
II. Idem porro consilium is iniit, cujus opusculum hic profero, vetustus ille quidem, et valde probabilis scriptor, aut Cyprianus scilicet ipse, aut alter ignotus, si vis, Cypriano tamen aetate par, Cypriani vestigiis ac studio insistens. Cyprianum scilicet indicare videtur disputandi, Scripturaeque testimonia allegandi ratio quam adhibet, simillima nimirum illi, quam in libro Testimoniorum is observavit. Atque huic quidem conjecturae Cypriani nomen huic opusculo in codice praepositum favet: quamvis enim ea in re interdum errarint amanuenses, haud raro tamen veros librorum auctores indicarunt. At cum Scripturae interpretationem opusculi nostri auctor alleget valde diversam ab ea qua utitur Cyprianus, nemo quoque e veteribus libellum hunc Cypriano tribuerit, anceps haereo cuinam illum adscribam. Novi equidem postrema haec argumenta indissolubilia minime esse. Veteres scilicet modo unam, modo aliam Scripturae interpretationem sequebantur. Cujus rei adeo multa, adeo perspicua argumenta habemus, ut de ea jam nemo dubitet. Amanuenses etiam licentiam sane non levem sibi arrogarunt, substitueruntque non raro interpretationem quam diligerent, interpretationi qua usus fuerat auctor ille quem exscribebant.
III. Quod vero nemo ex veteribus, quos nunc habemus, libellum hunc alleget, mirum non est. Desiit enim haud multo post Cypriani tempora erroris quem libellus iste confutat: ideoque occasio etiam desiit, ob quam idem libellus allegaretur. Ad haec: Unde novimus veteres alios, quorum libros, desideramus, minime hunc allegasse? Levis itaque est quae a veterum silentio desumitur difficultas. At quamquam, uti dixi, ea argumenta dissolubilia fateor, probabilia sunt tamen. IV. Quisquis tamen libellum hunc composuerit, simillimum veri est, eum Cypriani aequalem, aut certe non multum ab ejus aetate remotum fuisse, et in Scripturarum lectione detritum. An non Cypriani aequalem, aut certe haud multum ab illius aetate remotum ostendit ea quam sequitur, Scripturae interpretatio, et disciplina quam stabilire conatur? Indicat scilicet non obscure scriptor iste recipiendos quidem in Ecclesiam lapsos, et a spe veniae minime arcendos quorumvis criminum reos, dummodo canonicae poenitentiae sese subjicerent. Haec scilicet quaestio cum Cypriani tempore potissimum, viguerit, haud obscure aetatem innuit, qua conscriptus est liber iste. V. Quis porro in Scripturarum lectione detritum eum neget, postquam viderit percurrere illum tot Scripturarum libros, et ex iis seligere loca, quae mirum in modum catholicum dogma confirment, illique faveant consuetudini quam in Ecclesia servandam censuit Cyprianus? VI. Propterea vero verisimillimum tantummodo esse id arbitror, quod de Cypriano hujusce libelli auctore dixi, neque aliquid certi ea de re statuere ausus sum, quod noverim exstitisse jam pridem nonnullos etiam inter latinos, qui Cyprianum hoc in scribendi genere imitarentur, in quorum numero Pelagius ille eminuit, qui laudem quam aliunde acquisiverat, adversus divinam gratiam postea decertans sibi ademit. Quoniam porro ea quae verisimillima sunt, admitti commode possunt, quis mihi vitio vertet, si deinceps quoties de hujusce opusculi auctore incidet sermo, incidet autem saepe, eum Cyprianum esse dicam? VII. Nec modica, me quidem judice, hujusce libelli utilitas est. An non vero valde utilis libellus is est in quo usitatissimus Ecclesiae mos eminet, ut scilicet exortus error adductis pluribus Scripturarum testimoniis statim reprimatur; et in quo tanta vetustissimae versionis portio inest? Quod si eo ordine, quo codices eorum temporum conscripti erant, sacros libros hic allegari censes, emolumentum aliud continuo in eo habes: Quod quidem hic multis commendare minime est opus; sed profecto non leve est. Habet etiam hoc commodi, ut sacras Scripturas allegans Ecclesiastici, librum adducat exemplo suo ostendens, quanto in pretio prioribus ipsis Ecclesiae saeculis habitus sit liber ille, quem nunc protestantes minimi faciunt. Sed de libelli auctore ac praestantia hactenus. Ecce autem libellum ipsum:
EXHORTATIO S. CYPRIANI DE POENITENTIA INCIPIT. PER poenitentiam posse omnia peccata dimitti ei qui ad Deum toto corde conversus sit.
In Psalmo octuagesimo octavo (v. 31): Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis.
Item apud Isaiam (XXX, 15): Sicut dicit Dominus sanctus Israel: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris et scies ubi fueris.
Item illic (XXX, 1): Vae filii desertionis, dicit Dominus: Fecistis consilium non per me, et sponsionem meam non per spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum.
Item apud Jeremiam (II, 25): Avertere pedem tuum ab aspera via, et faciem tuam a siti. Illa vero dixit: Confortabor: volo: quia diligebat alienos, et ibat post illos.
Item apud Isaiam (XXXI, 6): Convertimini, quia altam cogitationem cogitatis et iniquam.
Item illic (XLIII, 25): Ego sum, ego sum qui deleo injustitias tuas, et non recordabor: tu autem recordare, et judicemur simul: dic tu injustitias tuas prius.
Item illic (LV, 6): Quaerite Deum, et cum inveneritis eum, invocate. At ubi appropinquavit vobis, derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et convertatur ad Dominum, et misericordia ei praeparabitur, quia non multum remittit peccata vestra.
Item illic (XLIV, 1): Recordare haec, Jacob et Israel, quia puer meus es. Vocavi te puerum meum: et tu Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim abstersi sicut . . . . . . . injustitias tuas et sicut imbrem peccata tua. Convertere ad me, et redimam te.
Item illic (XLVI, 8): In mente habete haec et gemite. Poenitemini qui seducti estis, convertimini corde ad me, et in mente habete priora saecula, quia ego Deus.
Item illic (LIV, 8): Tempore pusillo dereliqui, et cum misericordia magna miserebor tui. In furore pusillo averti faciem meam abs te: in misericordia aeterna miserebor tui.
Item illic (LVII, 15): Haec dixit Excelsus in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis, nomen est ei Dominus, excelsus in sanctis requiescens, et pupusillanimis dans animi aequitatem, et dans vitam contribulatis corde. Non in sempiternum irascor vobis, nec per omnia vindicabo in vos; spiritus enim a me prodiet et inspirationem omnem ego feci: et propter peccatum pusillum contristavi eum, et averti faciem meam ab eo, et vilem passus est, et abiit tristis in viis. Vias ejus vidi et sanavi eum, et consolatus sum ego, et dedi ei consolationem veram, et pacem super pacem iis, qui longe et iis qui prope. Et dixit Dominus: Sanavi eos; iniqui autem, ut mare commotum, sic fluctuabuntur, et quiescere non possunt. Non est gaudere impiis, dicit Dominus.
Item apud Jeremiam (II, 32): Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei dierum, quorum non est numerus.
Item illic (XVIII, 7): In summa loquar super gentem aut super regnum, aut auferam eos, et perdam. Et si conversa fuerit gens a malis suis, poenitebo de malis, quod cogitavi facere illis. Et summa loquar super gentem, aut regnum, ut reaedificem, et plantem, et facient mala ante me, ut non audiant vocem meam, et poenitebo de bonis, quae locutus sum facere eis.
Item illic (III, 12): Revertere ad me, habitatio Israel, dicit Dominus, et non firmabo faciem meam super vos, quia misericors ego sum, dicit Dominus, et non irascar vobis in aeternum.
Item illic (III, 14): Convertimini, filii, qui recessistis, dicit Dominus, quoniam ego dominabor vestri et accipiam vos unum de civitate, et duos de familia, et inducam vos in Sion: et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina.
Item illic (III, 22): Convertimini, filii, convertentes, et ego sanabo contritionem vestram.
Item illic (IV, 14): Ablue a malitia cor tuum, Jerusalem, ut saneris. Usquequo erunt in te cogitationes dolorum tuorum?
Item illic (VIII, 4): Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurgit; aut qui avertit se non convertetur? Quia avertit se populus iste a visione improba, et obtinuerunt praesumptione sua et noluerunt converti.
Item illic (VIII, 6): Non est homo poenitentiam agens a malitia sua, dicens: Quid feci? Defecit qui currit cursu suo, sicut equus suadens in hinnitu suo.
Item illic (XVIII, 11): Avertatur ergo unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. Et dixerunt, confortabimur, quia post adinventiones vestras ibimus, et unusquisque quae placent cordi suo, mala faciemus.
Item illic (Thr. II, 18): Effunde sicut torrens lacrymas die ac nocte: Noli dare tibi requiem; non sileat pupilla oculi tui.
Item illic (Thren. III, 40): Perscrutemur vias nostras, et convertamur ad Dominum. Mundemus corda cum manibus nostris, et respiciamus ad Dominum, qui habitat in coelis. Nos peccavimus et irritavimus, et tu non es propitiatus.
Item illic (III, 6): Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Vidisti quae fecit mihi habitatio domus vocem domus Israel: Abiit super omnem montem excelsum, et subiit ad omne lignum numerosum, et fornicata est illic. Et dixi: Postquam fornicata est haec omnia, ad me convertere, et non est reversa.
Item illic (Thr. III, 31): Non repellet in aeternum Dominus, et cum humiliaverit, miserabitur secundum multitudinem misericordiae suae, quia non humiliabit ex toto corde suo, neque repellet filios hominum.
Item apud Ezechielem (XXXIII, 12): Et justus non poterit salvus esse in die peccati. Cum justo dicam: vita vives; ipse vero confidet super justitiam suam, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus non commemorabuntur: in sua iniquitate quam fecerit, in ea morietur. Et cum dicam impio: Morte morieris, et avertit se a peccato suo, et fecerit justitiam, et judicium, et pignus debitori reddiderit, et rapinam restituerit, in praeceptis vitae ambulaverit, ne faciat iniquum, vita vivet et non morietur: omnia peccata ejus quae peccavit, non commovebuntur ei, quia judicium et justitiam fecit, in ipsis vivet.
Item illic (XVII, 24): Ego Dominus, quia humilio lignum altum, et exalto lignum humile, et arefacio lignum viride, et reviviscere facio lignum aridum.
Item illic. (XXXIII, 10): Et tu, fili hominis, dic domui Israel: Sicut locuti estis dicentes: Errores nostri et iniquitates nostrae in nobis sunt et in ipsis nos tabescimus, et quomodo vivemus? Dic illis: Vivo ego, dicit Dominus; si volo mortem impii: tantum a via sua avertatur, et vivet.
Item illic (XXXVI, 36): Ego Dominus aedificavi demolita, et plantavi exterminata.
Item illic (XVIII, 21): Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus, quas fecit et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium et justitiam et misericordiam, vita vivet, et non morietur. Omnia delicta ejus quae fecit, non erunt in memoria: in sua justitia quam fecit, vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere eum?
Item illic (XVIII, 30): Convertimini et avertite vos ab omnibus impietatibus vestris, et non erunt vobis in poenam. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, quas impie fecistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et ut quid moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus.
