Explanatio in ferculum Salomonis (Hincmarus Rhemensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Explanatio in ferculum Salomonis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Explanatio in ferculum Salomonis

Explanatio in ferculum Salomonis (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0832D

Explanatio in ferculum Salomonis

125.0817B| 756 Hoc regium ferculum, quod doctores sancti designare dicunt Ecclesiam, corpus scilicet Christi, in cujus unitate eidem Christo per fidem, ut supra monstravimus, quisque incorporatur, multis in Scriptura vocatur nominibus: ut est regnum coelorum, mulier, sponsa, uxor, columba, dilecta, vinea, ovis, ovile, civitas, turris, columna, firmamentum, domus, templum, corpus Christi, plenitudo Christi, sagena, nuptiae, coena, et aliis, quae lector forte poterit invenire, fecit sibi rex Salomon, id est pacificus, Idida, hoc est dilectus Domini, Coeleth, hoc est concionator ipsius quidem Ecclesiae. His quippe tribus nominibus vocatus est Salomon, quia tota sancta Trinitas fabricavit templum veri Salomonis, corporis scilicet Dei et hominum Mediatoris, in 125.0817C| utero beatae et gloriosae semperque Virginis ejusdem genitricis dominae ac dominatricis nostrae Mariae. Spiritus enim sanctus supervenit in eam, et virtus Altissimi patris obumbravit illi: ideoque totum quod ex duabus et in duabus substantiis atque naturis in unitate unius personae ex ea natum est, sanctum vocatur, et est Filius Dei, per quem gloria in excelsis Deo cantatur, et in terra pax est hominibus bonae voluntatis; qui est Filius dilectus in quo Patri bene complacuit, et a cujus facie est scientia et intellectus, et qui docet hominem scientiam, et Spiritu sancto suo docet Ecclesiam omnem veritatem. Fecit autem hoc ferculum sibi iste Rex regum et Dominus dominorum de lignis Libani, quia Ecclesiam de fortibus animo et constantia animabus 125.0817D| construxit. Ligna quippe Libani et celsitudine et specie et sui natura imputribili multum praeeminent. Sic haec ligna rationabilia atque fructifera, his et aliis virtutibus praeeminent, non a se, 125.0818B| verum ab illo, qui haec eadem ligna in aedificio hujus ferculi, id est Ecclesiae, istiusmodi gratiosa praedestinationis et electionis suae gratia, id est gratis data, composuit; qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vult perire. Ut enim de costa dormientis Adae in paradiso fabricavit Evam, ita ineffabilis misericordiae gratia in cruce dormiens, de latere suo profundens aquam et sanguinem, quibus et lavacro rigaretur et poculo, aedificavit Ecclesiam; quam mundat lavacro aquae 757 in verbo, et redimit sanguine pretioso, ut videlicet agni immaculati et incontaminati, qui est ipse Christus Jesus, et sanctificat Spiritu sancto suo, salvum faciens in singulis, qui est passus pro omnibus, totum hominem, videlicet corpus et animam, et 125.0818C| hoc in sabbato, id est in requie unitatis Ecclesiae, in qua per salutarem spem fideles ad requiem tendunt perpetuam; spe enim salvi facti sumus.

Hujus ferculi columnae sunt duae, quia turbae quae praecesserunt, et quae Dominicum subsequuntur adventum, per fidem Mediatoris ipsius, videlicet pacifici regis et ferculi aedificatoris salvatae atque salvandae, unius ejusdemque credulitatis confessione clamant dicentes Osanna: Per gratiam enim, inquit Petrus, Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Act. XV, 11). Vel certe duae columnae sunt ferculi, quia quisquis in unitate praesentis Ecclesiae cum fide recta et operibus bonis perseveraverit, in futura, id est in aeterna Ecclesia, de incorruptione animae simul et corporis 125.0818D| inenarrabili exsultatione repletus atque glorificatus sine fine gaudebit. Quoniam Deus omnia in mensura in qua constat qualitas, in numero quo continetur quantitas, in pondere quo significatur ratio peraequata, 125.0819A| qua pondus virtutis non oneris electorum accipiunt animae, illo disponente qui secundum Job posuit ventis pondus (Job XXVIII, 25): ut ab intentione Dei non jam levi motu dissiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant: per quae judicio et in saecula illius omnia constant, per quae mundum constituit gubernat et judicaturus est, qui comprehendi vel reprehendi non potest, praemia vel poenas singulis redditurus cuncta disposuit. Prima istius columna ferculi tribus et triginta constat capitulis: quia quisquis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus ex aqua et Spiritu sancto renascitur, Decalogi mandata cum fide sanctae Trinitatis necesse est perseveranter custodiat, si ad vitam vult pervenire perpetuam. Et denarius 125.0819B| numerus ternario superposito in eisdem capitulis ter ducitur: quia mulier, catholica videlicet Ecclesia, acceptum fermentum, sanctae Trinitatis scilicet fidem, per dilectionem operantem in farinae sata tria abscondit, quando Asiae, Africae et Europae illam praedicare procurat, donec fermentetur totum, id est orbi universo praedicetur Evangelium regni acceptum a Domino Jesu Christo de his quae coepit et perfecit facere et docere. Tertio die in evangelica lectione commemorato venit ad nuptias: hoc est tertio mundi tempore per incarnationis mysterium eamdem sanctam sibi Ecclesiam sociavit. Primum quidem saeculi tempus ante legem, patriarcharum exemplis, secundum sub lege, prophetarum scriptis, tertium sub gratia, evangelistarum praeconiis, 125.0819C| quasi tertii diei luce mundo refulsit, in quo isdem Dominus et Salvator noster pro redemptione generis humani incarnatus apparuit. Sed et idem denarius numerus in trigonum ductus tricesimum implet numerum, quo anno Christus baptizatus cuncta sanctificavit suo baptismate fluenta