LITTERAE SANCTISSIMI D.N. LEONIS XIII
- AD PRAESIDEM REIPUBLICAE AEQUATORIS,
- QUIBUS GRATULATUR DE HUIUS STUDIO
ERGA RELIGIONEM CATHOLICAM*
Dilecte Fili, Nobilis et Illustris Vir,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Eximia pietas tua et studium quo flagras, ut religionis salutaris vis latius promanet in eos, qui istam, cui praees, regionem incolunt, praeclare enitebant in iis litteris, quas pridie nonas Octo» bris ad Nos dedisti. His equidem mirifice delectati sumus, eoque iucundius, quod animi sensus et petitiones in iis explicatas non abs Te uno profectas intelleximus, sed et ab utroque Ordine Amplissimo, penes quem legum iubendarum potestas est. Quare incertum Nobis non erat, iis litteris sensus exprimi, voluntatem et vota nationis universae. Hoc autem commune studium ut per Vicariatus Apostolicos in plagis Amazonicis constitutos Christi regnum amplificetur in terris, non minus Nobis solatio est, quam decori Vobis et laudi. Perspicuam namque apertam que facit vivam quae viget in populo fidem, simulque in Te aliisque, qui summae rei praesunt pietatem prudentiae coniunctam, parem gravitati muneris et excelso honoris gradui quem obtinetis. Ac sane nihil dignius Christianis Viris et sapientibus civitatis moderatoribus, nihil pariter rei publicae utilius, quam sedulam dare operam, ut ingens hominum multitudo, quae propinqua vestris urbibus et oppidis accolit, excussis ignorantiae tenebris, et posita agresti asperitate morum, luce illustretur evangelicae doctrinae, ac simul humano civilique cultui assuescat. Propterea Tibi, Dilecte Fili, Nobilis et Illustris Vir, dubitandum non est quin pro eo ac debeamus, plurimi faciamus desiderium tuum, adeoque petitiones tuis comprehensae uteris, praecipuas curas Nostras ad se converterint. Equidem iam mandavimus prudentibus lectisque viris, quorum opera consilioque in huiusmodi negotiis utimur, ut illuc studia sua conferant, optimam quaesituri rationem qua ea res commode riteque valeat expediri. Nos itaque laeta spes tenet et eventura feliciter quae in optatis habes, et rem prospere sciteque gestam fructus daturam salutis uberrimos. Imo neque Tibi populoque cai praesides benefacti credimus defutura praemia. Eae namque sylvestres tribus earumque posteritas, quum ope vestra exuerint feritatem pristinam, et cum religione omnes acceperint humanitatis artes, facere non poterunt quin gratias Vobis habeant immortales, tantique mercedem muneris Vobis adprecentur et impetrent a. summo bonorum largitore Deo. Interim Tibi, Dilecte Fili, Nobilis et Illustris Vir, gratulamur ex animo quod religioni studens eam inieris viam quae ad veram ducit solidamque gloriam; ac certa fiducia nitimur, Te nunquam tui dissimilem fore, Teque ipsum constanter praestiturum Ecclesiae tam obsequentem filium, quam paratum ad officia adiutorem. Demum paternae caritatis testem apostolicam Benedictionem tibi, duobus publicis Conciliis et universo populo, cui praees peramanter impertimus.
Datum Romae apud s. Petrum die 30 Ianuarii 1889, Pontificatus Nostri Undecimo.
LEO PP. XIII
- ASS, vol. XXI (1888), pp. 449-450.