Item apud Danielem (IV, 31): Et post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos in coelum sustuli; et sensus meus in me conversus est, et Altissimum laudavi, et Regem coeli benedixi, et viventem in saecula laudavi, quia potestas ejus aeterna est; regnum ejus in generatione, et omnes qui inhabitant terram, nihil.
Item apud Michaeam (VII, 1, etc.): Heu mihi! anima mea, quia periit veritas a terra, et qui corrigat, inter omnes non est; omnes in sanguine judicant. Unusquisque proximum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant.
Item illic (VII, 8): Noli gaudere super me, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam, propter quod si sedero in tenebris, Dominus lucebit, mihi. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet ipse causam meam.
Item apud Sophoniam (II, 1): Convenite et precamini, gens indisciplinata, priusquam efficiamini sicut flos praeteriens, priusquam veniat super vos ira Domini, priusquam veniat super vos dies furoris Domini. Quaerite Dominum omnes humiles terrae, judicium operamini, et quaerite justitiam, et quaerite mansuetudinem, et respondete ei, ut protegamini in die irae Domini.
Item apud Zachariam (I, 3): Convertimini ad me, et convertar ad vos.
Item apud Ozee (XIV, 2): Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam infirmatus es iniquitatibus tuis. Assumite vobiscum multos, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: dicite ei adorantes: Potens es dimittere peccata nostra, ut non accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona.
Item in Ecclesiastico (XVII, 23): Convertere ad Dominum et relinque peccata tua, et nimis odite execrationem, et cognosce justitias, et judicia Dei, et sta in sorte propitiationis Altissimi, et vade in partem saeculi cum vivis, et dantibus confessionem. Non demoreris in errore impiorum. A mortuo quasi nihil, perit confessio. Vivus et sanus confiteberis Deo, et gloriaberis in miserationibus illius, quoniam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se.
Item illic (XX, 4): Quam bonum est cor rectum manifestare poenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
Item in Actibus Apostolorum (VIII, 19): Ait autem ad illum Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam gratiam Dei putas te per pecuniam posse consequi. Non est pars, neque sors tibi in hac fide, quia cor tuum non est rectum apud Dominum. Itaque poenitentiam age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. In obligatione enim iniquitatis et amaritudine fellis video te esse.
Item in Epistola Pauli ben. ad Corinthios secunda (VII, 10): Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem operatur stabilem: saeculi autem tristitia mortem operatur.
Item illic de hoc ipso (II, 10): Si cui autem aliquid donastis et ego: Nam et ego quod donavi propter vos in facie Christi, ut non circumveniamur a Satana, nec enim versutias ejus ignoramus.
Item illic (XII, 20): Timeo autem ne forte cum venero ad vos, iterum humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super quae gesserunt fornicationem et impudicitiam.
Item illic (XIII, 2): Praedixi et praedico ut praesens sedeo, et absens nunc his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero, iterum non parcam.
Item ad Timotheum secunda (II, 21): Profanas autem novitates vocum devita: multum enim proficiunt ad impietatem: nam sermo eorum sicut cancer serpit, ex quibus est, Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam et quorumdam fidem subverterunt. Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc. Cognovit Deus qui sunt ejus, et discedet ab omni iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emendaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum. Juvenilia autem desideria fuge. Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt, ne quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo capti tenentur, ad ipsius voluntatem.
Item in Apocalypsi (II, 5): Memento unde cecideris, et age poenitentiam: sin autem, veniam tibi cito, et candelabrum de loco suo movebo.
DE TITULO, AC META, SEU ARGUMENTO SUPERIORIS OPUSCULI. CAPUT PRIMUM. I. Quoniam invaluit mos, ut qui nunc evulgantur veterum libri ab eo illustrentur, qui illos in lucem edit, consuetudini obsequor, ac primo quidem de titulo superioris opusculi, deque argumento, quod in eo persequitur illius auctor, dicam, tum eidem opusculo annotationes quasdam adjungam, quibus ea explicentur loca, quae subobscura aliquibus visa sunt, et eae tollantur dubitationes, quae in lectoris animum irrepere possent. II. Ecce autem in titulo ipso, quod studiosis codicum lectioni minime assuetis negotium facessat. Putare scilicet facile poterunt, verba haec Exhortatio de Poenitentia, aut a Cypriano ipso fuisse opusculo a se edito praeposita, aut certe multum vetustatis, et auctoritatis habentia. Tum vero eos anget verborum illorum syntaxis valde a latina abhorrens. III. At levissima est haec difficultas; error enim in amanuensem est rejiciendus; consuevere enim qui libros exscripsere, si forte titulis destitutos libros ipsos reperirent, titulos ex ingenio apponere. Saepe etiam veteres, quos hi minime approbassent, immutare, novosque pro lubito substituere. Quam ob causam varii admodum sunt in codicibus tituli libris praepositi, interdum etiam putridissimi, et ab auctoris mente remotissimi. IV. Titulus itaque libelli hujus is esse videtur, qui proxime sequitur; hic scilicet: « Per poenitentiam posse omnia peccata dimitti ei, qui ad Deum toto corde conversus sit. » Hoc nempe argumentum pertractandum, et Scripturarum auctoritate comprobandum suscepit scriptor iste, quisquis is est. Id porro mirum non est: etenim ut in Cypriano consistam, libello, quem de idolorum Vanitate inscribere consuevimus, non absimilis titulus praefixus est; hic nimirum: « Quod idola dii non sint, et quod per Christum salus credentibus data est. » Nec valde distat titulus, qui libris Testimoniorum praeponitur. V. At hujus modi titulus, inquies, non admodum congruit cum aliquibus testimoniis quae in eodem libello allegantur, et praesertim cum 12 et 43. Quanam, obsecro, ratione eruere poteris, « Per poenitentiam dimitti posse peccata ei, qui ad Deum toto corde convertitur, » ex eo quod « oblivisci non possit sponsa ornamenti sui, nec virgo fasciae pectoralis suae: populus vero per annos plurimos oblitus sit Dei? » Rursus quanam ratione eamdem thesim derivare poteris ex eo quod haec tradat apostolus Paulus? Praedixi et praedico, ut praesens sedeo, et absens nunc iis qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero non parcam. VI. Haud levis videtur esse haec difficultas, quam tamen facile dissolves, si advertes non de quavis poenitentia locutos fuisse veteres Patres qui remitti per eam posse docuerunt quaelibet crimina, sed de ea quam poscebat Ecclesia, vetusta disciplina, ac consuetudine innixa: sic ut tres errores evitandos monerent: eum quem Novatianorum crudelitas, et pervicacia adversus Ecclesiae potestatem struxerat: « Graviora peccata dimitti posse negantium: » eum pariter quem nimia severitas nonnullorum Catholicorum statuere studebat, fatentium scilicet remissibilia esse quidem crimina quaevis: negantium tamen tribuendam remissionem et veniam in peccata graviora lapsis, eosque ab Ecclesia et a spe veniae repellentium; eum denique quem nimia indulgentia et lenitas aliorum inducere studebat; admittebant hi nempe in Ecclesiam, recipiebantque ad communionem lapsos, nullam, aut certe levissimam poenitentiam ab iis exposcentes, nec eam sane quam ecclesiastica consuetudo, et sapientiorum praestantiorumque episcoporum constantia efflagitabat. VII. Ac Novatianos quidem, postquam schisma conflarant, et sectam a catholica communione sejunctam, docuisse peccata quaedam irremissibilia esse, indubitata res est; et hunc sane errorem indicat Cyprianus, epist. LII. Sed manifesto eum redarguit auctor libelli ad Novatianum haereticum Cypriani aequalis, ex quo nos saepe verba allegabimus, redarguit quoque Pacianus, quem deinceps aliquando citabimus. VIII. Neque vero temere dixi, nimio plus severos fuisse Cypriani aetate nonnullos, adeo scilicet ut criminosis veniam prorsus denegarent, et ecclesiasticam communionem: contra indulgentes adeo alios, ut sceleribus gravissimis pollutos in Ecclesiam statim reciperent, neque ab iis salutares illas afflictationes exposcerent, quas Ecclesia statuerat. Nimirum, ut ex Cypriani libris assequimur, aliqui quod jam dixi, recipere nolebant prorsus ad poenitentiam gravium criminum reos, neque in Ecclesiam admittere, qui ab ea sine schimate, sive per libellos, sive alia ratione aliquando defecerant. Alii contra facillime in ipso persecutionis fervore ante poenitentiam peractam sine episcopi consensu ad sacramentorum communionem lapsos admittebant. Hinc nonnulli, tametsi valde gravibus criminibus polluti, adeo prompte, facile adeo sibi indulgeri volebant, ut statim et sine ulla canonica poenitentia (longe aliter ac veteres canones et consuetudo ecclesiastica praeciperent) sibi remitti poscerent quaecumque peccassent antea, ne ipso quidem excepto schismatis atque apostasiae crimine. Veniam autem ut promptius, certiusque impetrarent, ad confessores ac martyres confugiebant, ut commendatitiis eorum litteris, veluti subsidio quodam et; si loqui ita volumus, « poenitentiae iis debitae supplemento » in fidelium coetum, atque ecclesiasticam communionem admitterentur. Quod si episcopi non eos protinus recipiebant exposcebantque, ut vetustis poenitentiae legibus se subderent, ad tantam aliquando perveniebant postulatores isti temeritatem, ut minarentur easdem litteras se lecturos coram populo, a quo eam communionem ac veniam, quas sponte episcopi impartire noluerant, facile assequerentur. Hujus rei adeo manifesta habemus exempla in quinquagesima quinta Cypriani epistola, ut de ea dubitare utique non possimus. Aliqua tamen, fortasse potiora, ejusdem epistolae loca in paginae calce indico; alia per se ipse consulere poterit lector. Utrumque porro displicuit Cypriano, cujus sententiam et amplexi sunt plerique dum adhuc viveret, et secuti fuere postea alii, atque imprimis Pacianus, saepe Cyprianum allegans: et nimiam quidem facilitatem vehementer redarguit Cyprianus, tum aliis in locis, tum certe in epistola LV, in qua cum alia multa, tum haec sane valde multa sunt quae legantur: « Neque enim sic putramina quaedam colligenda sunt, ut quae integra et sana sunt, vulnerentur; nec utilis aut consultus est pastor qui ita morbidas et contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis afflictatione contaminet. Non attendas ad numerum illorum: Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii, sicut locutus est Dominus per Prophetam dicens: Fili, ne jucunderis in filiis impiis si multiplicentur tibi, cum non fuerit timor Dei in ipsis (Eccl., XVI). O si posses, frater charissime, istic interesse nobiscum, cum parvi isti et perversi de schismate revertuntur! Videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut, animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque consentiant. Namque ut gaudent et laetantur, cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et protervi, et vel adulteriis, vel sacrificiis contaminati, et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant (pag. 183). »
Adde ea quae in libro de Lapsis adversus nimiam hanc, noxiamque facilitatem copiose disputat: « Imperitus est medicus, etc. (pag. 377). Non concedit pacem facilitas ista, sed tollit, etc. (p. 378). » Atque hoc quidem in loco eos martyres reprehendit, qui commendatitiis litteris vehementius exposcebant, ut criminibus obnoxios sine poenitentia Ecclesia in sinum reciperet. « Veniam peccatis, quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri, qui peccata nostra portavit, etc. »
Alibi vero eosdem martyres et confessores vehementer orat, ut cautiores sint in commendatitiis litteris concedendis: his enim abutebantur non pauci immanium criminum rei, ut in Ecclesiam sine poenitentia reciperentur.