nobis 758 aquarum, et hujus sanctificationis gratia tricesimo aetatis anno Jesus venit in baptisma: quia scilicet post baptisma istud legem erat veterem soluturus. Propterea usque ad hanc aetatem, quae omnia potest capere peccata, in legis observatione permansit: ne quis diceret ideo eum solvisse legem, quia eam non valeret implere. Neque enim omnis prorsus aetas cunctis vitiis opportuna est. Nam primos adhuc annos imprudentia et imbecillitas animi simul obsident: 125.0819D| adolescentiae vero tempus ferventior impugnat libido: reliquam vero aetatem habendi maxime cupido sollicitat. Propterea igitur omnem hanc Christus exspectavit aetatem, per quod omne tempus justitiam legis implevit, ac tunc demum venit ad baptisma, quasi cumulum illud cunctis observationibus legis adimplens. Qui quoniam ipso, quod tricenarius inchoavit, baptismo totius sit Ecclesiae sordes expiaturus, eorumdem quoque numerorum mystica cognatio declarat: quia videlicet triginta aequalibus suis partibus computata pariunt amplius duodecimum, qui est patriarcharum et apostolorum numerus, et fiunt quadraginta duo. Habent enim partes, tricesimam, unum, quintamdecimam duo, duodecimam 125.0820A| tria, sextam quinque, quintam sex, tertiam decem, dimidiam quindecim, quae simul juncta quadraginta duo consummant: ubi mystice, ut diximus, innuitur totam Ecclesiae perfectionem in Christi fide et gratia consistere, quae a patriarchis primo agnita, apostolorum est latius voce diffamata: nec esse nomen aliud sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri, quomodo in quadraginta duobus nulla est particula, quae non aequalibus tricenarii numeri contineatur in partibus. Tricenarius ergo numerus suis partibus quadragesimum complet et secundum, quia Dominus Ecclesiam sui baptismatis sacramentis et nunc laborantem temporaliter munit, et finitis laboribus ad requiem aeternaliter perducit. Et tricennalis baptizati Salvatoris 125.0820B| aetas etiam nostri baptimatis intimare potest mysterium: propter fidem scilicet sanctae Trinitatis, et operationem Decalogi revelata fidei gratia: quod quo sublimius intelligitur eo et doctrina publicatur. Duodenus quippe, quem partes, ut diximus, tricenarii pariunt, apostolorum numerus, praedicatorum videlicet omnium chorus, ter quaternos, sive quater ternos continere dignoscitur: quia fidem sanctae Trinitatis, et quatuor sancti Evangelii libros, ab orthodoxis doctoribus ante finem mundi oportet per quatuor partes, Orientis scilicet, Occidentis, Aquilonis et Austri, quadrato orbis termino praedicari. Quasi enim quoddam sacrosanctum triennii tempus baptizandos habere docuit, qui ait, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, 125.0820C| et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): quasi idem hoc triennium per decem multiplicari praecepit cum subjunxit, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (ibid., 20). Qui tribus annis ac bis ternis mensibus mundi tenebras exemplo et verbo suo de dilectione Dei et proximi sanans 759 corpora simul et animas, illustrare dignatur, pro generis humani salute in cruce occubuit. Evidenter ostendens, quia praelatis apostolis, martyribus, confessoribus, caeterisque arctioris ac perfectioris vitae viris, quorum inenarrabilem gloriam de manifestissima divinitatis visione sempiternae Trinitatis illi tantum sciunt, qui ea perfrui meruerunt, sunt plures in Ecclesia justi, fide sanctae Trinitatis, in qua et incarnatio Domini nostri 125.0820D| Jesu Christi veraciter continetur, qua non accessit quaternitas, sed in uno Filio Deo et homine, qui est in gloria Dei Patris, cum eodem Patre et sancto Spiritu permanet Trinitas, spe, charitate et operibus bonis perfecti, qui post carnis solutionem continuo beata paradisi requie suscipiantur, exspectantes in magno gaudio, in magnis congaudentium choris, quando recepto corpore veniant et appareant ante faciem Dei. In semisse autem anno demonstrans, quia nonnulli propter bona quidem opera ad electorum quidem fortem praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exierunt post mortem severe castigati, excipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa hujus 125.0821A| examinatione a vitiorum sorde mundantur, vel certe prius amicorum fidelium precibus eleemosynis, jejuniis, fletibus, et hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem. Tot etiam annis, id est tribus et dimidio, Antichristus sui ostentabit figmenta mendacii, ostendens se tanquam ipse sit Deus signis et mendacii, prodigiis, adhibens minarum atque poenarum terrores. Sed non praevalebit in eos, qui in fidei rectae et operum bonorum perfectione, gratia ipsius auxiliante persistent. Qui in carne apparens factus ex muliere, factus sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus, post circumcisionem tricesima tertia die ad templum delatus est, et legalia pro eo munera oblata, qui 125.0821B| cuncta divinitus consecrat. Trigonus etiam Decalogi, et tres dies, atque oblatio ad templum delata, illos dies et sacrificium Ecclesiae, quae est corpus Christi, designant, de quibus ipse in Evangelio dicit, Ecce ejicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII, 32): quia expelluntur daemonia, cum, relictis paternis superstitionibus, credunt in eum gentes: et perficiuntur sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter hujus numeri ratione devotus quilibet colligat, quia ille a corruptione corporis 125.0821C| et animae tantum salvabitur, qui in fide recta quae ternario numero, et in operibus bonis, quae decalogo, id est numero constante denario designantur, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die remunerationis inventus fuerit.

