Explanatio Apocalypsis (Beda), J. P. Migne
EPISTOLA AD EUSEBIUM.
(0129D)DILECTISSIMO FRATRI EUSEBIO, BEDA SALUTEM.
Apocalypsis sancti Joannis, in qua bella et incendia intestina Ecclesiae suae Deus verbis figurisque revelare dignatus est, septem mihi (frater Eusebi) videtur esse divisa periochis.
In quarum prima, post praefationem copiosam, ad roborandam fidem fragilium, ac Domini passiones, et posteriores glorias enumeratas, similem Filio hominis Ecclesia cernit indutum; qui, commemoratis his quae specialiter in septem Asiae gesta vel gerenda sint Ecclesiis, generales totius Ecclesiae luctas describit et palmas. Ubi sexto loco consulte (0130D)subjiciendos Ecclesiae Judaeos, et tentationem orbis universi futuram, seque promisit cito esse venturum; septimo autem, tepidam ponit Laodiceam. Filius enim hominis veniens, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII)?
In secunda autem periocha, descriptis in sede Dei quatuor animalibus et viginti quatuor senioribus, Agnum videt apertis septem libri signati sigillis, conflictus et triumphos Ecclesiae reserare futuros. Ubi juxta consuetudinem libri istius, usque ad sextum numerum ordinem custodit, et praetermisso septimo, recapitulat, ac duas narrationes, (0131A)quasi ordinem secutus, septimo concludit. Sed et ipsa recapitulatio, pro locis intelligenda est: aliquando enim ab origine passionis, aliquando a medio tempore, aliquando de sola ipsa novissima pressura, aut non multo ante dicturus recapitulat. Illud tamen fixum servat, ut a sexto recapitulet.
Tertia vero periocha, sub specie septem angelorum tuba canentium, varios Ecclesiae describit eventus.
Quarta, sub figura mulieris parturientis, et draconis eam persequentis, ejusdem Ecclesiae labores et victorias aperit; et utrique militiae praemia digna rependit. Ubi septem quoque angelorum dicta commemorantur, et facta, etsi non pariter, ut supra. Hunc enim mystica solertia numerum pene ubique servat, cum et moris sit ejusdem Joannis, in Evangeliis (0131B)quoque et Epistolis, nihil tepide et breviter dicere.
Quinta autem periocha per septem angelos, septem plagis novissimis terram perfudit.
Sexta, damnationem meretricis magnae, id est, impiae civitatis.
Septima, ornatum uxoris Agni, sanctae videlicet Jerusalem de coelo a Deo descendentis ostendit.
Septem quoque regulas Tychonii, viri inter suos eruditissimi, quibus ad intelligendas Scripturas studiosi plurimum adjuvantur, breviter commemorandas putavi. Harum prima de Domino et ejus corpore est, quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen ab una eademque persona non receditur. Una enim persona loquitur dicens: (0131C)Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento; et tamen quid horum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.
Secunda est de corpore Domini bipertito, vel potius de Domini corpore vero atque simulato, ut sancto Augustino magis appellari placuit. Dicit enim Ecclesia: Fusca sum et speciosa, ut tabernacula Cedar, et ut pellis Salomonis (Cant. I). Non enim ait: Fusca fui et speciosa sum; sed utrumque se esse dixit, propter communionem sacramentorum, et propter temporaneam commistionem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula quippe Cedar ad Ismaelem pertinent, quia non erit haeres cum filio liberae.
(0131D)Tertia de promissis et lege, quae alio modo de spiritu et littera, vel de gratia et mandato potest appellari. Haec sancto Augustino magna quaestio magis quam regula quae solvendis est quaestionibus adhibenda videtur. Ipsa est enim quam non intelligentes Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt.
Quarta est de specie et genere. Species enim pars est. Genus autem totum, cujus ea pars est. Sicut unaquaeque civitas pars est totius provinciae, et unaquaeque provincia pars est totius orbis. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter quid generaliter in quocunque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus, sicut ea quae de Salomone (0132A)dicuntur excedunt ejus modum, et potius ad Christum et Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt. Nec species semper exceditur. Saepe enim talia dicuntur, quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio.
Quintam ponit regulam, quam de temporibus nuncupat. Potest autem (ut mihi videtur) etiam de numeris appellari. Hanc tropo synecdoche vel legitimis numeris vigere dicit. Tropos synecdoche est aut a parte totum, aut a toto partem. Quo locutionis modo etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio; pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro tota die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; (0132B)et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet illucescente die Dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, quibus plerumque vel universitas temporis, vel rei alicujus perfectio designatur. Sicut: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII), nihil est aliud, quam semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Tantumdem autem valent, et cum multiplicantur sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae pro universo tempore, spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia, sive per seipsos, (0132C)sicut decem per decem centum, sicut duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor, quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi.
Sextam regulam Tychonius recapitulationem vocat. Sic enim dicuntur in Scripturis quaedam, quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa sunt latenter narratio revocetur. Sicut in Genesi quod dicitur: Isti filii Noe in tribubus et linguis suis. Ab his divisae sunt insulae gentium super terram (Gen. X). Et statim: Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem (Gen. XI). Ita dictum videtur, tanquam eo jam tempore quo dispersi fuerunt una fuerit omnibus lingua, cum potius recapitulando latenter adjungeret: (0132D)Qualiter sint linguae divisae.
Septima ejusdem regula est de diabolo et ejus corpore. Aliquando enim in diabolum dicitur quod non in ipso, sed in ejus corpore possit agnosci, sicut Dominus beato Job, ejusdem hostis fraudes et vires exponens, inter alia dicit: Nunquid ad te preces multiplicabit, aut loquetur tibi mollia? Non enim ipse diabolus legitur uspiam poenitentiam acturus, sed corpus ipsius quod damnatum in fine dicturum sit: Domine, Domine, aperi nobis (Luc. XIII). Has ergo regulas non in Apocalypsi tantum, id est, in Revelatione sancti Joannis apostoli, quam idem Tychonius et vivaciter intellexit, et veridice satisque catholice disseruit, praeter ea duntaxat loca in quibus, suae (0133A)partis, id est, Donatistarum, schisma defendere nisus, persecutiones quas ipsi a religioso Valentiniano principe, videlicet, ut haeretici pertulerunt, Ecclesiis eorum et plebibus, domibusque et possessionibus sub catholicorum manum contraditis, et sacerdotibus exsilio retrusis, deflet, et martyria vocans, has in eadem gloriatur Apocalypsi fuisse praedictas; verum in omni quoque Scriptura canonica, et praecipue prophetica, easdem vigere regulas, quisquis vigilanter intenderit, inveniet. Cujus quidem auctoris et nos in hoc opere sensum secuti, nonnulla quae extrinsecus posuit, breviandi causa omisimus; plura vero quae illi utpote viro ingenioso, et qui, sicut de eo dictum est, veluti rosa in spinis effloruit, aperta, nec quaesitu digna, videbantur, quantum vel magistrorum (0133B)traditione, vel memoria lectionis, vel etiam captu nostri sensus, attingere potuimus, superadjicere curavimus. Nam et hoc in praeceptis habemus, (0134A)ut percepta talenta cum usuris referamus ad Dominum. Cumque opus memoratum in tres libellos relevandae mentis gratia findi placuisset, nescio quo enim modo, ut beatus Augustinus ait, « ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio, » nihilominus tamen ut facilior quaerentibus inventio redderetur, eadem capitulorum intemerata series, juxta quod in ipso libello quondam praepositis brevibus distinxeram, per omnia videbatur esse servanda. Nostrae siquidem, id est, Anglorum, gentis inertiae consulendum ratus, quae et non dudum, id est, temporibus beati Gregorii papae, semen accepit fidei, et idem quantum ad lectionem tepide satis excoluit, non solum dilucidare sensus, verum sententias quoque stringere, disposui. Nam (0134B)ei aperta magis brevitas quam disputatio prolixa memoriae solet infigi. Opto in Christo valeas, dilectissime frater, Bedaeque tui semper memor esse digneris.
EPIGRAMMA DE BEATO JOANNE ET EJUS APOCALYPSI. (0133) (0133B)Exsul ab humano dum pellitur orbe Joannes Et vetitus Coici est cernere regna soli, Intrat ovans coeli Domino dilectus in aulam Regis et altithroni gaudet adesse choris. Hic ubi subjectum sacra lumina vertit in orbem, Currere fluctivagas cernit ubique rates, Et Babel ac Solymam mistis confligere castris, Hinc atque hinc vicibus tela fugamque capi. Sed mitem sequitur miles qui candidus agnum, Cum duce percipiat regna beata poli. Squameus est anguis, per Tartara caeca maniplos (0134B)Submergit flammis, peste fameque suos. Hujus quae facies studiumve ordove duelli, Ars quae, quaeve phalanx, palma vel arma forent, Pandere dum cuperem, veterum sata lata peragrans Excerpsi campis germina pauca sacris, Copia ne potior generet fastidia mensis, Convivam aut tenuem tanta parare vetet. Nostra tuis ergo sapiant si fercula labris, Regnanti laudes da super astra Deo. Sin alias, animos tamen amplexatus amicos, Quae cano corripiens, pumice frange, rogo. LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. (0133C) Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi, etc. Fundata per apostolos Ecclesia, quali vel cursu dilatanda, vel fine perficienda esset, ad roborandos contra mundi adversa fidei praedicatores oportuit revelari. Cujus revelationem mysterii Joannes, more suo, Filii gloriam ad Patrem referens, Jesum Christum a Deo percepisse testatur.
Quae oportet fieri cito. Id est, quae in praesenti tempore sunt Ecclesiae ventura.
Et significavit. Mysticis eamdem Apocalypsim dictis innexuit, ne cunctis manifesta vilesceret.
Mittens per angelum suum. Angelus enim Joanni in figura Christi usus est, sicut in sequentibus manifestius apparebit.
(0133D)Servo suo Joanni. Ut per Joannem, qui, singularis privilegio castitatis, haec prae caeteris cernere promeruit eadem omnibus suis palam faceret servis.
Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Jesu, etc. Ne de persona Joannis dubites, ipse est qui Verbo Dei aeterno et eidem incarnato, sicut vidit, testimonium perhibuit, dicens: Cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I).
(0134C)Beatus qui legit, etc. Ideo doctores et auditores beati sunt, quia verbum Dei servantibus tempus breve laboris gaudia sequuntur aeterna.
Joannes septem, etc. Per has septem Ecclesias omni Ecclesiae scribit. Solet enim universitas septenario numero designari, quod septem diebus cunctum hoc saeculi tempus evolvatur.
Gratia vobis, etc. Gratiam nobis optat et pacem a Deo Patre aeterno, et a Spiritu septiformi, et a Jesu Christo, qui in homine suscepto testimonium perhibuit Patri. Filium tertio loco nominat, de quo erat plura locuturus. Nominat et novissime, quod ipse primus et novissimus, quia jam nominaverat illum in Patre dicendo, qui venturus est.
Primogenitus mortuorum, etc. Hoc est quod Apostolus (0134D)ait: Vidimus Jesum Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Et alibi, contumeliam crucis exponens, adjecit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Et fecit nos regnum, etc. Quia Rex regum et Sacerdos coelestis se offerendo pro nobis nos suo corpori adunavit, nemo sanctorum est qui spiritualiter (0135A)sacerdotii officio careat, cum sit membrum aeterni sacerdotis.
Ecce venit cum nubibus, etc. Qui judicandus primo venit occultus, tunc judicaturus veniet manifestus. Haec ideo commemorat, ut ad tolerantiam passionum confirmet Ecclesiam, nunc ab hostibus oppressam, tunc cum Christo regnaturam.
Et qui eum pugnaverunt, etc. In eadem illum forma videntes judicem potentem, in qua velut minimum judicaverunt, sera semetipsos poenitentia lamentabunt.
Etiam Amen. Quod novit certissime Deo revelante futurum, interponens Amen, firmat sine dubitatione venturum.
Ego sum α et ω, initium et finis, etc. Initium, quem (0135B)nullus praecedit; finis, cui nullus in regno succedit.
Qui est, et qui erat, etc. Hoc idem dixerat de Patre. Deus enim Pater et venit et venturus est in Filio.
Ego Joannes, etc. Personam, locum, tempus, causamque visionis insinuat. Quam se etiam in Spiritu vidisse testatur, ne a carnali phantasmate putaretur illusus.
Fuit in insula, etc. Historia nota est, Joannem a Domitiano Caesare propter evangelium in hanc insulam relegatum, cui tunc congrue secreta datum est coeli penetrare, cum certa terrarum spatia negabatur excedere.
Fui in spiritu in Dominica die. Congruum quoque spirituali visioni tempus indicat. Solet enim Scriptura (0135C)terminos causarum, sicut saepe loci, vel corporis vel aeris, sic etiam temporis exprimere statutos. Abraham quippe angeli meridie, Sodomam vespere visitant. Adam post meridiem ad vocem Domini deambulantis expavit. Et Salomon nocte sapientiam, non servaturus, accepit.
Et audivi post me, etc. Voce prius admonetur, ut ad visionem convertat intuitum.
Et mitte septem Ecclesiis, etc. Non his tantum locis fuit tunc Christi Ecclesia, sed in septenario numero omnis plenitudo consistit. Asia quae interpretatur elevatio, superbam mundi altitudinem, in quo peregrinatur Ecclesia, designat; et, ut divini mysterii mos est, in specie genus convenit. Nam et Apostolus Paulus septem scribit Ecclesiis; non tamen iisdem (0135D)quibus et Joannes. Et licet ista septem loca figura sint totius Ecclesiae septiformis, tamen gesta sunt in his specialiter quae increpat aut laudat.
Et conversus, etc. Pulchre hic forma describitur Ecclesiae, lumen amoris divini in pectoris casti fulgore praeferentis. Juxta hoc quod Dominus ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Cujus interius exteriusque perfectionem per duas septenarii numeri partes designat, dum in ea singuli quatuor corporis qualitatibus consistentes Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, totaque virtute, diligunt.
Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis. Similem Filio hominis dicit, cum morte (0136A)devicta ascendisset in coelum. Etsi enim noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus. Bene autem, IN MEDIO. Omnes enim, inquit, qui in circuitu ejus sunt, offerent munera.
Vestitum podere. Poderis, quae Latine tunica talaris dicitur, et est vestis sacerdotalis, Christi sacerdotium ostendit, quo se pro nobis in altari crucis obtulit hostiam Patri.
Et praecinctum ad mamillas zona aurea. Mamillas, duo testamenta hic dicit, quibus sibi connexum sanctorum corpus imbuit. Zona enim aurea, chorus sanctorum est, concordi charitate Domino adhaerens, et testamenta complectens, servantes (ut inquit Apostolus) unanimitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV).
(0136B)Caput autem ejus et capilli erant candidi, etc. Antiquitas et immortalitas majestatis in capite candor ostenditur, cui praecipui quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras, instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam, et electorum a coelo datorum, instar nivis effulgent.
Et oculi ejus velut flamma ignis. Oculi Domini praedicatores sunt, igne spirituali, et fidelibus lumen, incredulis praebentes incendium.
Et pedes ejus similes orichalco sicut in camino ardenti. Pedes ignitos, novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris. Orichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem. (0136C)Alia translatio, quae dicit similes orichalco Libani, significat in Judaea, cujus Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam, praecipue novissime. Nam et templum saepe Libani nomen accepit, cui dicitur: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI).
Et vox illius tanquam aquarum multarum. Vox confessionis et praedicationis et laudis, non in Judaea tantum sed in multis populis resonat.
Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera Christi, est spiritualis Ecclesia. Astitit, inquit, regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV). Cui astanti ad dexteram dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV).
(0136D)Et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Qui de visibilibus et invisibilibus judicans, postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ignis.
Et facies ejus, sicut sol lucet in virtute sua. Qualis in monte discipulis, talis post judicium Dominus omnibus sanctis apparebit. Impii enim in judicio videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX). Totus autem hic Filii hominis habitus etiam Ecclesiae convenit, cum qua una natura ipse factus est Christus, honorem illi sacerdotalem, et judiciariam tribuens potestatem, et ut fulgeat, sicut sol, in regno Patris sui (Matth. XIII).
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus. Tanquam (0137A)homo ad spiritualem trepidat visionem, sed Domini clementia timor pellitur humanus.
Nolite timere, ego sum primus et novissimus. Primus, quia omnia per ipsum facta sunt. Novissimus, quia in ipso restaurantur omnia.
Et habeo claves mortis et inferni. Non solum, inquit, mortem resurrectione devici; sed et ejusdem mortis habeo dominium. Quod etiam Ecclesiae Spiritum sanctum insufflando tribuit. Quorum, inquiens, dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et caetera.
Scribe ergo quae vidisti, etc. Quae solus vidisti cunctis manifesta, varios scilicet Ecclesiae labores, et malos in ea cum bonis, usque in finem saeculi commiscendos.
(0137B)Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Id est, rectores Ecclesiarum. Sacerdos enim, ut Malachias ait, angelus Domini exercituum est (Malach. II).
CAPUT II. Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe. Hujus Ecclesiae juxta nominis qualitatem, partem increpat, et partem laudat. Ephesus enim et lapsus magnus et voluntas mea in ea, interpretari dicitur.
Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Id est, vos in manu sua habet, suaque potestate regit et continet.
Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Qui in medio vestri digrediens corda singulorum, (0137C)et renes investigat.
Scio opera tua, et laborem tuum, etc. Video te (inquit) opera bona solerter agentem, et injurias malorum intolerabiles aequanimiter tolerantem; qui pseudoapostolorum verba factaque diligenter examinans, nullatenus eis cedere voluisti.
Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti, etc. In quibusdam quidem coeptum deseruisti amorem, quem nisi recuperaverint, lucis eos promissae munere privabo. In quibusdam vero pravorum exempla, idololatriam scilicet et fornicationem, odisti. Haec enim sunt facta Nicolaitarum, sicut in sequentibus aperitur.
Qui habet aurem audiendi, audiat, etc. Quae singulis scribit, universis se dicere demonstrat Ecclesiis. (0137D)Non enim Ephesiorum Ecclesia sola, si eam non poeniteret, de loco suo movenda erat, aut Pergamis tantum sedes est Satanae, et non ubique. Sic et caetera singularum, omni communia sunt Ecclesiae.
Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso. Lignum vitae Christus est, cujus in coelesti paradiso visione, et in praesenti Ecclesiae corpore, sanctae reficiuntur animae.
Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe. Huic Ecclesiae de toleranda persecutione suggerit, cui et nomen congruit. Smyrna enim myrrha dicitur, quae mortificationem carnis designat.
Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et (0138A)vivit. Qui et omnia creavit, et omnia moriendo restauravit. Apta praefatio patientiam suasuro.
Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quod pulchre Fortunatus brevi versu exposuit dicens: Pauper in angusto regnat habendo Deum.
Qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Judaeus enim religionis est nomen. Unde et apostolus: Qui in abscondito (inquit) Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera.
Ecce missurus est ex vobis diabolus in carcerem, ut tentemini. Universali Ecclesiae haec dicta conveniunt, adversus quam diabolus inextricabiles semper inimicitias (0138B)exercet.
Et habebitis tribulationem diebus decem. Totum tempus significat, in quo Decalogi sunt necessaria mandata. Quandiu enim lucem verbi divini sequeris, carcerem necesse est adversantis inimici patiaris. Quidam decem gentium persecutiones a Nerone Caesare usque ad Diocletianum significatas intelligunt.
Esto fidelis usque ad mortem, etc. Quo decem dies pertingant, ostendit, qui usque ad mortem fidem servare suadet.
Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Qui fidelis permanserit usque ad mortem carnis, mortem animae non timebit aeternam.
Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. Pergamus interpretatur (0138C)dividens cornua eorum, qui judicando distinxit inter virtutem fidelium, et Nicolaitarum perfidiam, ut cornua peccatorum confringerentur, et exaltarentur cornua justi.
Haec dicit, qui habet romphaeam utraque parte acutam. Judiciariam potestatem congrue praemisit, qui erat victoribus praemia, et poenam redditurus errantibus.
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, etc. Approbo quidem patientiam tuam, quae inter reprobos, qui thronus sunt diaboli, commorata, me non nomine tantum, quo Christiana diceris, sed fide colis integra etiam in tempore persecutionis cruentae, sed improbo quod seductores etiam in te cerno doctores.
(0138D)Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, etc. Quidam martyrem Pergamo passum, alii Dominum Christum intelligunt, qui ab incredulis etiam nunc, quantum in ipsis est, occiditur.
Edere et fornicari. Haec duo sunt principalia, quibus carnales quique militant, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Sed et omne opus malum idololatria est, et fornicatio spiritualis.
Tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nicolaitae sunt dicti a Nicolao diacono, quem refert Clemens de zelo pulcherrimae conjugis increpatum respondisse ut quicunque vellet eam acciperet uxorem, et ob hoc infideles docuisse quod apostoli cunctis promiscua communiaque feminarum consortia permitterent. (0139A)Dicuntur autem Nicolaitae quaedam etiam fabulosa et pene gentilia de mundi praedicasse principio, nec ab eis quae immolantur cibos suos separasse.
Vincenti dabo manna absconditum. Qui carnis illecebram, hypocritis licet suadentibus, contempserit, jure dulcedine panis invisibilis, qui de coelo descendit, saturabitur.
Et dabo illi calculum candidum. Id est, corpus nunc baptismo candidatum, tunc incorruptionis gloria refulgens.
Et in calculo nomen novum scriptum. Ut filii Dei nominemur et simus.
Quod nemo scit, nisi qui accipit. Quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax (0139B)est. Non enim gustat hypocrita quam suavis est Dominus.
Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. Thyatira transfertur in hostiam. Sancti autem exhibent corpora sua hostiam viventem.
Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tanqum flammam ignis. Qui sunt oculi flammei, inferius aperit, dicens: Ego sum scrutans renes et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Et pedes ejus similes aurichalco. Et hoc exponit quod hujus Ecclesiae novissima sint opera plura prioribus.
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Jezabel, etc. In tuo quidem opere et fide laudabilis es, sed in hoc vituperabilis, quia pseudoapostolorum (0139C)synagogam, quae se Christianam fingit, non digna invectione redarguis. Nomen Jezabel, quod fluxum sanguinis sonat, convenit haereticis. Et specialiter fuisse conjicitur mulier in supradicta Ecclesia docens memorata facinora, quae figura esset totius Jezabel per orbem, cui etiam manifestam comminatur ultionem.
Et seducere servos meos, fornicari, etc. Utique sub Christi nomine fornicationem et idololatriam spiritualem docebat. Nam quomodo aperte idolorum culturam doceret, quae in Ecclesia prophetam se dicebat.
Ecce mitto eam in lectum. Justo Dei judicio agitur, ut in lecto poenae jaceat aeternae, quae miseros in lecto libidinis stravit.
(0139D)Et filios ejus in mortem. Filios hic posterioritatem et opera mulieris nominat, quibus mortem non momentaneam corporis, sed animae, minatur aeternam.
Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda. In renibus, delectationes; in corde, cogitationes significat.
Et dabo unicuique vestrum opera vestra. Opera ergo nostra, et dicta, possunt esse nota hominibus, sed quo animae fiant et quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit qui perspicit quid quisque cogitet, quid quemque delectet. Qua autem consequentia fornicationem et idololatriam, quae crimina sunt manifesta, puniens occultorum dicitur cognitor, nisi quia haec in minimis etiam possunt appellari delictis? (0140A)Perdes, inquit, omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXII). Et idem qui haec audit apostolus Joannes, cum de falsis fratribus disputaret, ita conclusit: Filioli, inquiens, custodite vos a simulacris (I Joan. V).
Vobis autem dico et caeteris qui Thyatirae estis. Sicut impiis poenitentiam suadet, et poenam minatur, sic ad patientiam pios praemiis hortatur aeternis.
Qui non cognoverunt altitudines Satanae, etc. Sic et qui operantur iniquitatem, non cognoscunt Deum, licet ipsum praedicent. Hoc modo et Deus, licet omnes noverit, non cognovit operarios iniquitatis.