IX. Summa severitas quoque illi displicuit, qua nimirum in desperationem adduci facile possent qui in crimina prolapsi fuerant, et in impietate persistere. Censuit itaque temperandam esse lenitate severitatem, ut nemini poenitentiae locus praecluderetur, ideoque recipi quidem possent omnes, tametsi antea atrocibus criminibus polluti, dummodo poenitentiam quam episcopus imponeret subirent. Consule quae nuper allegavi; atque ea sane quae ex libro de Lapsis innui, merentur ut hic integra describantur. « Imperitus est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum, dum servat, exaggerat. Aperiendum vulnus est, et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. Vociferetur et clamet licet, et conqueratur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem: emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens, et blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio irrita et falsa pax, periculosa dantibus, et nihil accipientibus profutura . . . (p. 377). Non concedit pacem facilitas ista, sed tollit; nec communicationem tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia, et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur. Ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur peccatorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum graviter offensum longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam. Nemo se fallat, nemo se decipiat (p. 378). » Quod si poenitentiam agere non recusassent, easque subiissent poenas, quas ipse praescripsisset, se promptissimum praebebat, ut lenitatem quam posset maximam erga eos adhiberet: cujus lenitatis perspicuum argumentum habemus in epistola XII, quam legat, obsecro, lector (p. 55).
X. Hinc de ipsis iniquissimis Felicissimi asseclis, quorum immania scelera et execrabilem vitam, schisma quoque, et ab Ecclesia defectionem proxime ante descripserat, haec pronuntiare non dubitat (ep. LV, p. 84): « Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant. Denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum. Nec Ecclesia istic cuique clauditur, nec episcopus alicui denegatur. Poenitentia, et facilitas, et humanitas nostra venientibus praesto est. Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones nostros intra Christi castra et Dei Patris domicilia concludi. Remitto omnia, multa dissimulo studio et voto colligendae fraternitatis. Etiam quae in Deum commissa sunt, non pleno judicio religionis examino. Delictis plusquam oportet remittendis pene ipse delinquo. Amplector prompta ac plena dilectione cum poenitentia revertentes peccatum suum satifactione humili et simplici confitentes. » XI. Haec quae retuli satis apta ad id quod ostendendum mihi proposui, censeo. Caeterum si alia adhuc optas ejusdem Cypriani hanc in rem testimonia, ea consule quae tradit ipse in libro de Lapsis et in epistola LV. Utrumque porro comprehendit, suamque sententiam apertissime explicat in epistola LII (p. 155) verbis iis: « Miror autem quosdam sic obstinatos, etc.; » quae verba in annotationibus ad postremum testimonium (id est Apocal., II, 5) allegabimus. XII. Ut ergo et Novatianorum errorem, et schisma reprehenderet, et propositum suum, et disciplinam quam in Ecclesiam invexerat, a reprehensionibus vindicaret, libellum hunc aut composuit Cyprianus ipse aut certe alter pro Cypriani sententia decertans, ea colligens quae in tria, si vis, argumenta et disputationis capita erant deinceps distribuenda quorum alterum Novatianorum schisma erroresque damnaret; refelleret alterum sententiam illorum, qui fassi subesse Ecclesiae potestati crimina quaevis, criminosos tamen ab Ecclesia, et a poenitentia ineunda; arcebant approbaret tertium disciplinam a Cypriano propositam. Quod autem apte sub horum altero comprehendantur illa ipsa duo quae diximus testimonia, in annotationibus ad illa ostendemus. Atque hunc quidem libellum suspicor ea mente fuisse compositum, ut in tertio Testimoniorum libro reliquis illius partibus adjungeretur. Sed jam denique, quas promisimus annotationes, praebeamus.
Allegatis in superiori opusculo Scripturarum locis annotationes quasdam apponimus.
CAPUT II. Nolim vero arbitretur lector, ea tantummodo Scripturarum loca, quae in hoc opusculo habentur, poenitentiam respicere. Alia, eaque non pauca, invenies in Bachiarii libro ad Januarium misso, in Parallelis quoque Damasceni (litt. μ, tit. III, περὶ μετανοίας, etc.) in eo capite, quod in paginae calce allego, quodque si cum hoc libello conferas, jucundissimum id tibi erit, et valde utile. Ea itaque loca quae hic recensentur, aut portio nonnulla sunt amplioris libri, qui multo plura complectebatur, aut, si vis, selecta ea sunt veluti reliquis aptiora, non ad utilitatem quidem, necessitatemque poenitentiae generatim inspectae asserendam, sed ad utilitatem necessitatemque illius generis poenitentiae asserendam, de quo genere numero 6, 7, et subsequentibus superioris capitis egi; recole itaque quae iis numeris tradidimus.
Jam vero ad eum locum venio, qui primum in hoc opusculo se offert, quique se habet: I. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ps. LXXXVIII, 31).
Arbitratus sum aliquando, amanuensis licentia quadam, immutatum eum fuisse, et loco vetustae substitutam fuisse Vulgatam interpretationem, quod ego saepe in codicibus factum perspexi. At anceps deinceps haesi, cum eumdem locum ad eum fere modum citatum vidi in Bachiarii libro quo affertur in hoc opusculo. Aut ergo uterque amanuensis eamdem licentiam sibi arrogavit, aut potius vetustis ipsis temporibus altera interpretatio hujus loci aderat, quae ea ratione locum hunc redderet, qua nunc reddit Vulgata.
Caeterum hic psalmi octogesimi octavi locus in vetustissimo illo libello, qui adversus Novatianum, ipso Novatianorum atque Cypriani tempore conscriptus fuit, ad hunc modum se habet: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in mandatis meis non ambulaverint, et si justificationes meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Nec multum abest Cyprianus, sic eumdem locum allegans: Si dereliquerint legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis, etc.
Mirum porro non est, si primo quidem locus hic afferatur: etenim severitatem illorum redarguit qui, nimio plus austeri, recipere poenitentes in Ecclesiam nolebant. Hinc auctor libri ad Novatianum haereticum (p. 11): « Quaenam est tua Novatiane, dementia, ut illa, quae ad exitium salutis pertineant, tantum legas, et quae ad misericordiam praetereas? Clamante Scriptura, et dicente: Poenitentiam agite . . . . . Adeo quia multae miserationis est Dominus, audivimus: audiamus quid per David contestatur Spiritus sanctus; Si dereliquerint filii ejus, etc. » Bachiarius quoque, valde vetustus (quippe qui creditur Augustini aequalis) et valde probabilis scriptor, iisdem pariter verbis eorum severitatem refellit, qui gravioribus quibusdam peccatis poenitentiae locum denegabant: « Age ergo, amice, inquit ille in epistola ad Januarium, consurge, et, perdita inter fluctus saeculi mercede, atque substantia velut naufragus imam tabulam, hoc est scientiam divini Canonis, tene, quae te adducat ad littus ubi ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea. De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos Ecclesiastici fontis uterus et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos crucis cuna suscepit, Evangelii mammilla lactavit? Vis scire quia baptizati, non autem catechumeni filii appellantur? Aspice quod ipse Apostolis suis dicit: Jam non dicam vos servos, sed filios. »
Eorum quoque lenitatem locus iste facilitatemque refellit, qui sine ulla poenitentia prolapsos in crimina recipiebant in Ecclesiam. An non Deus, dum misericordiam nepotibus Davidis pollicetur, poenitentiam eis se inflicturum esse promittit? Visitabo in virga . . . misericordiam autem meam non dispergam. Pulchre Cyprianus (epist. LII, p. 155): « In Psalmis etiam legimus censuram pariter, et clementiam Dei comminantis simul, atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit, reservantis: Visitabo, inquit, in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis.
II. Item apud Isaiam (XXX, 15): Sicut dicit Dominus sanctus Israel. Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris. Invitantur his verbis Novatiani ad Ecclesiam, quatenus certi redduntur, si ingemuerint, id est si de schismate et criminibus reliquis poenitentiam egerint, salvandos fore. Restituti vero Ecclesiae et salutari poenitentia prioribus erroribus deletis, tum denique agnoscent, schismatis atque haeresis, qua ante irretiti fuerant, gravitatem: Et scies ubi fueris.
Caeterum id ipsum quod ex proxime superiore testimonio deduximus, facile etiam deducitur ex eo quod hic allegamus: debet enim ingemiscere (id est veram, non fucatam, poenitentiam agere) is qui ad Deum convertitur. Id si peraget, salvabitur a Domino, agnoscetque, cum poenituerit, detestabilem statum in quo antea fuerat: Et scies ubi fueris.
At facile posces, ubinam exstent allegata verba, quae citantur etiam a Cypriano et Paciano, atque adeo, si egregio Calmeto credis, ab Origene, Hieronymo et Fulgentio? Require ea in vetusta versione Septuaginta interpretibus adhaerente, et invenies in versiculo 15 capitis XXX Isaiae. Haec porro eo libentius annotavi, quod viderim in editione Cypriani, quam adornavit Baluzius, citari in margine: Ezech., XVIII et XXXIII. Ex Isaia sane allegat Hieronymus, quem n. 4 afferam.
III. Item illic (XXX, 1): Vae filii desertionis, dicit Dominus, fecistis consilium non per me et sponsionem meam, non per Spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum. Locus iste ille ipse est, procul dubio, qui in Vulgata exstat versiculo 1 capitis XXX Isaiae, sic in latinum versus: Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per Spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum.
Sequitur porro scriptor noster, veterum more, Septuaginta interpretes. Videtur autem ideo allatus hic locus, ut moneremur, non approbari a Deo consilium eorum qui, ut verbis Cypriani utar (ep. LV, p. 181): « Contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de Ecclesia recedentes et contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, elaborant ut opus suum diaboli malitia consumment, ne vulneratos divina clementia in Ecclesia sua curet. Miserorum poenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat. » Quibus quidem verbis Novatianos, ut puto, innuit, qui ut asseclarum numerum augerent, lapsos et criminosos in coelum suum facile recipiebant, nec ab eis preces eas, afflictionesque exposcebant, quas exposcebat catholica Ecclesia. Quamquam etiam arbitror, eosdem Novatianos propterea quoque reprehendi quod descivissent ab Ecclesia, schismaticis praesidibus adversus catholicos constitutis. Id sane indicat Cyprianus, cum haec ait (epist. LV, p. 178): « Plane episcopi, non de voluntate Dei fiunt, sed qui extra Ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem Evangelii fiunt, sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit et dicit: Sibimetipsis regem constituerunt, et non per me. Et iterum: Sacrificia eorum tamquam panis luctus; omnes, qui manducant ea contaminabuntur. Et per Isaiam quoque (Isa. XXX) Spiritus sanctus clamat, et dicit: Vae vobis, filii desertores. Haec dicit Dominus: Habuistis consilium et non per me, et fecistis conventionem, et non per Spiritum meum, adjicere peccata super peccata.