760 Ducentis etiam et decem versibus, de dogmatibus ecclesiasticis contra prave sentientes doctorum loquens sensibus, haec columna constare dignoscitur: cujus est supputationis ista intentio, ut primum incipiamus a minori numero, id est a decem, et ab eo progrediamur in postmodum. De denario quippe numero catholici doctores multa dixerunt diserta et fortia, ex quibus quaedam hic compendii studio adnotare curavi. Dicunt namque quia in 125.0821D| decalogo sit consecratus: cujus decalogi, psalterii videlicet decem chordarum, decem praecepta Deus famulo suo Moysi in monte in duabus tabulis lapideis conscripta dedit: tria in una tabula ad Deum pertinentia, quia Deus Trinitas est, et in redemptionis nostrae mysterio tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis, et tres unum sunt: spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quae tria unum sunt et individua manent, nihilque etiam a sui connexione sejungitur, et ut beatus cantat Ambrosius:


Omnia trina vigent sub majestate Tonantis.
Tres Pater, et Verbum, sanctus quoque Spiritus unum.
Trina salutaris species crucis, una redemptrix.
125.0822A| Tertia lux Dominum remeantem a morte recepit.
Trina dies Jonam tenuit sub viscere ceti.
Tres pueri crevere Deum flagrante camino.
Ter Sabaoth sanctum referens benedictio psallit.
Ter mergendus aqua est cui gratia plena lavacri.
Testibus et stabilis constat tribus actio cuncta.
Terno mense suis redeunt sua tempora membris.
Tres sunt aetates, flos, robur, et aegra senectus.
Tres moduli in causis, judex, defensor, et actor.
Tres in saecla gradus, ortus, transcursio, finis.

Tres spem quae palpant, requies, lux, gloria vitae. Septem vero praecepta altera tabula dedit, quorum primum est, sicut et Apostolus monstrat, Honora patrem et matrem (Ephes. VI, 2). Habet praeterea septenarius numerus in Scriptura sacra multipliciter ostensam perfectionem suam: videlicet quia eo dierum numero, testante Scriptura, perfecto coelo et omni ornatu eorum, requievit Deus ab operibus 125.0822B| suis (Gen. II), sed et per legem sabbatum in requiem datum est (Exod. XVI). Et in capite nostro, Mediatore scilicet Dei et hominum homine Christo Jesu, propheta septiformem sancti Spiritus gratiam enumeravit (Isa. XI). Septem quoque oculos, et septem candelabra, et septem sigilla, et septem tonitrua, pro perfectione Scriptura sacra enumerat, et per septem dies omne saeculum volvitur (Apoc. I, V, VI, X). Et his duobus perfectis numeris, ternario videlicet et septenario denarius constat. Est etiam, quoniam geminato quinario numero, qui perfectus est in quinque notissimis corporis nostri sensibus, et in quinque libris Moysi, constat. Sed et ab uno per ordinem usque ad quatuor numeros completur 761 denarius. Unum enim et duo et tres et quatuor 125.0822C| simul ducti, fiunt decem: quia legis Decalogus per quatuor libros sancti Evangelii adimpletur. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam, accipiunt nomine mercedis denarium, qui per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit, et per centenarium numerum magna perfectio designatur. Per geminatum autem centenarium, et perfectio spiritus qui in hac vita electis tribuitur, et perpetua vita signatur. Unde eisdem electis suis Dominus dicit: Omnis qui relinquit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Neque enim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, quia 125.0822D| quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit sed appetit: neque qui unam uxorem deserit centum accepturus est. Sed per centenarium numerum perfectio designatur: postquam etiam vita aeterna promittitur; quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad vitae aeternae gloriam pervenit, quae centenario numero, qui de laeva transfertur in dexteram, designatur. Unde hoc ferculum, vel haec mensa, scilicet sancta Ecclesia de fabricatore suo, vero videlicet Salomone dicit, Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Per laevam quippe ejus vita 125.0823A| praesens, et sacramenta incarnationis ejus, et praesentiae ipsius dona signantur: per dexteram vero vita futura, et ea quae in futuro percipient electi praemia figurantur. In quibus non solum visio divinae majestatis, sed et gloria est clarificatae humanitatis, unius ejusdemque Mediatoris Dei et hominum. Unde bene laevam ejus sponsa sub capite suo poni, dexteram autem se illius amplexari desiderat, ut et nunc per temporalia ipsius subsidia a mundi perturbationibus quiescat, et tunc manifesta ipsius visione