Non mittam super vos aliud pondus, etc. Non patiar vos tentari supra id quod potestis sustinere. (0140B)Aliter. Attendite, inquit, a falsis prophetis (Matth. VII). Non enim ego vobis novam mitto doctrinam, sed quam accepistis, servate in finem.
Qui enim vicerit falsa, et mea jussa custodierit, etc. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus in capite. In quo, secundum Apostolum, nobis Deus omnia donavit (Rom. VIII).
Et reget illas in virga ferrea. Inflexibili justitia regit mites, ut fructum plus afferant; destruit vero contumaces, ut vel in aeternum pereant, vel conterantur in eis cupiditates terrenae, et veteris hominis lutulenta negotia, quidquid de peccatorum limo contractum atque inolitum est.
Et dabo illi stellam matutinam. Christus est stella matutina, qui, nocte saeculi transacta, lucem vitae (0140C)sanctis promittit et pandit aeternam.
CAPUT III. Et angelo Ecclesiae Sardis scribe. Hunc angelum, id est sacerdotem minus solertem in malis corrigendis arguit. Quosdam tamen in albis ambulantes habere collaudat, quibus nomen Sardis lapidis utique pretiosi congruit.
Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Tibi quidem vivus esse videris, sed si non in pravorum correctione vigilaveris, jam inter mortuos computaberis.
Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Plena coram Deo non sunt opera rectoris, si non et caeteros excitare contenderit, quamvis hominibus innoxius esse videatur.
(0140D)Veniam ad te tanquam fur. Sicut in evangelica parabola, sic et hic exemplo furis cavendi, vigilare praemonet.
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua. Non dixit paucos, sed pauca nomina. Proprias enim oves vocat nominatim; qui Moysen novit ex nomine, et suorum nomina scribit in coelo sanctorum
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Omnes ad illorum provocat habitum qui holosericam baptismi inviolatam servaverunt.
Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe. Philadelphia, dilectio fraterna interpretatur, qui janua regni aperitur, et a Domino diligi promittitur.
(0141A)Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David. Id est regiam potestatem, quia sive ex David stirpe natus, sive quia prophetia David, Christi est dispensatione patefacta.
Qui aperit, et nemo claudit, etc. Legis divinae secreta solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur infidelibus.
Ecce dedi coram te ostium apertum, etc. Janua scientiae coelestis, quam Ecclesiae suae Christus aperuit, nullius unquam vi aut nisu praecluditur.
Quia modicam habes virtutem, etc. Causam ostendit, quod ideo haec dona promereatur Ecclesia, quia non in suis viribus, sed in regis Christi gratia confidit, lausque est protegentis Dei et devotionis Ecclesiae quod modicae fidei aperiatur ostium vincendi, et (0141B)quod modica virtus fide roboretur.
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt. Hoc omni Ecclesiae tunc promisit, quia non Philadelphiae tantum crediderunt ex Synagoga Judaeorum, sicut in Actibus apostolorum invenimus.
Quoniam servasti verbum patientiae meae, etc. Quoniam exemplum meum servasti in adversis tolerandis, et ego te vicissim ab imminentibus servabo pressuris; non quidem ut non tenteris, sed ut non vincaris adversis. Et licet Ecclesia semper exerceatur adversis, potest tamen hic hora tentationis et humiliatio Judaeorum sub tempore Antichristi significari, ut sicut in sequentibus in sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima persecutio designetur. (0141C)In qua quidem Judaeorum mali decipiendi et decepturi, alii autem Eliae magni prophetae monitis legem spiritualiter intellecturi, et Ecclesiae membris incorporati, creduntur hostem fortiter esse victuri.
Ecce venio cito. Tene, quod habes, etc. Ne tolerando lassescas. Cito enim auxiliabor, ne forte, te deficiente, alius tibi decretam accipiat mercedem. Sic sanctorum numerum, qui apud Deum fixus est, impossibile est zizaniorum crescentium perfidia breviari. Si enim corona alteri tradatur amissa, non vacat locus ejus qui quod tenebat amisit.
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, etc. Qui adversa propter me devicerit, gloriosus in templo Ecclesiae nullam adversitatis timebit ultra (0141D)jacturam. Hae columnae, id est, sancti viri, nunc sustinendo Ecclesiam muniunt, tunc eminendo decorant, sicut illae duae in foribus templi Salomonis.
Et scribam super eum nomen Dei mei. Quia videlicet per adoptionem filii Dei dicimur.
Et nomen civitatis Dei mei, Novae Jerusalem. Unitati Ecclesiae sociabitur, quae gratia coelesti in novam vitam generata est.
Et nomen meum novum. Hoc est nomen Christianum, non quod novum sit istud Filio Dei, qui hanc habuit claritatem antequam mundus fieret, sed novum Filio hominis qui fuit mortuus et resurrexit, et sedet ad dexteram Dei.
Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. Laodicia dicitur (0142A)tribus amabilis Domini, sive fuerunt in vomitu. Erant enim ibi et quibus diceret: Incipiam te evomere ex ore meo. Et quibus item: Ego quos amo, arguo et castigo. Ex Graeco autem populus justus interpretatur.
Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, etc. Amen vere sive fideliter interpretatur. Christus ergo, qui est in divinitatis essentia veritas, per Incarnationis mysterium principium creaturae Dei factum se esse commemorat, ut per haec ad tolerantiam passionum conformet Ecclesiam.
Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus, etc. Nec in fide fervidus es, nec in totum infidelis. Quod si adhuc infidelis esses, adhuc tibi spes convertendi maneret; nunc vero quia voluntatem (0142B)Domini, quam cognovisti, non facis, de visceribus Ecclesiae meae projicieris.
Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, etc. Sola fide contentus, justitiae tibi frustra divitias usurpas, sed si vere dives esse desideras, fervorem charitatis pressurarum flamma probatum, derelictis omnibus, eme, atque oculos mentis non stibio fallacis jactantiae, sed divinae scientiae perunge collyrio. Collyrio oculos inungere, est exsecutione boni operis intelligentiam Scripturae sanctae promereri.
Ego quos amo, arguo et castigo. Ne refugias pati adversa, cum hoc speciale sit indicium amari a Domino.
Aemulare ergo et poenitentiam age. Ostendit fuisse illic qui aemulandi sequendique fuissent.
(0142C)Ecce sto ad ostium et pulso, etc. Ostium quidem cordis tui exhortationis dextera pulso, quam si libenter receperis, me inhabitatore et cohaerede dignus habeberis.
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Confessorem participem dicit potestatis et judicii. Qui consedere, inquit, nos fecit in coelestibus in Christo.
Sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus in throno cum Patre sedit, quia post passionis certamina, post palmam resurrectionis, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit. Nota in singulis Ecclesiis primo Dominum suam indicare potentiam, dehinc (0142D)opera Ecclesiae vel laudanda vel vituperanda, intermista semper admonitione, retexere. Postremo, mercedem quae et in praesenti et in futuro potest intelligi, utrique parti rependere debitam. Cum vero adjungit: Qui habet aures, audiat, aures procul dubio cordis ad mandatorum obedientiam intelligere convenit.
CAPUT IV. Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo. Descriptis Ecclesiae operibus, quae et qualis futura esset, recapitulat a Christi nativitate, eadem aliter dicturus. Totum enim tempus Ecclesiae variis in hoc libro figuris repetit. Ecce, inquit, ostium apertum in coelo. Convenienter ostium coeleste ascensurus aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur. Vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum (0143A)et passum, conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura spiritualis effectus sicut dicit.
Et statim fui in Spiritu. Et vox prima quam audivi. Similis utique priori voci, quae dixerat: Quod vides, scribe in libro (Apoc. I).
Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens. Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus inhabitat. Gregorius papa solium Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur. Quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit.
Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Jaspidus color aquam, sardis ignem significat. Quibus duobus judicium novimus celebrari. (0143B)Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV).
Et iris in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. Iris, qui fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis indicio factus est, intercessu sanctorum quos Dominus illustrat Ecclesiam muniri designat. Qui bene smaragdo lapidi nimiae viriditatis comparantur; quo enim haereditatem immarcessibilem fide perfectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt.
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, etc. Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, in viginti quatuor sedilibus cernit, sedentem autem propter judiciariam (0143C)ejus in Christo dignitatem. Sedebunt enim et judicabunt universa membra, sed in uno et per unum caput. Nam quomodo poterunt sancti in judicio sedere, stantes ad dexteram Judicis? Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
Circumamictos vestimentis albis, et in capitibus eorum coronas aureas. Id est, bonis operibus indutos, perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes. Saepe enim capitis nomine mens solet intelligi.
Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Hoc est quod Marcus ait: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem (0143D)confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI).
Et septem lampades ardentes, ante thronum, etc. Unum Spiritum dicit septiformem, unus enim est Spiritus. Septiformitas autem perfectio est et plenitudo. Commemorato vero Spiritu sancto, convenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur.
Et in conspectu sedis, tanquam mare vitreum, simile crystallo. Propter fidem veri baptismi refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius. Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur.
Et in medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia (0144A)plena oculis ante et retro. Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae partes, lumen Evangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet.
Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie, interpretantur. Beatus autem Augustinus juxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et vicit Leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda (Gen. XXXXIX). Et in quo ut rex a rege timetur, a magis adoratur. Ubi etiam rex cum servis rationem ponit, rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oves ab haedis. Lucam in vitulo, qui hostia magna fuit in lege. Ejus enim non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes (0144B)et benedicentes Deum (Luc. XXIV). Facies vero hominis Marcum significat, qui, nihil de regali vel de sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat. Aquila autem Joannes est, qui nativitatem Verbi velut ortum solem perspicaciter aspectat. Animalia autem, nunc evangelistas, nunc totam significant Ecclesiam. Cujus fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.
Singula eorum habebant alas senas. Perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta sublevant. Senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primus suis partibus impletur. Unum quippe, quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium, eumdem senarium faciunt. Aliter. (0144C)Alae senae quatuor animalium, quae sunt viginti quatuor, totidem veteris instrumenti libros insinuant, quibus evangelistarum et fulcitur auctoritas, et veritas comprobatur.
Et in circuitu et intus plena sunt oculis, etc. Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se vigilanter attendit. Cujus interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV). Exteriores vero, cum continuo subdit: In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid.). Aliter. Sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper ex Evangelio reperies. Alia translatio sic habet: Plena oculis ante se et retro. Quia lux Evangelii in aenigmata legis irradiat, et (0144D)novae gratiae mundo fulgorem infundit.
Et requiem non habebant die ac nocte, etc. Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem Deitatis, omnipotentiam et aeternitatem sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.
Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant. Animalibus personantibus laudem, id est, Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia, quae in praepositis constat et populis (hoc enim geminatus duodenarius numerus significat), statim cadens in faciem, adorat viventem in saecula saeculorum.
Et mittebant coronas suas ante thronum. Duo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant (0145A)dignitatis. Quippe qui ex nihilo cuncta creaverit.
Et vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris. Haec visio mysteria nobis sanctae Scripturae per Incarnationem Domini patefacta demonstrat. Cujus unitas concors Vetus Testamentum quasi exterius, et Novum continet interius.
Signatum sigillis septem. Id est, vel omni latentium mysteriorum plenitudine tectum, vel Spiritus septiformis dispositione conscriptum.
Et audivi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum? Praedicationem legis insinuat. Multi enim prophetae et justi cupierunt videre quae apostoli viderunt (Matth. XIII). Et de hac (0145B)salute, ut Petrus ait, exquisierunt atque scrutati sunt prophetae (I Petr. I). Hic est liber qui in Isaia et scienti litteras et nescienti irreserabilis est. Cujus tamen etiam illic ita praedicatur apertio: In die illa audient surdi, verba libri (Isai. XXIX). De quo et Ezechiel: Et vidi, inquit, et ecce manus missa ad me, in qua erat liber involutus, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris (Ezech. II). Ubi et hoc quod Joannes tacuit, quid videlicet in libro scriptum esset, adjunxit, dicens: Et scriptae in eo erant lamentationes et carmen et vae (Ibid.). Cuncta enim series Veteris et Novi Testamenti, poenitentiam pro peccatis agendam, regnum coeleste quaerendum, et fletus infernales praemonet esse fugiendos.
Et nemo poterat in coelo, neque in terra, etc. Neque (0145C)angelus, neque ullus justorum etiam carnis vinculo absolutus, mysteria divinae legis revelare vel investigare potuerunt, neque respicere illum, id est, contemplari splendorem gratiae Novi Testamenti. Sicut filii Israel in faciem latoris Veteris Testamenti, Novum continentis, non poterant aspicere.
Et ego flebam multum. Communem humani generis miseriam agnoscens doluit.
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris, etc. Flere prohibetur, quia jam tunc impletum erat in Christi passione quod diu latebat mysterium, cum illo tradente Spiritum, velum templi scissum est (Marc. XV). Cui dicitur: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX) etc. Sequitur, et describit (0145D)quomodo et ubi vicerit Leo de tribu Juda.
Et vidi in medio throni . . . . . . et Agnum stantem tanquam occisum. Idem Dominus qui Agnus est innocenter moriendo, leo quoque factus est mortem fortiter evincendo. Tychonius agnum Ecclesiam dicit, quae in Christo accepit omnem potestatem.
Habentem cornua septem et oculos septem. Spiritus in Christo septiformis, propter eminentiam potestatis: cornibus, propter illuminationem gratiae comparatur oculis.
Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum. Librum de dextera Dei, dispensationem ipsam Incarnationis a Patre et a seipso, secundum id quod Deus est, dispositam accepisse Filius hominis dicitur, quia uterque cum Spiritu sancto in throno habitat. (0146A)Christus enim qui in humanitate Agnus, ipse in Deitate dextera Patris est.
Et cum aperuisset librum, etc. Cum passione sua Dominus utriusque Testamenti praeconia in se comprobaret impleri, Ecclesia, gratias referens, ipsa quoque se passionibus offert, ut, juxta Apostolum, impleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua (Coloss. I). Citharis enim ubi ligno chordae tenduntur, corpora mori parata; phialis vero, corda latitudine charitatis patula designantur.
Et cantabant canticum novum, etc. Sacramenta Novi Testamenti, quae in Christo sunt completa, celebrant, illam ipsam ejus dispensationem laudibus prosequentes, quam soli fatentur Christo competere.
(0146B)Et redemisti nos Deo in sanguine tuo, etc. Hic amplius declaratur animalia et seniores Ecclesiam esse, quae Christi est sanguine redempta, et congregata de gentibus. Ostendit etiam in quo coelo sint, dicendo: Et regnabunt super terram. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum.
Et erat numerus eorum millia millium. Innumera millia populorum ad Ecclesiam confluentium Deum laudant.
Cui data est omnis potestas in coelo et in terra. Si enim filii Dei dicti sunt justi, cur non et angeli? Licet et coelestis quoque militia redemptioni nostrae congratulando possit ista concinere. Sicut et sanctus papa Gregorius exposuit, subjungens: « Vox (0146C)namque angelorum est in laude Conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. »
Et quatuor animalia dicebant Amen, etc. Populis in Ecclesia Domini laudes resonantibus, doctores idem confirmant, et, exempli gratia, Dominum simul adorant.
CAPUT VI. Et vidi quod aperuisset Agnus unum de sigillis. Cum signa primo solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratione praeposteravit usitatum ordinem. Dominus enim patiens et resurgens finem se esse legis edocuit. Ascendens autem in coelum, Spiritu sancto misso, secretioris arcani munere firmavit Ecclesiam. Tunc ergo librum aperuit, et nunc ejus signacula (0146D)solvit. In primo igitur sigillo, decus Ecclesiae primitivae; in sequentibus tribus, triforme contra eam bellum; in quinto, gloriam sub hoc bello triumphatorum; in sexto, illa quae ventura sunt tempore Antichristi, et paululum superioribus recapitulatis; in septimo, cernit initium quietis aeternae.
Et audivi unum de quatuor animalibus dicens: Veni et vide. Nos quoque gloriam Ecclesiae cernere magnis Evangelii vocibus admonemur.
Et ecce equus albus, etc. Ecclesiae, quae super nivem gratia dealbata est, Dominus praesidet, et spiritualis doctrinae contra impios arma ferens, victor in suis coronam percipit. De quo dicitur: Accepit dona in hominibus (Psal. LXVII). In quibus etiam coelo praesidens, a Saulo persequebatur.
(0147A)Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, etc. Contrarium quoque equitatum solerter attendere jubetur, ut sicut de prosperis Ecclesiae gaudium, sic de adversis cautelam ex praescientia sumat.
Et exivit alius equus rufus. Contra victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est, populus sinister, ex sessore suo diabolo sanguinolentus. Quamvis legerimus apud Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine rufus, hic alieno.
Et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra. Scilicet, suam. Ecclesia vero aeternam pacem, quam sibi Christus reliquit, accepit.
Et datus est illi gladius magnus. Sive in eos quos praevaricatores fidei, sive quos martyres facit. De (0147B)quo ad beatum Job dicitur: Qui fecit eum, applicavit gladium ejus (Job. XL), id est, vel ne tantum sanctos tentet quantum impius velit, vel quod suae rabiei in seipsum vindicta redeat.
Et ecce equus niger, etc. Equus niger, falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum. Dum enim in medio animalium dicitur Ne laeseris, ostenditur illic esse qui laedit. De hoc praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores.
Bilibris tritici denario uno, etc. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia. Quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi, quique in Ecclesia fide tamen (0147C)sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti. Nec immerito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis.
Et ecce equus pallidus, etc. Haeretici qui se catholicos palliant, morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum. Diabolus enim et ministri ejus, metonymic ωs mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sint. Potest et simpliciter accipi, quod hic spiritualiter mortuos, ibi poena sequatur aeterna.
Et data est illi potestas super quatuor partes terrae. Ecce Arii vesania de Alexandria nascens ad Gallicum usque pervenit oceanum, non fame tantum (0147D)verbi Dei, sed et gladio corporali bestialiter pios insequens. Alia Editio quartam partem transtulit, quia tres equi mali diabolo rectore fidentes, contra quartum Ecclesiae calcitrant equitatum.
Et cum aperuisset quintum sigillum, etc. Quia Ecclesiam dixerat in praesenti multipliciter afflictam, dicit et gloriam animarum post corporum poenam. Vidi, inquit, eas sub altare, id est, in secretario laudis aeternae. Ara enim aurea et interius posita, et prope dominici corporis arcam, non ut exterior carnem et sanguinem, sed sola offert Domino thymiamata laudis. Et qui nunc exhibent corpora sua hostiam viventem, tunc, diruptis carnis vinculis, illi sacrificant hostiam laudis (Psal. CXV). Potest autem (0148A)et per hyperbaton esse, ut non sub ara viderit, sed sub ara occisos, id est, sub testificatione nominis Christi, sicut de Machabaeis dictum est. Sub testamento Dei ceciderunt (II Machab. VII).
Et clamabant voce magna, dicentes. Magnus animarum clamor, magnum est desiderium eorum quae Dominum facere velle noverunt. Nec enim fas est eas credere contra Dei nutum quidquam cupere, cum earum desideria ex ejus pendeant voluntate.
Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas, etc.? Non haec odio inimicorum, pro quibus in hoc saeculo rogaverunt, orant, sed amore aequitatis, qua ipsi judici ut prope positi concordant, diem judicii, quo peccati regnum destruatur, et resurrectionem exstinctorum corporum advenire, precantur. (0148B)Nam et nos in praesenti, cum pro inimicis orare jubemur, dicimus tamen Domino orantes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI).
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes. Resurgentibus autem corporibus juxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt.
Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, etc. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque, (0148C)interna charitate perfusi, maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia differri.
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, etc. Sexto sigillo patefacto novissima persecutio nuntiatur, et sicut Domino sexta feria crucifixo, mundum tenebris et pavore concuti.
Et sol factus est niger tanquam saccus. Tanquam Christi vel operta potentia, vel doctrina temporaliter obscurata, vel a defensione sit velata, cum ministri Antichristi in servos Christi grassari sumuntur.
Et luna tota facta est sicut sanguis. Ecclesia solito amplius pro Christo sanguinem fundet. Tota autem dixit, quia in toto orbe erit novissimus terrae motus, (0148D)antea vero sicut scriptum est, per loca.
Et stellae ceciderunt super terram, etc. Qui coelestes in Ecclesia specie tenus fulgent, vento novissimae persecutionis impulsi, terreni fuisse probabuntur. Quorum bene opera grossis, immaturis videlicet et inutilibus et caducis fici fructibus, comparantur.
Et coelum recessit sicut liber involutus. Sicut liber involutus mysteria quidem intus, sed foris non apparentia continet, sic et tunc Ecclesia, suis tantum cognita, persecutionem discrete vitans recedet, ut ab extraneis abdita non videatur.
Et omnis mons et insulae de locis suis notae sunt. Diversa pro qualitate officiorum vel virium memorans Ecclesiae membra, nullum ab hoc turbine praedicit alienum, sed motus dissimilis, in bonis scilicet (0149A)fugiendo praecavens, in malis vero cedens sequendo.
Et reges terrae et principes et tribuni. Reges potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione vult intelligi. Caeterum, qui tunc reges praeter unum persecutorem?
Absconderunt se in speluncis et in petris montium, etc. Cum infirmiores quique tunc praecelsorum in Ecclesia roborari exemplis, consiliis muniri, protegi monitis et precibus quaerunt obumbrari, quasi ipsos super se montes per affectum compassionis cadere deprecantur. Montes enim excelsi cervis, petra refugium herinaciis (Psal. CXIII).
Et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni. Ut nos scilicet non reprobos, sed in fide stabiles, venturus inveniat, peccatis nostris sanctorum (0149B)intercessu et Dei miseratione contectis.
Et quis poterit stare? Ille utique qui nunc vigilare, in fide stare, viriliter agere, procuraverit. Quod si hunc terrae motum juxta litteram ad ipsum diem judicii referas, non est mirum si reges terreni et principes, sanctorum tunc montium pavidi refugia quaerant, sicut in divite purpurato et paupere Lazaro jam factum legimus.
CAPUT VII. Post haec vidi quatuor angelos stare super quatuor angulos terrae. Id est, quatuor regna principalia, Assyriorum scilicet et Persarum, Graecorumque, et Romanorum. Sicut enim in superioribus sigillis post multiformes Ecclesiae conflictus, triumphantium gaudia vidit animarum; sic etiam nunc regnum Antichristi (0149C)quae victoria sequatur praecedentium mundi regnorum, quae Christi Ecclesiae juri jam cesserunt, probaturus est exemplis. Grandes enim causae, grandioribus necesse est confirmentur argumentis.
Tenentes quatuor ventos terrae, etc. Suo quodammodo potentatu omnia praefocantes, nullum pro libitu sui juris respirare sinebant. In terris diversitas provinciarum, in mari insularum, in arboribus diversa hominum qualitas et conditio, designatur. Aliter. Qui sunt angeli quatuor, iidem quatuor intelligendi sunt venti, juxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae ascendebant de mari (Dan. VII).
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, (0149D)etc. Dominus in carne natus, qui magni consilii angelus est, paternae scilicet voluntatis nuntius, visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I), vexillum crucis, quo suorum frontes signaret, afferens.
Et clamavit voce magna quatuor angelis. Magna Domini vox est, praedicatio sublimis: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.
Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus. Ex quo Dominus passus est, non hostis solum adversarii, sed et mundani principatus contritum est imperium, sicut et oculis cernimus, et in statua, quam lapis de monte comminuit legimus.
Quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum? Ad hoc enim gentium confractum est imperium, ut signo fidei, cui restiterant, facies sanctorum (0150A)libere notaretur. Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum, sicut vetus dictum comprobat: Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut regnum fidei cuncta tenere probes.
Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est signum in fronte fidelium, de quo in Psalmo pro torcularibus canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII), et caetera, usquedum ait: Ut destruas inimicum et defensorem (Ibid.).
