Jump to content

Exhortatio humilitatis (Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exhortatio humilitatis
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


MarBra.ExhHum 72 Martinus Braccarensisc.520–580 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Exhortatio humilitatis

I. Quisquis nutu Dei cujuslibet officii dignitate praeluces, hic providae gubernationis utilitate caeteris praecedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam diligenter, quaeso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quaeras; quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte durius aliquid videor loqui, veritatis haec culpa, non mea est. Nam ideo quaedam dura sunt, quaedam mollia; sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant veritatem, libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici, quam ei qui praesidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut assolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiamsi amaricet, bibendum est.

II. Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in hac re tanta vigilantiae industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui si rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendae gratiae aditus, non laborum merito, sed adsentationum rimatur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et jucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere, regium vitium est; adulari vero, servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium usu vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, egregie verba potentum subsequi, et ex illorum voluntatibus formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint, et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant, si quid paulo ante laudaverunt. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur tanquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet unde exeat et fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quaestus, hic maxime est, desideriis vivere alienis, animum tuum summa discretionis mensura constringe; ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quaedam gloriae verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse, nisi hoc tantum quod et tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.

III. In omnibus ergo in quibus adulationum nimietas etiam terminos homini competentes excessit, illud Davidicum recordaveris documentum, in quo ille venena adulationum devitans, ait: Corripiet me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5). Oleum autem peccatoris adulatio est, quae levi quadam et suavi unctione caput interioris hominis, quod est cor, quasi ungendo dinitidat. Melius ergo sibi ipsi esse dixit propheta David ab homine justo argui vel moneri, quam a quovis adulatore laudari. Recte autem adulatorem peccatoris nomine denotavit, cujus id maximum ante oculos Dei et detestabile est peccatum, aliud corde tenere, aliud ore proferre. De talibus enim et in alio Psalmo dicit: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Ps. LIV, 22). De justo autem dicit: Loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Ps. XIV, 3). Ut autem in his rebus quaevis hominum subtilitas nullo unquam laudationis titillamento credulitatem mentis tuae attrahat in consensu, ad ipsius Domini nostri Jesu Christi evangelica illa gesta convertere; et invenies illum dominantium Dominum (Apoc. XIX, 16) magnum nobis dedisse inter humanas laudes humilitatis exemplum. Hanc ergo excole, hancque magistram habeto, hanc tibi inter laudationum illecebras arbitram pone. Quanta portio ex his quae homines adlaudando tribuunt, vel quanto tempore tua sit, haec non permittas placidis auribus audire, quia ficta.

IV. Postremo haec sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum illecebris, tunc tibi coelum aperiet, cum tibi in aure dixerit: Quia terra es (Gen. III, 19); tunc te in illa vera societate haereditatis Dei introducit, cum te in omnibus admonuerit: Quia homo es et peccator. Et cum universas rationes ex his quae ad te pertinent, in hujus humilitatis suppotattone prospexeris (miram rem dicam), invenies homines ad honoris tui cumulum augmentando minuere, hanc vero solam minuendo plus addere. Quantum ergo magnus es, ut ait Salomon, tantum te humilia (Eccli. III, 20). Quia et cum multos gubernaveris, non est tamen perfectio, si hoc quod majus est, tu solus restiteris, quem gubernare non possis. Tunc enim aliis vere praeibis, cum prius praeiveris tibi. Nec enim malis nunc ergo, sed quam maxime bonis haec loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias, non solum peccatori, sed sanctis data praecepta sunt. Dicitur et illis verbum veritatis, non tamen ut fiant boni, quod sunt; sed ne fiant mali, quod non sunt. Credo autem quia bonis plus hoc quod purum, quod sincerum est, placeat. Nam Deus noster non tantum dulcibus adorantium se precibus, quantum innocentia et simplicitate placatur. Plus illis autem inclinans, qui sinceram puramque ei mentem offerunt, quam qui suavia orationum intulerint blandimenta. Non enim ad alium mihi de vana gloria aut superbia visum est loqui, nisi ad te, quicumque prior es aliis: qui etsi non recipias, tamen omnes naec ingerunt, omnes blandiuntur, omnes extollunt; nemo ex illis id offerens, quod ita dulce sit, ut tamen a periculo longe sit. Nec enim miror omnibus esse in promptu, quia laudare potentem, sicut nec labor, ita nec timor est.