perpetuo fruatur. Aeternam equidem sanctorum requiem nullus unquam turbo interpolat. Unde et recte dicitur, Dextera illius amplexabitur me. Quia nimirum divinae praesentia majestatis undique suos coelesti in regno circumteget, ne aliquam felicitatem Deo 125.0823B| dignam, vel memoria miseriae violet, vel metus finis angustet. Geminatus etiam centenarius innuit, quia quiscunque ad vitam desideret pervenire perpetuam, dilectione Dei flagret ac proximi, et fide catholica atque operatione recta continue ad eam festinare contendat. In fide scilicet orthodoxa, de sancta et inseparabili Trinitate, simul et de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, corde credens ad justitiam et ore confitens ad salutem, quia in eadem sancta Trinitate nihil est prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales, ita ut per omnia et unitas deitatis in Trinitate sit personarum, et trinitas personarum in unitate sit deitatis: quia ex solo Patre, id est 762 ex substantia Patris, aequalis et consubstantialis genitus 125.0823C| non factus est Filius, et ex Patre simul ac Filio, coaequalis ac consubstantialis aequaliter procedit Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio aequaliter adoratur, quia aequaliter est Deus, totus Patris et totus Filii Spiritus, quia unus naturaliter Spiritus est et Patris et Filii. Proinde totus de Patre procedit et totus de Filio, totus in Patre manet, et totus in Filio: quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Et hinc naturaliter hanc habet cum Patre et Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totum Patrem habeat totumque Filium, ipseque totus habeatur a Patre, totus habeatur a Filio: qui etiam a Patre et Filio aequaliter datur, imo et a seipso datur: ipseque donum Dei et paraclitus, id est consolator, dicitur, quia revera, dum 125.0823D| dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet: per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas.

De Incarnatione quoque Domini nostri Jesu Christi, una ex eadem et in eadem sancta Trinitate persona, fideliter sentiat. Deum videlicet, et eum verum et perfectum ante omnia saecula, et sine ullo initio credens, et verum ac perfectum hominem in fine saeculorum, in duabus et ex duabus naturis atque substantiis in una persona consistere: ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad recipiendam 125.0824A| quam perdidimus vitam. Qui juxta Symboli veritatem conceptus de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, ancilla ipsius hominis per divinitatem, et matre Verbi per carnem: nam utrumque illam et ancillam et matrem esse Domini veritas Evangelii, ejusdem et Elisabeth voce demonstrat: nec alterius ancillam, alterius matrem, quia non prius in utero virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem: sed mox Verbum ante saecula unigenitus aequalis Patri venit in uterum, mox Verbum, servata propriae veritate naturae, factum est caro, et perfectus homo idem in veritate carnis et animae rationalis, operante Spiritu sancto, investigabili miraculo natus est per uterum Virginis Filius Dei, factus filius hominis unus Christus. Qui 125.0824B| mortuus est sola carne propter peccata nostra, et resurrexit sola carne, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, ut a peccati morte quocunque modo contracta anima resurgeret. Ascendit quoque in coelum, et sedet ad dexteram Patris, id est, in gloria paternae majestatis: inde venturus judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem. Et qui gratia Dei, et subsequente eamdem gratiam libero arbitrio, in fide recta et operibus bonis perseveraverint, praesciti et praedestinati a Deo in gloriam, ibunt in vitam aeternam electis, id est de massa perditionis totius humani generis 763 facta in Adam ipso peccante, quoniam et Eva ipsa est Adam, gratia lectis, 125.0824C| a Deo paratam, sicut ipsa Veritas dicit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Et qui non a Deo ad interitum praedestinati, sed ab eo ex retributione justitiae in massa perditionis relicti, in infidelitate vel malis operibus perseveraverint, ibunt in ignem aeternum: ad quem Deus neminem praedestinavit, sed eumdem ignem diabolo et corpori ejus ex retributione justitiae praeparavit: sicut ipse in Evangelio dicit, Stipendia enim, inquit Apostolus, peccati mors: gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23). Et: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Et: Ira, id est vindicta, in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6).