Et audivi numerum signatorum, etc. Hoc numero finito, innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel (0150B)fidei, est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III). Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa duodecim duodecies multiplicari, et ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans Ecclesiae stabilem vitam. Propterea quippe duodenario numero saepe figuratur, quia per orbem quadratum in fide consistit sanctae Trinitatis. Ter enim quaterni decus dipondius. Denique et apostoli eamdem mundo fidem praedicaturi duodecim sunt electi, numero scilicet mysterium operis sui figurantes.
Ex tribu Juda duodecim millia signati, etc. Convenienter et a Juda inchoat, ex qua tribu ortus est Dominus noster; et Dan praetermisit, ex quo dicitur (0150C)Antichristus esse nasciturus, sicut scriptum est: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus (Gen. XLIX). Quia non ordinem terrenae generationis, sed juxta interpretationem nominum virtutes Ecclesiae decrevit exponere, quae a confessione et laude praesenti, ad dexteram vitae festinet aeternae. Hoc enim nomen Judae, qui primus, et Benjamin, qui ultimus ponitur, sonat. Primus ergo Judas, qui confessio sive laudatio interpretatur, ponitur, quia ante initia confessionis culmen bonorum operum nullus apprehendit. Et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis. Secundus Ruben, qui interpretatur videns filium. In filiis opera designari, Psalmista testatur, qui in beati viri benedictionibus inter (0150D)caetera dicit: Filii tui, sicut novellae olivarum (Psal. CXXVII). Et infra: Ut videas filios filiorum tuorum (Ibid.). Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios, nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum virgines fideles potior merces exspectet, sed in filiis opera, in filiis vero filiorum fructus operum, id est, mercedem designat aeternam. Post Judam ergo Ruben, id est, post exordia divinae confessionis et laudis, perfectio sequitur actionis. Sed quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV), post Ruben sequitur Gad, qui tentatio vel accinctus interpretatur. Post inchoationem enim boni operis, majoribus necesse est hominem tentationibus probari, atque ad bella graviora succingi, ut fidei (0151A)illius fortitudo comprobetur. Dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Dei, ista in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, virtute ad bellum (Psal. XVII). Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam, ideo post Gad Aser, id est, Beatus ponitur, congruo satis ordine. Beatus enim qui suffert tentationem, qui cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I). Quia vero hujus beatitudinis fida promissione securi non angustantur, sed spe gaudentes in tribulatione patientes, cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me; et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum (Psal. CXVIII); et cum matre beati Samuelis exsultantes aiunt: Dilatatum est os meum super (0151B)inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo (I Reg. II). Propterea Nephthalim succedit, quod est latitudo. Sed et ipsum Manasses sequitur, qui interpretatur oblitus, vel necessitas. Cujus nominis mysterio monemur ut tentationum praesentium angoribus edocti, ea vero quae retro sunt obliviscentes, sic in ea quae ante sunt, secundum Apostolum, extendamur, ut carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate humanae conditionis astricti faciamus (Philipp. III). De qua Psalmista, meliora suspirans, orabat: De necessitatibus meis eripe me (Psal. XXIV). Huic supponitur Simeon, id est, audivit tristitiam, vel nomen habitaculi, ut hujus etiam qualitate vocabuli evidentius inculcaret, et quid hic habendum, et quid sit salubriter exspectandum. Illis enim habitaculi coelestis (0151C)gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur. Quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). Proinde Levi subnectitur, id est, additus. In quo intelligimus sive eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae (Proverb. XIII), seu illos qui, Dei sequendo consilium, percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo vitam aeternam (Marc. X). His et quod scriptum est convenit: Qui addit scientiam, addit dolorem (Eccle. I). Nam et beato Job ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato praemiorum merces amplior redderetur. Unde non immerito Issachar ei ordine recto succedit, qui interpretatur merces. Quia, sicut docet Apostolus, non (0151D)sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces certa speratur. Hoc autem in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit, quod dicitur Zabulon, quando virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII), ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cujus materiam animae quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante, experiatur invictum, augmento succedente felici. Quod vocabulum Joseph indicat, gratiarum videlicet addenda dona designans. Sive de talentorum dupla redhibitione usuras commodi spiritualis intelligas, sive in his quae votiva fidelium religione Redemptori Deo redduntur accipias. Atque ut hos omnes quos et (0152A)ordo et interpretatio nominum his significative positos indicat in futuro judicio ad dexteram Christi regis aeterni futuros intelligas, Benjamin, ut praedixi, postremo loco supponitur, id est, filius dexterae; tanquam ipse sit finis ordinis, cum novissima inimica morte destructa (I Cor. XV), felicitas haereditatis aeternae donabitur electis, sive unusquisque fidelium filius dextrae dicatur, seu omnis Ecclesiae coetus, de qua canitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Ex singulis ergo tribubus duodecim sunt millia signati, quia in quibuscunque singuli fidelium virtutibus profecerint, antiquorum necesse est patrum semper fide roborentur, atque informentur exemplis. Duodenario enim numero propter apostolorum vel patriarcharum (0152B)summam, saepe doctorum, saepe totius Ecclesiae formam, designari certissimum est. Sive enim confessione quique tanquam in Juda laudabiles, sive in Ruben operum prole praeclari, sive in Gad tentationum exercitio fortes, sive in Aser certaminum victoria felices, sive in Nephthalim largis misericordiae operibus dilatati, sive in Manasse posteriorum obliti, sive in Simeon quasi tristes adhuc in convalle lacrymarum, semper autem gaudentes nomine habitaculi in coelestem suspirantes Jerusalem, sive in Levi, qui in promissionibus vitae praesentis et futurae congaudeant, additis bonis temporalibus aeterno bono fundati, sive in Issachar futurae mercedis contemplatione firmati, sive in Zabulon, qui pro Christo suas animas ponant, sive in Joseph, qui et augmento spiritualis (0152C)substantiae studeant, et super Dei praecepta aliquid amplius vel in virginitate vel ex facultatum suarum offerant quantitate, sive in Benjamin, qui felicitatis aeternae dexteram indefessis votis exspectent, in sua quemque professione congruit patrum praecedentium regula quasi duodenario numero signari, atque ex singularum meritis personarum perfectissimam Ecclesiae pulchritudinem, quasi centum quadraginta quatuor millium summam colligi.
Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Finita recapitulatione, quam exempli causa interposuerat, regreditur ad ordinem, gloriam praedicans eorum qui nequitiam victuri sunt ultimae persecutionis. Et quod sequitur:
(0152D)Ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, etc., potest et sic intelligi, quod, enumeratis tribubus Israel, quibus Evangelium primo praedicatum est, salvationem quoque velit commemorare gentium.
Amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Stolis baptismum, palmis triumphum crucis, insinuat, et quod saeculum in Christo vicerint. Licet claritatem quoque, quae per Spiritum sanctum datur, stolae significent.
Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Magna voce, hoc est, grandi devotione et indesinenti laude, profitentur in throno, id est, in Ecclesia, Patrem Filiumque regnare, Spiritu sancto nihilominus conregnante. (0153A)Sic enim dictum est: Sedenti super thronum, et Agno (Apoc. V), sicut in Evangelio dicitur: Et cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Subauditur: Unum et verum Deum cognoscant.
Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et animalium. In omnibus angelis turbae multae personas exposuit Dominum adorantes. Omnes, inquit, qui in circuitu ejus sunt, offerent munera (Psal. LXXV).
Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, etc. Neque turbam, neque amimalia, vel seniores hoc loco commemorat adorasse, sed solos angelos. Ipsi enim sunt turba, ipsi animalia et seniores. Quamvis et de ipsis angelicis spiritibus intelligi possit, (0153B)de quibus in gentium salute congaudentibus dicitur: Laetamini, gentes, simul cum populo ejus, et adorent eum omnes angeli Dei (Rom. XV).
Benedictio et claritas et sapientia, etc. Septenariam Ecclesia virtutum laudem offert Domino, quam se in singulis membris ab eo percepisse fatetur.
Et unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? etc. Ad hoc interrogat, ut doceat.
Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione. Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV). Quis autem nesciat tribulationem Antichristi caeteris futuram esse majorem?
Et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Non de (0153C)solis martyribus dicit. Illi enim sanguine proprio lavantur. Ecclesiam autem totam sanguis Jesu Filii Dei mundat ab omni delicto (II Cor. VII), ideo sunt ante thronum Dei. Illi enim digni habentur illic in Dei consistere ministerio, qui hic inter adversa fideles nominis ejus confessores existunt.
Et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. More nostro loquens, aeternitatem significat.
Et qui sedet in throno habitabit super illos. Thronus Dei, sancti sunt, super quos et in quibus in saecula habitat Deus.
Non esurient neque sitient amplius. Hoc est quod Dominus ipse promisit: Ego sum, inquiens, panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam (Joan. VI). Beati enim qui esuriunt (0154A)et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V).
Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV).
Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Agnum in medio dicit esse throni, qui superius Agnum a sedente in throno librum dixerat accepisse, docens Ecclesiam unum esse Patri et Filio thronum, in qua per fidem inhabitat unus, tota Trinitas, Deus.
Et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Ad consortium utique sanctorum, qui fontes sunt doctrinae coelestis. Potest et ipsa Dei visio significari, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Juxta (0154B)quod David ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus (Psal. XLI).
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Immortalium adepta plenitudine gaudiorum, omnis moeror penitus oblivioni mandabitur. Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Potest autem visio hujus turbae stolatae de praesenti etiam tempore intelligi, ubi spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus.
CAPUT VIII. Et cum aperuisset sigillum septimum, etc. Post interitum Antichristi requies aliquantula futura creditur in Ecclesia, de qua Daniel ita praedixit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta (0154C)quinque (Dan. XII). Quod beatus Hieronymus sic exponit: « Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. » Quare autem post interfectionem Antichristi quadragesimum quintum dierum silentium sit, divinae scientiae est. Nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum, patientiae probatio est. Nota quod in sexto sigillo maximas Ecclesiae pressuras, in septimo requiem, cernit, quia Dominus, sexta feria crucifixus, in Sabbato quievit, tempus resurrectionis exspectans. Hucusque de apertione libri clausi et sex sigillorum. Nunc vero recapitulat ab origine, eadem aliter dicturus.
LIBER SECUNDUS. (0153) (0153D)Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, etc. Ecclesia septenario saepe numero commendata praedicationis officio mancipatur, cujus prima tuba communem impiorum in igne et grandine designat interitum; secunda propulsum de Ecclesia diabolum, mare saeculi ardentius incendentem; tertia haereticos Ecclesia decidentes, sanctae Scripturae flumina corrumpentes; quarta falsorum fratrum in siderum obscuratione defectum; quinta majorem haereticorum (0154D)infestationem tempus Antichristi praecurrentium; sexta apertum Antichristi et suorum contra Ecclesiam bellum, et recapitulatione ab adventu Domini, intersertam ejusdem adversarii destructionem; septima, diem judicii, quo mercedem Dominus suis redditurus, et exterminaturus est eos qui corruperunt terram.
Et alius angelus venit. Non dixit, Postea venit, sed angelos tubas accepisse proponens, redit exponere (0155A)qualiter acceperint. Quoniam etsi ante adventum Domini praedicabat Ecclesia, sed non ubique, donec ejus esset confirmata Spiritu.
Et stetit ante altare habens thuribulum aureum. In conspectu scilicet apparuit Ecclesiae, factus ipse thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit, et propitius factus est mundo. Alia Editio habet Super aram, quod super altare crucis thuribulum suum aureum, id est, corpus suum immaculatum et Spiritu sancto conceptum, obtulerit Patri pro nobis.
Et data sunt illi incensa multa, etc. De orationibus sanctorum obtulit incensa. Ipsi enim delegavit Ecclesia preces suas dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Accepisse de orationibus sanctorum idem dicitur et obtulisse, quia (0155B)per ipsum omnium possunt preces ad Deum suaviter pervenire.
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum, etc. Christo Domino se hostiam suavitatis offerente compunctio cordis sanctorum acceptabilis facta est, quae ab igne nascens intimo, sicut fumus solet excitare lacrymas.
Et accepit angelus thuribulum, etc. Bene thuribulum igne impletum inducit. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Joan. III). Quod proprie de Christi humanitate novimus adimpletum, in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. II).
Et misit in terram. Sic et Dominus in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram (Luc. XII).
Et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus. (0155C)Tonitruo comminationis supernae, et voce exhortationis, et fulgure miraculorum terram movit, quibusdam insequentibus, quibusdam vero sequentibus, his dicentibus: Bonus est, illis autem; Non, sed seducit turbas (Joan. VII).
Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se ut tuba canerent. Ecclesia, septiformi spiritu inflammata, se ad praedicandum fiducialiter praeparavit, gloriam saeculi tubis coelestibus quasi muros Jericho dejectura. Nam et illa septem dierum circumitio, totum Ecclesiae tempus insinuat.
Et primus angelus tuba cecinit. Recte praedicatio plagarum tubae, quae signum belli est, comparatur. Exalta enim, inquit, sicut tuba vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII). Et alibi, (0155D)tuba sit in gutture tuo, quasi aquila super domum Domini (Ose. VIII), id est grandi voce praedica Nabuchodonosor ad destructionem templi venturum.
Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, etc. Poenam gehennae sanguinolentis operibus deberi, praedicatorum voce refertur dicentium: Ad calorem nimium, transibunt ab aquis nivium (Job. XXIV). Potest etiam nomine sanguinis, ipsa mors animae spiritualis intelligi. Hunc versum Tychonius sic exponit: « facta est ira Dei, quae haberet in se multorum necem. »
Et tertia pars terrae combusta est, etc. Vita bonorum in doctoribus consistit et auditoribus. Beatus enim qui legit (inquit) et qui audit verba prophetiae (0156A)(Apoc. I). Tertia vero pars malorum hoc utroque caret. Terra enim bona, fructum proferens in patientia (Luc. VIII), benedictionem accipit a Domino (Psal. XXIII). Mala autem spinas et tribulos generat, cujus consummatio in combustionem. Sic et arborem fructiferam agricola Pater excolit, sterilem vero excidens, igni pabulum praebet (Matth. VII).
Et omne fenum viride combustum est. Omnis caro fenum (Isai. XL), quae nunc luxus mollitie saginata, sole judicii fervente, florem decoris amittit, et, ut Dominus ait, hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI). Tychonius de tertia parte sic in hoc loco inquit. Tertiam hostes intestinos dicit. Caeterum quidquid praeter Ecclesiam est, tertia pars dicta est, et Ecclesia tertia, quae contra geminum (0156B)malum pugnet.
Et tanquam mons magnus igni ardens, missus est in mare, etc. Crescente religione Christiana, diabolus superbia tumidus, et igne sui furoris ardens, in mare saeculi missus est, dicente Domino: Si monti huic dixeritis: Tollere, et jacta te in mare, fiet (Marc. XI). Non quod ante ibi non fuerit, sed quod de Ecclesia projectus, amplius in suos insanire coeperit, fastu prudentiae carnalis mortem illis infligens spiritualem. Sapere enim secundum carnem, mors est (Rom. VIII). Non autem apostolos caro et sanguis docuit, sed Pater qui est in coelis (Matth. XVI). In illo enim mari navem fidei regebant quod plantis Domini se calcabilem praebuit.
Et mortua est tertia pars eorum, quae habebant animas (0156C)in mari. Quae habent animas dixit, ut ostenderet vivos spiritualiter mortuos. Sicut Apostolus de vidua deliciosa: Vivens, inquit, mortua est (I Tim. V).
Et tertia pars navium interiit. Alia Editio dicendo: « Et tertiam partem navium corruperunt, » significat quod tertia, quae mortua est, aliam tertiam, id est, succedentem sibi, occiderit noxia traditione, et inutilis imitatione doctrinae.
Et cecidit de coelo stella magna, ardens tanquam facula, etc. Haeretici, quos Judas apostolus sidera seductionis appellat, de culmine cadentes Ecclesiae flamma suae nequitiae fontes divinarum conantur inficere Scripturarum. Quarum non sensus tantum, (0156D)sed et verba saepius infalsare non timent. Absinthii nomine digni, cujus immistio modica, magnam solet amaricare dulcedinem.
Et multi homines mortui sunt de aquis. Multi enim (ut ait Apostolus) sequuntur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur (II Petr. II), tamen populo Dei, Moyse docente, omnis aquarum unda potabilis est.
Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, etc. Ecclesiae decus, instar sideris relucentis per falsos fratres saepe obscuratur, qui vel in prosperis, vel in adversis saeculi, minus eam fulgere sua defectione faciunt.
Et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. Alia Editio sic habet: Et diei tertia pars appareret, (0157A)et noctis similiter. Id est, ad hoc percussa est ut appareret tertia pars diei et tertia noctis, quae Christi et quae diaboli. Ad hoc, inquam, percussa est, id est suis voluntatibus tradita, ut, redundantibus et insolescentibus peccatis, in suo tempore revelaretur.
Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coeli, etc. Hujus aquilae vox per eximiorum in Ecclesia quotidie pervolat ora doctorum, cum nequitiam haereticorum, Antichristi saevitiam, diemque judicii, amatoribus terrae praedicant graviter adfuturum, dicentes: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes (II Tim. III); et infra: Homines corrupti mente, reprobi circa fidem (Ibid.), et alibi: Tunc revelabitur ille iniquus qui adversatur et extollitur supra omne (0157B)quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II). Et item: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V).
De caeteris vocibus trium angelorum. Non quod angelorum tubae plagas inferant mundo, sed venientes vel venturas suo quique tempore praedicent.
CAPUT IX. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, etc. Flamma haereticorum, de qua paucis memoraverat, quo fomite adoleverit exponit: antiquus quippe hostis, quem Dominus vidit quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X), blasphemo dogmate corda suorum aperuit, eosque quasi fumum alta petere, iniquitatem in excelsum loqui, perdocuit.
(0157C)Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae, etc. Praenuntia magnae fornacis, id est, novissimae persecutionis, haeretica fervet insania, non imbecilliores tantum, qui, aeris instar, terrae quodammodo coelique confinia tangunt, sed excelsorum quoque lumen obscurare laborans, non tamen exstinguere valens. In errorem enim inducentur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV).
Et de fumo exierunt locustae in terram. Sicut sancti corpus sunt Christi, et membra de membro, sic et membra carnium draconis cohaerentia sibi alia nascuntur ex aliis, fumusque haereticae caecitatis ore laedentem pravorum generat superbiam. Qui vero elationis excussi, terrena tamen non deserunt. Nam et fumus de quo gignuntur, alta licet appetens, in (0157D)seipso semper deficit.
Et data est illis potestas, etc. Adversariis potestatibus haeretici comparantur, in facie velut innocui, sed in posterioribus venena servantes.
Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae neque omne viride. Ostendit locustas homines esse, quae non ad fenum, sed ad homines mittuntur. Fenum enim hoc loco simpliciter accipimus.
Nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. Signum Dei in frontibus suis illi habere dicuntur, a quibus ut oportet habetur. Quorum supra numerum angelus qui ab ortu solis signum Dei vivi attulit, inviolabilem fixumque recensuit. Illo enim hic locutionis genere uti voluit, quo dicitur: (0158A)Nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII), id est, perfecte et vere.
Et dictum est illis ne occiderent eos, etc. Quamlibet haeretici saeculari potestate fuiti temporaliter in bonos grassari permittantur, animam tamen, ut Dominus ait, occidere non possunt. Tempus quippe saeculi quinque mensibus, propter quinque partitum sensum quo in hac vita utimur, significat. Quod vero alia translatio sex menses continet, eidem sensui propter sex aetates saeculi congruit.
Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Sicut scorpius a posterioribus venena diffundit, sic impietas malorum a posterioribus nocet, cum anterioribus, id est, aeternis bonis temporalia, quae retro sunt, praeferri minis blandimentisve compellit. (0158B)Hunc scorpionem contra Evangelii parabolam generatio viperarum suae soboli tradit.
Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam. Miseram vitam cita morte finiri malentes. Sicut beatus Cyprianus sub Deciana contigisse tempestate conquestus: « Volentibus, inquit, mori, non permittebatur occidi. »
Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Id est, similes novissimis persecutoribus. In novissimo enim bello, quod descripturus est in sequente angelo, equos dicit pugnare. Vel simpliciter sicut equi non propria ratione, sed impetu praesidentis, aguntur in praelium, ita mali doctores daemonico acti Spiritu Ecclesiam impugnant.
Et super capita earum tanquam coronae similes auro. (0158C)Seniores viginti quatuor, qui sunt Ecclesia, coronas aureas habent. Isti autem similes auro falsos sibi fingentes de victoria stulta triumphos.
Et facies earum sicut facies hominum, etc. In facie humana simulationem rationis; in capillis mulierum, fluxos et effeminatos mores; in dentibus leonum, qui et laniare, et naturalem solent afferre putorem, mentis ferocitatem famamque doctrinae malae; in ferreis vero loricis obdurata contra veritatem praecordia, notat. Qui habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III), veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII).
Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. Expavescendum magis (0158D)quam exponendum est, quod tantum huic exercitui vires accrescunt. Primo fumus ascendit. Deinde locustas effert, quae et prius scorpionibus, et mox equis leonibusque comparantur. Quarum et virtus sufficeret, si non etiam loricatae venirent. Nunc vero volatiles, et curribus dicuntur similes esse bellantibus.
Et habebant caudas similes scorpionum, etc. Sicut scorpius palpando incedit, sed cauda ferit, ita fraudulenta pernicies malorum blanda et innoxia in facie videtur, sed dum occulte perimit, quasi latenter mortem trahit.
Potest earum nocere hominibus mensibus sex. Hanc vitam rursus insinuat, ubi potest valere mendacium (0159A)vel ad capiendum inutiles, vel ad cruciandum temporaliter spirituales.
Et habebant super se regem angelum abyssi. Deus summe bonus licet occultis, justis tamen judiciis congruum talibus angelum praeesse permisit.
Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Quoniam tria vae ventura praedixerat, horum nunc unum in haeretica fraude jam venisse, duo autem restare, memorat, quae in tempore Antichristi et in die judicii sunt futura perversis.
Et sextus angelus tuba cecinit, etc. Sextus angelus praedicatores novissimi certaminis exprimit, qui monente Evangelio, fraudes detegunt Antichristi. Cornua quippe altaris aurei Evangelia sunt Ecclesiae (0159B)praeeminentia.
Solve quatuor angelos, etc. Quantum hostis antiquus cum satellitibus suis in fine mundi sit Ecclesiam persecuturus, indicat, qui a tempore dominicae passionis in corde reclusus impiorum, ne hanc quantum velit noceat, divina potentia refrenatur. Euphrates enim, qui fluvius est Babyloniae, mundani regni potentiam et persecutorum indicat undas. Iste est mons magnus, quem igne ardente in mare missum praedixerat.
Et soluti sunt quatuor angeli. More prophetiae, quae nobis ventura designat, ipse facta videt in spiritu. Quatuor vero dixit angelos, eo quod in quatuor mundi partibus illa persecutio sit saevitura. Hi sunt enim (0159C)quos superius vidit in quatuor angulis terrae stantes, et propter consignandos Dei servos a terrae marisque laesione prohibitos.
Qui parati erant in horam, et diem, et mensem, etc. Maligni spiritus, qui singulis horarum et temporum momentis humanam esuriunt mortem, tunc ad exercendam Ecclesiam opportune perdendi liberius saevire permittuntur. Quid autem putas soluti facient, qui tantum nunc nocent ligati?
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Hic numerus duplicitatem dolosam perversi designat exercitus. Quod alia translatione, quae dicit bis myriades myriadum, facilius sentiri potest; hunc autem numerum evangelica quoque parabola opponit regi habenti decem millia (Matth. IV), tanquam (0159D)malorum duplicitas simplici fidei Christi resistat, cui millia millium ministrant, et decies millies centena millia assistunt (Dan. VII).
Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, etc. Spiritus maligni quorum cordibus praesident, eorum sunt poenis amicti. Legimus enim adorantes bestiam igne et sulphure torquendos, et fumum tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendere. Nota quod in plaga locustarum non se dixit equites, sed equos tantum vidisse. Hic enim magnitudo persecutionum apertam contrariae virtutis ostendit praesentiam. Denique hic capita leonum, illic vero facies quidem humana, sed dentes tantum sunt bestiales. Quia saepe haeretici aliquid humanitatis ostentant, (0160A)ministri vero novissimae tempestatis, quod dictis et signis suadent, hoc etiam poenis extorquent.
Et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. Ostendit quod pro fumo hyacinthum dixerat. Non autem perspicue ista exeunt de ore ipsorum, sed noxia praedicatione poenam sibi suisque generant auditoribus. Producam enim, inquit, ignem de medio tui, qui comedat te. (Ezech XXVIII).
Potestas enim equorum in ore, et in caudis eorum. Id est, in sermone et officio; propheta enim docens mendacium, ipse est cauda. Qui partem quodammodo caecam et immundam linguae blandientis volubilitate contegit, dicens impio: Bonus es.
Nam et caudae eorum similes serpentibus, etc. Falsi doctores antiqui serpentis, qui hominem decepit, (0160B)similes, principum patrocinio fulti, amplius nocent quam si solo sermone suaderent. Sedet, inquit, in insidiis cum divitibus (Psal. X).
Et caeteri homines qui non sunt occisi in his plagis, etc. Quia falsos Christianos et haereticos descripserat, nunc, ut corpus omne diaboli circumscribat, gentilium quoque commemorat errorem, quibus nihil prodest his plagis non occidi, cum constet eos in gentili tunc quoque perdurare malitia. Neque enim in illa persecutione cogentur gentiles supradictis consentire sed in sua incredulitate morientur.
Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, etc. Impiae religioni improbos etiam mores adjungunt. Descripta Antichristi saevitia, ad ostendendam ejusdem ruinam more suo exordium nativitatis Christi et (0160C)gloriam recapitulat Ecclesiae.
CAPUT X. Et vidi alium angelum fortem, descendentem de coelo, amictum nube. Dominus magni consilii angelus descendit de coelo, nube carnis amictus. Sicut et Isaias ait: Ecce Dominus ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isai. XIX), et iris in capite ejus. Circa bonos propitiationis promissio perseverans.
Et facies ejus erat ut sol, etc. Facie Domini clarescente, id est, ejus notitia per resurrectionis gloriam manifestata, pedes illius super montes evangelizaturi et annuntiaturi pacem (Rom. X), igne sunt Spiritus sancti illustrati, et instar columnae firmati. Jacobus (0160D)enim et Cephas et Joannes columnae videbantur Ecclesiae esse.
Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic est liber supra memoratus, quem, diutino tegmine clausum, Domini tandem gratia reseravit, ut, juxta prophetam surdi etiam verba libri audirent (Isai. XXIX). Et merito facies ejus ut sol, quia librum jam gestat apertum.
Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum autem super terram. Praedicatio fidei Christianae terra marique propagatur. Sed, allegorice, fortiora membra in majoribus periculis, altera in competentibus sistuntur. Non enim patitur nos Deus tentari super id quod possumus (I Cor. X).
(0161A)Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Domino fortiter praedicante, Ecclesia quoque, septiformi gratia plena, suas ad praedicandum voces elevat. Leo enim rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit (Amos. III)? Septem quippe tonitrua idem sunt quod septem tubae de quibus sermo est.
Et cum locuta sunt septem tonitrua, ego scripturus eram. Superius enim audivit: Quod vides, scribe in libro (Apoc. I).
Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. Mysteria fidei Christianae nec passim cunctis ostenta, ne vilescant, nec probis claude, ne in totum lateant. Propter quod inferius audivit: Ne signaveris verba prophetiae hujus (Apoc. XXII). Quod utrumque (0161B)apud Danielem uno versiculo comprehenditur, cui per angelum dicitur: Signa librum et claude sermonem usque ad tempus statutum (Dan. XII).
Et angelus quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam ad coelum, et juravit, etc. Angelus per viventem in saecula jurat, dum Christus, in nomine Patris veniens, incommutabili sua dicta veritate confirmat: Coelum, inquiens, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV).
Qui creavit coelum et ea quae in illo sunt, etc. Qui, mari terraque consistens, coelo palmam tendit, congrue per coeli, terrae marisque, Creatorem jurat.
Quia tempus amplius non erit. Erit utique, ut psalmus ait, tempus impiorum in aeternum (Psal. LXXX), sed (0161C)mutabilis saecularium temporum varietas in novissima tuba cessabit. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et haereditas eorum in aeternum erit (I Cor. XV).
Consummabitur mysterium Dei, etc. Mysterium quod nunc evangelizatur, tunc consummabitur, quando ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV).
Et vox quam audivi de coelo iterum loquentem mecum, etc. Domino futuri temporis mysteria pandente, ac dicente: Appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. X), Ecclesia quoque monetur eumdem praedicandi percipere librum. Quamvis et eidem Joanni possint haec dicta congruere post exsilium ad praedicandum reversuro.
(0161D)Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Accedat ad Dominum qui velit docendi percipere sacramenta.
Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum. Id est, insere tuis visceribus, et describe in latitudine cordis tui.
Et faciet amaricari ventrem tuum, etc. Cum perceperis, oblectaberis divini eloquii dulcedine, sed amaritudinem senties, cum praedicare et operari coeperis quod intellexeris. Vel certe juxta Ezechielem intelligendum, qui cum librum se devorasse diceret, adjecit, Et abii amarus in indignatione spiritus mei.
Et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus. Quid liber comestus, et amaritudini mista (0162A)dulcedo significaret, exprimit, quod, videlicet, ereptus exsilio, gentibus esset Evangelium praedicaturus, amore quidem dulce, sed tolerandis persecutionibus amarum.
CAPUT XI. Et datus est mihi calamus similis virgae. In calamo, ministerium scribendi Evangelii percepit, qui non inani nitore supervacuus, sed similis est virgae aequitatis, virgae regni Dei (Hebr. I). Regnum enim Christi describit aeternum.
Surge et metire templum Dei et altare. Surge dixit, non quia haec Joannes sedibundus audiebat, sed quia hoc verbo excitantur corda singulorum evangelicam Scripturam actusque metiri. Ibi enim quantum singuli proficiant, quantumque regulae divinae (0162B)concordent, inveniunt.
Et adorantes in eo. Quia non omnes qui videntur, in eo adorant, sicut qui confessus fuerit in me. Partem denique jubet non recenseri, dicens:
Atrium autem quod est extra templum, ejice foras, etc. Hi qui nomine tenus Ecclesiae junguntur, et nec altari nec sanctis sanctorum appropiant, a regula Evangelii projecti gentibus sociantur. Omnis enim gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV).
Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Non solum de Ecclesia pelluntur, sed et eamdem Ecclesiam sociis gentilibus tribus semis annis impugnant. Non quod illo tantum hanc, id est, Antichristi tempore conculcent, sed quod omne malorum corpus illo quasi ad proprium caput pertineat, (0162C)in quibus jam nunc ministerium operatur iniquitatis.
Et dabo duobus testibus meis, etc. Ne sevitia pravorum terreret audientem, Ecclesiam quoque duobus ex populis unitam, gratia commemorat illustrandam esse virtutum. Quae et ipsa caput suum, Christum videlicet in carne docentem, semper intuens, tribus semis annis prophetatura narratur. Menses enim trium semis annorum, id est, tricies quadrageni et bini, mille ducentos sexaginta dies efficiunt. Daniel autem scribit dies mille ducentos nonaginta temporis ejusdem, quo ponenda sit abominatio in desolationem.
Saccis amicti. Id est, in exomologesi constituti. (0162D)Sicut propheta: Ego autem, ait, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV).
Hi sunt duae olivae, etc. Ecclesia duorum Testamentorum lumine radiata, Domini semper jussis assistit. Nam et propheta Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas, id est, testamenta, infundere oleum candelabro. Haec est Ecclesia cum oleo suo indeficiente, quod eam facit in lumine orbis ardere.
Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, etc. Si quis Ecclesiam laedit, ejusdem laesionis reciprocante judicio igne consumitur condemnatus. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI). Unde et Chaldaica flamma, quae pueris Dei ingerebatur, ipsos ministros impietatis absumpsit. (0163A)Sive in bono precibus oris Ecclesiae igne spiritualiter consumitur in melius cummutandus. Carbones, inquit, ignis congeres super caput ejus (Rom. XII).
Hi habent potestatem claudendi coelum, ne pluat, etc. Data est Ecclesiae in Christo omnis potestas in coelo et in terra, clavibus ei ligandi atque solvendi dimissis (Matth. XXVIII). Sed et spiritualiter coelum clauditur, ne imbrem pluat, ne super terram sterilem de Ecclesia benedictio descendat. Sicut Dominus de Patre vineae suae: Nubibus, inquit, mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isai. V).
Et potestatem habent super aquas, etc. Non solum aquas suspendunt, sed etiam quae descenderant inutiles faciunt, quod est vertere aquas in sanguinem. (0163B)Bonus enim Christi odor de Ecclesia fragrans, aliis odor mortis in mortem, aliis odor est vitae in vitam (II Cor. XVI).
Et cum finierint testimonium suum, bestia, etc. Aperte ostendit omnia haec ante novissimam persecutionem fieri dicendo Cum finierint testimonium suum, utique illud quod perhibent usque ad revelationem bestiae, quae cordibus emersura est impiorum. Non quod tunc eodem testimonio non nitantur hosti fortiter resistendo, sed quod tunc Ecclesia virtutum gratia destituenda credatur, adversario palam signis mendacii coruscante. Nam faciem ejus praecedet egestas, ut Dominus ait (Job. XLI).
Et vincet eos, et occidet illos. Vincet in eis qui succubuerint, occidet in eis qui pro Christi nomine (0163C)laudabili patientia fuerint interempti. Aut si spiritualiter vincet et occidet, partem testium accipiemus. Sicut in Evangelio Dominus dicit: Tradent vos in pressuram, et occident vos (Matth. XXIV). Quod Lucas evangelista pro parte dictum insinuat dicens: Occident ex vobis (Luc. XI).
Et jacebunt corpora eorum in plateis civitatis magnae. Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. Non est ergo mirum si civitas impiorum, quae Dominum crucifigere non timuit, servos quoque ipsius ludibrio habeat etiam occisos. Qualia saepe facta historia ecclesiastica refert.
Quae vocatur spiritualiter Sodoma, etc. Id est, muta et tenebrosa, nec lumen utique fidei, nec confessionis habens vocem. Corde enim creditur ad justitiam, (0163D)ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Hae provinciae in signum poenae spiritualis visibiliter his plagis, id est, igne devorante, et aqua in sanguinem versa, percussae sunt.
Et videbunt de populis et tribubus, etc. Non dixit: Videbunt populi et tribus, sed multi de populis, qui aliis credentibus, sanctos palam irrident.
Et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Votum eorum dixit et impugnationem. Non quod valeant facere ne sit Ecclesia in memoriam. Sicut: Nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Matth. XXIII), cum intrent, illis impugnantibus. Facient autem perspicue de vivorum occisorumque corporibus, quia nec vivos sinent sacra celebrando in memoriam (0164A)colligi, nec occisos in memoriam recitari, nec eorum corpora in memoriam Dei testium se peliri.
Et habitantes terram, gaudebunt super eos. Quoties affliguntur justi, exsultant injusti, et epulantur, sicut, dum superbit impius, incenditur pauper.
Quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos. Propter plagas quibus propter testamenta Dei humanum genus urgetur, etiam visus ipse justorum gravat injustos. Sicut ipsi dicunt: Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II).
Et post tres dies et dimidium, Spiritus vitae a Deo, etc. Hucusque angelus futurum narravit, et nunc inducit factum quod futurum audit, regno Antichristi perdito, sanctos resurrexisse in gloriam.
(0164B)Et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. De omnibus vivis dixit, quia et justi superstites pertimescent in resurrectione dormientium.
Et ascenderunt in coelum in nube. Hoc est quod Apostolus dixit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aera (I Thess. IV).
Et viderunt illos inimici eorum. Hic separavit injustos ab his quos in commune dixerat timuisse.
Et illa hora factus est terrae motus magnus, etc. Incumbente terrore judicii, omnis diaboli civitas super arenam condita cum omnibus aedificatoribus suis corruet. Et denarius enim et septenarius numerus est perfectus. Quod si non esset, a parte totum intelligendum erat.
Et caeteri in timore sunt missi. Quis hominum (0164C)gloriabitur castum se habere cor, cum virtutes coelorum commovebuntur?
Et dederunt gloriam Deo coeli. Isti sunt super petram aedificati, qui, aliis terrae motu ruentibus, de stabilitate sua, recta Dominum confessione clarificant. Laetabitur enim justus, cum viderit vindictam impiorum. Quidam duos prophetas Enoch et Eliam interpretantur, qui, tribus semis annis praedicantes, contra mox secuturam Antichristi perfidiam fidelium corda confirment, illisque occisis, tantumdem temporis saevitiam ejusdem grassaturam, et, reinstaurato demum certamine, a sanctis, qui latebrarum praesidio velut mortui credebantur, esse superandam; qui pro unius compage corporis idem prophetae resurgere dicantur, acriusque illis visis qui jam mortui (0164D)putabantur, exaggerata persecutione multos eorum qui vel septenario vel denario numero digni credebantur esse casuros, dicente Daniele: Confirmabit pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis (Dan. IX). Et in subsequentibus: Et cum posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta (Dan. XII). Qui numerus circa trium annorum et sex mensium curricula diversatur. Denique Elias igne quondam perdidit adversarios, et tres semis annos latitans imbres continuit, tandemque pseudoprophetis interfectis, per sacrificium quod ablatum fuerat convertit Israel ad Dominum.
(0165A)Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Hoc vae secundum non ad recapitulationem, sed ad praelium equorum, quod tuba sexti angeli commotum est, pertinet. Praedixerat enim aquila tria vae de trium voce ventura tubarum. Sed ibi non dixit, ne statim tertium sequi putaretur quod ad septimum angelum et ad finem pertinet.
Et septimus angelus tuba cecinit, etc. Sex tubae priores saeculi praesentis aetatibus comparatae varios bellorum Ecclesiae denuntiavere concursus. Septima vero, Sabbati aeterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri regis indicat.
Et viginti quatuor seniores adoraverunt Deum, etc. Ecce, inquit, vae tertium veniet in voce septimi angeli. Et cum cecinisset, non nisi Ecclesiam dixit (0165B)laudantem Deum et gratias agentem. Unde intelligimus bonorum retributionem non esse, nisi vae malorum.
Qui es, et qui eras, etc. Tu quidem, rebellantibus licet impiis, a saeculo regnasti, sed eorum nunc furor te judice pressus peribit. Dominus enim regnavit, irascantur populi (Psal. XCVIII).
Et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem, etc. Ordini congruit evangelicae lectionis, primo quidem omnes gentes ante Judicem congregandas, deinde dexteros in regno Patris per multas mansiones collocandos, impios vero extra terminos regni pulsos, flammis maledictionis esse torrendos.
Et exterminandi eos qui corruperunt terram. Hoc est vae novissimum. Hactenus de septem angelis (0165C)tuba canentibus, nunc recapitulat a nativitate Domini, eadem aliter ac latius dicturus.
Et apertum est templum Dei in coelo, etc. Templum Domini quondam in terra positum, arcam testamenti sub velamine mystico clausam tegebat; nunc autem in Ecclesia, quae est templum Dei vivi, cujus conversatio in coelis est (Philipp. III), velo templi veteris et medio pariete maceriae Domini sanguine discisso, arca Incarnationis ejus toto jam panditur orbi. Quasi enim manna coelestis in auro mundo, divinitas est in corpore sancto.
Et facta sunt fulgura et voces, etc. Haec omnia virtutes sunt coruscationis, et praedicationis, et bellorum Ecclesiae. Haec dixerat facta et in descriptione (0165D)praedicationis septem angelorum ab adventu Domini, cum stetisset super aram, sed generaliter ab origine usque in finem. Deinde descripsit per partes, quemadmodum facta sint: ita et nunc, ut templum Dei in coelo apertum sit, et pugnae secutae, dicens:
CAPUT XII. Et signum magnum apparuit in coelo. Quod nunc quoque apparet in Ecclesia, Deum ex homine fieri.
Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Ecclesia Christi lumine cincta, gloriam calcat temporalem: Orietur, inquit, in diebus ejus justitia, et abundantia pacis donec extollatur vel interficiatur luna (Psal. LXXI). Id est, abundantia pacis in tantum (0166A)crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumet, cum novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV). Sive quia eadem Ecclesia partim in coelo, sole Christo fruitur, partim in corpore peregrinatur a Domino. Potest hic intelligi quod ait: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cant. VIII).
In capite ejus corona stellarum duodecim. Duodenario apostolorum numero caput ornatur Ecclesia, sive Christum intelligas, sive ipsum primordium ejusdem Ecclesiae nascentis, capitis nomine designatum. Posuisti, inquit, in capite ejus coronam de lapide pretioso (Psal. XX).
Et in utero habens, et clamavit parturiens. Ecclesia spiritualiter et quos parturit parit, et jam genitos (0166B)parturire non desinit. Sicut ipsa dicit: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Galat. IV).
Et cruciabatur ut pariat. Sic Dominus in Evangelio: Mulier, inquit, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium (Joan. XVI). Quod ipse discipulis exponens adjunxit: Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Ibid.).
Et ecce draco magnus rufus, etc. Diabolus saevitia cruentus contra Ecclesiam potentia terreni regni armatur. In septem enim capitibus omnes reges suos, et in decem cornibus omne regnum dicit.
Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum (0166C)coeli, etc. Vires et malitiam hostis indicat, quem Ecclesia Domino juvante devincit, qui innumeram partem angelorum, vel hominum, dolo fallente quasi cauda dejecerit. Cauda enim est pars caeca, pars immunda, suique velamine contegens immunda ne appareant. Tychonius more suo tertiam partem stellarum quae cecidit falsos fratres interpretatur, quod altera tertia Ecclesia sit, et hostes forinseci tertia.
Et draco stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Insidiatur Ecclesiae diabolus, fidem Christi contendens in cordibus exstinguere credentium, ut quem illa docendo genuit ipse quasi occidat doctum. Cujus in Herode doli figura ostensa est, qui, sicut hostes intestini, Dominum ut perimat, (0166D)adorare se velle simulat.
Et peperit puerum masculum. Semper Ecclesia, dracone licet adversante, Christum parit. Masculum autem dixit victorem diaboli qui feminam vicerat. Nam quis filius nisi masculus? Qui recturus est omnes gentes in virga ferrea (Psal. II), inflexibili justitia regit bonos, confringit malos. Quod in superioribus etiam Ecclesiae promittitur: Dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea (Apoc. II). Nam et Ecclesia quotidie gignit Ecclesiam, mundum in Christo regentem.
Et raptus est filius ejus ad Deum, etc. Ideo Christum spiritualiter in auditorum mente nascentem apprehendere non potest impietas, quia idem cum (0167A)Patre regnat in coelis, qui nos quoque resuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo.
Et mulier fugit in solitudinem. Ecclesia sub spe vivens aeternorum peregrinatione praesentis eremi gaudet, accepta potestate calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem draconis rufi instar Israeliticae plebis, quae pane coelesti pasta in eremo, visu aenei serpentis, serpentes vicit ignitos.
Ubi habet locum paratum a Deo. Esto mihi, inquit, in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias.
Ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Isto dierum numero, qui tres semis annos facit, omnia Christianitatis tempora complectitur, quia (0167B)Christus, cujus haec corpus est, tantum in carne temporis praedicaverit.
Et factum est praelium magnum in coelo. Michael et angeli ejus, etc. Coelum Ecclesiam significat, in qua Michaelem cum angelis suis contra diabolum dicit pugnare, quia secundum Dei voluntatem pro peregrinante Ecclesia orando, et adjutoria ministrando, confligit. Quem et Daniel in novissima gravissimaque pressura in auxilium dixit Ecclesiae venturum, unde ab eo putant Antichristum esse perimendum. Ita vero angeli ejus esse dicuntur, quemadmodum et angeli nostri. Dominus ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII), eorum scilicet quorum cives sunt.
Et draco pugnabat, et angeli ejus. Angeli Satanae (0167C)non illi tantum qui ei natura sunt et voluntate similes, sed et homines eorum laqueis irretiti, sunt intelligendi.
Et non valuerunt. Silicet, toto tempore.
Neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Id est, in hominibus sanctis, per ejectionem ejus coelum jam factis, qui credentes semel expulsum eum amplius non recipiunt.
Et projectus est draco ille magnus in terram. Antiquus hostis de spiritualibus expulsus, arctius in terrenis includitur. Hoc est de coelo praecipitari, et in terram mitti. Cui dicitur: Terram comedes cunctis diebus (Gen. III). In qua terra sanctorum pedibus conteritur, sicut scriptum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis.
(0167D)Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, etc. Evidenter ostenditur in quo coelo ista fiant. In Ecclesia namque factam novimus victoria Christi salutem. Pro qua dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Non quam semper ipse habuit, sed quam in Ecclesia ex tempore quo ipse voluit, tanquam caput in membris habere coepit.
Quia projectus est accusator fratrum nostrorum. Congratulantur angeli saluti fratrum suorum, id est, civium futurorum, nunc autem peregrinorum.
Qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Quos et prosperis male uti, et in adversis non habere patientiam suggillat.
(0168A)Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Merito animas pro Christo contemnunt, qui per sanguinem Christi tantum vicerunt adversarium.
Propterea laetamini, coeli, et qui habitatis in eis. Hic habitatores coeli, et angelos, et homines sanctos oportet intelligi, et utriusque convenit in Domino gratulari, cum et homines angelis sociantur, et angeli humanae in Christo substantiae famulantur.
Vae terrae et mari, quia descendit diabolus, etc. Sicut gaudium redemptis, sic pereuntibus planctum docuit exspectandum. Magnumque vae illis imminet, quos nequissimus hostis possidet iratus.
Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, etc. Inextricabili astu diabolus Ecclesiam impugnans, quanto plus dejicitur, tanto magis persequitur.
(0168B)Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, etc. Ecclesia duobus fulta testamentis, tumultuosa saeculi venena cavens, mentis affectu quotidie solitudinem quieti et modesti spiritus petit, ita gaudendo canens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). Nec dissonat quod ibi columbae quaerit, hic vero aquilae percipit alas. Sicut enim illa propter donum Spiritus sancti, sic et haec propter celsum volatum, aciemque sublimem, qua mundo corde Deum cernit, Ecclesia figurata est, cujus renovabitur sicut aquilae juventus.
Ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis. Totum tempus Ecclesiae designatur, dierum numero superius comprehensum. Tempus enim (0168C)annum significat, tempora duos, dimidium temporis sex menses.
Et misit serpens ex ore suo aquam tanquam flumen post mulierem, etc. Impetum persecutorum aqua significat. Unde dicitur: Forsitan velut aqua absorbuissent nos (Psal. CXXIII). Ecclesia ergo non solum verbo Dei sublevata, sed et vi persecutionum propulsa, festinat evolare de mundo.
Et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen. Terra haec sancta Domini caro est, quae susceptam deglutiens mortem temporaliter sibi praevalentem, nos quoque deglutire docuit. Potest et Ecclesia intelligi, cujus monitis et precibus oris inimici caventur insidiae.
(0168D)Et iratus est draco in mulierem, etc. Videns non posse continuari persecutiones quod ore sanctae terrae avertantur, magis se armavit mysterio facinoris insistere, quo possit jugiter insidiari.
