Exhortatio ad presbyteros

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Exhortatio ad presbyteros
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

EutPap.ExAdPr 5 Euticianus papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Exhortatio ad presbyteros

Fratres et sacerdotes Domini, cooperatores nostri ordinis estis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Auron tenemus; vos locum Eleazari et Ithamaris: nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis: nos pastores vestri sumus; vos plebis vobis commissae: nos de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino nostro Jesu Christo; vos de plebe vobis commissa: nos de vobis pastoribus; vos vero de ovibus, id est de plebibus vobis commendatis: et ideo, filii charissimi, praevideamus periculum tanti officii nobis commissi. Admonemus itaque et obsecramus fraternitatem vestram, ut quae vestrae nostraeque saluti, suggerimus, memoriae commendetis. Inprimis admonemus ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit: scilicet, ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in domibus vestris feminas non habeatis: omni nocte ad nocturnas surgite; cursum vestrum certis horis decantate: missarum celebrationes religiose peragite: corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite. Nullus scaccis vel alearum ludis intendat: vasa sacra manibus propriis abluite et extergite. Nullus cantet missam nisi jejunus: nullus cantet qui non communicet: nullus cantet sine amictu, alba, stola, manipulo, id est fanone et casula, et haec vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint. Nullus in alba qua in suos usus utitur cantet. Nullus in ligneo aut in vitreo calice audeat missam celebrare. Nulla femina ad altare accedat, nec calicem Domini tangat; corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum de mundis linteis. Super altare nihil ponatur, nisi capsae et reliquiae et quatuor Evangelia, aut pyxis cum corpore Domini ad viaticum infirmorum: caetera in nitido loco recondantur. Missale plenarium, lectionarium, antiphonarium; et librum quadraginta homiliarum unusquisque habeat. Locus in secretario vel juxta altare sit praeparatus ubi aqua effundatur, quando sacra vasa abluuntur, et ubi vas nitidum dependeat cum aqua, ut sacerdos manus lavet post communionem. Ecclesiae sint bene coopertae et cameratae, et atrium ecclesiae sit undique munitum.

Nullus extra ecclesiam per domos, nec in locis non consecratis missam cantet: nullus solus cantet missam: omnis presbyter clericum vel scholarem habeat qui epistolam vel lectionem legat, et ei ad missam respondeat, et cum quo psalmos cantet. Infirmos visitate, et eos ad confessionem reconciliate, et juxta apostolum oleo sancto ungite, et manu propria communicate. Nullus praesumat tradere communionem laico vel feminae ad deferendum infirmo: nullus sacrum chrisma vendat: nullus vestrum pro baptizandis infantibus, vel pro reconciliandis peccatoribus vel infirmis, aut pro mortuis sepeliendis, vel pro consecrandis ecclesiis, praemium aut pretium sive munus exigat, vel ecclesias aliquorum data pecunia vel aliquo malo ingenio subripiat. Videte ut per negligentiam vestram nullus infans sine baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus vel litigiosus: nullus arma portet in seditione, nisi verbum Domini. Nullus canum vel avium jocis inserviat: nullus in tabernis manducet et bibat. Unusquisque vestrum, quantum sapit, plebi suae de evangelio, vel de epistola, vel aliqua divina scriptura in dominicis et festivis diebus annuntiet. Curam gerat pauperum, peregrinorum, orphanorum, praebens eis refectionis hospitium, ut sustentationem habeant. Discordes ad concordiam revocet: viduas defendat, ut in his et aliis hujusmodi totius boni exemplum praebeat. Omni die dominico ante missam aquam benedictam faciat, et plebem suam et loca fidelium adspergat, et ad hoc solum agendum unum vas habeat, et circa atrium suum vel circa ecclesiam ad processionem eat. Sacra vasa et vestimenta sacerdotalia nolite in vadimonium dare negotiatori, vel alicui saeculari. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscumque rei gratia ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuram exigat, et conductor sui fenoris existat. Res et facultates, quas per diem ordinationis vestrae acquiritis, ad ecclesiam ad quam titulati estis, vel cui deservitis, pertinere sciatis.