Altera itaque istius columna ferculi, contradicens 125.0824D| illis qui de iis prave sentiunt quae in altero nobis saeculo complebuntur, triginta et octo capitulis constat: ac si triginta et octo annis in Synagogae potius Satanae porticu, quam in Ecclesiae catholicae sinu jacentem languidum, male sentientium videlicet chorum, duodequadraginta numero, qui legis decalogo per quatuor sancti Evangelii libros impletur minus habentem, et absque dilectione Dei ac proximi, quem legis pariter et Evangelii Scriptura commendat, vacuum incedentem insinuans. In quo licet plures sint choro, si acquiescere veritati consenserint, quasi unus recuperabunt in unitate fidei sanitatem: quia praeter unitatem catholicae fidei nullus cuilibet patet salutis locus. A cujus unitate 125.0825A| quisquis discrepat, salutem quae ab uno est consequi nequaquam valet. Quae salus aeterna centenario ipsius columnae versuum numero designatur: quia Abrahae centenario promissionis filius Isaac, id est risus vel gaudium, nascitur, illum innuens qui discipulis suis dixit: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Ad quam aeterni salutem gaudii per sexagenarium, quem superadditi sexaginta versus ostendunt, perfectum numerum pervenitur. Qui sexagenarius numerus, quoniam sexies decem sexaginta fiunt, in se continet senarium perfectionem operum demonstrantem: quia sicut creator admirabilis perfectus est in natura sua, ita in senario dierum numero perfecit opera sua, et sexto 125.0825B| die creavit hominem perfectum anima et corpore, propter quem creata sunt omnia, et sexta aetate venit conditor hominem reparare quem sexto die creaverat. Sed et denarium sexagenarius numerum comprehendit, qui in decalogo consecratur, et, ut supra ostendimus, perficitur; quo etiam et sexagenarius numerus esse perfectus hoc modo monstratur. Partire sexagenarium per denarium, et invenies eumdem sexagenarium numerum per denarium esse perfectum, sicut senarium per unitatem. Nam unum, duo, et tres sex faciunt, qui est perfectus numerus in partibus suis: ita et sexagenarius quamdam perfectionem habet si partitur per denarium numerum. Semel enim decem, et bis decem, et ter decem 764 sexaginta fiunt; necnon et quinquagenarium complectitur 125.0825C| senarius numerum, quo Jubilaeus annus, remissio scilicet peccatorum, et ad patriae aeternae haereditatem reversio, et requies sempiterna exprimitur. Supereminet quoque conjugalem ordinem duplicatione sui, laboriosam vidualem continentiam impressione digiti demonstrando, quoniam quae seminavit in lacrymis in gaudio metet. In se triginta continens, qui numerus blando indicis et pollicis osculo depingit et conjugem, fructum fidei per bona opera, ut terra optima, de suscepto divini verbi semine proferens: sicut centenarius numerus de laeva translatus in dexteram, eisdem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Sed et fructum tricesimum verbum 125.0825D| profert quod fidem sanctae Trinitatis aedificat, sexagesimum quod operis perfectionem docet, centesimum quod ad dexteram regni vitam praedicat sempiternam. Necesse est igitur ut qui vult vitam, et cupit videre dies bonos, per sex hujus saeculi dies vel aetates in quibus licet operari, ad sabbatum, id est ad requiem septimi diei sive aetatis, quando non licebit operari, fide recta et justis operibus, decalogi mandata complendo, absque admistione pravi operis festinare procuret, quatenus de corpore exiens, in septima die vel aetate, sive in quinquagenarii quiete numeri requiescat, donec sempiternitatem centenariam in octava die vel aetate cum incorruptione corporum consequatur. Unde et reclinatorium hujus 125.0826A| ferculi aureum octonarius versuum numerus cantat: quoniam qui in praesenti vita, id est in istis sex diebus vel aetatibus quibus operari licet, cultro illius petrae quae est Christus ad instar octavae diei quam designat diei octavae circumcisio, quae antiquis loco dabatur baptismatis, ejus videlicet fide, spe, et charitate, non solum in baptismate, sed et in omni prorsus actione devota, se purificare curaverit, et in septima sabbati feliciter requiescet, et in octava glorificatus resurget. Quae et ipsa quotidiana nostra circumcisio, id est continua cordis mundatio, semper octavae diei sacramentum celebrare non desistit, quia nos in exemplum Dominicae resurrectionis, quae octava die, id est post septimam sabbati facta est, sanctificare consuevit, ut quomodo resurrexit 125.0826B| Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et haec est octava resurrectionis nostrae plenariae dies sine ullo temporis fine beata, quando vera omnimodae circumcisionis gloria coruscante, non ultra corpus quod corrumpitur aggravat animam, non ultra terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, sed corpus jam incorruptibile laetificat animam, et sublevat coelestis inhabitatio totum hominem visioni sui conditoris inhaerentem, quando renovabitur sicut aquilae juventus nostra. Quod reclinatorium nobis Salomon noster fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit. Tollite, inquit, jugum meum super vos, 765 et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 125.0826C| 29). Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae suae visionis gloria coruscam praeparavit. Hinc etenim dicitur: Qui autem diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Vel certe fecit reclinatorium in ferculo fidelibus aureum, quia omnes resurgemus, non autem omnes immutabimur, quoniam Christus passus pro omnibus acquisivit omnibus resurrectionem, fidelibus autem incorruptionis et animae et corporis gloriam, de quibus dicitur, Resurgent in resurrectione justorum (Luc. XIV, 14), cum omnes sine ulla dubitatione resurgent. Ascensum autem hujus ferculi Idida, hoc est dilectus Filius Patris in quo ei bene complacuit, fecit purpureum: vera enim purpura maritimorum conchyliorum 125.0826D| sanguine tingitur; quia vivus et copiosae redemptionis sanguis agni immaculati et incontaminati Jesu Christi, de Spiritu sancto, id est operatione Spiritus sancti, ex virgineo sanguine sementivae naturae, videlicet ex immaculata Virginis carne, sine ulla carnali concupiscentia, et absque ullo virili attactu, singulariter concepti, et clauso virginali utero, ac virginalibus integris inconvulsis atque intemeratis mirabiliter nati, lavit nos a peccatis nostris. Qui sanguis, videlicet ipsius agni tollentis peccata mundi, de conchyliis marinis ferro elicitur, quia per seriem stirpis hominum peccatorum, quasi marinis fluctibus oppressorum, sicut genealogia Evangelii monstrat, de Abrahae et David stirpe processit, 125.0827A| et incisione ferri, clavorum videlicet et lanceae, sacramenta redemptionis nostrae de ipso sacratissimo corpore, in quo erat Deus mundum reconcilians sibi, et in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, nobis emanaverunt, quibus idem rex ac Dominus noster, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in ipso sanguine suo, non solum quando sanguinem suum dedit in cruce pro nobis, vel quando quisque nostrum in mysterium sacrosanctae passionis illius baptismi aquis ablutus est, verum etiam quotidie tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidianis in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus 125.0827B| sanctificatione transfertur, sicque corpus et sanguis illius, non infidelium manibus ad perniciem suam funditur et occiditur, sed fidelium ore suam sumitur in salutem: et nonnisi purpureus ad hoc ferculum invenitur ascensus, quia nullus Ecclesiam nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus ingreditur. Unde ipse ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Et: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habebit vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI, 54-55). Ferculi vero ascensus purpureus ideo versibus triginta describitur, quia, juxta Apostolum, Quicunque baptizati 766 sumus 125.0827C| in Christo Jesu, baptizato videlicet tricesimo aetatis suae anno, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). In quo tricesimo numero Decalogi denarius triplicatur, quia perfectio fidei atque bonorum operum baptismatis sanctificatione perficitur. In quo impletur omnis justitia, quia in eo est sanguinis Christi redemptio, sancti Spiritus sanctificatio, et aquae baptismatis perfecta mundatio.