Qui custodiunt mandata Dei, etc. Mandata Dei in fide Jesu Christi custodire, hoc est pugnare cum dracone, et ipsum provocare in praelium. Et gratias Deo, qui saevi draconis evacuavit incoeptus. Ecce enim, Dominum in carne natum exstinguere molitus, ejus resurrectione frustratur. Post apostolis fiduciam docendi refringere laborans, quasi mulierem, id est, totam Ecclesiam de rebus humanis auferre satagebat. Sed et hoc frustra nisus passim nunc singulas fidelium impugnat aetates. Unde et sequitur:
(0169A)Et stetit super arenam maris. Id est, super multitudinem populi, quem projicit ventus a facie terrae. Illius, sine dubio, qui hostis machinas absorbere solet, idem hostis insidias et bella excitaturus insistit.
CAPUT XIII. Et vidi de mari bestiam ascendentem. Varias habet bestia pro ratione locorum intelligentias. Hic ergo corpus diaboli de populo nascens impiorum significat. Hoc etenim mare quod supra abyssus intelligitur. Unde et draco rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cujus in mari secundum David confringuntur capita.
Habentem capita septem et cornua decem, etc. (0169B)Ostendit id esse septem capita quod decem cornua. Dixerat enim draconem septem diademata super septem capita gestare; nunc dicit bestiam decem diademata super decem habere cornua. Septem namque et decem, idem est sicuti septupla accipiet in isto saeculo. Et alius evangelista, centupla (Matth. XIX).
Et super capita ejus nomina blasphemiae. Reges enim suos deos appellant, tam mortuos, et velut in coelum atque inter deos translatos, quam etiam in terris Augustos, quod est nomen (ut volunt) deitatis. Alio autem loco totam ipsam bestiam plenam dicit nominibus blasphemiae.
Et bestia quam vidi, similis erat pardo, etc. Pardo, propter varietatem gentium; urso, propter malitiam et vesaniam; leoni, propter virtutem corporis et (0169C)linguae superbiam similatur. Legimus in Daniele regnum Chaldaeorum leaenae, Persarum urso, Macedonum pardo comparatum.
Et dedit illi draco virtutem suam. Sic Apostolus, de diaboli corpore loquens: Cujus est, inquit, adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, signis, et prodigiis mendacii his qui pereunt (II Thess. II).
Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, etc. Antichristus, ad capita regni terreni pertinens, imitatione veri capitis nostri se quasi occisum resurrexisse, et pro Christo qui hoc vere perfecit, se suscipiendum audet exhibere. Cujus commenti dicitur in Simone Mago praecessisse fallacia.
Et admirata est universa terra post eam. Genus (0169D)ponit pro specie, dicens adorari bestiam, cum ipsum caput simulatitium sub nomine capitis vere occisi et viventis, terreni sint homines adoraturi.
Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae. Illi dicunt adorare se Deum, qui dedit potestatem Christo.
Et adoraverunt bestiam dicentes: Quis similis bestiae? Ipsi dicunt: Quis similis Christo? Aut quis illum potest vincere?
Et datum est ei os, loquens magna et blaphemias. Qui extollitur, inquit, super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II).
Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos, etc. Ante enim tres semis annos non aperto (0170A)ore blasphemat, sed in mysterio facinoris, quod facta dissensione, et revelato homine peccati, nudabitur. Tunc enim dicet: Ego sum Christus (Matth. XXIV); nunc vero: Ecce hic Christus, et ecce illic (Ibid.). Ad Deum autem significat, adversus Deum.
Blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus. Dignitatem sibi nominis Dei impius usurpans, ecclesiam quoque suam nominare praesumet.
Et datum est illi bellum facere cum sanctis, etc. A toto partem. Quae vinci potest, cum violentia temporis, si fieri potest, etiam electi quatientur. Ut condemnentur Judaei, qui, non credentes veritati, susceperunt mendacium
Et adoraverunt eam omnes qui habitant terram. Omnes dixit, sed habitantes terram. Recedentes (0170B)enim, inquit, a te, in terra scribentur (Jerem. XVII).
Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni. Justum est eos qui mortis auctori serviunt in libro vitae non scribi, et qui simulatoria nece bestiae deluduntur Agni qui abstulit peccata mundi carere consortio. Agni, inquit,
Qui occisus est ab origine mundi. Agni, ut Petrus ait, immaculati, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus (I Petr. I). Alia enim Editio Agnum signatum ab origine mundi transtulit. Potest et per hyperbaton intelligi, quod sanctorum ab initio nomina sint in libro vitae conscripta.
Si quis habet aurem audiendi, audiat. Quoties (0170C)Scriptura hoc dictum interponit, intentum prae obscuritate rei quaerit auditorem. Ne enim momentaneum diaboli regnum magni penderetur, cogitationibus humanis occurrit dicens: Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet, id est, diabolus et bestia, qui suis nunc retibus gentes captivare videtur, ipse erit cum suis cito captivus.
Qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Qui Ecclesiam nunc vel carnali vel etiam spirituali morte persequitur, hunc Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.
Hic est patientia et fides sanctorum. Promiserat occidi homicidam, sed quia nemo coronatur nisi qui legitime certaverit, nunc animis opus esse dicit, nunc pectore firmo. Descripta generaliter bestia (0170D)primo in hypocrisi, deinde aperto ore blasphemante, describit eamdem in solis praepositis, similiter in hypocrisi, deinde revelatam.
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Aliam dixit de officio. Alias una est. Quod est autem mare, hoc, teste Daniele, est terra. Cui quatuor bestias ascendere de mari cernenti per angelum dicitur: Hae quatuor bestiae magnae, quatuor regna consurgent de terra (Dan. VII).
Et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur ut draco. Agni cornua praefert, quo draconis venena latenter inserat. Quia, per hypocrisin sanctitatis, eam quam in se veraciter habuit Dominus, singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. De (0171A)hac bestia Dominus: Attendite, inquit, a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII).
Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat. Discipuli miseri magistrum sequuntur in omnibus.
Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam. Vim seductionis ostendit, et corpus sibi mancipasse, et animam quae habitat in ipso.
Cujus curata est plaga mortis. Id est, quae se simulavit mortem resurgendo vicisse. Hunc enim Scriptura non occisum, sed velut occisum, dixerat, sicut de Judaeis dictum est: Ipsi autem non intraverunt in praetorium, ne contaminarentur. Non enim affirmavit evangelista potuisse inquinatissimos inquinari, si praetorium intrassent; aut Judaei tantorum scelerum (0171B)conscii vere inquinati timuerunt, sed quid simulassent quasi affirmans retulit.
Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram. Miraculum ignis, quasi maximum caeteris praetulit, ut quia Dominus Christus discipulis Spiritu sancto in igne veniente virtutum dedit gratiam, ipse quoque suos, quasi simili charismate, astu fallente decipiat.
Et seducit habitantes terram, etc. Adventus enim ejus erit, sicut dictum est, secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacii (II Thess. II). Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa (0171C)etiam, si erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, qui non phantastico, sed vero igni et turbine tantam familiam sancti Job cum tantis gregibus absumpsit. Sive autem hoc, sive illo modo signa mendacii dicantur, hoc est, sine dubio, in quo illa tentatio cunctis major apparebit, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos miracula tot facit.
Dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, etc. Id est, esse ejus similes, et sic ei facere imaginem, ut alia Editio dicit: Sicut habet plagam de gladio et vixit. Id est, ea falsitate se dicant commortuos, (0171D)et consurrexisse Antichristo, quasi ille et Deum mediatorem inter se suosque constituat, non enim sicut Dominus noster Jesus Christus habet alterum, inter quem suosque mediator sit.
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae. Id est, ipsi populo qui hanc falsitatem impleverit bestiae se constituendo imaginem, spiritum veritatis se dare simulavit.
Et ut loquatur imago bestiae. Non tantum vulgus miserum simulato per ignem spiritu deludet, verum etiam docendis aliis efficiet idoneum.
Et faciet ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Non illam imaginem quam se dicunt fieri, sed illam cui similem populum faciunt. Facit ergo ut imago bestiae adoret imaginem (0172A)bestiae, id est, ut populus adoret diaboli inventionem.
Et faciet omnes pusillos et magnos, etc. Non omnes sine exceptione quasi et gentiles, sed qui ad hoc mysterium pertinent.
Habere characterem in dextera manu aut in frontibus. Character est mysterium iniquitatis, quod hypocritae sub nomine Christi in opere et professione accipiunt.
Et ne quis possit emere aut vendere. In hac vendendi et mercandi mentione docuit, quod sicut in bono symbolum Ecclesia tradidit profuturum nostrae saluti, ita illi in malo tali se definitione coarctent, ut nec mercandi aut vendendi licentia detur, sicut mercatores qui una navi portantur, uniformi signo tenentur.
(0172B)Nisi qui habet characterem nominis bestiae, etc. Id est, qui communicat fraudi illius. Character enim, id est, nota, et nomen bestiae, et numerus nominis ejus unum est. Numerus enim hominis est, ne eum putemus, juxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse vel daemonem, sed unum de hominibus, in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter. Est enim homo peccati, filius perditionis.
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, etc. Hic numerus apud Graecos in nomine Titanis, id est, gigantis, dicitur inveniri, hoc modo. Τ enim CCC, Ε V, Ι X, Τ CCC, Α I, Ν L. Et hoc sibi nomen Antichristus, quasi omnibus potentia antecellat, usurpatum ire putatur, et ipsum se esse jactans de quo (0172C)scriptum est: Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus, etc. (Psal. XVIII). Ponit autem Primasius et aliud nomen, eumdem numerum complectens, Α I, Ν L, Τ CCC, Ε V, Μ XL, Ο LXX, Σ CC, quod significat honori contrarium. Sed et verbum Α I, Ρ C, Ν L, Ο LXX, Υ CCCC, Μ XL, Ε V, id est, nego. Per quae et personae qualitas et operis Antichristi insinuetur asperitas. Sed operosa expositione indiget, quomodo se tantus appetitor laudis, tali velit charactere notari. Aliter senarium numerum, quo mundus factus est, perfectionem operis significare quis nesciat? Qui sive simplex, sive per decem centumve multiplicatus, ejusdem perfectionis, sexagesimum centesimumque fructum demonstrat. (0172D)Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos sexcentorum sexaginta sex millia talentorum. Quod ergo vero regi jure munus et debetur et solvitur, hoc etiam sibi seductor ille tyrannus exigere praesumet.
CAPUT XIV. Et vidi, et ecce Agnus stabat super montem Sion. Id est, Dominus Jesus Christus, Ecclesiae suae certaminum fasce desudanti exemplo virtutis et protectionis munimine praestabat. Ostenso enim corpore, quod draconis et virtute confusum, et notatum est cauterio, ne corpus Agni bestiae timeres succubuisse furori, ostendit Ecclesiam solito fulgore numeroque gaudentem. Notaque bestiam in arena maris Agnum in monte Sion consistere.
(0173A)Et cum illo centum quadraginta quatuor millia. Numerus hic finitus pro infinito debet intelligi, et secreti significatione mysterii, virginali aptus examini, quod Deum ex toto corde, tota anima, totaque mente diligens (Matth. XXII), corpori quoque quod ex quatuor qualitatibus subsistit, illi est integritate sacratum. Ter enim terni novem, et quater quaterni sedecim. Sedecies autem noveni centum quadraginta quatuor adimplent. Ut cum de his qui in carnalis vitae constituti merito in monte Sion cum Agno videntur, tam perfecta multitudo cernatur, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur.
Habentia nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Ostendit quae sit imitatio notae in fronte corporis bestiae, dum Deum et Christum (0173B)dicit scriptos in frontibus Ecclesiae.
Et audivi vocem de coelo, tanquam vocem aquarum multarum. Magna vox sanctorum, magna est devotio charitatis, quam se de coelo audisse refert, cum eos qui vocem ediderunt in Sion monte stare praediceret. Ut ostendat se montem Sion non aliud dixisse quam Ecclesiam, quae, ad devincenda gravamina pressurarum, sublimi contemplationis erecta gaudio, Regis sui certamina laude simul et imitatione concelebrat. Hoc est enim veraciter Agno stanti psallere.
Et vox quam audivi sicut citharaedorum citharizantium in citharis. Cum citharistae Dei omnes sancti sint, qui carnem suam crucifigentes cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V), laudant eum in psalterio (0173C)et cithara (Psal. CL), quanto amplius illi qui evangelicae privilegio castitatis totos se Domino faciunt holocaustum, singulariter abnegantes semetipsos, et tollentes crucem suam (Luc. IX) sequuntur Agnum quocunque vadit (Apoc. XIV)!
Et cantaban quasi canticum novum ante sedem. Vetus erat canticum: Beatus qui sedem in Sion et domesticos in Jerusalem habet. Novum vero est: Laetare, sterilis quae non paris (Galat. IV). Et item, Dabo, inquit, eunuchis, dicit Dominus, in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus (Isai. LVI).
Et nemo poterat dicere canticum, nisi, etc. Singulariter canticum Agno cantare est, cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione (0173D)gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeunt, quia per charitatem quidem de illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgunt.
Virgines enim sunt, etc. Haec pulchre beatus Augustinus virgines admonendo exposuit. « Pergite, inquiens, sancti Dei pueri et puellae, mares ac feminae, celibes et innuptae, pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius. Sperate felicius, cui servitis instantius. Amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis. Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in (0174A)citharis vestris, utique tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam prae caeteris dilectus Agno, qui discumbere super pectus ejus solitus erat, ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde. Sequimini Agnum, quia et Agni caro utique virgo. Sequimini eum virginitate cordis et carnis quocunque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? quia Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus » (I Petr. II).
Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno. De illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a Spiritu sancto eliguntur: quod Apostolus (0174B)de eis praeceptum Domini non habens (I Cor. VII), obsecrat ut exhibeant corpora sua hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII).
Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non solius pudicitiae merito, divino comitatui virgines copulantur, nisi et ab omni contagione peccati immaculatam gesserint vitam. Hanc visionem Tychonius non de virginibus specialiter, sed de tota generaliter interpretatur Ecclesia, quam despondit apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), ita concludens: Non dixit, Non fuit in ore eorum mendacium, sed non est inventum. Sicut Apostolus dicit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI). Et iniquitas injusti non nocebit ei, qua die conversus fuerit ab iniquitate sua (0174C)(Ezech. XXXIII), et poterit esse virgo, et dolus in ore ejus non inveniri. Virgines enim castos dicit et pudicos.
Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem evangelium aeternum. Quoniam ecclesiae peregrinantis in saeculo ancipitem variamque cum dracone pugnam descripserat, restat utrique militiae dignam rependere mercedem, et quae vel malos poenae, vel praemia bonos sequantur, ostendere. Praedicator ergo, per mediam discurrens Ecclesiam, Evangelium regni portat aeterni.
Ut evangelizaret sedentibus super terram. Convenit eos qui coelesti attolluntur volatu, terrenas quoque mentes de sede sui torporis praedicando levare.
Et super omnem gentem, etc. Praedicabitur, inquit, (0174D)hoc Evangelium in toto orbe, et tunc veniet consummatio.
Timete Deum, et date illi honorem, etc. Tanto magis, inquit, saluti vestrae prospicite, quanto vos citior exspectat retributio, quae in aeternum mutari non potest, Dominum mundi factorem, et non temporalem bestiae tyrannidem formidantes.
Et alius angelus secutus est, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Civitatem diaboli ruinosam jam cecidisse dicit. Sive more Scripturae, quae solet praeteritum ponere, quod novit inevitabiliter adimplendum. Sive quod superbi tunc a Domino dejecti, quando a diabolo sunt inflati, sicut Psalmista inquit: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII).
(0175A)Quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. Civitas impiorum ex omnibus congregata gentibus, ipsa gentes, id est, sua membra vino debriat erroris. Domini vero civitas vineam Sorec exercens non vult inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V), ne promisso vitae privetur denario.
Et angelus tertius: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus. Id est, diabolum, et caput vituli occisum.
Et acceperit characterem in fronte sua, etc. In fronte aut in manu dicens, significat diabolum quosdam professione nefanda, quosdam vero tantum operatione notare.
Et hic bibet de vino irae Dei, etc. Dum dicit: Et hic bibet, ostendit esse et alium qui biberit, ne separet (0175B)eum qui licet gentibus visibiliter non miscetur, eamdem tamen sub Christi nomine adorat bestiam. Juste autem qui calicem irae fornicationis propinant calice Domini sternuntur, non ut, juxta Jeremiam, malitiam cordis evomant mundandi, sed ut damnati pereant aeterna morte soporandi.
Et cruciabitur igni et sulphure, etc. Poenam malorum sancti cum Domino regnantes semper videre possunt, ut hinc majores ereptori suo gratias agentes, misericordias Domini in aeternum cantent. Non enim eos justo judici concordantes visa pravorum tormenta contristant, sicut nec divitem in flammis sepultum visa Lazari requies refrigerare valebat.
Nec habent requiem die ac nocte, etc. Leonem dicunt homini prostrato parcere, sed haec bestia leone (0175C)ferocior, quo magis adoratur, eo majores irrogat poenas.
Et si quis acceperit characterem nominis ejus. Bestiam sanctus Augustinus impiam civitatem, imaginem vero ejus simulationem avis, id est, fallaci imagine Christianos, characterem autem notam criminis interpretatur, quam adorari, et subjici ei, et consentiri, dicit.
Hic patientia sanctorum est. Licet bestia saevierit, non tamen sanctos passio contristet temporalis, quae aeterna beatitudine remuneranda est, cum e contrario persecutores suos temporaliter superbientes aeternas cum bestia viderint lucre poenas.
Et audivi vocem de coelo dicentem: Scribe. Pulchra jam praedicatorum concordia. Ecce enim Domini hic (0175D)regnum venire, ille civitatem diaboli cecidisse; iste flammas impiorum, alius beatorum praedicat requiem, qui suam vocem et de coelo emittit, et dignam memoria aeterna litteris mandari praecipit. Gaudent enim justi, quia nomina eorum scripta sunt in coelo; delentur vero impii de libro viventium.
Beati mortui qui in Domino moriuntur. Gratias tibi ago, Jesu, qui beatificas eos in coelo, qui in te moriuntur in terra. Quanto magis illos qui et in tua et pro tua fide felices ponunt animas!
Amodo jam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis, etc. Sicut impios dixerat perpetuo requiem non habere, sic e contrario fideles priscis adjutos operibus amodo jam, id est, a tempore (0176A)mortis, requiescere docet. Cum enim dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI). Propter frigus autem piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei.
Et vidi, et ecce nubem candidam, etc. Hactenus praeconum voce praemissa, nunc personam restat ipsius demonstrare judicis. Qui ad judicium veniens, gloriam divinitatis nube carnis obumbrat, ut videant impii quem compunxerunt (Joan. XIX).
Habentem in capite suo coronam auream. Qualis sit haec corona, superius in mulieris habitu descripsit: Et in capite ejus corona stellarum duodecim (Apoc. XII). Quamvis et victoriam possit significare regnantis.
Et in manu sua falcem acutam. Judicialem scilicet (0176B)dirimendi sententiam, quae nullatenus evitatur. Intra ipsam quippe sumus, quolibet fugere conemur. In falce enim quidquid includitur, intus cadit.
Et aliter angelus exivit de templo, clamans, etc. Angeli, quos terrae messores in Evangelio legimus, et qui omnes sunt in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I), singula pensantes Ecclesiae merita, quotidie Domino renarrant.
Mitte falcem tuam, et mete, etc. Ecce, inquit, abundante iniquitate, refrixit charitas multorum (Matth. XXIV), et aestu malorum incumbente, messis mundi pene jam vivere cessavit. Ne ergo grana jam matura decidant, propter electos breviantur dies (Ibid.), et zizania quidem paleasque flammis, fructum (0176C)vero coelestem horreis reconde felicibus (Matth. XIII).
Et alius angelus, etc., habens et ipse falcem acutam. Si Christus visus est in nube candida messor, quis est vindemiator, nisi idem propter geminum Ecclesiae fructum eleganter repetitus? Quia qui seminavit bonum semen in agro suo (Matth. XIII), ipse quoque vineam in loco uberi plantavit, sed utraque cultura custodum incuria degeneravit.
Et alius angelus exivit de altari, qui habet potestatem supra ignem, etc. Duplex est, ut Hieronymus ait, angelorum officium. Aliorum qui praemia justis tribuant, aliorum qui singulis praesunt cruciatibus. Sicut dicitur: Qui facit angelos suos spiritus, etc. Possunt duo angeli, qui aridam messem et maturam (0176D)praedicant vineam, Ecclesiae preces intelligi, quae magna voce, id est, magno quotidie desiderio regnum Domini advenire precatur, dicens
Mitte falcem tuam acutam, etc. Sicut messis, sic et vindemia partim terrena, partim coelestis est. Utriusque autem maturitas finem indicat saeculi.
Quoniam maturae sunt uvae ejus. Id est, consummata sunt peccata. Quamvis et bonorum quoque perfectio maturitas dici possit. Nam, ut sanctus papa Gregorius ait, « quamlibet mundi finis ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit. »
Et misit angelus falcem suam in terram, etc. Qui (0177A)habet falcem messoriam, ipse habet et vindemiatoriam. Unum est enim judicium et uno tempore fiet. Sed in messe et vindemia, initium ostendit, et finem ejusdem pressurae.
Et misit in lacum irae Dei magnum, etc. Si ad malos tantum messis haec, et de vindemia pertinet, torcular poenam significat. Si autem et ad bonos, calcatio torcularis et tribula areae inutilia conterit, utilia probat. Sicut ait Apostolus, pretiosa metalla igne probari, lignum vero, fenum stipulamque consumi (I Cor. III). Quod utrumque extra coelestem Jerusalem agitur. Lacus autem irae eo loquendi genere nominatur quo dicitur: In die mala liberavit eum Dominus (Psal. XL).
Et exiit sanguis de lacu, etc. Exiit ultio usque ad (0177B)rectores populorum. Usque enim ad diabolum et ejus angelos novissimo certamine exiit ultio sanguinis sanctorum effusi. Sicut scriptum est: In sanguine (0178A)peccasti, et sanguis te persequitur. Dictum est supra de equis:
Per stadia mille sexcenta. Id est, per omnes quatuor mundi partes. Quaternitas enim est conquaternata, sicut in quatuor faciebus quadriformibus et rotis. Quater enim quadringenteni, mille sexcenti. Tychonius messorem et vindemiatorem Ecclesiam interpretatur, post persecutionum flammas clarescentem, et potestatem ligandi solvendique tenentem. Angelus de templo vel altari rubentis imperium dicens Domini, non perspicua voce, sed suggestione Spiritus sancti, qui operatur in suo corpore, docens jam tempus esse malorum anathematizandorum, habens potestatem super ignem, utique illum qui exiit ex ore testium, et comedit inimicos eorum. Hucusque (0178B)de conflictu Ecclesiae et utriusque maturo fine certaminis.
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. (0177B) Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile. Instaurato rursus ordine, easdem plagas persecutionis novissimae narraturus, intentum fieri voluit auditorem dicendo: Signum magnum et mirabile.
(0177C)Angelos septem. Id est, Ecclesiam septiformi gratiam plenam.
Habentes plagas septem novissimas. Quoniam in illis consummata est ira Dei, novissimas dixit: quia semper ira Dei populum percutit contumacem septem plagis, id est perfectis, sicut frequenter in Levitico: Et percutiam, inquit, vos septem plagis (Levit. XXVI). Quae novissimae futurae sunt, cum Ecclesia de medio ejus exierit.
Et vidi tanquam mare vitreum mistum igni. Fontem videlicet baptismi perlucidum, igne sancti Spiritus consecratum. Vel etiam quod ad ignis pertinet qualitatem, martyrio rubricatum.
Et eos qui vicerunt bestiam et imaginem ejus, etc. Qui fraudes vincunt bestiae, consequenter igneo (0177D)baptismo superstare videntur, studentes, juxta Apostolum, supercertari semel traditae sanctis fidei (Jud. III).