Eodem quoque spectare videtur is quem saepe allegavi, auctor libri ad Novatianum haereticum, haec scriptis tradens (p. 8): Quia qui non introivit per ostium in ovile ovium, sed descendit per alteram partem, ille fur et latro est. Item in eodem Evangelio quoque ait: Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones. Qui isti sunt, nisi desertores fidei, et transgressores Ecclesiae Dei, qui contra ordinationem Dei nituntur? Quos merito Spiritus sanctus per Prophetam increpat, dicens: Fecistis consilium non per me, et conventionem non per Spiritum meum, adjicere peccata super peccata. Quid ad ista respondeant perversissimi isti Novatiani, vel nunc infelicissimi pauci, qui ad tantam furoris dementiam proruperunt, ut nec Deo, nec homini reverentiam habuerint? »
IV. Item apud Jeremiam (II, 25): Avertere pedem tuum ab aspera via, et faciem tuam a siti; illa vero dixit: « Confortabor; volo: » quia diligebat alienos, et ibat post illos. Ad Novatianorum Pertinaciam retundendam plurimum valet locus ille Jeremiae, qui nunc affertur, et quem in Vulgata sic leges: Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti; et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos et post eos ambulabo. Utitur hoc loco ad invitandum ad poenitentiam Rusticum lapsum Hieronymus, haec ad eum scribens: « Nihil ita offendit Deum quam desperatione meliorum haerere pejoribus: licet et ipsa desperatio incredulitatis indicium sit. Qui enim desperat salutem, non putat futurum esse judicium. Quod si metueret, utique bonis operibus se judici praepararet. Audiamus per Jeremiam loquentem Deum: Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti. Et iterum: Numquid qui cadit, non resurget: aut qui aversus est, non revertetur? Et per Isaiam: Quando conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris.
V. Item apud Isaiam: Convertimini, quia altam cogitationem cogitatis, et iniquam (Isai. XXXI, 6). Tum ad vocandos peccatores ad veram, non ad fucatam, poenitentiam, tum ad revocandos a schismate ad Ecclesiam Novatianos valet locus iste: cui simillimus est alter, quem ex Joele affert Cyprianus in libro de Lapsis: Revertimini ad Dominum Deum vestrum, etc.
Notat autem clar. Calmet locum istum a Symmacho ad hunc modum fuisse explicatum: Poenitentiam agite, sicut profunda transgressione recessistis a Deo. Septuaginta vero: Convertimini, qui profundum consilium consultabatis et iniquum. Vox itaque illa altam (altam cogitationem ) hic idem significat ac, profundam: qua quidem significatione alibi etiam, judice Augustino, sumitur: sic enim sanctus doctor versiculum septimum psalmi sexagesimi tertii: Accedet homo ad cor altum, etc., explicat, Accessit homo ad cor altum, id est cor secretum (secretum vero hic idem significare videtur ac profundum) objiciens aspectibus hominem, servans intus Deum.
VI. Item illic (XLIII, 25): Ego sum, ego sum qui deleo injustitias tuas, et non recordabor: tu autem recordare, et judicemur simul. Dic tu injustitias tuas prius. Vulgata haec habet: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra, si quid habes, ut justificeris. At scriptori nostro fere congruit is, quem saepius laudavi, auctor libelli ad Novatianum haereticum. En quomodo locum hunc legit: Ego sum, ego sum qui deleo facinora tua, et non commemorabor te: tu autem in mente habe, et judicemus. Dic tu facinora prius, ut justificeris.
Eadem plane mihi videtur loci hujus meta atque ea quam loci Jeremiae paulo ante allati esse dixi. Sane eo recitato auctor libelli ad Novatianum haec statim subdit: « Dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satisfactionibus deprecemur. Deprecemur nos, ut exaltari possimus. » Propterea etiam allatus videtur locus iste, ut doceamur copiosissime, et summa cum liberalitate nostri misereri Deum, dum peccatorum, de quibus dolemus, omnino obliviscitur. Monet tamen, ut nos eorum meminerimus, deflendo scilicet. Monet pariter, ut peccata nostra prius defleamus quam eorum veniam ab Ecclesia exposcamus. Dic tu injustitias tuas prius, etc. Praeproperam itaque nonnullorum poenitentiam et nimiam quorumdam presbyterorum facilitatem in impertienda lapsis venia, verba ista condemnant. Locum hunc ad poenitentiae necessitatem inculcandam adducit etiam Damascenus.
VII. Item illic (Isai. LV, 6): Quaerite Deum, et cum inveneritis eum, invocate. At ubi appropinquavit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordia ei praeparabitur, quia non multum remittit peccata vestra. Atque hanc ipsam praeproperam poenitentiam, et nimiam facilitatem ea, de quibus nunc agimus, Isaiae verba condemnant. Quaerere scilicet debet peccator Deum, eoque cor ejusdem peccatoris gratia sua illustrante, ac permovente, derelinquere debet viam suam; tum vero misericordia ei praeparabitur, quam quidem non sine precibus, et poenis, quibus peccator subsit, indulget Deus, qui (ut scriptoris nostri verbis utamur) non multum remittit; id est non sine aliquo nostro supplicio et afflictione. Alios etiam sensus verba illa non multum habere fortasse possunt; sed certe hosce duos. Prior hic est: Statim ac peccator ex corde defleat peccatum suum, remittet Deus quaecumque erravit, adeo ut non multum orari se sinat, ut veniam indulgeat. Alter: Dum Deus atque Ecclesia vos ad se vocat, o Novatiani, vocanti parete, neque enim diu (non multum ) pertinaciam vestram atque insolentiam tolerabit. Calmet postremae huic explicationi favet, dum lectorem monet, ut conferat locum hunc cum altero Joannis XII, 35: Adhuc modicum lumen in vobis est, ambulate dum lumen habetis. Utcumque sit, audi, quomodo Vulgatus interpres haec, de quibus agimus verba latinitate donarit: Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non praeterit locum hunc sanctus Pacianus adversus Novatianos disputans (epist. III), neque etiam praeterit Damascenus ( Parall., litt. μ, tit. III).
VIII. Item illic (Isai., XLIV, 1): Recordare haec, Jacob et Israel, quia puer meus es; vocavi te puerum meum, et tu, Israel, noli oblivisci mei; ecce enim abstersi sicut . . . . . injustitias tuas, et sicut imbrem peccata tua. Convertere ad me, et redimam te. Diu perquisivi tum in Vulgata versione, tum in Bibliis ex interpretatione Septuaginta latinitate donatis eum, qui allegatur hic, locum; at frustra perquisivi. Quamquam enim aliquid huic affine exstat, capite XLI, 8 et 9, et cap. XLII, 1; rursus cap. XLIII, 1 et 5; et alibi etiam; alia tamen in his locis invenies, quae ab allatis verbis plurimum distant. Suspicor itaque hic adduci ex vetusta aliqua interpretatione versiculum primum, secundum et tertium capitis XLIII Isaiae, qui ex lectione Septuaginta sic latine vertitur: Et nunc sic dicit Dominus Deus, qui fecit te, Jacob, et qui formavit te Israel: Noli timere, quoniam redemi te; vocavi te nomine tuo. Meus es tu: et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te. Et si transieris per ignem, non combureris, flamma non exuret te, quia ego Dominus Deus tuus, sanctus Israel, Salvator tuus. At in Vulgata legitur ad hunc modum: Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo. Meus es tu. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Aut potius adduci hic suspicor quinque priores versiculos capitis XLIV Isaiae, qui tamen in Vulgata multo aliter leguntur, ad hunc scilicet modum: Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi. Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi; effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam Spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas quasi silices juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob, et hic scribet manu sua: Domino . . . . . Rex Israel et redemptor ejus. Interpretatio porro latina, interpretationi Septuaginta senum adhaerens, sic reddit: Nunc autem audi, Jacob, puer meus, et Israel, quem elegi: sic dicit Dominus Deus qui fecit te, et qui adamavit te de ventre: Adhuc habebis auxilium. Noli timere, puer meus Jacob, et dilecte Israel, quem elegi. Quia ego dabo aquam in siti, iis qui ambulant in aquosa, imponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos. Et orientur ut in medio aquae foenum, et sicut salix super praeterfluentem aquam. Iste dicet: Dei sum: et iste clamabit in nomine Jacob, et alius scribet in manu sua, Dei sum, et in nomine Israel clamabit. Discrimen autem quod has inter interpretationes non leve interest, retuli in exemplaria, quae habuit interpres ille, quem consuluit noster scriptor, qui fortasse etiam per se ipse superiora verba in hebraeo aut, si vis, in graeco nonnihil ambigua ad eum modum transtulit, quem vidit aptum ad revocandos ad Ecclesiam errantes. Caeterum, si vis, verba illa: Convertere ad me et redimam te, desumpta esse ex alio Scripturae loco, quem negligens amanuensis minime designavit, nec sejunxit a superioribus, minime obsistam.
IX. Item illic (Isai., XLVI, 8), In mente habete haec et gemite: poenitemini qui seducti estis, et convertimini corde ad me, et in mente habete priora saecula, quia ego Deus. In Vulgata sic redduntur verba haec: Mementote istud, et confundamini; redite praevaricatores ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus. Sed noster scriptor versioni Septuaginta adhaerens paulo aliter vertit. Ad veram poenitentiam verba haec invitant eos qui in gravia crimina inciderant ( Convertimini corde ad me ), illisque memorant priorum Christianorum disciplinam et judicia Dei, qui inulta non sinit crimina: In mente habete priora saecula, quia ego Deus. Invitant etiam, si vis, Novatianos ad Ecclesiam, quam dereliquerant, eosque monent ne Deum novis sceleribus et pertinacia in suscepto schismate, irritare adhuc pergant.
X. Item illic (Isai. LIV 8): Tempore pusillo dereliqui, et cum misericordia magna miserebor tui. In furore pusillo averti faciem meam abste: in misericordia aeterna miserebor tui. Indicat, nisi fallimur, locus iste, per brevem poenitentiam, in qua Ecclesia derelinquere videtur reos, cum a communione et fidelium coetu eos avertit, uberrimam diuturnamque misericordiam illos fore consecuturos. Indicat etiam, si vis, non derelinqui omnino a Deo peccatores, qui, si vocanti paruerint, misericordiam uberrimam obtinebunt. Vulgata haec sic habet: In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
XI. Item illic. (Isai. LVII, 15): Haec dixit Excelsus in excelsis habitans in aeternum, sanctus in sanctis; nomen est ei Dominus; Excelsus in sanctis requiescens, et pusillanimis dans animi aequitatem, et dans vitam contribulatis corde. Non in sempiternum irascor vobis, nec per omnia vindicabo in vos; spiritus enim a me prodiet et inspirationem omnem ego feci, et propter peccatum, pusillum contristavi eum, et averti faciem meam ab eo, et vilem passus est, et abiit tristis in viis. Vias ejus vidi, et sanavi eum, et consolatus sum ego, et dedi ei consolationem veram, et pacem super pacem iis qui longe, et iis qui prope. Et dixit Dominus: Sanavi eos: iniqui autem ut mare commotum, sic fluctuabuntur, et quiescere non possunt. Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Affinem superiori explicationem excipit locus iste, quo ad divinam pietatem erga iniquos quoscumque commendandam, eosque invitandos ad poenitentiam, utitur auctor libri ad Novatianum. « Et quoniam, inquit ille (pag. 11), Jeremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum, dicens: Emenda nos, Domine, sed in judicio et non in ira, ne paucos facias nos; adjecit, et dixit Isaias: Propter peccatum modice contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab eo, et contristatus est, et abiit tristis in viis suis; et quia operatur, adjecit et dixit: Vias ejus vidi, et curavi eum, et dedi ei exhortationem veram, pacem super pacem; poenitentibus, deprecantibus et operantibus, restitui posse quod male perierint, quodve a Christo declinaverint. »
Vulgata porro sic locum hunc reddit: Haec dixit Excelsus, et sublimis habitans aeternitatem: et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. Vias ejus vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi et lugentibus ejus. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. Impii autem, quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Vide interpretes in locum hunc.