In hoc autem ferculo Salomon vere quidem pacificus, qui pacificavit per sanguinem crucis suae ea quae in coelo sunt, et ea quae in terra, et solvens medium parietem, fecit utraque unum, duos condens in seipso, media charitate constravit propter filias Jerusalem: ea ipsa videlicet charitate qua pro nobis 125.0827D| passus est: majorem enim hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, et sicut Apostolus ait: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8). Siquidem hanc mediam Ecclesiae suae strati instar paravit, ubi fideles animae molliter quiescerent: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: et hoc est quod addit, Propter filias Jerusalem (Cant. XV, 10), id est propter animas coelestium desiderio flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam pro nobis patiendo commendavit, tanto plures ad se redamandum ac pro se patiendum accendit. Ipsa autem charitas, quin imo misericordia nostra, cui dicit Psalmista, Deus meus misericordia 125.0828A| mea (Psal. LVIII, 18), scilicet agnus qui tollit peccata mundi, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, in cruce duobus versibus eumdem agnum, atque in eodem agno in una eademque littera concinentibus pingitur: quae etiam crux quatuor versibus unius mensurae, et in eisdem litteris in capite vel in fine congruentibus, per quatuor mundi partes promissionis filios, et aeternae haereditatis Christo cohaeredes, id est electos et praedestinatos ad vitam in gremio redemptionis Christi, qui est passus pro omnibus, complectitur omnia gyro: praedicans scilicet mundo quae sit ipsius crucis mensura, longitudo videlicet et latitudo, sublimitas et profundum in dilectione Dei et proximi. Qui duo et quatuor versus conjuncti senarium complent numerum: quia 125.0828B| sexto die homo conditus, sexto item die crucis est mysterio reparatus. Qui senarius numerus apud saeculi sapientes idcirco dicitur esse perfectus, quia suo ordine numeratus perficitur, ut cum unus, duo, tres dicuntur, senarius numerus impletur: vel quia in tribus partibus dividitur, id est sexta, tertia et dimidia: videlicet in uno, duobus et tribus. Ab ecclesiasticis autem doctoribus ideo perfectus dicitur numerus, quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua, et sex sunt hujus saeculi aetates notissimis temporum distinctae articulis, in quibus, quasi in sex diebus quibus licet operari, pro Deo laboribus insistere, et pro adipiscenda requie sempiterna necesse est operari: et post dies sex gloriam sui regni quam spopondit discipulis Salvator ostendit: quia 767 125.0828C| qui Deum videre, et ad gloriam beatae resurrectionis pertinere concupiscit, per sex dies debet agere bona quae novit. Sex quoque sunt evangelicae lapideae hydriae, fortia scilicet sanctorum praecordia, fide et dilectione Dei ac proximi, et meraca atque purissima absque aliqua mistura haereticae pravitatis Scripturae sacrae scientia repleta: quia quisquis salvari cupit, non solum necesse est ut de fide sanctae Trinitatis atque incarnationis Dominicae fideliter sentiat, verum et in omnibus ecclesiasticis dogmatibus ab omni peste haeretica et schismatis praecisione immunem se suosque auditores summopere custodire, et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis puro fonte potare procuret: et illi omnes praecipue, 125.0828D| quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi aliis proposita esse dignoscitur.