V. Tibi igitur me oportuit haec humilitatis instrumenta porrigere, tibi gubernaculi, quamvis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere moderamen. Quia ibi semper elationis fortior ventus est, ubi honori fortior altitudo. Cupio ergo te ante oculos Dei quibus nuda est abyssus humanae conscientiae, humili corde semper incedere, quia scriptum est: Super quem, inquit Dominus, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Cupio te omnia mandata Christi servare; et cum illa operibus bonis adimpleas, illud quod ipsis apostolis dictum est, recordari. Ait enim illis: Et cum haec omnia feceritis quae mando vobis, dicite: Quia servi inutiles fuimus; quae debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10); id est, non ex dono tanquam liberi, sed ex debito tanquam servi. Nullus enim quamvis perfectus in omnibus vir, ita aliquando haec praeoccupavit quae Deo sunt placita, ut prius aliquid illi fenerans, non debitor fuerit, sed exactor. Quis enim aliquid habet, quod ab illo datum non est? Aut quis, sicut Apostolus ait, prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso: ipsi gloria in saecula, Amen (Rom. XI, 35, 36).

VI. Ecce haec est vera illa et Christiana humilitas. In hac eos quibus praesides, optime gubernabis. In hac victoriam ex omni vitio poteris promereri, Deo hoc quod viceris tribuendo, non tibi. Nam, quod aliquoties, patientia victa, vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est, mihi crede, nisi quia non dicimus Deo, quod belligerator ille David bella Domini bellans: In te, inquit, inimicos nostros ventilavimus, et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos (Ps. XLIII, 6). Et iterum: Quia non virtute sua potens est vir; Dominus infirmum facit adversarium ejus. Sed forte respondetur mihi: Ergo et Deo non agimus gratias, non referimus laudes? Credo, quia agimus gratias; potest fieri, sed verbo tenus, sed in sinu. Deo privatim gratias agimus, nobis publice; Deo in labiis laudem tribuimus, nobis et in labiis et in corde. Ecce hoc est, quod incurvatum saepius erigit inimicum. Peccatum namque elationis nostrae, robur illius. Sola ergo humilitas cordis est, quae se infirmam dicendo, omnia potest, quae totum quod boni est obtinet, Deo hoc semper applicando, non sibi; in qua si quis ascenderit, non habet unde cadat. Omnes aliae virtutes ad perfectionem suam per excelsa quaedam nos et ardua poterunt provocare, haec sola in plano est; et quamvis humilior aliis videatur, coelo tamen est altior, quia in regno ejus hominem non ascendendo, sed descendendo perducit. Per hanc obtinuerunt sancti futurae beatitudinis praemia, custodientes dominicum illud eloquium: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Ille scilicet est humilis, qui spiritu plenus est, flatu quodam elationis abundans elatus, ut uter est.

VII. Sed jam quomodo ipsa virtus obtineatur, charitas tua paulisper intendat. In primis si quid volueris boni operis inchoare, non hoc proposito acquirendae laudis, sed studio inchoationis faciendae bonitatis incipies. Dehinc cum perfectum fuerit opus, illud quodcunque est opus, omni custodia serva cor tuum, ne forte humanis favoribus acquiescens, inde te existimans, tibi ipse complaceas; aut aliquam ex quovis actu gloriam quaeras, quia natura gloriae ita est, ut umbra corporis: si illam sequeris, fugit; si fugeris, sequitur. Sed semper te minimum omnium aestima, et reminiscere: Quidquid tibi in omni vita boni successerit, totum hoc Deo qui dedit, non tibi qui accepisti, conscribas, convincens te illo testimonio Pauli: Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Similiter et illud apostolicum: Quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Cumque ex his pretiosissimis sanctae humilitatis lapibus, in corde tuo Spiritui sancto templum ornaveris, tunc orans in eo, assumens canticum David prophetae, non verbo tantum, sed et opere decantabis: Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; nec ambulavi in magnis, nec in mirabilibus super me (Ps. CXXX, 1). Quod carmen tunc in veritate offerre poteris Deo, quem te humiliando laudas; cui veraciter cum omnibus fidelibus et tu quotidie dicis: Te decet laus (Ps. LXIV, 2), illum glorificans.