XII. Item apud Jeremiam (Jer., II, 32.): Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei dierum quorum non est numerus. Si adversus Novatianos, qui jam ab Ecclesia defecerant, plurimisque se devinxerant criminibus, librum hunc scriptum putas, facile vides quo respiciant monita haec: scilicet ut eorum crimina et pertinaciam indicent, doceantque stulte illos ab Ecclesia defecisse, quae multo jam tempore eos exspectabat invitabatque ad poenitentiam, stulte quoque tam diu (diebus innumeris) in errore persistere. Si vero conscriptum putas, ut lenitas a Cypriano inducta confirmaretur, ideo afferri dicito, ut ostendatur cupere Deum, ut si quis ab eo defecisset, ad eum denique reverteretur; et propterea diebus innumeris exspectasse: conqueri quoque Dominum, quod impios videat in iniquo proposito persistere et veteri pervicacia. Cur ego repellentur hi, si tandem aliquando ad Ecclesiam confugiant, ut priora crimina defleant? Non multum distat ab ea, qua utitur noster scriptor, Vulgata versio; nam hujusmodi est: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
XIII. Item illic (Jerem. XVIII, 7.): In summa loquar super gentem, aut super regnum, aut auferam eos, et perdam. Et si conversa fuerit gens a malis suis, poenitebo de malis, quod cogitavi facere illis. Et summa loquar super gentem, aut regnum, ut reaedificem et plantem, et facient mala ante me, ut non audiant vocem meam, et poenitebo de bonis, quae locutus sum facere eis. Meta allegati loci, me quidem judice, haec est: Testatur Dominus se minatum esse quidem perniciem populorum et gentium, tamen si eos suorum criminum poeniteat, se statim aversurum poenas quas antea minatus fuerat. Contra si a justitia defecerint viri probi, se praemia minime daturum, quae antea pollicitus fuerat. Paucis testatur se neminem poenitentem odisse, neminem a probitate desciscentem respicere. Cur ergo a poenitentia propter priora crimina, quae nunc deflent, et castigationibus afflictionibusque delere parati sunt, avertentur populi? Cur in pertinacia et schismate persistent et Novatianus et qui Novatiano adhaeserunt, fidentque in prioribus meritis suis? ea quae ad locum XV afferemus, locum hunc ipsum illustrant. Si Vulgatam cupis, ecce illam; Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. Locum hunc allegat etiam Damascenus.
XIV. Item illic (Jerem. III, 12): Revertere ad me, habitatio Israel, dicit Dominus, et non firmabo faciem meam super vos, quia misericors ego sum, dicit Dominus, et non irascar vobis in aeternum. Praesens Jeremiae locus eodem spectat, quo superioris loci pars prior; neque vero peculiare annotatione indiget. Vulgatus noster interpres ad hunc modum verba ea vertit: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Consule, oro, quae docet clarissimus Calmetus in locum hunc quem non praeterit Damascenus. Mirum porro quod non allegetur deinceps in eamdem sententiam Joel, cum eum saepe allegaverint Cyprianus , Pacianus et Damascenus; sed id fortasse librarii vitio et negligentiae tribuendum est.
XV. Item illic (Jerem. III, 14): Convertimini filii qui recessistis, dicit Dominus. Quoniam ego dominabor vestri et accipiam vos unum de civitate et duos de familia, et inducam vos in Sion, et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina. Non absimilis est sensus verborum illorum, quae modo allegavi, quaeque unius tantum versiculi intervallo a superioribus distant. In Vulgata porro in latinum sic versa sunt: Convertimini, filii, revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester, et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Si quis affirmet, ad Novatianos expresse dirigi verba haec, illisque promitti si ab haeresi et schismate resipuerint, reversique fuerint ad Ecclesiam, legitimos verosque pastores, dum illegitimos spuriosque tantummodo haberent, id sane affirmabit, quod ego verisimillimum puto. Lege, obsecro, quae de scelesta ordinatione Novatiani, aliorumque schismaticorum tradunt Cyprianus et Pacianus, quibus addas opto, quae hoc super argumento auctor libri ad Novatianum copiose disserit.
XVI. Item illic (Jerem. III, 22): Convertimini filii revertentes, et ego sanabo contritionem vestram. Idem porro quod de duobus proxime praecedentibus Scripturae locis dixi, de eo etiam affirmare non vereor, quem nuper attuli, quique in Vulgata sic legitur: Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Vide interpretes in hunc locum.
XVII. Item illic (Jerem. IV, 14): Ablue a malitia cor tuum, Jerusalem, ut saneris. Usquequo erunt in te cogitationes dolorum tuorum? Ut vim assequaris testimonii illius, quod hic allegatur, ea consule, quae ad locos Scripturae IV, V et IX tradita sunt. Vulgata sic illud exhibet: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae?
XVIII. Item illic (Jerem. VIII, 4): Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit, non resurget; aut qui avertit se, non convertetur? quia avertit se populus iste a visione improba, et obtinuerunt praesumptione sua, et noluerunt converti. Ipsissimam explicationem adhibet iis Jeremiae verbis quae modo allegavi, Bachiarius haec tradens: Et alibi: Numquid qui cadit non resurget, aut avertens non convertitur? Ad hunc vero modum Vulgata refert: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa?
XIX. Item illic (Jerem. VIII, 6): Non est homo poenitentiam agens a malitia sua, dicens: quid feci? Defecit qui currit cursu suo, sicut equus suadens in hinnitu suo. Quod hoc loco positum est, istud ad eum ferme modum explicatur quo explicatur duodecimo loco positum. Hic itaque ea recole, quae ibi sunt dicta. Vulgata paulo aliter ea verba reddit; nimirum ita: Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. Ea itaque interpretatio, quam sequitur noster scriptor, a Septuaginta interpretibus profluit. Sic autem ea explicat Theodoretus: « Equus impetu, et hinnitu currens, post laborem sistit; hi vero (impii scilicet et iniquissimi) minime constiterunt in scelerum suorum cursu. » Locum hunc allegat etiam Damascenus.
XX. Item illic (Jerem., XVIII, 11, 12): Avertatur ergo unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. Et dixerunt: Confortabimur, quia post adinventiones vestras ibimus, et unusquisque, quae placent cordi suo, mala faciemus. Si eorum memineris, quae ad locum XII, eorum quoque, quae ad XIV, XV, et subsequentes annotavimus, facile percipies, quo superiora verba collineent. Propterea porro ea allata hic puto, ut sicut olim vocanti Domino ad poenitentiam Hebraeus populus sceleribus suis obstrictus parere recusabat, malebatque diis alienis pravisque inclinationibus inservire, quam Deo; ita iniqui illi, quos corripit noster scriptor (Novatiani scilicet, nisi plane fallimur), schismate et erroribus suis impediti, vocanti Deo et Ecclesiae parere renuerunt, pertinaciter volentes in schismate et suscepto errore persistere. Valde affinis interpretationi quam scriptor noster proponit, ea est quam habet Vulgata, nimirum haec: Revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperavimus; post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
XXI. Item illic (Thren. II, 18): Effunde sicut torrens lacrymas die ac nocte; noli dare tibi requiem; non sileat pupilla oculi tui. Ad poenitentiam pulchre invitant haec verba, quae Vulgata sic habet: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem: non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Hic obiter noto, primis Ecclesiae saeculis Jeremiae Lamentationes non constituisse librum peculiarem sejunctum a Prophetia. Mirum itaque non est sit scriptor noster veluti uno libro comprehensa haec alleget ( item illic ).
XXII. Item illic (Thren. III, 40): Perscrutemur vias nostras et convertamur ad Dominum. Mundemus corda nostra cum manibus nostris, et respiciamus ad Dominum, qui habitat in coelis. Nos peccavimus, et irritavimus, et tu non es propitiatus. Voces poenitentis ad Deum clamantis, atque ab eo veniam et miserationem exposcentis verba haec exprimunt. Invitantur itaque his primo peccatores, quicumque tandem ii sint, ideoque Novatiani ipsi et schismatici, ad poenitentiam. Ostenditur quoque immerito praecludi viam ad poenitentiam, quandoquidem Spiritus sanctus per Jeremiam eorum proponit, ac laudat exempla, qui pravitatem suam detestati: Scrutemur, inquiunt (placet enim Vulgatam sequi) vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es. Suspicatus sum aliquando posterioribus iis verbis, nos peccavimus . . . . . et tu non es propitiatus, indicari causam, cur exagitarentur tum a Christianis, tum a Gentilibus ipsis Novatiani (quia scilicet criminibus suis et schismate Deum irritaverant; rectene an secus id suspicarer, judicet lector.
XXIII. Item illic (Jerem. III, 6): Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Vidisti quae fecit mihi habitatio Israel: abiit super omnem montem excelsum, et subiit ad omne lignum nemorosum, et fornicata est illic. Et dixi postquam fornicata est haec omnia: « Ad me convertere, » et non est reversa. Ita locus iste in codice allegatur, ut utramque retineat vocem, habitatio, domus, quarum altera certa redundat. Monui autem delendam esse vocem domus: non quo vox haec displiceret, sed quod putarem, ex margine, in qua explicationis causa primum posita fuerat, in textum ipsum deinceps transiisse: alibi enim noster scriptor expresse vertit habitatio. (Revertere ad me, habitatio Israel, n, 14). Jam venio ad explicationem. Eximia Dei pietas, ac charitas erga ipsos immanium criminum reos hic primo commendatur: adhuc enim eos vocat Dominus ad poenitentiam. Queritur deinceps Dominus, quod in sua pertinacia hi perstiterint, tametsi veniam eis tam crebro et verbis tam perspicuis obtulerit. Vide quae diximus ad locum XII, item quae ad XIV et sequentes. Si Vulgatam interpretationem optas, eam statim affero: Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi, et dixi, cum fecisset haec omnia: « Ad me revertere, » et non est reversa.
XXIV. Item illic (Thren., III, 31): Non repellet in aeternum Dominus, et cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae, quia non humiliabit ex toto corde suo, neque repellet filios hominum. Ea quae testimonio XIII, aliisque affinibus tradita sunt, rursus inculcantur iis verbis quae nunc expendimus, et in Vulgata sic habentur: Quia non repellet in sempiternum Dominus. Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum; non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum.