Nullus sine conscientia et consensu episcopi ecclesiam acquirat et obtineat: nullus per potestatem saecularium ecclesiam teneat: nullus ecclesiam, ad quam titulatus est, dimittat, et ad aliam migret: nullus plures ecclesias sine adjutorio aliorum presbyterorum habeat: nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi in itinere, aut si ad placitum fuerit, ad missam recipiat: nullus in alterius ecclesia, vel parochia missam cantet, absque proprii voluntate et rogatu presbyteri: nullus decimam ad aliam ecclesiam pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et vinum bibere, nisi pro eo ad praesens eleemosyna fiat. Nullus praesumat baptizare, praeter in vigilia Paschae et Pentecostes, nisi pro necessitate et periculo mortis. Unusquisque fontes lapideos habeat: quod si non potest habere lapideos, habeat vas aliud ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat. Videte ut omnibus parochianis vestris symbolum et orationem dominicam insinuetis. Jejunium quatuor temporum, et rogationum, et litaniae majoris, plebibus vestris omnibus modis observandum indicite. Feria quarta ante XL, plebem ad confessionem invitate, et eis juxta qualitatem delicti Poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est. Tribus temporibus in anno, id est in natali Domini et Pascha et Pentecoste omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis, exceptis poenitentibus, quibus prohibitum est, accedere admonete. Certis temporibus conjugatos ab uxoribus abstinere exhortamini, id est ab Adventu Domini usque ad transactas octavas Epiphaniae; et a Septuagesima usque ad transactas octavas Paschae; et a Rogationibus usque ad transactas octavas Pentecostes. Praeterea, in omnibus sabbatis usque ad feriam secundam et vigilia sanctae Mariae, et sancti Joannis, et apostolorum, et vigiliis indictis aliorum sanctorum, et eorum festis, eulogias post missam dominicis diebus plebi tribuite. Nullus presbyter in itinere sine orario, id est stola, incedat. Nullus vestrum vestimentis laicalibus et diversis coloribus induatur. Nullus rem aut possessionem ecclesiae aut mancipium vendere, aut commutare aut aliquo ingenio ab ea alienare praesumat.

Diem dominicum et alias festivitates absque servili opere a vespera in vesperam celebrare docete. Cantus et choreas mulierum et ludos joculatorios, et cantiones in ecclesia et in atrio fieri prohibete. Carmina diabolica quae super mortuos nocturnis horis vulgus facere solet, et cachinnos quos exercet, sub contestatione Dei omnipotentis fieri vetate. Cum excommunicatis nolite communicare: nullus praesumat cum eis vel missam cantare, sed et plebibus vobis commendatis hoc annuntiate. Nullus vestrum ad nuptias eat: omnibus denuntiate ut nullus nisi publice celebratis nuptiis uxorem ducat: nullus sponsam alterius accipiat, et nuptias fieri prohibete ab adventu Domini usque ad transactas octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad transactum paschae clusum, et a Rogationibus usque ad transactas octavas Pentecostes. Raptum omnibus modis prohibete, et ut ad proximam sui sanguinis feminam vel cum consanguineis suis usque ad septimam generationem nullus accedat, anathematizate. Pastores omnes et alios servientes suos ut unusquisque ad ecclesiam dominicis vel festivis diebus venire faciat admonete. Patrini filiolis suis spiritualibus symbolum, et orationem dominicam insinuent, vel docere eos faciant. Chrisma sub sigillo sit, aut sub sera, propter quosdam infideles. De mysterio vobis commisso vos admonere curamus, ut unusquisque vestrum, si fieri potest, expositionem symboli et orationis dominicae juxta traditionem orthodoxorum patrum penes se habeat scriptam, et eam pleniter intelligat, et inde populum sibi commissum assidue praedicando instruat, et, si non noverit, saltem secum teneat et credat. Orationes quoque missarum et praefationes et canonem bene intelligat, et si non saltem distincte ac memoriter valeat proferre, epistolam et evangelium bene legere possit, et utinam sensum ad litteram possit manifestare! Psalmorum versus et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Sermonem Athanasii episcopi, cujus initium est « Quicumque vult » memoriter teneat et omni die cantet. Exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, et ad fontem baptismi consecrandum, aut reliquas orationes super masculum et feminam singulariter et pluraliter valeat et sciat distincte proferre, et ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis et ordinem reconciliandi secundum auctoritatem canonum, et ordinem unguendi infirmos unusquisque habeat et prudenter sciat. Ad infirmos quoque visitandos, et ad reconciliandum eos invitatus spontaneus currat, et eorum necessitati, non pro lucro terreno, sed pro illa charitate qua Christus nos dilexit, subveniat, et orationes et septem psalmos speciales circa eos decantare curet. Similiter ordinem in exequiis defunctorum agendis, preces, exorcismos quoque salis et aquae memoriter teneat: cantum nocturnum, atque diurnum sciat. Computum si non majorem, saltem minorem, id est epactas concurrentes, terminos regulares, et si potest, caetera sciat. Martyrologium et poenitentialem sapiat. Libellum istum unusquisque habeat et frequenter legat, ne oblivioni tradat ea quae sunt sibi observanda. Quod, fratres charissimi, ut memoriter retinere et salubriter peragere valeamus, omnipotens Deus nobis concedere dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.