Praefatio denique ferculi, dilectissimum alloquens principem, idem ferculum exponendo viginti et quatuor versibus scribitur, quia fide recta et operibus bonis meritoque vitae et scientiae doctrina plenum dilectione Dei et proximi, in omnia pia devotione et actione, de gratia et arbitrio libero recte sentientem, sicut ad unumquemque fidelem dicit Dominus per prophetam: Ex me fructus tuus inventus est (Ose. XIV, 2); id est donum gratiae meae praevenientis qua bene agis ex me est, et subsequenti arbitrio tuo fructus inventus est. Sicque monstratur a Domino, quia quod bonum volumus, cogitamus, loquimur et agimus, et Dei est per praevenientem gratiam, et 125.0829A| nostrum est per liberi arbitrii subsequentem obedientiam. Unde et remunerabimur, et misericordias Domini in aeternum cantabimus, inobedientes autem merito damnabuntur. Et hinc regem scriptor in isto saeculo bene vivere, et in aeternum cum Christo regnare desiderat. Ea propter et in eadem praefatione denarius geminatur, qui per quatuor sancti Evangelii libros completur: quia et sine fide impossibile est placere Deo, et fides sine operibus mortua est in semetipsa. Sed et in ea dualis numerus duplicatur: quia scientia sine charitate inflat, charitas autem cum scientia sana aedificat: et intellectus est bonus omnibus facientibus eum, et dilectione Dei praelata, cui nulla numeri mensura imponitur, de qua ex toto corde, et ex omni mente, et ex omnibus viribus nostris 125.0829B| praecipitur, dilectio proximi in duobus praeceptis subdividitur, cum dicitur (Tob. IV; Matth. VII): Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris, et quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis.

Completio siquidem summam versuum proferens octo versibus agitur, et sub ferculi reclinatorio, quod resurrectionis octavam diem demonstrat, ponitur: quia sicut sunt duae mortes, corporis scilicet per egressionem ab eo animae, et animae per admissionem in se peccati: ita et duae sunt resurrectiones, animae videlicet, quando indulgentiae vivificatio per dignos poenitentiae fructus gratia Dei acquiritur; 768 et corporis, quando in adventu Domini omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddituri 125.0829C| sunt de factis propriis rationem: et beatus qui habuerit partem in resurrectione prima, quoniam non laedetur a morte secunda, et accipiet binas stolas, immortalitatem scilicet et incorruptionem corporis simul et animae. Sed significantia istius resurrectionis prima ordine recte illi supponitur quae praecellentior est dignitate: sicut et Scriptura de compunctionis genere dicit: Dedit illi pater suus, quin Caleb Axae filiae, irriguum superius et irriguum inferius (Judic. I, 15); cum electi prius plangat de inferiori irriguo anima, ut non ducatur ad supplicium, postea vero de superiori irriguo, quia differtur a regno. Summa autem ferculi versuum heroici et elegiaci carminis, quam secum completio designavit, quadringentis quadraginta et sex versibus constat, et 125.0829D| unus decies ductus denarium perficit. De quo quia sufficienter supra jam diximus, hoc iterum replicare vitamus. Denarius etenim quater ductus in quadragenarium surgit: quia tunc decalogi mandata perficimus, cum profecto quatuor libros sancti Evangelii custodimus: quos humilius conservamus, si unde et quo et qualiter cecidimus incessanter aspicimus. A regione siquidem nostra, id est a paradiso, in hanc convallem lacrymarum superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus, sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus. Et quia ab ipsius paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec in quantum possumus 125.0830A| per abstinentiam resurgamus. Quae abstinentia totum vitae nostrae tempus in continentia a malis operibus, et in exercitatione virtutum esse debere designans, per quadraginta dierum numerum custoditur, quia sicut filii Israel, in quorum locum sucessimus, per quadraginta annos, transito mari Rubro, in eremi vastitate calamitose antequam ad promissionis terram venirent versati sunt, ita et nos in exsilii hujus aerumnis dignas inobedientiae poenas luimus, antequam ad paradisi gaudia redeamus. In qua probatione post sacrum baptisma prius longis virtutum exercendi agonibus, ac deinde perpetuis supernae beatitudinis sumus donandi muneribus, et accepta Dei lege, id est audito verbo divino, de prisca nostra conversatione egredi, ac solitudinem vitae 125.0830B| spiritalis constat debere nos ingredi, ut vita novae conversationis quotidie castigati, si terram repromissionis intrare volumus, quasi quotidiano Jordanis baptismate lacrymis saluberrimae compunctionis ab omni vitiorum subripentium contagione purgemur, juxta eum qui dixit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Unde recte Jordanis rivus judicii interpretatur, quia nimirum electi, quo sollicitius suam conscientiam dijudicando examinant, eo largiores ex intimo cordis fonte lacrymas fundunt: ut quia minus perfectos se esse deprehendunt, sordes suae fragilitatis undis poenitentiae diluant. Sed 769 et significantia quadragenarii numeri, et effusione diluvii, et in Jacob planctu, in exercitatione 125.0830C| quoque filiorum Israel in deserto, atque in praedicatione Jonae, et aliis multis ostensionibus causa perfectionis in Scriptura positi, aliud etiam pernecessarium innuit: quia Moyses morem circumcisionis divinitus imperatum, et quadringentis et sex annis observatum, per quadraginta annos in eremo intermisit, quem Josue cultris petrinis perfecit, quia petra erat Christus, et lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Idem quoque Moyses ut legem, quam Dei populo traderet, acciperet, secundo diebus quadraginta jejunavit; Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit; ipse auctor hominum ad homines veniens in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit. Cur ergo in abstinentia quadragenarius numerus 125.0830D| custoditur, nisi quia virtus decalogi per libros quatuor sancti Evangelii custoditur? Et qui per carnalia desideria decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quater decies affligamus: et ut per decalogi mandatorum custodiam, ac per Deo dignam abstinentiam, ad