XXV. Item apud Ezechielem (XXXIII, 12): Et justus non poterit salvus esse in die peccati. Cum justo dicam, « Vita vives, » ipse vero confidet super justitiam suam, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus non commemorabuntur: in sua iniquitate quam fecerit, in ea morietur: et cum dicam impio, « Morte morietur, » averterit se a peccato suo, et fecerit justitiam et judicium, et pignus debitori reddiderit, et rapinam restituerit, in praeceptis vitae ambulaverit, ne faciat iniquum, vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus quae peccavit, non commovebuntur ei, quia judicium et justitiam fecit, in ipsis vivet. Qui hic allegatur ex Ezechiele locus, simillimus est illius, quem ex Jeremia attulit n. XIII, ideoque eamdem excipit explicationem. Utitur his Ezechielis verbis auctor libri ad Novatianum, sic eumdem Novatianum refutans (p. 13): « Unde igitur et tam sceleratus, et tam perditus, tam discordiae furore vesanus exstiterit iste Novatianus, invenire non possum; qui semper in domo una, id est Christi Ecclesia, proximorum delicta ut propria fleverit; onera fratrum, sicut Apostolus hortatur, sustinuerit; lubricos in fide coelesti allocutione corroboraverit. At nunc ex quo Cainam illam haeresim, quae non nisi tantum occidere gestit, exercere coepit, nec sibi novissime parcit. Caeterum, si legisset quia justitia justi non liberabit eum in die qua erraverit, et iniquitas impii non nocebit ei ex qua die conversus fuerit, jam olim in cinere poeniteret ille, qui semper poenitentibus adversatur; qui in ruina facilius aedificatorum stantium operatur, quam in structione jacentium ruinarum; qui multos ex fratribus nostris miserrimos falsis suis adversationibus perterritos, iterum fecit ethnicos, dicendo quod poenitentia lapsorum sit vana, nec possit eis proficere ad salutem. »
Vulgatus porro interpres eamdem sententiam latinitate donavit his verbis: Et justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit. Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, « Morte morieris, » et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet et non morietur. Eadem monita habes versiculis 21 et 24 cap. XVIII ejusdem Ezechielis.
XXVI. Item illic (Ezechiel. XVII, 24): Ego Dominus, quia humilio lignum altum, et exalto lignum humile, et arefacio lignum viride, et reviviscere facio lignum aridum. Id porro quod modo expressis verbis traditum est, nunc eleganti allegoria sub oculos ponitur: atque illa quidem indicatur, posse Deum pro lubito et superbos deprimere, et humiles deque suis criminibus dolentes extollere. Ferit itaque haec sententia Novatianos, in schismate tumidos et elatos: eos quoque omnes ferit, qui veniam et poenitentiam peccatoribus praecludunt quando quidem Dominus virgultum humile exaltat et ligno arido vitam ac vigorem impertit. Quod si eamdem plane huic testimonio adhibendam censes explicationem, quam superiori, adhibui per me quidem licet. Quamquam vero vix distat Vulgata interpretatio ab ea quam nuper proposui, quoniam tamen usque adhuc veteri interpretationi Vulgatam addidi, hic pariter addo: Quia ego Dominus, humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile: et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum.
XXVII. Item illic (Ezechiel. XXXIII, 10): Et tu, fili hominis, dic domui Israel: Sicut locuti estis dicentes, Errores nostri et iniquitates nostrae in nobis sunt, et in ipsis nos tabescimus. Et quomodo vivemus? dic illis: Vivo ego, dicit Dominus, si volo mortem impii: tantum a via sua avertatur, et vivat. Perspicua haec est sententia, qua Dei pietas eminet in vocandis hominibus jam pridem in iniquitate haerentibus, ac pene desperatis: certa quoque apparet testificatio divinae voluntatis de impertienda perditissimis quibusque venia. Atque his sane verbis ii praesertim refelluntur, qui divinae charitati limites injicere pertentant et criminosis poenitentiam interdicere. Si peccatoris mortem non vult Deus, sed ut convertatur ac vivat, quis crimina aliqua inexpiabilia dicet, aut poenitentiae cupidos ab ea, ideoque ab Ecclesia, arcebit? Adhibet in eumdem sensum locum hunc Ezechielis is, quem saepe citavi, auctor libri ad Novatianum (pag. 11) Item, inquiens, Dominus ad eumdem (prophetam Ezechielem): Fili hominis, dic populo Israel: Quare locuti estis dicentes: Erroribus nostris contabescimus, et quomodo salvi esse poterimus? dic eis: Vivo ego, dicit Dominus, quia non desidero mortem peccatoris, sed desidero ut avertatur peccator a via sua pessima, et vivat. Adhibent quoque, ne cunctos enumerem, Cyprianus (sub finem libri de Lapsis et sub initium libri de Bono Patientiae ) et Hieronymus. Vide quae dicam n. 30.
Eamdem sententiam Vulgatus interpres latinam effecit his verbis: Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat.
XXVIII. Item illic (Ezechiel. XXXVI, 36): Ego Dominus, aedificavi demolita, et plantavi exterminata. Allegoria altera, affinis illi quae n. 26 allata est, hic proponitur, quam quoniam scriptoris nostri verbis retuli, libet etiam Vulgatae verbis exhibere, quae hujusmodi sunt: Ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta.
XXIX. Item illic (Ezechiel. XVIII, 21): Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus, quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium, et justitiam et misericordiam, vita vivet et non morietur. Omnia delicta ejus, quae fecit, non erunt in memoria; in sua justitia, quam fecit, vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere eum? Id ipsum quod paulo ante Ezechielis prophetae monitis traditum erat, aliis, superioribus valde proximis, hic inculcatur.
Recole numerum XXV. Hic tantum noto, hunc Ezechielis locum in eumdem fortasse sensum allegatum fuisse a Cypriano haec docente (de Bono Patientiae, pag. 496): « Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut avocatus, aut victus in medio laudis, et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant, desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit. Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quae vox adhortatur patienter et fortiter perseverare, ut qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur. »
Ita vero in Vulgata ea verba redduntur: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium, et justitiam, vita vivet et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
Atque hac sane interpretatione posita, atque adeo ex etymologia ipsa nominis Adonai videtur altera ex his vocibus, Adonai, Dominus, redundare. Sed inter ea nolui manus in superiorem interpretationem injicere. Locum hunc non omittit Damascenus crebro allegatus ( in Parall., etc. ).
XXX. Item illic (Ezech. XVIII, 30): Convertimini, et avertite vos ab omnibus impietatibus vestris, et non erunt vobis in poenam. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, quas impie fecistis in me, et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Et ut quid moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus. In illo ipso capite decimo octavo, quod nuper allegavi, sed nonnullis interpositis (versiculo scilicet 30) invenies ea, quae hic adducuntur, quibus quidem invitat Dominus scelestos ad poenitentiam, illisque non modo vitam, verum etiam gravissimorum quorumlibet criminum veniam pollicetur. Vide quae diximus ad locum XIV, XV, et affines alios.
Adhibet explicationem hanc nostram auctor libri ad Novatianum haec scribens (p. 16): « Demus igitur totis viribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quandoquidem super poenitentia nostra gaudeant virtutes coelorum, gaudeant angeli omnes, gaudeat et Christus, qui nos denuo peccatis oneratos, delictis obrutos, plena et clementi moderatione cessare a facinore hortatur dicens: Convertite vos, et redite ab impietatibus vestris, et non erunt vobis iniquitates vestrae ad poenam. Projicite a vobis omnes impietates vestras, quas fecistis adversum me: et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Et ut quid vos morti traditis, domus Israel? Non enim desidero mortem peccatoris. Hieronymus pariter adhibet, ad Rusticum lapsum haec scribens: « Ezechiel quoque iisdem verbis, quia eodem et spiritu: Convertimini, inquit, et redite ab iniquitatibus vestris, domus Israel; et non erunt vobis in tormentum impietates. Projicite omnes impietates vestras, quibus impie egistis adversum me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini domus Israel? Nolo enim mortem peccatoris, dicit Dominus. Unde et in consequentibus loquitur: Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, nisi ut revertatur a via sua, et vivat; ne mens incredula de bonorum repromissione desperet, et semel perditioni animus destinatus non adhibeat vulneri curationem, quod nequaquam existimat posse curari. »
Vulgatus interpres ita latine legi voluit locum hunc: Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus.
XXXI. Item apud Danielem (IV, 31): Et post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos in coelum sustuli, et sensus meus in me conversus est, et Altissimum laudavi, et Regem coeli benedixi, et viventem in saecula laudavi, quia potestas ejus aeterna est, regnum ejus in generatione, et omnes qui inhabitant terram, nihil. Adducta ex Daniele verba Nabuchodonosoris exemplo invitant ad poenitentiam, et criminum detestationem inveteratos in impietate populos, et facile ostendunt, nemini occludi poenitentiae locum, quandoquidem Nabuchodonosori, supremi numinis per annos plurimos contemptori, concessa est denique, propter humilitatem veritatisque agnitionem, praeteritorum criminum a Domino venia.
In vulgata haec sic leguntur: Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt.
XXXII. Item apud Michaeam (VII, 2): Heu mihi anima mea, quia periit veritas a terra, et qui corrigat inter omnes non est. Omnes in sanguine judicant: unusquisque proximum tribulat tribulatione: in malum manus suas praeparant. Hic Micheae locus si singillatim sumatur, Novatianos videtur impetere, de quorum criminibus et schismate queritur Deus. Ut uberiorem tamen, et, si loqui ita sinis, completum atque integrum horum verborum sensum assequaris, subsequentia adjungere debes. Tum porro dices, propterea Prophetam conqueri, quod summa omnium esset in criminibus, atque iniquitate consensio. Horum tamen exemplum Propheta contemni a se ait, quippe Dominum vocare, colereque statuerat, et peccatorum suorum poenitentiam agere, quam qui peregisset, supplicia evitasset, et poenas quas priora crimina promerebantur.
Vere haec a me dici is fatebitur, qui septimum et subsequentes versiculos ejusdem capitis legerit, quos quidem ex Vulgata hic describo, nam veterem editionem ex nostro scriptore ad magnam partem habes: Praecoquas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur . . . ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum Salvatorem meum: audiet me Deus meus. Ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris. Dominus lex mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum; educet me in lucem, videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem, ut lutum platearum.
XXXIII. Item illic (Mich. VII, 8): Noli gaudere super me inimica mea, quia cecidi, sed resurgam, propter quod si sedero in tenebris, Dominus lucebit mihi. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet ipse causam meam. De hoc testimonio recole quae modo diximus. Hoc habent commodi loci isti Micheae, ut praeter ea monita, quae nuper expendimus, antiquam versionem nonnihil a Vulgata remotam exhibeant, quam tamen alibi difficile invenies. Porro si ad perficiendam sententiam versiculum primum hujusce capitis ex versione Septuaginta optas, en illum: Heu mihi quia factus sum colligens stipulam in messe, et racemos in vindemia. Non sunt ex bonis ad comedendum primitiae, heu anima!