Habentes citharas Dei, et cantantes, etc. Id est, corda laudantium Deo dicata gerentes, et utriusque Testamenti veritate canora. Vel carnem ligno passionis extentam. Ubi non tantum sonus vocis, sed etiam boni operis significatur effectus.
Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, etc. Hoc carmen in utroque reperi Testamento, ubi Dominus et verax et misericors, a cunctis canitur saeculis judex adorandus. Repetit quod proposuerat, dicens:
Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. Concinit carmini visio. Ut enim Dominus a (0178B)cunctis posset gentibus adorari, templum illud secretorum Dei, unius quondam urbis moenibus inclusum, toto jam spiritualiter coepit orbi reserari.
Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo. Hoc est, quod Marcus ait: Illi autem profecti (0178C)praedicaverunt ubique.
Vestiti lapide mundo candido. Quotquot (ait Apostolus) in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). Ipse est enim summus lapis angularis electus. Vel si numerum singularem pro plurali positum intelligas, varia virtutum ornamenta significat. Alia translatio linteamen candidum habet, mortificationem cordis doctoribus indicens, juxta illud: Castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX).
Et praecincti circa pectora zonis aureis. Qui praedicare fortia velit, non solum mortificet corpus, sed et pectus auro sapientiae stringat. Vel certe zonis aureis pectora stringere est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius Dei amoris vincula restringere.
(0178D)Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis, etc. Istae sunt phialae quas cum odoribus ferunt animalia et seniores, qui sunt Ecclesia, qui et septem angeli. Eaedem quippe phialae, et suavitatem supplicationum et iram suppliciorum continere dicuntur, cum a sanctis pro regni Dei adventu funduntur, quando judicia Dei non jam occulta sicut abyssus, sed aperta ut phialae, justis latura salutem, impiis vero praedicuntur inferre perniciem, sicut Apostolus ait: Quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II).
Et impletum est templum fumo, etc. Praedicatura gentibus Ecclesia, prius ipsa charitatis igne calescens, (0179A)fumum piae confessionis emittit, gratias Deo super inenarrabili dono ejus agens.
Et nemo poterat introire in templum, etc. Nemo potest Ecclesiae membris incorporari, nisi qui mysteria fidei audiens discit a praedicatoribus, quia Jesus constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Quod si fumum abdita judiciorum Dei interpretaris arcana, mortalibus haec impenetrabilia manent et clausa, donec, finitis praesentis saeculi plagis, adveniat Dominus, qui et illuminet et abscondita tenebrarum (I Cor. IV), et manifestet quantum vel utilitatis ad probandam Ecclesiae fidem, vel justitiae ad excaecandos Judaeos qui charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, adventus conferat Antichristi.
CAPUT XVI. (0179B) Et audivi vocem magnam: Ite et effundite septem phialas, etc. Data est potestas Ecclesiae judicium irrogare damnandis, et absolutionem misericorditer dare conversis. Et omnibus quidem angelis in terram fundere mandatum est; sed iidem terreni homines pro varietate peccatorum varia quoque vocabula sortiuntur, ut sicut praedicationis et vindictae, sic etiam noxae plenitudo septenario numero censeretur.
Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram. Duplici modo praedicatores phialas irae Dei effundunt, dum poenas impiorum vel eisdem impiis irrogant spiritualiter judicando, ut Petrus Simoni: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); (0179C)vel sanctae Ecclesiae manifestant praedicando, ut idem dixit: Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II). Potest et tertius modus intelligi, quo quisque peccator, audita praedicatione veritatis, graviori contradictionis vulnere corrumpitur. De quo Dominus: Si non venissem, inquit, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV).
Et factum est vulnus saevum, etc. Qui, Domino derelicto, diabolum venerantur, ejusdem impietatis vulnere pessimo spiritualiter interibunt.
Et secundus effudit phialam suam in mare, etc. Qui non solum charactere notantur Antichristi, sed et servorum Christi, stabilitatem undis amarae (0179D)persecutionis insectantur, spirituali jam ultione, quam sanguinem vocat, punientur; et qui se vivere jactabant, mortis probabuntur auctori serviisse.
Et tertius effudit phialam suam super flumina, etc. Et hi quoque qui, ut suum virus incautis infundant, dulcia se propinare fingunt, digna plagae perennis ultione plectentur.
Et audivi angelum aquarum dicentem, Justus es, etc. In angelo aquarum, omnes angelos populorum dicit, interiori affectu divinis laudibus concrepantes, quod vindicans sanguinem servorum suorum homicidas morte potaverit.
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Quod (0180A)sunt angeli, hoc est et altare Deo gratias agens, id est, interior affectus sanctorum, vel angelorum, vel hominum, qui docendo populis praesunt.
Et quartus effudit phialam suam in solem, etc. Persecutores Ecclesiae, qui, solis instar ardentis, semen verbi Dei arefacere moliuntur, futuro cremandi sunt ardore gehennae. Vel si solem, splendorem sapientium interpretaris, non angelo solem perfundenti, sed eidem soli datum est aestu afficere homines et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi, infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt. Quamvis et aestus, ut diximus, possit intelligi, quod diaboli corpus de stabilitate sanctorum irremediabiliter cruciatur, et ad blasphemandum incitatur. De (0180B)quo propheta: Zelus, inquit, apprehendit populum ineruditum; et nunc ignis adversarios comedit. Et nunc utique excepto, scilicet ultimi illius igne judicii.
Et aestuaverunt homines aestu magno. Inpraesentiarum quidem, quantum permittitur, clarificat suos diabolus. Quam claritatem et laetitiam Spiritus sanctus plagas definivit et dolores. Nam et supra legimus exercitum diaboli occidisse homines igne, fumo et sulphure. Non quod perspicue occiderit, sed his poenis consentientes destinaverit.
Et quintus effudit phialam suam etc. Sedes bestiae, id est, regnum ejus, tanquam judiciaria potestas, hujusmodi plagis, id est, terrenae felicitatis falsa contenebratur laetitia, et lucis efficitur aliena, ut Psalmus: Dejecisti, inquit, eos dum allevarentur (0180C)(Psal. LXXII). Non enim dixit, postquam elevati sunt.
Et commanducaverunt linguas suas prae dolore. Sicut justus labores fructuum suorum manducabit, ita impius quoque dignis blasphemiae suae poenis expositus quasi lingua sua saturatur. Sibi ergo nocebant blasphemantes ex ira Dei, qua transpuncti gaudia existimabant.
Et blasphemaverunt Deum coeli, etc. Non ad ipsorum duritiam retulit, sed ad justam indignationem Dei, qui tale genus plagae dedit, in quo non recordentur. Nam quis corporaliter afflictus, non sentiat manum Dei sicut Antiochus? Blasphemaverunt enim, dixit, non aperte, sed in peccatis luxuriantes.
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen (0180D)illud magnum Euphraten, etc. Pereunte populo, Babylonis affluentia, in quo nihil vivum, nihil viride, quod igni aptum non sit, remanebit. Hoc est quod supra dixit: Aruit messis terrae (Apoc. XIV), sancti regis obviam Soli justitiae properant. Aliter. Sicut dum superbit impius, incenditur pauper, ita pestilente flagellato sapiens astutior fiet. Solito autem more praetermisso, septimo angelo recapitulat ab origine breviter.
Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, etc. Spiritus diaboli, et Antichristi, et praepositorum corporis ejus, qui pro numero partium unius corporis trifarius dicitur, ranis similatur, animantibus scilicet loco, visu, molestoque strepitu horrentibus. Quae cum aquarum incolae videantur, in sordibus tamen et (0181A)coeno volutantur. Hypocritae quippe aquam vitae suis promittentes, in sordibus quas credentes in aqua deponunt mortui delitescunt. Sic Pharao, qui ut populum perderet in baptismo, post eum introire ausus, ibidem necatus est.
Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Ita namque sicut etiam per magos Pharaonis credendi sunt signa facturi. Nec immerito eorum meminit facta mentione ranarum, nisi ut ministros Satanae tunc quoque similia praedicaret signa facturos. Usque ad signum enim ranarum suis magi incantationibus valere permissi sunt.
Et procedent ad reges totius terrae, congregare illos in praelium, etc. Sicut sancti reges sunt, quibus, Euphrate siccato, via panditur Orientis, ita etiam pravi (0181B)reges terrae dicuntur, qui non ex toto orbe ad unum locum congregati, sed suo quaeque gens in loco sanctos impugnent. Diem autem Domini magnum, totum tempus dicit a Domini passione. Potest et dies accipi judicii; cum exercitus diaboli per totum tempus vitae praesentis congregatus Domino regi prosternendus occurret.
Ecce venio sicut fur. Alia editio consequentius habet: Ad diem magnum Dei omnipotentis. Ecce venit ut fur.
Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, etc. Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI), qui turpitudinem vitae reprehensibilis ante justorum oculos in judicio subsequentis boni operis tegmine velant. Et in Evangelio, Dominus, in exemplo furis cavendi, (0181C)servos vigilare praecipit.
Et congregabit illos in locum qui vocatur Hebraice Hermagedon. Hunc locum alibi exponit, dicens: Congregavit illos in praelium, et circumierunt castra sanctorum, et civitatem electam (Apoc. XX), id est, Ecclesiam. Potest et e contrario locus impiorum diabolus intelligi, qui in homine perdito, tumore usurpatae Deitatis inflato, priores, id est, quondam a Domino interdictas, recuperare se gaudebit insidias. Hermagedon enim conresurrectio in priora, sive mons globosus interpretatur.
Et septimus effudit phialam suam in aerem, etc. Sicut supra sanguis ultionis usque ad frenos equorum, immundos videlicet spiritus exivit, sic et hic (0181D)cum easdem potestates aerias novissima perfunderet ultio, factum esse, id est, finis adesse narratur, quando (ut Apostolus ait) novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV). Hactenus sub plagarum nomine persecutio novissima describitur, quas Tychonius omnes a contrario vult intelligi. Plaga est, inquiens, insanabilis, et ira magna accipere potestatem peccandi maxime in sanctos, nec corripi adhuc majore ira Dei. Proventus enim beatitudinis malorum mors est, sicut e contrario tormenta et humiliatio Ecclesiae claritas est. Nam ipso tempore illaesus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis, quasi qui acceperit totam saeviendi potestatem. Nec opus erit tunc adimpletione peccatorum, et irae consummatione aliquem malorum flagellari, et a furore compesci. (0182A)Recapitulat ab eadem persecutione, ruinam describens impiae civitatis.
Et facta sunt fulgura et voces, etc. Cum in fine saeculi talis fuerit tribulatio, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV), signa pariter maxima clarebunt. Sed utrum a parte bonorum, an a parte malorum, an ex utraque parte sibi altrinsecus coeant, non hic satis elucet. Sicut Moysi et magis factum est Pharaonis.
Et facta est civitas magna in tres partes. Triforme bellum impia civitas infert Ecclesiae Christi. Quam gentiles et Judaei aperto certamine, haeretici subdola defectione, falsi fratres pravis infestant exemplis. Quod et supra in tribus equis malis, roseo, nigro et pallido, figuratum est.
Et civitates gentium ceciderunt. Id est, omne robur (0182B)fiduciaque gentium. Jucunditas enim impiorum ruina est magna, et gaudium iniqui perditio.
Et Babylon magna in memoriam venit ante Deum, etc. Tunc Babylon cadit, aut iram Dei bibit, cum potestatem accipit adversus Jerusalem, praecipue novissimam. Propterea ipsam dixit cecidisse terrae motu quem facit Ecclesiae. Quod si ad diem judicii referas, ibi impius in memoriam Deo veniet, qui nunc dicit in corde suo: Oblitus est Deus.
Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Ecclesia, quae, propter stabilitatis eminentiam, insulis comparatur ac montibus, a persecutorum se cauta fluctibus abscondit.
Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in (0182C)homines. Grando irae Dei talento similatur, quae et pondere gravis et aequa judicio, pro diversitate culparum, singulis infligatur. Et omnes plagae Aegypti figurae fuerunt plagarum spiritualium.
Et blasphemaverunt homines Deum, etc. Quia alia peccata causa sunt peccati, alia poena peccati, alia utrumque. Sicut Isaias: Ecce tu (inquit) iratus es, et peccavimus (Isai. LXIV). Hic blasphemare Deum propter grandinem, et peccatum agnoscitur, et poena peccati.
CAPUT XVII. Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae. etc. Perditorum multitudo, quae, relicto Creatore, daemonibus se prostravit constuprandam, in fluctibus, id est, in discordia populorum sedere memoratur. (0182D)E contrario autem multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Quos despondit Apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo.
Cum qua fornicati sunt reges terrae, etc. Universitas partibus praeeminet. Reges enim et inhabitatores terrae sunt singuli terrena superbe petentes, quos illecebra saeculi, vitiorum libidine constuprat, et insania mentis debriat.
Et abstulit me in desertum in spiritu. Desertum ponit divinitatis absentiam, cujus praesentia paradisus est.
Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, etc. Diabolus impietate cruentus, blasphemus, inflatus, (0183A)corruptelam pravorum fastu praesumptionis extollit.
Habentem capita septem et cornua decem. Id est, habentem reges mundi et regna, quorum et Domino gloriam in monte monstravit. Et septenario enim saepe et denario numero, ut supra diximus, universitas indicatur.
Et mulier erat circumdata purpura et coccino. In purpura fucus simulati regiminis, in coccino cruentus habitus impietatis demonstratur.
Et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis. Id est omnibus illecebris simulatae veritatis. Quid sit denique intra hanc pulchritudinem, exponit, dicens:
Habens poculum aureum, etc. Aureum poculum (0183B)plenum immunditiarum hypocrisis est, quia hypocritae foris quidem parent hominibus quasi justi, intus autem pleni sunt omni spurcitia. Quod enim virus in auro, hoc est, bestia sub habitu meretricis latens.
Et in fronte ejus nomen scriptum mysterium, etc. Haec quidem corruptela statim in ipsa facie nutrix ostenditur esse vitiorum, sed quia prudenti tantum ratione discernitur, maxime pretiose ornata, mysticum hoc esse nomen indicatur.
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, etc. Unum est corpus adversum intus ac foris: quod licet videatur loco separatum, in commune tamen unitate spiritus operatur. Sic pronepotes pravorum (0183C)sensu Zachariam lapidasse accusantur, cum ipsi non fecerint.
Et miratus sum, cum viderem illam, admiratione magna. Et dixit mihi angelus: Quare miraris? etc. Id est, diabolus quondam in mundo principabatur, qui, Domino crucifixo, ejectus est foras; in fine autem mundi, de carceris sui laxatur ergastulo, spiritu oris Domini peribit in aeternum (II Thess. II). Tychonius bestiam ad omne corpus diaboli refert, quod decedentium et succedentium sibi generationum pro cursu suppleatur. Maxime, quia mulierem, quam super aquas multas, id est, populos sedentem ostendere promiserat, super bestiam ostendit sedentem.
Septem capita, septem montes sunt, etc. Capita, (0183D)inquit, bestiae, reges mundi sunt, ob tumorem superbiae montibus adaequati praecelsis. In quibus lasciva requiescit impietas, ut et vi premant et fraude decipiant.
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit. Cum in septenario numero plenitudinem mundani descripsisset imperii, cujus ultima pars, id est, Antichristi nondum venerat regnum, consequenter quinque reges praeteriisse, sextum adesse, septimum venturum esse testatur.
Et cum venerit, oportet eum brevi tempore manere. Quia et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit. Profecto ut et superbiam terreat, de (0184A)adversitate temporis, et infirmitatem refoveat, de brevitate.
Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, etc. Antichristus qui in fine saeculi regnaturus est, propter ejusdem quidem corporis impiorum, cui caput est, unitatem, ad regnorum mundi pertinet numerum; sed propter singularem nequitiae potentiam, sui etiam loci proprii continetur ordine.
Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, etc. Nondum regna mundi in persequendo Ecclesiam, suam plene potentiam demonstrarunt: quae licet nunc quoque plurimis dominentur, acrior tamen erat gloriationis insanae potentia, cum etiam signis deceperint plurimos. Quidam, persecutione novissima propinquante, decem reges futuros, qui orbem inter (0184B)se dividant, juxta Danielis quoque prophetiam, interpretantur, qui de bestia quarta dixit: Et habebat cornua decem; et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum; et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus (Dan. VII); et Antichristum, de Babylone natum, Aegypti regem et Africae et Aethiopiae superaturum, quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittant. Alii autem ad praevaricationem significandam in undenario numero positum dicunt Antichristum. Undecim enim denariae perfectionis transgressionem designant.
Sed potestatem tanquam reges una hora accipient post bestiam. Tanquam reges dixit, quia velut in somnis regnant, qui Christi regno adversantur.
Hi unum consilium habent, etc. Id est pari consensu (0184C)tota intentione diabolo militant, hoc est enim post bestiam accipere regnum, diabolum imitando, Christo adversari.
Hi cum Agno pugnabunt, etc. Ne saevitiam hostis antiqui humana timeret infirmitas, septicipitem describit bestiam saecularis regni cornibus armatam, Christo triumphante devinci, quem in suis triumphare designans adjecit:
Et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. Praemisit bene electi, multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Et decem cornua quae vidisti, etc. Gloriam mundi, quam nunc lascivo complectuntur amore, maximo tunc incipient odio detestari, cum se Agno vincente viderint in fine damnandos. Potest et aliter intelligi, (0184D)sive quod inter superbos semper jurgia sint, sive quod omnis qui diligit iniquitatem odit animam suam (Psal. X).
Et desolatam facient illam et nudam. Ipsi enim per iram Dei desertum faciunt mundum, dum ei dediti sunt, et injuste utuntur.
Et carnes ejus manducabunt, etc. Luxibus eam solitis destitutam gehennae ignibus comburent.
Deus enim dedit in corda eorum, etc. Deus, inquit, judex justus fortis, et cui justitia semper placita est, talia permisit impiis pro poena peccati prioris operari: pro quibus merito finem totius imponeret orbis, sicut in Sodomis et diluvio factum Evangelia testantur.
(0185A)Ut dent regnum suum bestiae, etc. Id est, diabolo pareant, donec consummentur Scripturae, quibus Deus dixit quarto regno terram consummare, sicut in Daniele legimus: Quartum erit regnum super terram, quod istis omnibus regnis praevalebit. Et universam terram devorabit, et evertet, et delebit (Dan. VII).
Et mulier quam vidisti est civitas magna, etc. Sic et infra sponsam Agni contemplari jussus, vidit civitatem sanctam descendentem de coelo. Quam cum describeret: Et reges (inquit) terrae afferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI). Duae sunt enim in mundo civitates: una de abysso, altera de coelestibus oriens. Unde et eamdem impietatem, quam sub habitu meretricis nudatae atque combustae descripserat, nunc desertae civitatis comparat ruinis.
CAPUT XVIII. (0185B) Et post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, etc. Angelus hic fortis et illuminans terram, et ipse Dominus incarnatus, et Ecclesiae doctores possunt intelligi; qui coelesti lumine praediti, casum mundi praedicant, dicentes: Appropinquavit regnum coelorum (Matth, III, IV).
Cecidit, cecidit Babylon magna, etc. Ne timeas (inquit), o Jerusalem, terrenae potentiam civitatis, quae eo ipso spiritualiter cadit, quo tibi nefandorum praevalet infestatione civium. Isaias quoque describit Babylonem monstris inhabitandam immundis. Nulla est enim nisi diaboli civitas, quae omnem animam capiat immundam, in qua omnis immunditia per (0185C)orbem commoratur.
Et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Divites peccatis dici eos qui pro abundantia temporali suas infelici mercatu animas commutant. Nam nimietas luxuriae pauperes potius quam divites facit.
Exite de illa, populus meus, etc. Sic et Isaias: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis. Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII). Praenuntiata Babylonis ruina, inducit discessionem, quae est Babylonis ruina. Cum enim discesserit Lot a Sodomis, funditus tollentur.
Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis. De Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles.
Et duplicate duplicia secundum opera ejus. Ut quae (0185D)temporalibus fruebatur deliciis tormentis crucietur aeternis.
Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, etc. Quia praesentibus delectata luxuriis ultionem noluit praecavere futuram, ideo in brevi tempore et spirituali et carnali clade punietur. E contrario autem cives coelestis patriae, qui proponunt Jerusalem in principio laetitiae suae, nolunt in terra aliena canticum Domini resonare (Psal. CXXXVI), id est, in praesenti percipere gaudium futuro saeculo debitum.
Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, etc. Hic fletus regum, et mercatorum et nautarum Babylonis, dupliciter intelligi potest, vel cum in die judicii, tota mundi gloria pereunte, impiis sola praeteritae (0186A)vitae praesentia remanserit, dicentibus: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt haec omnia, tanquam umbra (Sap. V). Vel cum in praesenti, rerum affluentia cessante, et contritione gentium diversarum instante, pravorum voluntatibus adimplendis circumfluens, carnalium deliciarum ablata fuerit occasio.
Cum viderint fumum incendii ejus. Id est, indicium perditionis, quoniam fumus ignem praeit. Quid enim est aliud grassatio ista mundi et contritio, quam fumus instantis gehennae?
Longe stantes propter timorem tormentorum ejus. Longe stantes non corpore, sed animo, dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et potentiam pati videt.
(0186B)Dicentes: Vae, vae, civitas illa magna Babylon, etc. Spiritus dicit nomen civitatis, verum illi mundum plangunt exiguo admodum tempore poena interceptum, omnemque industriam labe factatam cessare.
Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam, etc. Cunctas mundi pompas, et ea quae vel sensibus corporis suavia, vel externis sunt usibus accommoda, deficere lugent. Species enim metallorum ad visum, odoramenta ad olfactum unguenta ad tactum, vinum, triticum et oleum ad gustum, pertinent. Jumentorum porro et mancipiorum vocabulo caetera humanitatis auxilia perire quaeruntur; duplici genere, ut dixi, quod deficiant ista mundo moriente, vel quod miseri superstites eorum interitum qui mundi gaudia morte reliquerunt quasi suae civitatis ruinas deplorent, (0186C)qui et ideo, metu poenae similis, longe stare dicuntur.
Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt. Ubicunque dicit Spiritus ditatos ab ea, delictorum divitias significat. Inferius enim ubi injustorum vox est dicentium: Vae, vae, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes qui habent naves in mari, rerum divitiae intelliguntur. Putant enim suae factionis solertia se esse ditatos.
Quae amicta erat byssino et purpura et cocco. Nunquid civitas amicitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supradictis exspoliantur.
Et omnis gubernator, et nautae longe steterunt, etc. Nunquid omnes mare navigantes adesse poterunt, (0186D)ut videant incendium civitatis? Sed omnes saeculi cultores et operarios dicit timere sibi, videntes spei suae ruinam.
Dicentes: Quae est similis civitati huic magnae? Id est, non posse mundum in integrum restitui
Et miserunt pulverem super capita sua. Id est principum suorum faciem exprobrantes; a quibus seducti peribant; vel cordis sui, quod est principale hominis, sera poenitentia vesaniam accusantes.
Quoniam una hora desolata est. Nota singulas lugentium personas non solum jacturam divitiarum, sed et repentinam improvisamque deflere ruinam saeculi fallentis.
Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae. (0187A)Sic et Dominus in Evangelio ruinam mundi praedicens addidit: Cum videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra (Luc. XXI), id est, exhilarate corda.
Quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. Hoc est illud quod judicium animae sanctorum magno clamore quaerebant: Usquequo, Domine Deus, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI)?
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum; et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon. Sive (ut alia dicit Editio): Sic impetu dejicietur Babylon magna civitas. Civitas saeculi pro peccatorum pondere et errore, instabili molae comparatur. In circuitu enim impii ambulant. Quae (0187B)jure fluctibus ultionis absorbetur, quia cives Jerusalem fluctibus oppressit infidelitatis, cum super flumina Babylonis sedentes, coelestis Sion absentiam flerent. Ait enim Dominus auctores scandali tali poena plectendos. Et Ecclesia quidem lapidi similatur, sed stabili et firmo, qui tempestatum spernat incursus. Potest mola etiam pro contritione poenarum intelligi. Nam et beatus Ignatius fertur dixisse passurus: « Frumentum Dei sum, bestiarum dentibus molar, ut panis mundus efficiar. »
Vox citharaedorum et musicorum, etc. De illis quinque sensibus sonum distulerat, quem nunc inter alia de mundo dicit auferri. Ac si diceret: Quod visu pulchrum, auditu canorum, tactu planum, odoratu suave, gustu delectabile, de saeculo transiturum est.
