Eximiae devotionis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Quinto nonas Maii 1493


Alexander episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Ferdinando regi et carissime in Christo filie Elisabeth, regine Castelle, Legionis, Aragonum, et Granate, illustribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Eximie devotionis sinceritas et integra fides quibus nos et Romanam reveremini ecclesiam non indigne merentur ut ilia vobis favorabiliter concedamus per que sanctum et laudabile propositum vestrum et opus inceptum in querendis terris et insulis remotis ac incognitis in dies melius et facilius ad honorem Omnipotentis Dei et imperii Christiani propagationem ac fidei Catholice exaltationem prosequi valeatis.

Hodie siquidem omnes et singulas terras firmas et insulas remotas et incognitas, versus partes occidentales et mare oceanum consistentes, per vos seu nuncios vestros, ad id propterea non sine magnis laboribus, periculis, et impensis destinatos, repertas et reperiendas imposterum, que sub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Christianorum constitute non essent, cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, locis, villis, juribus, et jurisdictionibus universis, vobis, heredibusque et successoribus vestris, Castelle et Legionis regibus, imperpetuum, motu proprio et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine donavimus, concessimus, et assignavimus, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur.

Cum autem alias nonnullis Portugallie regibus qui impartibus Africa, Guinea, et Minere Auri, ac alias, insulas etiam ex similibus concessione et donatione apostolica eis facta repererunt et acquisiverunt, per Sedem Apostolicam diversa privilegia, gratie, libertates, immunitates, exemptiones, facultates, littere, et indulta concessa fuerint ; nos volentes etiam, prout dignum et conveniens existit, vos, heredesque et successores vestros predictos, non minoribus gratiis, prerogativis, et favoribus prosequi, motu simili, non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc oblate petitionis instantiam sed de nostra mera liberalitate ac eisdem scientia et apostolice potestatis plenitudine, vobis et heredibus et successoribus vestris predictis, ut in insulis et terris per vos seu nomine vestro hactenus repertis hujusmodi et reperiendis imposterum, omnibus et singulis gratiis et privilegiis, exemptionibus, libertatibus, facultatibus, immunitatibus, litteris, et indultis regibus Portugallie concessis hujusmodi, quorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum presentibus insererentur, haberi volumus pro sufficienter expressis et insertis, uti, potiri, et gaudere libere et licite possitis et debeatis in omnibus et per omnia perinde ac si illa omnia vobis ac heredibus et successoribus vestris prefatis specialiter concessa [fuissent], auctoritate apostolica, tenore presentium de specialis dono gratie indulgemus, illaque in omnibus et per omnia ad vos heredesque ac successores vestros predictos extendimus pariter et ampliamus, ac eisdem modo et forma perpetuo concedimus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non omnibus illis que in litteris Portugallie regibus concessis hujusmodi concessa sunt, non obstare ceterisque contrariis quibuscunque.

Verum, quia difficile foret presentes litteras ad singula queque loca in quibus expediens fuerit, deferri, volumus, ac motu et scientia similibus decernimus, quod illarum transumptis, manu publici notarii inde rogati subscriptis et sigillo alicujus persone in ecclesiastica dignitate constitute, seu curie ecclesiastice, munitis, ea prorsus fides indubia in judicio et extra, ac alias ubilibet, adhibeatur, que presentibus adhiberetur, si essent exhibite vel ostense.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum indulti, extensionis, ampliationis, concessionis, voluntatis, et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire.

Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quadrigentesimo nonagesimo tertio, quinto nonas Maii, pontificatus nostri anno primo.


L. PODOCATHARUS
D. GALLETTUS
Registrata in secretaria apostolica. Crothonien[sis]. Jul[io].
Gratis de mandato b[eati] d[omini] nostri pape.
JO[HANNES] NILIS