Mirum porro quod non afferatur alter Micheae locus haud multum a superiore distans; versiculus scilicet 19 ejusdem capitis, quem sanctus Hieronymus ad hunc modum legit: Ipse avertet, et miserebitur nostri; demerget iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Sed ideo fortasse ab eo allegando cavit scriptor hic noster, quod multo aptius Baptismo, quam poenitentiae verba ea convenire putaret. Et sane Baptismi gratiam verbis iis denotari docet idem ille Hieronymus quem adduxi: « Michaeas de Baptismi gratia vaticinatur: Ipse avertet, etc. »
XXXIV. Item apud Sophoniam (II, 1): Convenite, et precamini, gens indiciplinata, prius quam efficiamini sicut flos praeteriens, prius quam veniat super vos ira Domini, priusquam veniat super vos dies furoris Domini. Quaerite Dominum, omnes humiles terrae judicium operamini, et quaerite justitiam, et quaerite mansuetudinem, et respondete ei, ut protegamini in die irae Domini. Quid porro aptius ad terrendos, avertendosque a schismate atque haeresi Novatianos, eosque reducendos ad Ecclesiam, quam reliquerant, verbis iis, quae hic ex Sophonia adducuntur? quid pariter efficacius ad perurgendos ad poenitentiam eos, qui criminibus suis Dei iram adversus se excitaverant? Procul dubio interpretationi Septuaginta adhaeret noster auctor. Vulgatus autem interpres sic eadem in latinum transtulit: Convenite, congregamini, gens non amabilis: Priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati. Quaerite justum, quaerite mansuetum: si quo modo abscondamini in die furoris Domini.
XXXV. Item apud Zachariam (I, 3): Convertimini ad me, et convertar ad vos. Adeo perspicuus est locus iste, ut explicatione minime indigeat. Vide quae diximus ad locum 15, 16 et sequentes. Convenit etiam plane cum Vulgata.
XXXVI. Item apud Osee (XIV, 2): Convertere Israel ad Dominum Deum tuum, quoniam infirmatus es iniquitatibus tuis. Assumite vobiscum multos, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: dicite ei adorantes: « Potens es dimittere peccata nostra, » ut non accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona. Recole quae ad loca nuper citata, aliaque pridem explicata diximus, et manifesto videbis, quo spectent verba Oseae, quae nunc expendimus. Tantum hic adverto verba illa, Assumite vobiscum multos, si ad Novatianos directa vis, invitare eos, ut turmatim veluti, multisque collectis, ad Ecclesiam redeant. Si ad eos qui poenitentiae causa ad Ecclesiam confugiebant, repellebanturque a severioribus quibusdam et austerioribus, tum indicare, ut multorum, praesertim vero martyrum et confessorum suffragia colligerent, quorum quidem praesidio aut flecteretur ad lenitatem austeriorum firmitas, aut certe multitudine atque auctoritate suffragatorum vinceretur. Possunt etiam significare preces Ecclesiae, quibus et canonicam reconciliationem poenitentes acciperent, et flecteretur ad misericordiam Deus. Postremae huic interpretationi favet sanctus Pacianus, cum haec ait (Epist. I, p. 53): « Scio, frater, hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus dari; nec antequam aut interpretatio divinae voluntatis, aut forsitan visitatio fuerit, relaxari: magno pondere magnoque libramine, post multos gemitus, effusionemque lacrymarum, post totius Ecclesiae preces. »
Vocem illam iniquitatem (ut non accipiatis iniquitatem ) sume pro poena iniquitati infligenda; jam diu enim monuere interpretes, voces has, peccatum, iniquitas, et affines alias ambiguas esse, et perinde significare peccatum iniquitatemque, ac poenam peccato et iniquitati inferendam. Abest nonnihil a superiore interpretatione Vulgata; haec nempe est: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
XXXVII. Item in Ecclesiastico (XVII, 23): Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua, et nimis odito execrationem, et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propitiationis Altissimi, et vade in partem saeculi cum vivis, et dantibus confessionem. Non demoreris in errore impiorum. A mortuo quasi nihil perit confessio. Vivus et sanus confiteberis Deo, et gloriaberis in miserationibus illius, quoniam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se. Ea quae ad testimonium XXXIV annotavi, hic si recolantur, satis, ut puto, illustrabunt eum, quem hic afferimus, locum. Novatiani profecto indicari videntur monerique, ut tandem aliquando ab haeresi ad Ecclesiam revertantur, iis verbis: Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua . . . et sta in sorte propitiationis Altissimi, et vade in partem saeculi cum vivis, et dantibus confessionem. Generatim peccatores excitantur ad veram sinceramque ac solidam poenitentiam, eam denique quam praecipit Ecclesia: Nimis odito execrationem et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propitiationis Altissimi: quid enim expressius ad notandam Ecclesiam, et poenitentiam ab ea praescriptam? Monentur autem ne differant reverti ad Deum: mors enim imminet; quamobrem, dum vita et sanitas adhuc superest, supplices ab eo veniam poscant, quam ille, utpote summum in modum misericors, largiter impertiet: Vivus et sanus confiteberis Deo, et gloriaberis in miserationibus illius, quoniam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se. Vulgatus interpres sic in latinum ea verba transtulit: Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem, et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis Altissimi Dei. In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo, quasi nihil, perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. Quoniam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se.
XXXVIII. Item illic (Eccl. XX, 4): Quam bonum est correctum manifestare poenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. Videtur ad eos directus hic locus, qui se suorum criminum poenitere testabantur, ideoque correctos se appellare non recusabant; at poenitentiae ab Ecclesia praescriptae subdi nolebant. Hos scriptor noster hortatur ut publicam atque ab Ecclesia statutam poenitentiam agant; id enim convenientissimum est; secus si agant, voluntarium peccatum minime effugient.
At quodnam, inquies, voluntarium peccatum illud est, quod publicam poenitentiam agere recusanti inevitabile dicitur? An inobedientia adversus Ecclesiam, quae eamdem poenitentiam praecipiebat? An scandalum, quod reliquis fidelibus praebebatur? Utramque explicationem facile admiserim; sed ne eos quidem reprehenderim, qui monent voluntarium peccatum ab iis effugi non posse, qui priorum criminum poenitentiam ab Ecclesia praescriptam minime agunt; facile enim ad peccandum revertitur, qui aut nullam, aut levem priorum criminum poenitentiam agit, contemnitque consuetudines et sanctiones Ecclesiae. Convenit fere cum superiore Vulgata interpretatio, in eo tantum differens, quod correptum legit ubi noster scriptor habet correctum.
XXXIX. Item in Actibus Apostolorum (VIII, 19): Ait autem ad illum Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam gratiam Dei putas te per pecuniam posse consequi. Non est pars neque sors tibi in hac fide, quia cor tuum non est rectum apud Dominum. Itaque poenitentiam age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. In obligatione enim iniquitatis et amaritudine fellis video te esse. Patere posse peccatis quibusque, ideoque gravissimis etiam poenitentiae locum facile evincitur ex iis Petri verbis, quae hic allegantur; quandoquidem Petrus Simonem Magum Spiritus sancti dona emere studentem, ideoque immanis criminis reum, hortatur ad poenitentiam. Apta sunt etiam eadem verba ad revocandos a schismate atque haeresi Novatianos, quorum aliquos fortasse ad eam sectam pecunia, aut certe emolumenta oblata deduxerant, atque in ea retinebant. Quamvis autem leve sit hanc inter et Vulgatam interpretationem discrimen, placet tamen eamdem Vulgatam pariter adducere: Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua lecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars, neque sors, in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
XL. Item in Epistola Pauli ben. ad Corinthios secunda (VII, 10): Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem operatur stabilem: saeculi autem tristitia mortem operatur. Is quem nunc examinamus, Apostoli locus ecclesiasticae poenitentiae, quae corporalibus etiam afflictationibus peragitur, utilitatem celebrat, eamque testatur fore et stabilem et salutarem ( in salutem ). Condemnat autem veluti noxium, atque adeo mortiferum illud poenitentiae genus, quod saeculo probatur: ac saeculi quidem nomine nobis blandientem, legique Dei, ideoque ecclesiasticae disciplinae adversantem carnem, aut, si vis, schismaticorum et mollium quorumdam blandimenta intelligit. Cyprianus sane poenitentiam illam tantummodo approbat, quae exteriores etiam afflictationes et manifestam tristitiam praeferret. Hinc in libro de Lapsis (p. 384): « Agite, inquit, poenitentiam plenam; dolentis ac lamentantis animi probate moestitiam. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus, aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta, nec plangant. Indignantis Dei major haec plaga est.
Ostendit quoque idem locus nulla esse irremissibilia peccata. Quomodo enim poenitentia dici posset in salutem stabilem, si peccata aliqua irremissibilia essent? Hinc merito sanctus Pacianus adversus Novatianos disputans eodem utitur loco (Epist. I, p. 53). Commendat etiam lenitatem a Cypriano insinuatam, monenturque in eo Ecclesiarum praesides, ne poenitentiam praecludant poscentibus suorum criminum veniam: poenitentia enim est ad salutem stabilem. Cur ergo ab ea arcebuntur fideles scelera sua deflere cupientes? Vulgatam hic non affero; eamdem enim habet cum superiore interpretationem. Locum hunc se magni facere declarat Damascenus, cum eum affert ( in Parallelis ).
XLI. Item illic de hoc ipso (II Cor. II, 10): Si cui autem aliquid donastis, et ego; nam et ego, quod donavi propter vos in facie Christi, ut non circumveniamur a Satana; nec enim versutias ejus ignoramus. Hic quoque monentur episcopi, ut veniam poenitentibus donent; approbavit enim Paulus apostolus indulgentiam et facilitatem, si volumus ita loqui, quam cum poenitentibus fideles adhibuerant. Itaque rigorem illum ac severitatem, quam in Ecclesiam inducere nonnulli studebant, veniam poenitentibus denegantes, etiamsi illi sese Ecclesiae judicio supponerent, improbat locus iste. Atque in hunc quidem sensum eo utitur sanctus Pacianus haec scribens: « Quid episcopo negabitur, in quo Dei nomen operatur? Reddet quidem illi rationem, si quid perperam fecerit, vel si corrupte et impie judicarit. Nec praejudicatur Deo, quominus mali aedificatoris opera rescindat: interea, si pia illa administratio est, adjutor Dei operum perseverat. Ecce Apostolus ad laicos scribit: Si cui quid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos in persona Christi, ut non possideatur a Satana, non enim versutias ejus ignoramus. Si autem quod laici donant, Apostolus donasse se dicit, quod episcopus fecerit, qualiter respuetur . . . . Scio, frater, hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus dari, nec antequam aut interpretatio divinae voluntatis, aut forsitan visitatio fuerit, relaxari: magno pondere, « magnoque libramine: post multos gemitus effusionemque lacrymarum, post totius Ecclesiae preces: ita veniam verae poenitentiae non negari, ut judicaturo Christo nemo praejudicet. »
Improbat quoque eorum errorem, qui peccata aliqua inexpiabilia censebant. Quis enim in expiabilia aliqua peccata censebit, quando Paulus sine ulla restrictione, aut criminum exceptione, affirmat se donare iis qui peccaverant, quidquid antea a fidelibus donatum illis fuerat? Pulchre idem ille Pacianus quem modo allegavi, recitatis his ipsis Apostoli verbis: Si cui autem donastis, etc., haec subjungit: « Vides Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem? Vides mitissimam lenitatem longe a vestro supercilio separatam, longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitae, ac saluti omnium consulentem? An etiam in nos severus censor inveheris? Verba porro illa: Ut non circumveniamur a Satana, nec enim versutias ejus ignoramus, hunc, me quidem judice, habent sensum. Ideo vero indulgeo quidquid vos indulsistis, ne a Satana circumveniamur; circumvenit enim Satan fideles in crimina prolapsos, si nimiam austeritatem rigoremque nulla lenitate temperatum adversus eos adhibeamus; facile enim in desperationem ea ratione inducuntur; atque id quidem cavemus nos, qui daemonis fraudes versutiasque probe noscimus. Vix differt ab allata interpretatione Vulgata, quam statim habeto. Cui autem aliquid Donastis, et ego; nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes ejus.