(0187C)Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, etc. Omnia, inquit, quae ad usum vel jucunditatem humanae vitae pertinent, tolluntur ab impiis. Et adjecit causam, dicens:
Quoniam mercatores tui erant principes terrae. Id est, quoniam in vita tua percepisti bona (Luc. XVI).
Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, etc. Nunquid eadem civitas occidit apostolos, quae et prophetas, aut omnes sanctos? Sed haec est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatis suae omnis. Nam septem generationes descriptae sunt Cain. In ejus civitatis aedificium funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi usque ad sanguinem (0187D)Zachariae (Matth. XXIII), id est, populi et sacerdotis.
CAPUT XIX. Post haec audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, etc. Haec nunc ex parte dicit Ecclesia; tunc autem perfecte cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata.
Quae corrupit terram in prostitutione sua, etc. Duo meretricis facta commemorat, quae se videlicet malis corruperit, et bonos persecuta sit, quibus duobus cuncta reor pravorum crimina comprehendit.
Et iterum dixerunt: Alleluia. Ecclesia Dominum super judiciis ejus indesinenti affectu collaudat. Alleluia enim dicitur Laudate Dominum. Denique (0188A)psalmi qui principium habent Laudate Dominum, apud Hebraeos ab alleluia incipiunt.
Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum. Ascendit dixit, non ascendet. Semper autem in perditionem vadit Babylon, et jam crematur in parte, sicut Jerusalem transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite.
Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et quatuor animalia adoraverunt Deum. Non labiorum tantum officio, sed summae dulcedine devotionis Ecclesia Deum veneratur.
Dicentes: Amen, alleluia. Haec verba cum interpretari queant (nam in fidem sive veritatem et laudem Domini, ut dixi, transferuntur), propter reverentiam tamen sanctitatis primae illis linguae servatur (0188B)auctoritas. Nam et alleluia Dominicis diebus totoque Quinquagesimo tempore propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia.
Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro, etc. Cum hoc imperat faciendum, et memorat factum, approbatam servorum laudem indicat electorum. Pusilli, inquit, et magni, quia parvitas non nocet ingenii, cujus cor et lingua Domini laude repleta est.
Et audivi quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, etc. Magna vox canentium, magna cordis est devotio; quae multiplici repetitu laudis et ruinam impiorum, et gloriam Domini suorumque concelebrat aeternam.
(0188C)Et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni. Nuptiae sunt Agni, cum Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur.
Et uxor ejus praeparavit se. Operibus justitiae semper insistendo spirituali se convivio et perenni regno dignam exhibuit. Potest et juxta Evangelii parabolam accipi, quae virgines narrat veniente sponso surgentes, suas ornare lampadas, id est, sua secum opera numerare, pro quibus aeternam percipere beatitudinem exspectant.
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendente candido. Datum est illi factis suis indui. Quo contra, impii, qui, juxta Isaiam, telas araneae texunt, non operientur operibus suis. Opera enim eorum opera (0188D)inutilia.
Et dicit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, profecto ad coenam Agni vocantur.
Haec verba vera Dei sunt. Id est, veraciter evenient quae futura praedixi.
Vide ne feceris. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Supra dixerat: Ego sum primus et novissimus (Apoc. I). Ostendit ergo angelum missum esse in figuram Domini et Ecclesiae. Nam et in fine dicit: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis (Apoc. XXII).
(0189A)Habentium testimonium Jesu. Postquam Dominus Jesus hominem assumptum super coelos elevavit, angelus ab homine timuit adorari, super se videlicet adorans hominem Deum, quod ante Incarnationem Domini ab hominibus factum, et nequaquam ab angelis prohibitum esse legimus.
Testimonium Jesu est spiritus prophetiae. Quidquid enim spiritus prophetiae dixit, testimonium est Jesu, qui habet testimonium a lege et prophetis. Ne me ergo, inquit, pro Deo adores, cum illius ego virtutibus testimonium perhibere venerim. Hactenus de ruina Babylonis, abhinc de gloria Jerusalem futura.
Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, etc. Dominus qui est via, veritas et vita (Joan. XIV), et cui per prophetam dicitur: Quoniam fecisti mirabilia, (0189B)cogitationes antiquas fideles, amen (Isai. XXV): ad debellandas aereas potestates candidi corporis, id est, immaculati conscendit sedem.
Et in justitia judicat et pugnat. Judicat ut rex saeculorum. Pugnat, quia in suis membris semper compassus dimicat.
Oculi autem ejus sicut flamma ignis. Oculos Dei aliquando praecepta dicit, aliquando spiritum. Lucerna (inquit) pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII). Et de Spiritu: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII).
Et in capite ejus diademata multa. In quo faciemus virtutem, in ipso multitudo sanctorum coronatum dicitur habere decorem.
Habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. (0189C)Nisi ipse, ait, quia in illo est omnis Ecclesia. Verbi enim Dei perfecta cognitio illis manifestatur, qui corpus Christi et membra esse meruerunt. Eodem modo et Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III).
Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Vestis Christi pro locis intelligi debet. Hic ergo videtur ipsum opus indicare passionis, ut in equo albo nativitas incorrupta, in veste sanguinolenta mors innoxia, designetur.
Et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Quia idem qui homo passurus ad tempus apparuit, in principio Deus apud Deum erat (Joan. I). Verbum enim dicitur, quia nihil in substantia naturae ejus visibile vel corporeum est, (0189D)vel quia per eum omnia condidit Pater. Cujus ad integrum notitia naturae sibi tantum, ut superius ait, et Patri cognita est. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), id est, ea pax qua Deus ipse sibi pacatus est omnem creaturae, sive humanae, sive etiam angelicae, transcendit intellectum. Sapientiae enim ejus non est numerus. Nam quod dicitur: Et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI), id est, Filium et Patrem novit, ad modum creaturae respicit.
Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis. Id est, Ecclesia in corporibus candidis imitabatur eum, quae propter agonem certaminis sui jure nomen accipit exercitus.
Vestiti byssino albo mundo. Quod ipse superius (0190A)exposuit justificationes esse sanctorum, juxta quod Psalmista ait: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI).
Et de ore ipsius procedit gladius acutus. Sic et Isaias: Et posuit, inquit, os meum quasi gladium acutum (Isai. XLIX). Et Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI).
Et ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei omnipotentis. Calcat enim nunc quoque, donec extra civitatem calcet.
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit. Ecclesiae autem non atramento, sed spiritu Dei vivi, in tabulis scilicet cordis inscribitur (II Cor. III). Femore enim (0190B)posteritas seminis designatur. Unde et Abraham, ne posteritas ejus alienigenis misceretur, inter se servumque suum tertium testimonium femur adhibuit. De quo Apostolus tanquam mortuo fratri semen suscitans, ait: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Potest et sic intelligi, quod Ecclesia serviendo in Christo regnet, et dominetur dominantium. In vestimento etiam idem nomen describitur, quia mysterio nativitatis et opere passionis illius nobis majestas regnumque aperitur. Exponit in sequentibus quid hic habitus regis et exercitus significet, laborem videlicet novissimi certaminis et gloriam regni sequentis.
Et vidi unum angelum stantem in sole, etc. Id est, praedicationem in Ecclesia, quae quanto magis premitur, (0190C)tanto lucet clarius, et liberius intonat.
Dicens omnibus avibus, etc. Aves appellat sanctos, in coeli vita degentes: Ubicunque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae (Matth. XXIV). Quos in unum corpus redigens, dixerat aquilam volantem in medio coeli.
Venite, congregamini ad coenam magnam Dei, etc. Venite, inquit, qui esuritis et sititis justitiam (Matth. V), ad epulas regni venturi, ubi, superborum furore represso, divinae justitiae luce satiemini.
Et carnes equorum et sedentium in ipsis. Hos reor equites illos esse quos in apertione sigillorum contra equum Domini album venisse descripserat.
Et vidi bestiam, et reges terrae . . . ad faciendum praelium, etc. Coena illa Dei quomodo parata sit exponit, (0190D)diabolo scilicet Ecclesiam impugnante, sed victo.
Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris, etc. Videtur significare diabolum et Antichristum tanto majore quam caeteros homines vel daemones poena plectendos, quanto gravius est viventem flammis concremari sulphureis, quam cito moriturum ictu gladii trucidari. Nisi forte praeoccupatam in eos divinam significat adversionem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan. III). Sive Antichristum pseudoprophetam dictum, sive haereticos intelligas. Nullus enim mortalium durius peccat haereticis, qui Christum postquam cognoverint, negant
(0191A)Et omnes aves saturatae sunt de carnibus eorum. Si nunc laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum, quanto tunc amplius, cum ipsi judici praesens, unus cum eo spiritus efficietur. Possunt autem aves etiam immundi spiritus intelligi, qui de suorum interitu satientur. Hanc coenam Tychonius sic exponit: « Omni tempore comedit Ecclesia carnes inimicorum suorum, dum comeditur ab eis, satiabitur autem in resurrectione de eorum carnali opere vindicata. »
CAPUT XX. Et vidi angelum . . . . habentem clavem abyssi, etc. Recapitulans ab origine, plenius exponit quomodo supra dixerit: Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit (Apoc. (0191B)XVII). Dominus ergo paterna praeditus potestate descendit in carnem cum principe mundi bella gesturus, atque illo ligato, vasa ejus erepturus.
Et apprehendit draconem serpentem antiquum, etc. Diabolus deorsum fluens interpretatur. Graece autem dicitur criminator. Satan, adversarius sive praevaricator. Draco ergo, propter nocendi malitiam; serpens, propter fallendi astutiam; Diabolus, propter status sui casum; Satan, propter obstinationem Domino adversandi nominatur.
Et ligavit eum per annos mille. Id est, ejus potestatem a seducendis hominibus qui liberandi fuerant cohibens refrenavit. Quam si totam vi vel fraude permitteretur exercere, in tam longo tempore plurimos (0191C)infirmorum deciperet. Mille annos dixit partem, id est, reliquias mille annorum sexti diei in quo natus est Dominus et passus.
Et misit eum in abyssum. In corda utique populi persecutoris. Non quia ibi diabolus ante non erat, sed quia exclusus a credentibus amplius coepit impios possidere, qui non solum alienantur a Deo, verum etiam gratius odiunt servientes Deo. Quod et Dominus visibiliter ostenditur, cum eum de hominibus in porcos excluderet.
Et clausit, et signavit super illum ne seducat amplius gentes. Interdixit, et velut signaculo regali praeclusit, ne seducat gentes, sed quae in vitam destinatae sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur.
(0191D)Post haec oportet eum solvi modico tempore. Tunc solvetur, ut sanctus Augustinus ait, quando et breve tempus erit (nam tribus semis annis legitur totis suis suorumque viribus saeviturus), et tales erunt cum quibus belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Si autem nunquam solveretur, minus appareret ejus maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique prospiceretur quam magno malo ejus tam bene usus fuerit omnipotens Deus.
Et vidi sedes, et sederunt super eas, etc. Quid in istis mille annis quibus diabolus ligatus est agatur indicat. Ecclesia enim, quae sedebit in Christo super duodecim thronos ad judicandum, jam sedet, judicans, quae a suo rege meruit audire: Quaecunque (0192A)ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI).
Et animas decollatorum propter testimonium Jesu, etc. Subauditur quod post hic dicturus est: Regnaverunt cum Christo mille annis. Regnat itaque Ecclesia cum Christo in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV). Sed ideo martyrum tantum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant post mortem qui usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero sequitur:
Et qui non adoraverunt bestiam, etc. Simul de vivis et mortuis debemus accipere, qui sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti regnant (0192B)cum Christo, jam nunc modo quodam tempori huic congruo, per totum hoc intervallum quod numero mille significatur annorum.
Caeteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Quicunque toto isto tempore quo agitur prima resurrectio, id est animarum, non audierunt vocem Filii Dei, et ad vitam de morte transierunt, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in secundam mortem, id est, aeterna tormenta, cum ipsa carne transibunt.
Haec est (inquit) resurrectio prima. Utique qua resurgimus per baptismum, sicut Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III). Sicut enim prima mors in hac vita est per peccata, cum anima quae peccaverit ipsa morietur, (0192C)ita et prima resurrectio in hac vita est per remissionem peccatorum.
Beatus et sanctus, etc. Id est, qui servaverit quod renatus est.
Sed erunt sancti Dei et Christi. Alia Editio habet, Sacerdotes Dei et Christi. Non autem de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie vocantur in Ecclesia sacerdotes, sed sicut omnes Christi dicimur propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sumus unius sacerdotis. De quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium (I Petr. II).
Et regnabunt cum Christo mille annis. Retulit Spiritus, cum haec scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos, id est, usque ad finem mundi, unde (0192D)posset dubitari. De perpetuo enim regno manifestum est.
Et cum consummati fuerint mille anni, etc. Consummatos dixit a toto partem, nam sic solvetur ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis. Sed praeter hunc tropum recte dicitur finitum tempus. Non enim computandae sunt tam exiguae reliquiae, cum septingenti et quot Deus voluerit anni hora ab apostolo appellati sint.
Et exibit et seducet gentes, etc. Ad hoc tunc seducet, ut in hoc praelium congreget. Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. Exibit enim dictum est: in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. Porro Gog et (0193A)Magog, vel a parte totum significant, vel, juxta interpretationem nominum, quae tectum et de tecto dicuntur, occultos et apertos indicant hostes. Et tectum enim ipsi sunt, quia in eis nunc clauditur et regitur inimicus: et de tecto ipsi erunt, quando in apertum erupturi sunt odium.
Et ascenderunt super latitudinem terrae, etc. Non utique ad unum locum venisse, vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco coarctanda sit dilecta civitas, id est, Ecclesia. Quam potius nomine latitudinis terrae in omnibus tunc gentibus persequendam, et nec militiam suam deserturam, vocabulo maluit intimare castrorum.
Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos. Non extremum putandum est id esse supplicium, (0193B)sed ignis potius invidentiae quo cruciabitur, adversitas de firmitate sanctorum. Firmamentum est enim coelum. Hic est ignis qui exiit ex ore testium Dei, et devorabit inimicos eorum. Nam in novissimo die non super eos pluet ignem, sed congregatos ante se et judicatos mittet in ignem aeternum, de quo et hic subditur:
Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, etc. Id est, diabolus ultimo judicio in ignem mittetur aeternum, ubi et omnes quos praemisit, id est, maxima pars impiae civitatis. Bestia quippe pro locis accipienda est, nunc diabolus, nunc Antichristus, nunc ipsa civitas impia. Potest autem ignis nomine de coelo descendentis etiam repentinus impiorum interitus designari, cum (0193C)Dominus adveniens interficiet Antichristum spiritu oris sui (II Thess. II). Exponit latius quomodo judicante Christo diabolus cum suis sit missus in ignem.
Et vidi thronum magnum candidum, etc. Eum se dixit in throno vidisse sedentem, a cujus aspectu fugit terra et coelum. Peracto quippe judicio esse designant coelum et terra, cum incipit esse coelum novum et terra nova, mutatione scilicet rerum non omnimodo interitu earum. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII); non dixit et substantia. Eadem namque in melius commutanda esse creditur.
Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. Cum enim sederit Filius hominis in sede majestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes.
(0193D)Et libri aperti sunt, etc. Alia Editio habet: Qui est vitae uniuscujusque. Libros ergo apertos Testamenta Dei dicit. Secundum enim utrumque Testamentum judicabitur mundus. Librum vitae uniuscujusque memoriam dicit gestorum nostrorum, non quod librum habeat commemoratorium, occultorum cognitor.
Et judicati sunt mortui ex his, etc. Id est, ex Testamentis judicati sunt secundum quod ex eis fecerunt, aut non fecerunt. Possunt etiam libri, facta justorum intelligi quorum dum ex comparatione reprobi damnantur, quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt
Et dedit mare mortuos suos, etc. Hoc procul dubio (0194A)prius factum est quam essent mortui judicati. Ideo recapitulavit quod intermiserat, et exsequitur ordinem, dicens:
Et judicatum est de singulis, etc. Significat autem corpora de terra, et animas de suis locis esse congregandas. Bonas enim mortis nomine, quae tantummodo solutionem carnis, non autem et poenam perpessae sunt. Malas autem inferni vocabulo designat. Potest et ad litteram accipi, corpora omnia etiam quae fluctus absorbuit, vel bellua devoravit, esse resurrectura. Quod Tychonius sic exponit: « Gentes quas hic inveniet vivas, ipsi sunt mortui maris. Et mors et infernus dederunt mortuos suos, ipsae sunt gentes sepultae. » Cum autem dixisset: Et judicati sunt singuli secundum opera, breviter subjecit quomodo (0194B)et mors infernus missi sunt in stagnum ignis. Diabolum dicit et suos, quem supra in equo pallido sedentem infernus sequetur. Repetit enim quod evidentius praeoccupando jam dixerat. Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod vero ibi obscurius adjunxerat, quod et bestia et pseudopropheta, hic apertius edisserit.
Et qui non est inventus in libro vitae scriptus. Id est, qui non est judicatus a Deo vivus. Unde mihi rectius dicere videntur, qui supra libros apertos conscientias singulorum et opera patefacta interpretantur. Librum autem vitae praescientiam Dei (quae falli non potest) de illis quibus aeterna dabitur vita, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti. Finito judicio quo malos vidit damnandos, restat ut etiam de bonis (0194C)dicat.
CAPUT XXI. Et vidi coelum novum et terram novam, etc. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando jam dixit, vidisse se super thronum sedentem, cujus a facie fugit coelum et terra, judicatis videlicet impiis. Tunc figura hujus mundi supernorum ignium conflagratione praeteribit, ut, coelo et terra in melius commutatis, incorruptioni et immortalitati sanctorum corporum congrua utriusque commutationis qualitas conveniat. Quod autem ait:
Et mare jam non est. Utrum maximo illo ardore siccetur, an et ipsum in melius vertatur, non facile dixerim. Coelum quippe novum et terram novam, non autem et mare novum futurum legimus. Nisi (0194D)forte ut assolet prophetica locutio propriis verbis translata miscere, turbulentam hujus saeculi vitam, quae tunc cessabit, maris nomine figuravit.
Et civitatem sanctam Jerusalem novam, etc. De coelo descendere ista civitas dicitur, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Compositam sicut sponsam et ornatam viro suo; est enim altera Jerusalem, quae non viro suo ornatur, sed adultero.
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, etc. Ipse Deus erit electis aeternae beatitudinis praemium, quod ab eo possessi possidebunt in aeternum.
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Tanta illius civitatis et tam celsa de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis. (0195A)Quandoquidem et corpora coelestis incorruptio sublimabit, et mentes aeterni Regis pascet intuitus.
Et mors ultra non erit, etc. Praedixerat enim mortem in stagnum ignis missam. Nam etiam sic eadem potest sententia intelligi, ut, sancta civitate novissimo judicio glorificata, dolor, luctus, et mortalitas tantum in gehenna remaneant.
Et dixit mihi: Scribe, etc. Et dixit mihi: Factum est. Haec credi oportet, non exponi, praesertim quia sic dicit factum esse de praeterito, ut dubitare quemquam non sinat de futuro.
Ego sum Alpha, etc. Sicut in initio libri hoc se esse testatus est, ita hoc tertio oportuit repeti, ut neque ante eum Deus, sicut Isaias dicit, nec post eum credatur alius (Isai. XLIII). Et quia de fine mundi (0195B)sermo est, potest ipse saeculi consummator qui Creator dictus intelligi.
Ego sitienti dabo, etc. De hoc fonte irrorat nunc credentes in via, quem vincentibus ubertim hauriendum praebet in patria. Utrumque autem gratis. Gratia enim Dei vita aeterna Christo Jesu Domino nostro. Et de plenitudine ejus omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I).
Timidis autem, et incredulis, et execratis, etc. Blandis semper, ad cautelam insinuandam, austera permiscet. Sic et psalmus centesimus quadragesimus quartus cum gratiam miserationum Domini abundanter intimaret, repente districtum ejus judicium infert, dicens: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV). Timidos (0195C)autem conjungit incredulis, quia ille timet experiri periculum certaminis, qui dubitat de praemio vincentis.
Et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardenti. Ostendit multa esse genera mendacii, sed periculosissimum et maxime detestandum est quo in religionem peccatur, de quo supra. Dicunt, inquit, se Judaeos esse, et non sunt; sed mentiuntur, sunt enim synagoga Satanae.
Et venit unus de septem angelis, etc. Praedicatores iidem qui plagam septenariam, id est, universalem irrogant impiis, Ecclesiae quoque futura gaudia pandunt.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Sponsam et uxorem dicit Ecclesiam, quae, immaculata (0195D)permanens, spirituales semper Deo filios generat. Vel quod nunc Deo desponsata, tunc ad immortales est perducenda nuptias.
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, etc. Post ruinam Babylonis civitas sancta, quae sponsa est Agni, supra montem posita videtur. Lapis enim praecisus de monte sine manibus comminuit simulacrum gloriae mundanae, et crevit in montem magnum, orbemque implevit universum (Dan. II).
Descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei. Tunc enim amplius decora videbitur, quando per Spiritum quo ejus sponsus creditur conceptus et genitus, imaginem plene meruit portare coelestem.
Lumen ejus simile lapidi pretioso. Lapis pretiosus (0196A)Christus est, qui ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis (Joan. XVII).
Tanquam lapidi jaspidi, sicut crystallum. Jaspidi, pro candore virtutum; crystallo, pro interna mentis puritate et fide non ficta (I Tim. I).
Et habebat murum magnum et altum. Id est inexpugnabilem fidei, spei, charitatisque firmitatem. Potest et ipse Dominus Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo et Isaias ait: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI), id est, Domini protectio et intercessio sanctorum, qui iter faciunt ei docendo ad corda credentium.
Habens portas duodecim. Hae portae apostoli sunt, qui suo vel scripto vel opere cunctis primordialiter gentibus Ecclesiae pandebant introitum.
(0196B)Et in portis angulos duodecim. Doctores scilicet apostolorum vestigia fidei et verbi mysterio sequentes.
Et nomina scripta, etc. Memoriam veterum patrum significat praedicatorum cordibus insitam. Unde et pontifex tabernaculum ingressurus memoriale patrum in rationali pectoris ferre jubetur.
Ab oriente portae tres, etc. Hac tam solerti reor descriptione portarum, duodenarii numeri voluit indicare mysterium, quo idcirco vel summa apostolorum, vel Ecclesiae sit figurata perfectio, quia per eam orbi quadrato sanctae Trinitatis erat fides intimanda.
Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, etc. Quod sunt portae, hoc fundamenta; quod civitas, hoc (0196C)murus. Possunt autem et patriarchae fundamentorum vocabulo designari, qui nomina in se apostolorum, id est, figuram, tenuerunt. Per illos enim fundamenta haec civitas, quamvis per apostolos, quasi per portas, latius sit credituris aperta nationibus. Et notandum fundamenta, cum pluraliter dicantur, doctores vel virtutes Ecclesiae, cum vero singulariter, ipsum significare Dominum, qui est fundamentum fundamentorum.
Et qui loquebatur mecum, etc. Christus qui est sapientia Dei (I Cor. I), attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII), sanctam metitur civitatem. Quia omnia in numero, et mensura, et pondere constituens, unicuique fidelium spiritualium distribuit dona gratiarum. Possunt (0196D)et Ecclesiae doctores corpore fragiles, mente coelestes intelligi, qui merita solerter examinent singulorum.