aeternam vitam, quae centenario numero designatur, quadriga Evangelica et cardinalibus quatuor virtutibus perferamur, necesse est ut quadragenarius numerus per decalogi denarium multiplicetur, et sic ad quadringentesimum numerum efferatur. Quadraginta enim decies ducti quadringentos efficiunt, quia ad aeternam vitam, quae centenario numero et hoc quater ducto figuratur, electi omnes, non solum de incorruptione animae 125.0831A| simul et corporis, verum et de visione divinae majestatis, cum gloria mediatoris Dei et hominum clarificatae humanitatis, sine fine reversi ad id quod conditi fuerant, ut revera in vero Jubaeilo quinquagesimo videlicet anno gaudebunt. Unde quia sancta Ecclesia in quibusdam suis membris adhuc pro aeterna requie laborat in terris, in quibusdam vero omni finito labore cum Christo jam regnat in coelis, in memoriam utriusque vitae patres nostri constituerunt gemina haec congrua religioni solemnia, quadragesimam videlicet imminente Pascha afflictionis, et ab ipso Dominicae resurrectionis die quinquagesimam, in qua continue psallitur Alleluia, quod evangelista Joannes ab angelis se audisse cantari perhibet (Apoc. XIX), et venerabilis pater Tobias, 125.0831B| ex visione angelica intelligens qualis sit supernorum civium gloria et supernae Jerusalem claritas, dixit: Per vicos ejus Alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22), quamvis in Ecclesia nunquam a divina laude cessetur. Et quoniam hujus quinquagesimae celebratione fidelibus perfectio quietis innuitur, et denario numero summa perfectionis exprimitur, quinquagenario decies ducto ad quingentesimum pervenitur, aperte monstratur quia nequaquam sola nos abstinentia carnis in cibo et potu ad aeterna gaudia reparat, nisi adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam cum fide recta devotio mentis ostendat. Illud quippe jejunium Deus approbat, 770 quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, dicente propheta, Sanctificate jejunium (Joel I et II). Jejunium 125.0831C| namque sanctificare, est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam, ut diximus, carnis ostendere: quia in cassum caro atteritur, si a pravis voluptatibus animus non refrenatur, et Redemptori nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeminet, necdum se per bona opera exercet: et qui bona aliqua pro mundi honestate inchoat, nequaquam in ejus intentione debet permanere, nec per bona opera praesentis mundi gloriam quaerere, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Sunt namque plerique continentes, qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt, doctrinae inserviunt, indigentibus 125.0831D| multa largiuntur. Sed fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt, quia, dicente Domino, laborum suorum damnabilem mercedem recipiunt (Matth. VI). Sed et bona etiam cum simplici intentione facta tunc Deo sunt placita, si fuerint sine pravi operis admistione oblata, sicut scriptum est: Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 24). Prius est enim declinare a malo, et tunc ut proficiat agere bonum: prius de praeteritis digne poenitere peccatis, et tunc ut prosint bonis insudare operibus. Sed poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe agere est, et perpetrata mala plangere, et 125.0832A| plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? Aut quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Necesse est etiam, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscidere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit deliquisse in maximis: et sic vere poenitentiam agimus, si ea quae commisimus perfecte deploremus: et illos nimirum emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum 125.0832B| mundat. Et quia de quadringentorum versuum numero diximus, restat ut rationem de commemorato quadraginta sex versuum numero compleamus. Hic etenim annorum numerus perfectionem Dominici corporis, cujus sanguine redempti sumus, cujus carne pascimur, et cruore potamur, cujus passionis sacrosanctis mysteriis, et in anima et in corpore, a peccatis etiam et ab ipsis corruptionibus, quae ob peccata contigerunt, salvabimur, aptissime congruit. Tradunt enim naturalium rerum scriptores, formam corporis humani tot dierum spatio perfici: quia videlicet primis sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde 771 duodecim solidetur, reliquis decem et octo firmetur usque ad perfecta liniamenta 125.0832C| omnium membrorum. Et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augmentatur. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo quadraginta quinque faciunt: quibus si unum adjecerimus, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. De quo templo dicenti: Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud, responderunt Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? (Joan. II, 19.) Et quia templum illud manu factum sacrosanctam Domini carnem, quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quia aeque corpus ejus, quod est 125.0832D| Ecclesia, quia uniuscujusque fidelium corpus animamque designabat, mundemus quotidie per omne tempus vitae nostrae templa corporum cordiumque nostrorum, ut spiritus Dei habitare dignetur in nobis, et juxta quod Apostolus admonet: Abjectis operibus tenebrarum, induamus nos arma lucis: sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induamus nos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 12-14), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.

125.0833A| Haec ut vobis nulla desit, Carle chare, gratia
Versuum mensura pandit, atque aerarum quantitas.
Regis necnon mensa dives cognomento ferculum,
Prompsit vobis sana princeps per doctorum fercula.
Quae plano sermone dicta strinxi lege carminum,
Et prosa diserta junxi diversis ut calleas
Supra quaedam nempe de his explanavi largius,
Ut transcurrens quippe quaedam computavi strictius,
125.0834A| Et si dignum stricta ducis explicari plenius.
Adsum votis forte nobis si donantur otia
Prendat rex quae praesul offert, et demonstret moribus
Sensu verbo haec in actu cunctis regno subditis
Longa felix vivat isto Carlus vita saeculo,
Vivat clarus semper almo sanctorum in consortio.