XLII. Item illic (II Cor. XII, 20 et 21): Timeo autem ne forte cum venero ad vos, iterum humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super quae gesserunt fornicationem et impudicitiam.
Exemplo apostoli Pauli, qui male de iis ominabatur, qui non egerant poenitentiam super quae gesserant fornicationem et impudicitiam, praedicens ex iis fore multos, de quorum perditione sibi lugendum esset, Cyprianus, seu quisquis is est hujusce opusculi auctor, male de iis ominatur qui, tametsi plurimorum criminum rei, tamen sine poenitentia introduci volebant in Ecclesiam. Poenitentiam itaque ab impudicis et criminosis exposcit, ut ecclesiasticam communionem et veniam assequerentur. Adversus Novatianos quoque merito locus iste urgetur, quatenus poenitentiam non exquisisset a criminosis Paulus, si irremissibilia forent eorum scelera. An levia ea erant quae fornicationis et impudicitiae vocabulis hic notat apostolus Paulus? Non omittit testimonium hoc Pauli sanctus Pacianus adversus Novatianos disputans: sic enim eos refutat (Epist. I, pag. 52): « Revolve quae Spiritus dicat ecclesiis. Ephesios desertae dilectionis accusat, stuprum Thyatirenis imputat, Sardos in opere cessantes, Pergamenos docentes diversa reprehendit, Laodicenorum divitias inurit, et tamen omnes ad poenitentiam satisfactione invitat. Quid Apostolus ad Corinthios, cum ita dicit: Ne cum venero, lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam ex his quae ante gesserunt in fornicatione et immunditiis suis? » Praeiverat Pacianum Cyprianus (Epist. LII, pag. 157), haec scriptis tradens: « Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem maechatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI): quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur, et lamentandi et satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo, ne forte veniens ad vos, lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis, quas fecerunt, et fornicationibus, et libidinibus. » Vide etiam, obsecro, quo modo loco hoc ad Sabinianum lapsum corrigendum utatur Hieronymus (in Veron. edition., epist. CXLVII, n. 1, p. 1078). Sed quis Bachiarium omittat, non modo locum hunc allegantem, sed ea ipsa versione utentem, qua utitur noster auctor? Libentissime autem Bachiarium excito, quod ex illius monitis manifesto noscet lector, alium etiam in finem, hunc quem pertractamus Pauli locum, afferri posse. Ecce porro ipsa Bachiarii verba (in libro ad Januarium pag. 54 editio Francisci Florii): « Ne spernas, quaeso, fratrem defunctum; filius est Sunamitis sterilis, id est, Ecclesiae: ex repromissione natus est iste, qui mortuus est. Quondam enim nativitatem ejus secundo Abrahae Dominus, in Isaac semine spopondit atque pollicitus est, cujus caput in messe calore percussum est, id est, principale mentis ejus inter ipsam spei libidinis flammam concaluit. Currat ad Elisaeum mater ejus; id est sollicite plangat Ecclesia: resurget enim si fideliter hoc speravimus a Christo. Et tu, beatissime, in defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus, pedes pedibus, os ori compone. Primum, ut compatiaris ei, qui mortuus jacet: neque elatus integritatis tuae triumpho, superexcrescas eum, aut superextendas te ei, quem repentina mors rapuit; sed imitare Apostolum, qui dicit: Timeo, ne humiliet me Dominus Deus meus apud vos et lugeam multos ex eis, qui ante peccaverunt. Appone praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in perditionem sui ulterius evagentur: os illius, ne confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa; pedes illius, ne vagentur in turpibus. Et sic cum pro custodia sui membris illius membra tua fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium non habebit, verum etiam spem capiet resurgendi, ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis tempore revocetur ad vitam. »
In Vulgata reperies verba haec translata ad hunc modum: Timeo enim, ne forte cum venero . . . . ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam egerunt.
XLIII. Item illic (II Cor. XIII, 2): Praedixi et praedico, ut praesens sedeo ei absenti, nunc his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum non parcam. Poenitentiae subjiciendos criminosos hoc in loco docet Apostolus: minime quippe se impunita relinquere posse ait gravia crimina, in quae nonnulli inciderant. Neque ergo praecludi is vult poenitentibus veniae locum (Vide testim. XXXXI), neque inulta sinit esse et sine poenitentia gravia crimina. Id quoque non modo Cyprianus (Vide quae docuimus n. 8, 9 et sequentibus capitis 1), verum etiam Pacianus (Consule verba Paciani ad testimonium XXXXI) summopere optabat. Potestatem etiam ecclesiasticorum praesidum in crimina quaevis et criminosos indicant haec verba, praesertim si non sejungantur a verbis n. XXXXI expensis, quatenus indicant plenum summumque judicium, quod adversus fideles in crimina lapsos se exercere posse testatur Apostolus. An vero si quaedam peccata inexpiabilia essent, in judicio adversus criminosos lato sedere is potuisset, et sententiam ferre? haec scilicet, utpote irremissibilia, judicio illius ac sententiae minime subessent. Quis porro ignorat in potestate, quam ordinariam appellant, succedere Apostolis episcopos? Potestatem itaque hi habebunt in quaevis crimina, ideoque nulla erunt irremissibilia, quidquid secus effutirent Novatiani. In Vulgata sic describitur loquens Paulus: Praedixi et praedico, ut praesens et nunc absens, iis qui ante peccaverunt et caeteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
XLIV. Item ad Timotheum secunda (II Timoth. II, 16): Profanas autem novitates vocum devita: multum enim proficiunt ad impietatem: nam sermo eorum sicut cancer serpit, ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam et quorumdam fidem subverterunt. Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc. Cognovit Deus qui sunt ejus, et discedat ab omni iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emendaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne bonum opus paratum. Juvenilia autem desideria fuge. Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens, quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse, ad omnes docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt; ne quando det illis Deus poenitentiam, ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Adversus Novatianos haec apostoli Pauli monita intorquet noster scriptor, atque haec quidem fidelium auribus inculcat, ut ab haereticorum et schismaticorum strophis et familiaritate abstineant, neve ab eorum versutia et malis dolis se decipi sinant: Sed et sermo eorum quasi cancer serpit: hoc et macula unitatis, haec ruga (Vide S. Pacianum, Epist. III). Quamvis enim malos in hoc mundo, atque adeo in Ecclesia esse oporteat: Quaedam vasa in honorem quaedam in contumeliam (Rursus vide S. Pacianum, Epist. III): cavendum est tamen summopere, ne ab eorum exemplis et blandis callidisque sermonibus in errorem deducamur. Pulchre Cyprianus (Epist., LV, pag. 186): « Nunc et admoneo et peto, ut quod alias sponte, atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut, hac Epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis et pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur, et bonorum integra, ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detrectationis sordibus repurgetur. Declinent autem de caetero fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit, sicut Apostolus dicit: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. »
Ita porro cum iisdem schismaticis agere fideles praecipit, ut eos primum quidem exemplis, tum lenitate, ac moderatione mitefactos ad Ecclesiam deducant, effugientes prorsus contentiones, verborum asperitatem ac minas. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse. Vulgata interpretatio hic pene proponitur, an amanuensis licentia, an casu aliquo, alii viderint; quia tamen in prioribus duobus versiculis Vulgata non nihil differt ab ea, quam exhibet hujusce opusculi auctor, duos hosce versiculos Vulgatae hic describo: Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit.
XLV. Item in Apocalypsi (II, 5): Memento unde cecideris, et age poenitentiam: sin autem, veniam tibi cito, et candelabrum de loco suo movebo. Eodem fere spectat hic locus, atque ille qui ex Sophonia n. 34, allegatus est. Invitant itaque isti ad poenitentiam ecclesiasticis legibus praescriptam; ostendunt peccantibus superesse veniae locum; minantur denique schismaticis, et peccatoribus graves poenas, nisi resipiscant et poenitentiam agant. Atque invitari quidem ad poenitentiam ecclesiasticis legibus praescriptam fideles lapsos ostendunt monita haec Cypriani: « Legi litteras vestras, fratres charissimi, quibus scripsistis salubre consilium vestrum non deesse fratribus nostris, ut, temeraria festinatione deposita, religiosam patientiam Deo praebeant, ut cum in unum per ejus misericordiam venerimus, de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam. Poenitentiam autem ille agit, qui, divini praecepti memor, mitis et patiens, et sacerdotibus Dei obtemperans, obsequiis suis, et operibus justis Dominum promeretur. » Et rursus alibi (in libro de Lapsis, p. 378): « Non concedit pacem facilitas ista, sed tollit; nec communicationem tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia, et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum graviter offensum longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II). »
Quod vero verbis his Apocalypsis ostendatur, peccantibus superesse veniae locum et verba ipsa per se declarant (quatenus illum ipsum episcopum quem corripiunt, invitant ad poenitentiam), et exemplo suo evincit Cyprianus, cum ad illud, de quo agimus, dogma stabiliendum iis utitur: « Miror autem, inquit ille (Epist. LII, pag. 155), quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere. »
Nefas autem sit omittere quae auctor libri ad Novatianum litteris consignavit (pag. 13): « Qui multos ex fratribus nostris miserrimos falsis suis adversationibus perterritos, iterum fecit ethnicos, dicendo quod poenitentia lapsorum sit vana, nec possit eis proficere ad salutem, clamante "riptura et dicente: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, si quominus veniam tibi, nisi poenitentiam egeris. Et quidem ad septem Ecclesias scribens, singulis sua quoque facinora et delicta ingerens: Poenitemini, dicebat. Quibus? Nisi illis scilicet quos pretio magno sui sanguinis redemerat. »
His adjungamus quae Bachiarius hoc super argumento ad Januarium scripsit: « Quid vero illud quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia angelica comparantur: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera fac; alioquin venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum. Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit, qui in tribulatione laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni, quod dicit: quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes, quem tamen non numerum poenitentium esse sentimus, quia nonnisi per tribulationem planctumque salvati sunt. Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum. »
Accedat his omnibus sanctus Pacianus haec elocutus: « Ecce promitto, polliceor, si ad Patrem vestrum vera satisfactione redeatis, nihil ulterius errando, nihil pristinis adjiciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid et flebile: Peccavimus in conspectu tuo, Pater, jam non sumus digni nomine filiorum. Continuo de vobis et pecus illud recedet immundum, et siliquarum esca deformis . . . . . Nec utique non poenitentibus comminaretur, nisi ignosceret poenitentibus. Etiam ipse Deus dicit: Memento, ecce unde cecideris, et age poenitentiam . . . . . Neminem vestrum perire vult Dominus. Etiam modici et minimi requiruntur. »
Quod denique hisce verbis minetur Dominus schismaticis et peccatoribus poenas, nisi resipiscant, et poenitentiam agant, facile evincitur. Quid enim est adventus ille Domini, de quo hic dicitur, nisi visitatio illa, quam alibi describit iis verbis: Visitabo super viros defixos in faecibus suis? Amotio autem candelabri de loco suo quid aliud est, nisi amotio ab eo Ecclesiae loco, quem quis obtinet?