Et civitas in quadro posita est. Idcirco civitas in quadro posita et ex omni parte aequali dicitur dimensione locata, quia nulla sinitur inaequalitate notari. Perfectum enim secundum apostolum esse, id est, sapere, pacem habere, vere est in soliditate quadra subsistere.
Et mensus est civitatem per stadia duodecim. Id est, Ecclesiam fide factisque conspexit, vel donavit esse perfectam. Quatuor enim principalium perfectio virtutum fide sanctae Trinitatis sublimata, quasi numero denario dignitatem componit Ecclesiae.
(0197A)Longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Haec est illa soliditas veritatis invictae, qua Ecclesia longitudine fidei, latitudine charitatis, altitudine spei, subnixa, circumferri non sinitur omni vento doctrinae (Ephes. IV), quarum si unam minus habuerit, perfecta Ecclesiae stabilitas non erit.
Et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum. Haec summa quadraturam duodenarii numeri continet (duodecies enim duodeni, centum quadraginta quatuor fiunt), significans et ipsa stabilem civitatis sanctae perfectionem.
Mensura hominis quae est angeli. Ex hominibus enim conquisita constet Ecclesia, et Christi promissionibus sublimata, aequalitatem sperat angelorum. Quantum autem ad litteram, significavit sibi angelum (0197B)in hominis apparuisse figura.
Et erat structura muri ex lapide jaspide. Hoc est quod Petrus apostolus hortatur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II).
Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. Ecclesia auro figuratur, quae in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe compta describitur. Vitrum autem ad fidem veri retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil simulatum est et non perspicuum in sanctis Ecclesiae. Potest et ad illud tempus referri, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspicaciter declarantur.
Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Variorum nominibus lapidum, vel species virtutum, (0197C)vel ordo, vel diversitas, indicatur, quibus tota Jerusalem coelestis exstruitur. Difficile enim est singulos cunctis florere virtutibus. Denique Isaias, cum ejusdem civitatis ornatum describeret, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris (Isai. LIV), et reliqua, statim quasi exponens subjecit: Universos filios tuos doctos a Domino (Ibid.).
Fundamentum primum jaspis. Jaspidum multa sunt genera. Alius enim viridis coloris, et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius nive et spuma marinorum fluctuum quasi misto colore obrutilans. Per jaspidem ergo fidei viror immarcescibilis indicatur, quae dominicae (0197D)passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur, atque ad omnes spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Et potest cum sponsa dicere: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V). Unde merito ex hoc lapide et hic structura muri, et apud Isaiam propugnacula ejusdem civitatis muniuntur pariter et ornantur.
Secundum sapphirus. Hujus lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit, cum Dei habitum describens diceret: Sub pedibus ejus quasi opus lapidis (0198A)sapphiri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV). Ezechiel quoque dicit quod locus in quo thronus Dei sit sapphiri habeat similitudinem; et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis, ut qui talis est, cum Apostolo possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Qui radiis percussus solis, ardentem ex se emittit fulgorem. Quia coelestibus semper intentus sanctorum animus, divini luminis quotidie radiis innovatus, compunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit, aliisque inquirenda suadet. Nam quod in mari Rubro reperiri dicitur, significat per Domini passionem et sacri baptismatis lavacrum mentes mortalium ad praesumenda coelestia sublimiter erigi.
(0198B)Tertium chalcedonius. Chalcedonius quasi ignis lucernae pallenti specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo. Quo demonstrantur hi qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent, et quasi in abscondito, jejunium, eleemosynas precesque suas, agunt. Sed cum, vel doctrinae, vel aliis sanctorum usibus in servitute, ad publicum procedere jubentur, mox quid fulgoris intus gesserint ostendunt. Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis ictu, vel digitorum attritu si excandeat, paleas ad se rapere dicitur, talibus merito congruit qui, a nullo suam fortitudinem vinci permittentes, ipsi potius fragiliores quousque in sui luminis ardorisque jura conjungunt. De quorum uno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Ardens videlicet (0198C)amore, lucens sermone. Lumen enim virtutum suarum internae charitatis oleo, ne deficiat, semper refovent. Et quod apud Nasamonas, quae est Aethiopiae provincia, nascitur, indicat eos sub ardenti fervore dilectionis, fama tamen obscura quasi nigranti cute sordere.
Quartum smaragdus. Smaragdus nimiae viriditatis est, adeo ut herbas virentes, frondesque et gemmas superet omnes, inficiens circa se viriditate repercussum aerem, qui merito et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur. Cujus genera plurima, sed nobiliores Scythici. Secundum locum tenent Bactriani. Tertium Aegyptii. Significat autem animas fide semper virentes, quae quo magis adversitate saeculi, quam frigora Scythiae designant, tentantur, (0198D)eo amplius haereditatem immarcescibilem et aeternam conservatam in coelis et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando. Quae etiam calice Dominicae passionis, et internae pinguedine charitatis, quae per Spiritum sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt. His quoque ejusdem lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit. Tellus locuples, sed inhabitabilis. Nam cum auro et gemmis affluat, gryphes tenent universa, alites ferocissimi, vel potius ferae volantes. Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis similes. Arimaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte media feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate (0199A)et feris rapientibus, et Arimaspis custodientibus. Hanc enim terram virtutum thesauris abundantem, adierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV), id est, a mundi illecebris animos elongando subtraxi. In hac contrarias sibi bestias offenderat, cum imprecans ait: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu (Psal. XXX). In hac quoque gazas desiderabiles invenire se manifestat, cum admiratione delectabili secutus adjungeret, dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Ibid.), et caetera usque ad finem psalmi. Contra hujusmodi alites semen divini verbi nobis praeripere anhelantes, quique sanctorum invigilant simplici (0199B)per coeleste desiderium intentione, quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei caeterarumque virtutum investigare et effodere queant. Quo enim quaeque virtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravioremque ab immundis spiritibus persecutionem tolerat, qui velut gryphes horrendi meritorum dejectione terrestres, sed superbae mentis altitudine volucres, divitias spirituales non sibi ad usum possidere, sed hominibus auferre indefesso labore decertant. Et quia tanta fidei sublimitas per Evangelium mundo innotuit, apte, propter quatuor Evangelii libros, quarto loco smaragdus ponitur.
Quintum sardonyx. Hic ex onyche candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utroque nomen sardonychis accepit. Sunt autem genera ejus plurima. (0199C)Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius, quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet. Alius tribus coloribus, subterius nigro, medio candido, superius minio, consistit. Cui comparantur homines, corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi, sed mentis sibimet humilitate despecti, cum apostolo protestantes: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. IV). Et iterum: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV). Itemque Psalmista: Quanquam in imagine Dei ambulet homo (Psal. XXXVIII), id est, de virtute mentis, tamen vane conturbabitur (Ibid.), id est, de infirmitate carnis. Quae quoniam et passio (0199D)in corporis infirmitate versatur: Qui enim occidunt corpus, animam non possunt occidere (Luc. XII); et humilitas de ejusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII). Recte sardonyx quinto fundamento inseritur, nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est.
Sextum sardius. Sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.
Septimum chrysolithus. Chrysolithus lapis quasi aurum fulget, scintillas habens ardentes. Cujus specie (0200A)figurantur hi qui, intellectu supernae veraeque sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos, vel etiam virtutum signa, quasi scintillas ignis, effundunt. Quorum, ut Arator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor, quod quia solo spiritualis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolithus inest. Septiformi enim saepe numero solet Spiritus sancti gratia figurari, de quo supra dicitur: Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt (Apoc. I). Cui sensui consonat etiam hoc quod ejusdem lapidis genus quoddam caerulei viridisque coloris invenitur. Unde et apud Hebraeos, a marini coloris similitudine tharsis appellatur. Viror quippe ad integritatem fidei, quae initium sapientiae dicitur, aqua vero tropice ad (0200B)Spiritum sanctum pertinet, Domino attestante qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII).
Octavum berillus. Berillus est quasi consideres aquam solis fulgore percussam, rubicundum ac decorum reddere colorem. Sed non fulget, nisi in sexangulam formam poliendo figuretur. Repercussus enim angulorum splendor illius acuitur. Significat autem homines ingenio quidem sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes. Nam quod aqua, sensus altitudinem designet, Salomon testis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri (Proverb. XVIII). Sed non est perfecti fulgoris vel humana vel etiam (0200C)divina sapientia, nisi operum quoque et consummatio subnectatur. Nam senario saepenumero perfectio designatur actionis, maxime cum in hoc numero mundi hujus sit opus consummatum. Quodque tenentis manum adurere dicitur, procul dubio patet quia quisquis sancto viro conjungitur, ejus nimirum bonae conversationis igne recreatur.
Nonum topazius. Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est. Qui duos habere fertur colores: unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem. Pinguedo rosea, verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysopraso magnitudine vel colore, quia maxime lampas cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates, in (0200D)aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quem si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat. Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Cujus pulcherrima naturae qualitas contemplativae vitae decori dignissime comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis, universisque virtutum gemmis, merito praeferunt, in eam maxime purae suae mentis intuitum aciemque dirigentes, tanto ardentius coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerint splendore repercussi. Habent ergo sancti viri aureum colorem ex (0201A)internae flamma charitatis, habent et aethereum ex supernae contemplatione dulcedinis. Qui saepe praesentis saeculi turbine, velut attritu limae, vilescit. Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, aerumnis, curisque et doloribus, angi, et illa coelestis vitae gaudia, tranquillae mentis statu delectatus intueri; quin potius ingemiscendo proclamat: Turbatus est, inquiens, prae ira oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI). Quod vero in insula Thebaide, quae Topazion appellatur, unde et ipse nomen accepit, inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et ille praecipue, id est, Aegyptiorum regiones, monachorum gregibus abundent, et quicunque Soli justitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore (0201B)coloretur. Et pulchre sicut in octavo ordine activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur. Sive quia novem ordines angelorum, quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur, sive quia a perfectae beatitudinis denario uno tantum, ut ita dicam, gradu mortis abest. Cui summo desiderio propheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion (Psal. CXVIII), id est, super omnem probatae actionis claritatem, superque omnem, quae in hoc saeculo fieri potest, contemplativi gaudii sublimitatem, dulcissimo mandatorum tuorum delectabat amore. Quorum primum et maximum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, tota anima, tota virtute (Matth. XXII), quod non nisi in illo coelestis regni culmine ad (0201C)integrum perfici posse certissimum est.
Decimum chrysoprasus. Chrysoprasus est, viridis aureaeque commisturae, quoddam etiam purpureum jubar trahens, aureis intervenientibus guttis. Nascitur autem in India. Qui significat eos qui viriditatem aeternae patriae, perfectae charitatis fulgore promerentes, eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt. Qui, quando in eo quod praesentem vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, jam velut in India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgorem ostendunt. Et quia velut Sol in regno Patris fulgere, regique suo, cui nunc compatiuntur, tunc conregnare desiderantes exspectant, jure in decimo loco sunt positi. Per denarium enim quo (0201D)Dominicae vineae cultores remunerantur, aeterni Regis percipienda imago figuratur, ubi quod in nono gradu non poterat, perfecta dilectione Dei et proximi per omnia Decalogus implebitur.
Undecimum hyacinthus. Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens; optimus qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter, sed cum facie coeli mutatur. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. Indicat autem animas coelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo, quantum mortalibus fas est, conversationi propinquantes. (0202A)Quibus omni custodia discretionis cor servare praecipitur, ne vel nimia sensus subtilitate callentes, altiora se quaerere et fortiora se scrutari audeant (Eccli. III). Gloria enim Domini celare verbum, id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari; vel rursum desidia torpente ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur. Quin potius via regia gradientes, a dexteris et a sinistris per arma justitiae tutati procedant (II Cor. VI), aptaque temporis observantia cum coelo faciem mutantes, suis inspectatoribus dicant: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V). Quasi hyacinthus nubilo circumdatus, loquitur: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI). Et iterum: Nihil enim (0202B)judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Et quasi in serena luce visus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (Ibid.).
Duodecimum amethistus. Amethistus purpureus est permisto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdamque leniter flammulas fundens, sed et quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed quasi vinum rubens, apparet. Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus, humilem sanctorum verecundiam pretiosamque mortem designat. Quorum videlicet mens principaliter in summis erigitur, etiam cum exterius perpeti abjecta cernuntur, Dominici semper inter adversa memores promissi: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Quique (0202C)flammam charitatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes, positis genibus implorant: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Atque inter calicem passionis bibendum, illius potius vini quod laetificat cor hominis jugi recordatione debriantur (Psal. CIII), quod Dominus se novum cum discipulis suis in regno Patris bibiturum esse promisit (Matth. XXVI). In jaspide ergo fidei viriditas. In sapphiro, spei coelestis altitudo. In chalcedonio flamma charitatis internae figuratur. In smaragdo autem ejusdem fidei fortis inter adversa confessio. In sardonyche, sanctorum inter virtutes humilitas. In sardio reverendus martyrum cruor exprimitur. In chrysolitho vero spiritualis inter miracula praedicatio. In berillo, praedicantium perfecta operatio. In (0202D)topazio, eorumdem ardens contemplatio monstratur. Porro in chrysopraso, beatorum martyrum opus pariter et praemium. In hyacintho, doctorum coelestis ad alta sublevatio, et, propter infirmos, humilis ad humana descensio. In amethysto, coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur. Singulique lapides pretiosi, singulis sunt fundamentis deputati. Quia licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto ejus ornatur atque fundatur, spiritualis gratiae sint luce fulgentes, alii tamen per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alteri fides in eodem Spiritu, etc. (I Cor. XII). Cujus artifex et conditor Deus, qui est fundamentum fundamentorum, (0203A)et pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia ejusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret, omnia quaecunque habet Pater, propria possidet. Unde in pectore summi pontificis iidem lapides et ipsi patriarcharum nominibus inscripti jubebantur imponi, ut pulcherrimo mysterio pandatur, omnia spiritualia chrismata quae singuli quique sanctorum viritim et ex parte percipiebant, in mediatore Dei et hominum homine Jesu Christo pariter et perfecte fuisse completa. Haec de lapidibus pretiosis copiosius fortassis quam commaticum interpretandi genus decebat videor exposuisse. Necesse enim erat eorum naturas patriamque diligenter exponere, deinde sacramentum investigare solertius, sed et ordinem numerosque prosequi. (0203B)Quantum vero ad ipsam rei profunditatem pertinet, videor mihi perpauca, et haec breviter strictimque dixisse. Lectoremque supplex obsecro ut si recto me tramite viderit incessisse, agat Deo gratias. Sin vero secus quam volebam evenisse deprehenderit, errori meo veniam mecum a Domino deprecetur. Sed haec hactenus, videamus et reliqua.
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas. Omnis gloria capitis refertur ad corpus. Et sicut lux vera quae illuminat omnem hominem (Joan. I), sanctis donavit lumen esse mundi, sic et ipse, cum sit margarita singularis, quam negotiator sapiens venditis omnibus emat (Matth. XIII), suos nihilominus margaritarum fulgori comparat.
Et platea civitatis aurum mundum, etc. Iisdem metallis (0203C)plateas componit, quibus civitatem jam dixerat adornatam; multi enim sunt etiam vitae latioris et inferioris, summis in Ecclesia cincti virtutibus, et puritate mentis et radio fulgent operis.
Et templum non vidit in ea, etc. Quamvis, inquit, lapidibus civitatem dixerim exstructam, non in aedificio tamen materiali significavi requiem esse sanctorum, quorum ipse Deus unica domus et lux et requies est.
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea. Quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo aeterno sole deducitur per mundi tenebras.
Nam claritas Dei illuminabit eam. Ipso enim lumine fruemur in patria, quo nunc regimur gradientes in via. Eodem in formati inter bona malaque discernimus, (0203D)quo tunc beatificati, sola quae bona sunt cernemus.
Et ambulabunt gentes per lumen ejus. Significat quod idem ipse Agnus nunc sit peregrinantibus via, qui tunc civibus vita.
Et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Reges hic spirituales dicit, qui cunctas virtutum suarum divitias Ecclesiae conferant laudibus.
Et portae ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic. Lumen Agni perpetuum, imo ipsum pro lumine sempiterno in illa civitate, sublato noctis tempore, memorat futurum. Quod autem portae non claudentur, plenissimae securitatis indicium est. Non enim ibi jam dicitur: Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI), sed potius: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV).
(0204A)Et afferent gloriam et honorem gentium in eam. Eo quod ex omnibus gentibus sit congreganda.
Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, etc. Illius temporis describit Ecclesiam, quando, jam malis de medio segregatis, soli cum Christo boni regnabunt. Sed et nunc omnis immundus et mendax non est in Ecclesia, nec videt lumen civitatis Dei qui eam odit, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus.
CAPUT XXII. Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, etc. In fluvio vitae civitatis medio meante non adhuc celebratio indicitur baptismi, sed fructus jam illius revelatur sacramenti. Modo enim Ecclesia seminat in Spiritu, ut tunc de Spiritu metat vitam aeternam (Galat. VI).
Et ex utraque parte fluminis lignum vitae. Lignum (0204B)vitae circa fontem vitae cernitur. Quod sive gloriam sanctae crucis, sive Dominum Christum interpretaris, jam et ante baptisma revelatum in Veteri Testamento, et nunc, baptismatis clarescente mysterio, coelesti fructu sanctos imbuit. Non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV). Idem quippe lignum, quod Joannes in aurea Jerusalem, Moyses in paradiso florere descripserunt, Salomon dixit lignum vitae esse amplectentibus eam. Hunc fluvium puto Jordanem figurasse, ultra quem Moyses populis monita salutis, et intra quem terram repromissionis Jesus aperuit.
Afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum. In duodecim mensibus omne tempus insinuat vitae, scilicet illius ubi dicitur: Et (0204C)anni tui non deficient (Psal. CI). Et iterum: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isai. LXVI). Ubi praesens Domini vultus, aeterna sanitas, aeternus vitae cibus est. Potest et simpliciter intelligi quod per doctrinam duodecim apostolorum crux Christi fructificet.
Et folia ligni ad sanitatem gentium. Si fructus merces beatae immortalitatis accipitur, recte folia perpetuus intelligitur cantus, quod in sanitatem cadat felici jam sorte canentibus. Ibi enim gentium curatio vera, redemptio plena, felicitas sempiterna.
Et videbunt faciem ejus. Praemium fidei nobis visio Dei servatur, quod summum esse bonum Philippus intelligens ait: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Sollicite enim fuerat commendandum (0204D)hoc sanctos visuros et habituros specie, quod credunt viventes ex fide.
Et nomen ejus in frontibus eorum. Confessio nominis sancti nunc inter hostes servata, tunc victores in patria glorificat.
Et nox ultra non erit, etc. Non ibi fragilitas corporum, vel quiete noctis, vel ignis eget lumine, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), qui est lux vera (Joan. I), et requies aeterna sanctorum. Quae si ad allegoriam verba referas, non ibi prophetarum exhortatio, non legis est praedicatio necessaria, quae nunc lucerna dicitur esse in obscuro loco, quoniam in Dei contemplatione rebus expletis tenetur perfecta promissio.
Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt (0205A)Non de Joannis diffidentia dubitabat, sed veram visionem omni Ecclesiae, in qua et parvulos futuros noverat, commendabat.
Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum. Ne dubites, inquit, de persona monentis. Deus enim ipse qui spiritus prophetarum coelesti solet imbuere visione, haec me tibi misit praemonstrare futura.
Ostendere servis tuis quae oportet fieri cito. Docuit se, ut dixi, omnium generaliter utilia prospexisse.
Beatus qui servat verba prophetiae libri hujus, etc. Subauditur, beatus sum. Sic enim beatus Dionysius Alexandrinus antistes hos versiculos connectit, dum quibusdam haeresibus ex hujus libelli occasione surgentibus et errorem redargueret, et ejusdem prophetiae sensum ab omni nubilo carnalis intelligentiae (0205B)purgatum ad aeterna et coelestia promissa transferret.
Cecidi ut adorarem ante pedes angeli, etc. Aut semel factum iteravit, quod cohibitus non est ausus repetere, aut magno visionum stupore perculsus, adorare se voluisse iterum confitetur.
Conservus tuus sum, etc. Nota quoties et Joannem prophetam et hunc librum prophetiam nominet; nam multa huic cum prophetis concordia, nec in sensibus tantum, sed et in verbis. Quot enim hic Isaiae, quot Zachariae, aliorumque prophetarum versus invenies!
Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, etc. Futuro propinquante judicio manifestari oportuit divina praecepta, judicia, atque promissa, quorum observatione praemium mites acquirant, neglectis poenam contumaces incurrant.
(0205C)Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Occulta hic Dei judicia, sed justa demonstrat, quibus mali homines in pejus proficere permittuntur, id est, pervenire ad summam nequitiam, ut possit justum invenire judicium. Huic illud simile est: Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII).
Ego sum Α et Ω, etc. In Α Verbi divinitatem, et in Ω susceptam humanitatem designat. Principium sine termino, quod crebra in hoc libro repetitione firmatur, sive propter unius Christi divinitatem et humanitatem saepe insinuandam, sive ut unius naturae tota Trinitas intimetur, quae per prophetam dicit: Ante me (0205D)non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII).
Ut sit potestas eorum in ligno vitae. Dignum praemium stolis candidis, id est, vitae immaculatae promittit, videlicet ut Domini aspectu, qui est vita aeterna, potiatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).
Et per portas intrent in civitatem. Qui Domini servant mandata dicentis: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X); illa utique pascua quae et (0206A)hic promittuntur, id est, ligni vitae, hi procul dubio per portas intrant in Ecclesiam. Portas scilicet justitiae, quas sibi Psalmista postulat aperiri (Psal. CXVII). Qui autem aliunde tentat ascendere, ille fur est et latro (Joan. X); de quibus et hic subditur:
Foris autem canes, et venefici, et impudici, etc. Cuncta enim rabies improborum et nunc intrinsecus Ecclesiam tentat, sed cum intraverit pater familias, et, sanctis secum ad nuptias intrantibus, clauserit ostium, tunc incipient foris stare et pulsare ostium (Luc. XIII.)
Ego sum radix et genus David. Geminam hic personae suae naturam expressit, quod idem factor sit David secundum divinitatem, qui factus est ex semine David secundum carnem. Quam Dominus quaestionem Judaeis in Evangelio proponit, quomodo videlicet (0206B)Christus filius sit David, cum eum David in Spiritu suum Dominum vocet? (Matth. XXII).
Stella splendida et matutina. Qui post noctem passionis unius apparendo lumen resurrectionis et vitae verbis et exemplo saeculis ostendit. De quo ad beatum Job dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo? (Job. XXXVIII.)
Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Caput et corpus Ecclesiae, singula membra cohortantur ad fidem.
Ei qui audit, dicat: Veni. Quisquis internum in mente fidei vel charitatis lumen percepit, ad hoc et alios convocet.
Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Sic liberum convenitur arbitrium dicendo: Qui vult accipiat, ut confestim gratia praedicetur in eo quod sequitur: (0206C)Aquam vitae gratis. Nullis utique meritis praecedentibus. Et ipsum enim velle, Dei donum est.
Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Haec propter falsatores dixit, non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt, in nullo prophetia mutilata.
Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam, venio cito. Idem Christus testimonium perhibet, qui se Ecclesiae venturum annuntiat. Cui more Cantici canticorum Ecclesia devote respondet:
Amen, veni, Domine Jesu Christe. Quae quotidie clamat orans: Adveniat regnum tuum (Matth. VI). Et in psalmo: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psal. C).
(0206D)Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, Amen. Eant Pelagiani, et sua virtute fidentes, Domini se gratia privent. Apostolo autem Paulo praesidium quaerente ac dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Respondeat Joannes nominis sui memor, et dicat: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). Et ne sibi Donatistae de singulari Dei munere blandiantur, audiant quod cum gratiam Dei quasi vale ultimum commendaret, adjecit, Cum omnibus vobis. Amen